Catechismus Romanus 2709

DISPOSITIONES

2709
Ex quibus perspici potest quo animo affectos esse oporteat fideles, cum matrimonium contrahunt. Neque enim se humanam aliquam rem aggredi, sed divinam putare debent, in qua singularem mentis integritatem et pietatem adhibendam esse Patrum veteris Legis exempla satis ostendunt; quorum matrimonia tametsi sacramenti dignitate praedita non erant, ea tamen maxima semper cum religione et sanctimoma colenda esse existimarunt.

Inter cetera autem maxime hortandi sunt filii familias ut parentibus et iis in quorum fide et potestate sunt, eum honorem tribuant ut, ipsis inscientibus, nedum invitis et repugnantibus, matrimonia non ineant. Nam in Veteri Testamento licet animadvertere filios a patribus semper in matrimonium collocatos esse. Qua in re plurimum illorum voluntati deferendum esse Apostolus etiam videtur iis verbis indicare: Qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit, et qui non iungit, melius facit.

MATRIMONII USUS

2710
Extrema illa restat pars, quae ad matrimonii usum pertinet; de quibus ita agendum est a pastoribus, ut nullum ex eorum ore verbum excidat quod fidelium auribus indignum esse videatur, aut pias mentes laedere, aut risum movere queat. Ut enim eloquia Domini, eloquia casta sunt, ita etiam maxime decet christiani populi doctorem eiusmodi orationis genere uti, quod singularem quamdam gravitatem et mentis integritatem prae se ferat.

Quare duo illa maxime docendi sunt fideles: primum quidem, non voluptatis aut libidinis causa matrimonio operam dandam esse, sed eo utendum intra illos fines qui, ut supra demonstravimus, a Domino praescripti sunt. Meminisse enim convenit quod Apostolus hortatur: Qui habent uxores, tamquam non habentes sint; tum vero a sancto Hieronymo dictum esse: Sapiens vir iudicio debet amarc coniugem, non affectu; reget impetus voluptatis, nec praeceps feretur ad coitum. Nihil est foedius quam uxorem limare quasi adulteram. Sed quoniam bona omnia sanctis probationibus a Deo impetranda sunt, alterum est quod fideles docere oportet, ut Deum orandi et obsecrandi causa a matrimonii officio interdum abstineant; imprimisque id sibi observandum sciant tribus saltem diebus antequam sacram Eucharistiam percipiant, saepius vero cum solemnia Quadragesimae ieiunia celebrantur, quemadmodum Patres nostri recte et sancte praeceperunt. Ita enim fiet ut ipsa matrimonii bona, maiori in dies divinae gratiae cumulo, augeri sentiant, et pietatis studia sectantes non modo hanc vitam tranquille et placide traducant, sed aeternae etiam Dei benignitate consequendae vera et stabili spe, quae non confundit, nitantur.


PARS TERTIA: DE DEI PRAECEPTIS IN DECALOGO CONTENTIS

3000

CAPUT I DE DECALOGO DIVINISQUE LEGIBUS

Decalogum legum omnium summam et epitomen esse sanctus Augustinus litteris commendavit: Cum multa locutus sit Dominus, duae tamen tantum tabulae dantur Moysi lapideae, quae dicuntur tabulae testimonii futuri in arca; nimirum, cetera omnia quae praecepit Deus, ex illis decem praeceptis, quae duabus tabulis conscripta sunt, pendere intelliguntur, si diligenter quaerantur ut recte intelligantur; quomodo haec ipsa rursus decem praecepta, ex duobus illis, dilectionis scilicet Dei et proximi, in quibus tota lex pendet et prophetae.

Itaque, cum sit totius legis summa, pastores oportet in eius contemplatione die noctuque versari, non ut vitam suam modo ad hanc normam componant, sed etiam ut populum sibi creditum in lege Domini erudiant. Nam labia sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est; quod ad pastores novae Legis maxime pertinet, qui Deo propiores a claritate in claritatem transformare debent, tamquam a Domini Spiritu. Et cum eos lucis nomine nuncupavit Christus Dominus, propriae sunt illorum partes ut sint lumen eorum qui in tenebris sunt, eruditores insipientium, magistri infantium; et si quis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, ipsi, qui spirituales sunt, huiusmodi instruant. In confessionibus etiam iudicis personam sustinent, ac pro genere et modo peccatorum sententiam ferunt. Quare nisi suam sibi inscitiam, nisi aliis etiam esse fraudi velint, 111 eo sint necesse est quam vigilantissimi et in divinorum praeceptorum interpretatione exercitatissimi, ut ad hanc divinam regulam de quacumque et actione et officii praetermissione iudicium facere possint; et, ut est apud Apostolum, sanam doctrinam tradant, id est, quae nullum contineat errorem, et animorum morbis, quae sunt peccata, medeatur; ut sit populus Deo acceptus, sectator bonorum operum.

MOTIVA DECALOGUM OBSERVANDI

3001
Iam vero in huiuscemodi tractationibus ea pastor sibi et aliis proponat, quibus legi parendum esse persuadeat.

Inter cetera autem, quae animos hominum ad huius legis mssa servanda possunt impellere, illud maximam vim habet, Deum esse huius legis auctorem. Quamvis enim per angelos data esse dicatur, nemo tamen dubitare potest ipsum Deum esse legis auctorem. Cuius rei satis amplum testimonium praebent non solum ipsius Legislatoris verba, quae paulo post explicabuntur, sed infinita paene Scripturarum Ioea, quae pastoribus facile occurrent. Nemo enim est quin sibi a Deo legem in animo insitam esse sentiat, qua bonum a maio, honestum a turpi, iustum ab iniusto possit secernere; cuius vis et ratio legis, cum ab ea quae scripta est, diversa non sit, quis est qui ut intimae sic scriptae legis auctorem Deum negare audeat? Hanc igitur divinam lucem, paene iam pravis moribus et diuturna perversitate obscuratam, cum Deus Moysi legem dedit, eam potius illustriorem reddidisc quam novam tulisse docendum est; ne forte cum populus audit legi Moysis derogatum esse, putet his legibus se non teneri. Celsissimum enim est non propterea his praeceptis parendum esse, quod per Moysen data sunt, sed quod omnium animis ingenita et per Christum Dominum explicata sunt et confirmata. Iuvabit tamen plurimum, et ad persuadendum magnum habebit momentum illa cogitatio: Deum esse qui legem tulit, de cuius sapientia et aequitate dubitare non possumus, nec eius infinitam vim atque potentiam effugere. Quare cum per prophetas Deus iuberet servari legem, dicebat se Dominum Deum esse; et in ipso Decalogi exordio: Ego surn Dominus Deus tuus; et ahbi: Si Dominus ego su?n, ubi est timor meus? Non solum autem excitabit fidelium animos ad servanda Dei praecepta, sed ad gratiarum etiam actionem, quod suam Deus, quae salutem nostram contineret, voluntatem explicant. Quare non uno loco Scriptura, maximum hoc beneficium declarans, populum commonefacit ut suam dignitatem ac Domini beneficentiam cognoscat, veluti in Deuteronomio: Haec est, inquit, vestra sapientia et intellectus coram populis, ut. audientes universi praecepta haec, dicant: En populus sapiens ei intelligens, gens magna; et rursus in Psalmo: Non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis.

Verum si parochus rationem praeterea latae legis ex Scripturae auctoritate demonstrant, facile intelligant fideles quam pie ac suppliciter acceptam Dei legem colere oporteat. Triduo enim antequam ferretur lex, Dei iussu dictum est omnibus ut vestimenta lavarent, uxores non attingerent, quo sanctiores ac paratiores essent ad accipiendam legem, ut ad diem tertium adessent. Deinde, cum ad montem essent adducti unde Dominus illis per Moysen leges erat laturus, uni Moysi dictum est ut in montem ascenderet, quo Deus maxima cum maiestate venit, et locum tonitruis, fulgoribus, lgne, densisque nebulis circumfudit, ac loqui cum Moyse cepit eique leges dedit. Quod divina Sapientia nullam aliam ob causam factum voluit, nisi nos ut moneret casto humilique animo legem Domini accipiendam esse; quod si praecepta neghgercmus, paratas nobis a divina iustitia poenas imminere.

Quin etiam legis iussa difficultatem non habere ostendat parochus; quod vel una hac ratione ex sancto Augustino docere poterit, cum dicit: Qui, quaeso, dicetur impossibile esse homini amare; amare, inquam, Creatorem beneficum, Patrem amantissimum, deinde etiam et carnem suam in fratribus suisf at vero qui diligit, legem implevit. Quare Ioannes apostolus praecepta Dei gravia non esse aperte testatur; nihil enim iustius, nihil cum maiore dignitate, nihil maiore cum fructu ab homine, teste beato Bernardo, exigi potuisset. Quamobrem summam Dei benignitatem admiratus est Augustinus, sic ipsum Deum affatus: Quid est homo, quod amari te ab eo vis? et si non faciat, ingentes minaris poenas?1 An non satis magna haec est, si non diligam te? Quod si quis eam afferat excusationem, impediri se quominus Deum amet infirmitate naturae, docendum est Deum, qui amorem requisivit, amoris vim inserere cordibus per Spiritum Sanctum suum; hic autem Spiritus bonus petentibus a Patre caelesti datur, ut merito sanctus Augustinus precatus sit: Da quod iubes, et utbe quod vis. Quia igitur Dei auxilium praesto nobis est, maxime post Christi Domini mortem, per quam princeps huius mundi eiectus est foras, non est quod quisquam rei difficultate deterreatur; nihil enim est amanti difficile.

Praeterea ad eandem rem persuadendam plurimum valebit, si explicabitur necessario legi obtemperandum esse; praesertim cum nostris temporibus non defuerint qui, sive facilis sive difficilis sit lex, ad salutem tamen nequaquam necessariam esse, impie et magno ipsorum maio dicere non veriti sunt. Quorum nefanam lmpiamque sententiam sacrae Scripturae testimoniis parochus confutabit, eiusdem maxime Apostoli, cuius illi auctoritate impietatem suam tueri conantur. Quid igitur ait Apostolus? Non praeputium, non circumcisionem quidquam esse, sed observationem mandatorum Dei. Quod vero eandem sententiam alibi repetit, et novam creaturam in Christo tantum dicit valere, intelligimus plane eum novam creaturam in Christo dicere, qui mandata Dei observat. Is enim qui habet mandata Dei ac servat, diligit Deum, Domino ipso teste apud Ioannem: Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Nam, etsi iustificari potest homo et ex impio fieri pius, antequam singula legis praecepta externis actionibus impleat, tamen fieri non potest ut qui per aetatem ratione uti queat, ex impio fiat iustus, nisi animum habeat paratum ad omnia praecepta Dei servanda.

Ad extremum vero, ne quid praetermittat parochus quo fidelis populus adducatur ut legem servet, quam sint eius uberes suavesque fructus demonstrabit; quod facile poterit, ex iis quae psalmo decimo octavo scripta sunt, probare. In eo enim legis Dei laudes celebrantur, quarum haec est vel maxima, quae Dei gloriam et maiestatem multo amplius explicat quam decore suo atque ordine faciant ipsa caelestia corpora; quae ut omnes, quamvis barbaras, nationes in sui admirationem rapiunt, ita efficiunt ut rerum omnium opificis et conditoris gloriam, sapientiam ac potentiam agnoscant. Ac lex quidem Domini convertit animas ad Deum; agnoscentes enim vias eius et Dei sanctissimam voluntatem per legem, convertimus pedes nostros in vias Domini. At quia soli timentes Deum vere sapientes sunt, hoc illi deinceps tribuit, ut sapientiam praestet parvulis. Hinc veris gaudiis et mysteriorum divinorum cognitione, ingentibus praeterea voluptatibus et praemiis, et in hac vita et in futuro saeculo, illi cumulantur qui Dei legem observant.

Nec vero tam nostrae utilitatis gratia quam Dei causa nobis est servanda lex, qui suam hominum generi in lege voluntatem aperuit; quam cum ceterae creaturae sequantur, hominem ipsum eandem sequi multo est aequius.

Ne id quidem silentio praetereundum est; vel in hoc maxime suam in nos Deum clementiam et summae bonitatis divitias ostendisse; quod, cum sinc ullo praemio nos potuisset ut suae gloriae serviremus cogere, voluit tamen suam gloriam cum utilitate nostra coniungere, ut quod homini utile, idem esset Deo gloriosum. Quoniam igitur id maximum et praeclarissimum est, docebit parochus, ut a Propheta ultimo loco dictum est, in custodiendis illis retributionem multam esse. Non enim tantum illae nobis benedictiones promissae sunt quae ad terrenam magis felicitatem spectare videbantur, ut benedicti simus in civitate, benedicti in agro; sed copiosa merces in caelis, et mensura bona, conferta, coagitata et superfluens proposita est, quam piis et iustis actionibus meremur, divinae misericordiae adiumento.

EGO SUM DOMINUS DEUS TUUS, QUI EDUXI TE DE TERRA AEGYPTI,

3002
DE DOMO SERVITUTIS. NON HABEBIS DEOS ALIENOS CORAM ME. NON FACIES TIBI SCULPTILE, ETC.

Quamvis haec lex iudaeis in monte a Domino data fuerit, tamen, quoniam natura omnium mentibus multo ante lmpressa et consignata erat, atque ob eam rem Deus universos homines illi perpetuo parere voluit, plurimum proderit verba illa quibus, Moyse ministro atque interprete, hebraeis promulgata est, et populi lsraelitici historiam, quae mysteriorum est plena, diligenter explicare.

Principio narrabit, ex omnibus nationibus quae sub caelo erant unam Deum delegisse, quae ortum habuit ab Abraham, quem peregrinum esse voluit in terra Chanaam; cuius possessionem cum ei pollicitus esset, tamen et ille et posteri eius amplius quadringentos annos vagi fuerunt, antequam promissam terram incolerent; in qua quidem peregrinatione numquam eorum curam dimisit. Transibant quidem illi de gente in gentem et de regno ad populum alterum; sed nullam umquam illis iniuriam fieri passus est, immo vero in reges animadvertit. Priusquam autem in Aegyptum descenderent, virum praemisit, cuius prudentia et illi et Aegyptii fame liberaremur. In Aegypto vero ea illos benignitate complexus est ut, repugnante et incumbente ad illorum perniciem Pharaone, mirum in modum augerentur; et cum valde affligeremur ac tamquam servi durissime tractarentur, ducem Moysem excitavit, qui eos in manu potenti educeret. Huius praecipue liberationis, initio legis meminit Dominus his verbis: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi lc de terra Aegypti, de domo servitutis.

Ex his vero illud maxime parocho animadvertendum est, unam ex universis nationibus a Deo delectam esse, quam populum vocaret suum, et cui se cognoscendum et colendum praeberet; non quod ceteras iustitia aut numero vinceret, quemadmodum hebraeos monet Deus; sed quod ipsi Deo sic placuit, potius ut gentem exiguam et inopem augeret et locupletaret, quo eius potentia et bonitas notior apud omnes esset et illustrior. Cum igitur ea esset illorum hominum conditio, iis conglutinatus est et hos amavit ita ut, cum esset Dominus caeli et terrae, non confundentur vocari Deus eorum, quo ceteras gentes ad aemulationem provocaret, ut, perspecta israelitarum felicitate, omnes homines ad veri Dei cultum sese conferrent; quemadmodum etiam Paulus testatur se, gentium felicitate proposita et vera Dei cognitione qua eas instruxerat, ad aemulationem carnem suam provocare .

Deinde fideles docebit Deum hebraeos patres diu peregrinari passum esse, posteros etiam durissima servitute premi divexarique permisisse ob eam rem, uti doceremur amicos Dei fieri non nisi mundi inimicos ac peregrinos in terris; itaque in Dei familiaritatem facilius recipi, si nihil omnino nobis sit commune cum mundo; tum vero ut, ad Dei cultum translati, intelligeremus quanto feliciores demum sint ii qui Deo, quam qui mundo serviunt; cuius rei nos Scriptura commonet, inquit enim: Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meae, et servitutis regni terrarum.

Praeterea explicabit post amplius quadringentis annis Deum promissa praestitisse, ut ille populus fide ac spe aleretur. Alumnos enim suos Deus a se perpetuo pendere vult, atque in eius bonitate omnem spem suam collocare, ut in primi praecepti explanatione dicetur.

Postremo locum ac tempus notabit, quibus hanc legem populus Israel a Deo accepit, nempe postquam eductus ex Aegypto in desertum venit, ut beneficii recentis memoria allectus, et loci asperitate in quo versabatur deterritus, ad accipiendam legem aptior redderetur. Homines enim ns maxime devinciuntur quorum beneficentiam experti sunt, atque ad Dei praesidium confugiunt, cum se omni spe humana destitutos esse agnoscunt. Ex quo licet intelligere fideles ad complectendam caelestem doctrinam eo propensiores esse, quo se magis a mundi illecebris et carnis voluptatibus abstraxerint, sicut per Prophetam scriptum est: Quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.

Enitatur itaque parochus et, quantum potest, efficiat ut fidelis populus haec verba semper in animo habeat: Ego sum Dominus, Deus tuus; ex quibus intelligere Legislatorem se Creatorem habere, a quo et conditi sunt et conservantur, iureque illud usurpent: Ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves manus eius. Quorum verborum vehemens et frequens admonitio eam vim habebit, ut ad legem colendam fideles promptiores reddantur et a peccatis abstineant.

Quod autem sequitur: Qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis, etsi iudaeis tantum videtur convenire aegyptiorum dominatu liberatis; tamen, si interiorem salutis universae rationem spectemus, multo magis ad christianos homines pertinet, qui non ex aegyptiaca servitute, sed e peccati regione et potestate tenebrarum a Deo erepti, atque in regnum Filii dilectionis suae translati sunt. Cuius beneficii magnitudinem intuens Ieremias praedixit illud: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra: Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti; sed: Vivit Dominus, qui eduxit, filios Israel de terra Aquilonis et de universis terris, ad quas eieci eos; et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum. Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos; et quae sequuntur. Pater enim indulgentissimus per Filium suum filios, qui erant dispersi, congregavit in unum, ut iam non ut servi peccati sed iustitiae, serviamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso, omnibus diebus nostris. Quare fideles omnibus tentationibus, tamquam clypeum, opponent illud Apostoh: Qui mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? Iam non sumus nostri, sed eius qui pro nobis mortuus est, et resurrexit. Tpsc est Dominus Deus noster qui nos suo sanguine sibi acquisivit; quomodo peccare poterimus in Dominum Deum nostrum ipsumque iterum cruci affigere? Ut igitur vere liberi, et ea quidem libertate qua nos Christus liberavit, sicut exhibueramus membra nostra servire iniustitiae, ita exhibeamus servire iustitiae in sanctificationem.

CAPUT II DE PRIMO PRAECEPTO: NON HABEBIS DEOS ALIENOS CORAM ME

3100
Priorem in Decalogo locum obtinere quae ad Deum pertinent, posteriorem vero quae ad proximum, docebit parochus, quia eorum quae proximo praestamus causa Dens est; tum enim ex Dei praecepto proximum diligimus, cum propter Deum diligimus; ea vero sunt in priori tabula descripta. Secundo loco, in verbis iis quae proposita sunt, duplex contineri praeceptum ostendet, quorum alterum iubendi, alterum prohibendi vim habet; nam quod dicitur: Nem habebis deos alienos coram me, eam habet sententiam coniunctam: me verum Deum coles, alienis dus cultum non adhibebis.

In priori autem continetur praeceptum fidei, spei et charitatis. Nam cum Deum dicimus, immobilem, incommutabilem, perpetuo eundem manentem, fidelem, recte sine ulla iniquitate confitemur; ex quo eius oraculis assentientes, omnem ipsi fidem et auctoritatem tribuamus necesse est. Qui vero omnipotentiam, clementiam et ad bene faciendum facihtatem ac propensionem illius considerat, potentne spes omnes suas non in illo collocare? At si bonitatis ac dilectionis ipsius effusas in nos divitias contempletur, illum ne poterit non amare? Hinc est illud prooemium, hinc illa conclusio, qua in praecipiendo mandandoque in Scriptura utitur Deus: Ego Dominus.

Altera autem praecepti pars illa est: Non habebis deos alienos coram me. Qua loquendi formula Legislator usus est, non quod satis explicata non esset haec sententia affirmatione praecepti in hunc modum: me unum Deum coles si enim Deus est, unus est; sed propter caecitatem plurimorum, qui olim Deum verum se colere profitebantur, multitudinem tamen deorum venerabantur. Cuiusmodi inter hebraeos ipsos permulti fuerunt qui, ut Elias eis obuciebat, in duas partes claudicabant; quod et samaritae fecerunt, qui Deum Israelis et deos gentium colebant.

His explicatis, addendum erit hoc esse praeceptum omnium primum et maximum, non ordine tantum lpso, sed ratione, dignitate, praestantia. Debet enim obtinere Deus apud nos infimus partibus maiorem quam domini, quam regis, chantatem et auctoritatem. Ipse nos creavit, idem gubernat; ab eo in utero matris nutriti, atque inde in hanc lucem educti sumus; ipse nobis ad vitam victumque res suppeditat necessarias.

Peccant autem in hoc praeceptum qui fidem, spem et charitatem non habent, quorum peccatum latissime patet. Sunt enim in hoc numero qui in haeresim labuntur, qui non credunt ea quae sancta mater Ecclesia credenda proponit; qui somniis, auguriis ceterisque vanissimis rebus fidem habent; qui de sua salute spem abnciunt nec divinae bonitati confidunt; qui divitiis tantum, qui corporis valetudine ac viribus nituntur. Quae fusius ab iis explicata sunt qui de vitiis et peccatis conscripserunt.

ANGELORUM SANCTORUMQUE CULTUS

3101
Verum illud etiam in huius praecepti explicatione accurate docendum est, venerationem et invocationem sanctorum angelorum, ac beatarum animarum quae caelesti gloria perfruuntur, aut etiam corporum ipsorum sanctorumque cinerum cultum, quem semper catholica Ecclesia adhibuit, huic legi non repugnare.

Quis enim adeo demens est qui, edicente rege ne se pro rege quisquam gerat aut regio cultu atque honore affici patiatur, continuo putet nolle regem suis ut magistratibus honos deferatur? Etsi enim angelos christiani adorare dicuntur exemplo sanctorum Veteris Testamenti, non eam illis venerationem adhibent quam Deo tribuunt. Quod si legimus interdum angelos recusasse ne se homines venerarentur, eo fecisse intelligendum est, quod sibi eum honorem haberi nolebant qui soli Deo deberetur; Spiritus enim Sanctus qui ait: Soli Deo honor et gloria, idem praecepit ut honore parentes et seniores afficeremus. Sancti praeterea viri, qui Deum unum colebant, reges tamen, ut est in divinis Litteris, adorabant, id est, supplices venerabantur. Quod si reges, per quos Deus mundum gubernat, tanto honore afficiuntur, angelicis spiritibus, quos Deus ministros suos esse voluit et quorum opera non modo ad Ecclesiae suae, sed etiam ad reliquamm rerum gubernationem utitur, quorumque ope maximis tum animae tum corporis periculis quotidie liberamur, etiamsi se nobis m conspectum non dent, tanto maiorem honorem non habebimus, quanto beatae illae mentes dignitate regibus ipsis antecellant? Adde charitatem, qua nos diligunt, qua ducti pro iis provinciis quibus praesunt, tit ex Scriptura facile intelligitur, preces fundunt; quod. etiam praestare iis quorum sunt ipsi custodes, ne dubitandum quidem est; nostras enim preces Deo offerunt et lacrimas. Quamobrem in Evangelio docuit Dominus pussillos scandalizandos non esse, quod. angeli eorum m caelis semper vident faciem Patris, qui in caelis est.

Invocandi itaque sunt, quod et perpetuo Deum intuentur, et patrocinium salutis nostrae sibi delatum libentissime suscipiunt. Exstant divinae Scripturae testimonia huius invocatione, lacob enim ab angelo, quicum luctatus fuerat, petit ut sibi benedicat, immo etiam cogit; se enim non dimissurum illum profitetur, nisi benedictione accepta, neque solum sibi ab eo tribui quem intuebatur, sed ab eo etiam quem minime videbat, tum cum dixit: Angelus qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis.

Ex quibus etiam colligi poterit tantum abesse ut, sanctis qui in Domino dormierunt honore afficiendis atque invocandis et sacris eorum reliquiis cineribusque venerandis, Dei gloria minuatur, ut eo maxime augeatur, quo magis hominum spem excitat, confirmat et ad sanctorum imitationem cohortatur. Quod officium Nicaeno altero et Congrensi ac Tridentino Conciliis et sanctorum Patrum auctoritate comprobatur. Quo autem sit ad refutandos eos mstructior parochus qui huic veritati adversantur, sanctos Hieronymum contra Vigilandum et Damasccnum potissimum legat.

Ad quorum rationem, quod caput est, accedit consuetudo ab apostolis accepta, et in Ecclesia Dei perpetuo retenta et conservata. Cuius rei quis firmius aut clarius requirat argumentum divinae Scripturae testimonio, quae sanctorum laudes celebrat admirabiliter? Exstant enim quorumdam sanctorum divina praeconia, quorum laudes cum sacris Litteris celebrentur, quid est, quod illis singularem honorem non habeant homines?

Etsi ob eam causam magis etiam colendi et mvocandi sunt, quod pro salute hominum preces assidue faciunt, multaque eorum merito et gratia in nos Deus confert beneficia. Si enim gaudium est in caelo super uno peccatore paenitentiam agente, nonne etiam caelestes cives paenitentes adiuvabunt? nonne rogati peccatorum veniam et impetrabunt, et conciliabunt nobis Dei gratiam? Quod si dicatur, ut a nonnullis dicitur, supervacaneum esse sanctorum patrocinium, quod Deus sine interprete precibus nostris occurrat; has impiorum voces illa sancti Augustini facile convincunt, multa Deum non concedere, nisi mediatoris ac deprecatoris opera et officium accesserit. Quod illustribus Abimelech et Iob amicorum confirmatur exemplis, quorum peccata non nisi Abraham et Iob precibus condonavit. Si vero etiam afferatur fieri inopia et imbecillitate fidei, ut sanctos, internuntios et patronos adhibeamus, quid ad illud respondebunt centurionis exemplum, qui vel in singulari illo fidei praeconio quod Dominus Deus lmpertivit, seniores tamen iudaeorum ad Salvatorem misit, ut laboranti puero salutem impetrarent? Quare si fatendum est unum nobis mediatorem propositum Christum Dominum, qui scilicet unus nos per sanguinem Patri caelesti reconciliavit et qui, aeterna redemptione inventa, semel in sancta ingressus, pro nobis interpellare non cessat, ex eo tamen nullo modo sequi potest quominus ad sanctorum gratiam confugere liceat. Nam, si propterea subsidiis sanctorum uti non liceat, quod unum patronum habemus Iesum Christum, numquam id commisisset Apostolus, ut se Deo, tanto studio fratrum viventium precibus adiuvari vellet; neque enim minus vivorum preces, quam eorum qui in caelis sunt sanctorum deprecatio, Christi mediatoris gloriam et dignitatem imminuerent.

Sed cui fidem non faciant, et honoris qui sanctis debetur, et patrocinii quod nostri suscipiunt, mirabiles effectae res ad eorum sepulchra: et oculis, ei manibus, membrisque omnibus captis in pristinum statum restitutis, mortuis ad vitam revocatis, ex corporibus hominum eiectis daemoniis? Quae non audisse, ut multi, non legisse, ut plurimi gravissimi viri, sed vidisse, testes locupletissimi sancti Ambrosius et Augustinus litteris prodiderunt. Quid multa? si vestes, sudaria, si umbra sanctorum, priusquam e vita migrarent, depulit morbos viresque restituit; quis tandem negare audeat Deum per sacros cineres, ossa ceterasque sanctorum reliquias eadem mirabiliter efficere? Declaravit id cadaver illud, quod forte illatum in sepulchrum Elisaei, eius tacto corpore, subito revixit.

IMAGINUM USUS ET CULTUS

3102
Quod vero sequitur: Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, quae est in caelo et quae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis, sub terra. NO?J adorabis ea, neque coles; quidam hoc alterum praeceptum existimantes, duo postrema, ipsa unius praecepti vi contineri voluerunt. At sanctus Augustinus illa extrema dividens, haec ipsa verba ad primum praeceptum pertinere voluit; quam sententiam, quia in Ecclesia celebris est, libenter sequimur. Etsi in promptu ratio est illa verissima, consentaneum fuisse praemium et poenam cuiusque cum primo praecepto coniungi.

Nec vero quis existimet omnino pingendi, fingendi aut sculpendi artem hoc praecepto prohiberi; nam in Scripturis iussu Dei simulacra et imagines effectas legimus cherubim, serpentis aenei. Superest igitur ut imagines ob eam rem vetitas interpretemur, ne quid, simulacris quasi diis colendis, de vero Dei cultu detraheretur.

Duplici autem potissimum ratione, quod ad hoc praeceptum attinet, Dei maiestatem vehementer laedi perspicuum est: altera, si ldola et imagines tamquam Deus colantur, aut credatur inesse aliqua in his divinitas vel virtus propter quam sint polendae, vel quod ab eis sit aliquid petendum, vel quod fiducia in imaginibus sit figenda veluti olim fiebat a gentibus, quae in idolis spem suam collocabant, quod passim sacrae Litterae reprehendunt. Altera, si quis conetur divinitatis formam aliquo artificio effingere, quasi corporeis oculis conspici, vel coloribus aut figuris exprimi possit. Quis enim Deu??i, ut inquit Damascenus, qui sub aspectum non cadit, qui corporis expers est, qui nullis terminis circumscribi nec ulla figura descnbi queat, possit exprimere? Quae res in altera Nicaena Synodo uberius explicatur. Praeclare igitur Apostolus eos mutasse Dei lncorrumptibihs gloriam in similitudinem volucrum, quadrupedum ac serpentum dixit; haec enim omnia tamquam Deum venerabantur, cum illi harum rerum imagines ponerent. Quocirca israelitae, qui ante vituli simulachrum clamabant: Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti, idololatrae sunt appellati, quia mutarunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis foenum.

Cum igitur Dominus deos alienos coli prohibuisset, ut penitus idololatriam tolleret, imaginem Divinitatis ex aere duci aut alia quavis materia fieri prohibuit. Quod Isaias declarans, inquit: Cui similem fecistis Deum, aut quam imaginem ponetis ei? Atque in hoc praecepto hanc sententiam contineri, praeter sanctorum Patrum scripta qui eam, quemadmodum in septima Synodo expositum est, sic interpretantur, illa etiam Deuteronomii verba satis declarant, ubi Moyses, populum avertere ab idololatra cum vellet, aiebat: Non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis. Quod sapientissimus legislator ideo dixit, ne quo errore ducti Divinitatis imaginem fingerent, Deoque debitum honorem rei creatae tribuerent.

Nemo tamen propterea contra religionem Deique legem quidquam committi putet, cum sanctissimae Trinitatis aliqua persona quibusdam signis exprimitur, quae tam in Veteri quam in Novo Testamento apparuerunt. Nemo enim tam rudis est ut illa imagine Divinitatem credat exprimi; sed illis declarari doceat pastor proprietates aliquas aut actiones, quae Deo tribuuntur; veluti cum ex Daniele pingitur Antiquus dierum in throno sedere, ante quem libri aperti sunt, Dei aeternitas et infinita sapientia significatur, qua omnes hominum et cogitationes et actiones, ut de iis iudicium ferat, intuetur. Angelis etiam tum humana species, tum alae affinguntur, ut intelligant fideles quam propensi sint in humanum genus, et quam parati ad ministeria Domini exsequenda. Omnes enim administratorii spiritus sunt propter eos qui hereditatem capient salutis. Columbae vero species et linguae tamquam ignis in Evangelio et Actis apostolorum, quas Spiritus Sancti proprietates significent, multo notius est quam ut oporteat pluribus verbis explicari.

At vero cum Christus Dominus, eiusque sanctissima et purissima Mater, ceterique omnes sancti, humana praediti natura, humanam speciem gesserint, eorum imagines pingi atque honorari non modo hoc praecepto interdictum non fuit, sed etiam sanctum et grati animi certissimum argumentum semper habitum est; quod et apostolicorum temporum monumenta et oecumenicae Synodi et tot sanctissimorum doctissimorumque Patrum inter se consentientium scripta confirmant,

Non solum autem licere in Ecclesia imagines habere, et illis honorem et cultum adhibere ostendet parochus, cum honos qui eis exhibetur, referatur ad prototypa; verum etiam maximo fidelium bono ad hanc usque diem factum declarabit, ut ex Damascem libro quem de Imaginibus edidit, et septima Synodo, quae est secunda Nicaena, intelligitur.

Verum quia sanctissimum quodque institutum hostis humani generis suis fraudibus et fallaciis depravare contendit, si quid forte popuIo hac in re peccatum fuerit, parochus, Tridentini Concilii decretum secutus, quoad eius fieri poterit, studebit corrigere; ac decretum quidem ipsum, cum res tulerit, populo interpretabitur; tum rudes et qui imaginum ipsarum institutum ignorant docebit, imagines factas ad utriusque Testamenti cognoscendam historiam, atque eius memoriam identidem renovandam, qua rerum divinarum memoria excitati, ad colendum atque amandum ipsum Deum vehementius inflammemur; sanctorum quoque imagines in templis positas demonstrabit ut et colantur et, exemplo moniti, ad eorum vitam ac mores nos ipsos conformemus.


Catechismus Romanus 2709