Catechismus Romanus 3103

EGO SUM DOMINUS DEUS TUUS FORTIS, ZELOTES,

3103
VISITANS INIQUITATEM PATRUM IN FTLIOS, IN TERTIAM ET QUARTAM GENERATIONEM EORUM QUI ODERUNT ME; ET FACIENS MISERICORDIAM IN MILLIA IIS QUI DILIGUNT ME, ET CUSTODIUNT PRAECEPTA MEA.

Duo sunt in extrema parte huius praecepti diligenter explicanda.

Primum est quod, etsi ob summum scelus praevaricationis primi praecepti atque hominum ad id committendum propensionem, apte hoc loco poena proponitur, communis tamen est omnium appendix praeceptorum. Omnis enim lex ad praecepta servanda homines poena et praemio inducit, hinc illae tam frequentes in sacris Litteris et crebrae Dei promissiones. Ut enim innumerabilia paene Testamenti Veteris testimonia praetermittamus, in Evangelio scriptum est: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata; et alibi: Qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum; tum illud: Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur; et: Omnis qui irascitur Jratri suo, reus erit iudicio; atque alibi: Si non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.

Alterum est quod longe alia ratione perfecti, alia carnales homines hanc appendicem docendi sunt. Perfectis enim, qui Spiritu Dei aguntur eique prompto et alacri animo parent, instar est cuiusdam laetissimi nuntii, et magnum argumentum propensae in eos divinae voluntatis. Agnoscunt enim sui amantissimi Dei curam, qui nunc praemiis, nunc poenis ad sui cultum et venerationem homines prope compellat; agnoscunt eius immensam in se benevolentiam, qui sibi imperare, suaque opera ad divini Nominis gloriam uti velit; neque solum agnoscunt, sed magna spe sunt illum, cum quod vult iubeat, etiam daturum vires quibus legi ipsius parere possint. At carnalibus, qui nondum spiritu servitutis liberati sunt, magisque metu poenarum quam amore virtutis abstinent a peccatis, eius appendicis sensus gravis et acerbus est. Quamobrem sunt pns exhortationibus sublevandi, et quo lex spectat, quasi manu deducendi.

Parochus autem, quoties alicuius explicandi praecepti occasio inciderit, eadem haec sibi habeat proposita. Carnalibus perinde tamen ac spiritualibus duo imprimis quasi aculei sunt admovendi, qui, ad legem observandam hac ipsa in appendice positi, homines maxime incitent.

Nam quod Deus fortis dicitur, id eo diligentius est explicandum, quo caro saepe, quae terroribus divinae comminationis minus commovetur, varias sibi ipsa rationes fingit quibus iram Dei effugere ac propositam poenam vitare possit; cui autem certo persuasum est Deum fortem esse, illud magni Davidis usurpat: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Eadem quoque divinis interdum diffisa promissis, tantas hostium vires esse credit, ut ad sustinendum minime parem sese esse existimet; at firma et stabilis fides, nihil titubans cum divina vi ac virtute nitatur, homines contra recreat atque confirmat, inquit enim: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo?

Alter vero aculeus zelus ipse divinus est. Nonnumquam enim homines putant Deum humana non curare, ne illud quidem legem ipsius servemus, an negligamus; ex quo sequitur magna vitae confussio. Cum autem Deum zelotem credimus, eius rei meditatio facile nos in officio continet. Zelus vero qui Deo tribuitur, nullam animi significat perturbationem, sed divinum illum amorem et charitatem, qua Deus nullam a se animam patitur impune fornicari; quotquot autem ab eo fornicantur, perdit. Est itaque zelus Dei tranquillissima eius sincerissimaque iustitia, qua anima falsis opinionibus pravisque cupiditatibus corrupta repudiatur, et a Dei coniugio tamquam adultera removetur. At vero zelum hunc Dei suavissimum ac dulcissimum experimur, cum summa eius atque incredibilis in nos voluntas zelo ipso demonstratur; nec enim aut amor ardentior inter homines, aut maior arctiorque coniunctio, quam eorum qui coniugio copulari sunt, reperitur; igitur, quam nos valde diligat, ostendit Deus, cum crebro se vel sponso vel marito comparans, zelotem vocat. Quamobrem doceat parochus hoc loco sic divini cultus atque honoris cupidos homines esse debere, ut zelantes potius quam amantes iure dici possint, illius exemplo qui de se ipse: Zelo, inquit, zelatus sum pro Domino Deo exercituum; immo vero Christum ipsum imitentur, cuius illud est: Zelus domus tuae comedit me.

Est autem comminationis explicanda sententia, non inultos peccatores passurum Deum, sed eos vel tamquam parentem castigaturum, vel tamquam iudicem acriter ac severe in eos animadversurum. Quod alio in loco significans Moyses: Et scies, inquit, quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt praecepta eius in mille generationes, et reddens odientibus se statim. Et Iosue: Non poteritis, inquit, servire Domino: Deus enim sanctus, et fortis aemulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos atque subvertet.

Docendus autem populus est comminationis poenam ad tertiam quartamque impiorum et facinorosorum generationem pertinere; non quod posteriores maiorum scelerum poenas semper luant; sed, licet illi liberique eorum impune tulerint, non omnis tamen eorum posteritas iram Dei poenamque vitabit. Quod Iosiae regi accidit; huic enim propter singularem pietatem cum pepercisset Deus, dedissetque ut in pace in sepulchrum maiorum suorum inferretur ne videret consequentium temporum mala quae, propter Manassis avi impietatem, Iudae et Ierusalem erant eventura, eo mortuo, posteros eius est ultio Dei consecuta, sic ut ne filiis quidem Iosiae pepercerit. Qua autem ratione haec legis verba sententiae illi quae est apud Prophetam non adversentur: Animet quae peccaverit, ipsa morietur, sancti Gregorii auctoritas, cum reliquis omnibus antiquis Patribus consentiens, aperte ostendit; inquit enim: Quisquis pravi parentis iniquitatem imitatur, etiam ex eius delicto constringitur; quisquis autem parentis iniquitatem non imitatur, nequaquam delicto illius gravatur. Unde /it ut iniquus filius iniqui patris non solum sua, quae addidit, sed etiam patris peccata persolvat, cum vitiis patris, quibus iratum Dominum non ignorat, etiam suam adhuc malitiam adiungere non formidat; et iustum est ut qui sub districto iudice vias parentis iniqui non timet imitari, cogatur in vita praesenti etiam culpas parentis iniqui persolvere. Commemorabit deinde parochus quantum Dei iustitiam superet eiusdem bonitas ac misericordia: irascitur tertiae quartaeque generationi Deus, misericordiam vero in millia impertit.

In eo autem quod dictum est: Eorum qui oderunt me, peccati magnitudo ostenditur. Quid enim flagitiosius ac detestabilius quam summam ipsam bonitatem, summam veritatem odisse? Hoc vero ad omnes peccatores idcirco pertinet, quod quemadmodum qui habet mandata Dei et servat ea Deum diligit, ita qui legem Domini contemnit et mandata eius non servat, Deum odisse merito dicendus est.

Quod vero extremum est: Et iis qui diligunt me, servandae legis modum ac rationem docet. Necesse est enim eos qui legem Dei servant, eadem charitate atque amore, quo in Deum sunt, ad eius oboedientiam adduci; quae deinceps in singulis praeceptis commemorabuntur.

CAPUT III DE SECUNDO PRAECEPTO:NON ASSUMES NOMEN DOMINI DEI TUI IN VANUM

3200
Quamquam primo divinae legis praecepto, quo Deum pie sancteque colere iubemur, hoc, quod secundo loco sequitur, necessario continetur nam qui sibi honorem tribui vult, idem postulat se ut summo verborum honore prosequamur, prohibetque contraria; quod et illa Domini apud Malachiam verba aperte indicant: Filius honorat patrem, et servus dominum suum: si ergo Pater ego sum, ubi est honor meusf, Deus tamen pro rei magnitudine hanc de suo ipsius divino et sanctitatis plenissimo nomine honorando legem separatim ferre, idque nobis disertis et perspicuis verbis praescribere voluit. Quod sane parocho ipsi argumento imprimis esse debet, nequaquam satis fore, si hac de re generatim loquatur; sed eiusmodi locum hunc esse, in quo ipse diutius commorari, et quaecumque ad hanc tractationem pertinent, distincte, dilucide accurateque apud fideles explicare necesse sit. Neque vero nimia haec diligentia censenda est, cum non desint qui adeo errorum tenebris obcaecati sint, ut quem angeli glorificant, ei maledicere non vereantur; neque enim lege semel lata deterrentur, quominus Dei maiestatem quotidie imminuere, immo singulis paene horis ac momentis impudentissime audeant. Quis enim non videat omnia iureiurando affirmari? omnia imprecationibus et exsecrationibus referta esse? usque adeo ut nemo fere vel vendat aliquid, vel emat, vel negotium aliquod gerat, qui non iurisiurandi religionem interponat, Deique sanctissimum nomen millies vel in re levissima et inani temere non usurpet? Quo maior parocho cura et diligentia adhibenda est, ut saepe fideles admoneat quam grave hoc scelus sit et detestabile.

Iam vero in huius praecepti explicatione id primum constet, cum eo quod lex fieri prohibet, earum etiam rerum praeceptionem coniunctam esse quas praestare homines debent. Utrumque autem separatim docendum est: primum quidem, ut ea quae tradenda sunt facilius exponantur, quid iubeat lex; mox etiam, quid vetet. Nam quae imperat, illa sunt: nomen Dei esse honorandum, ac per illud sancte iurandum; haec rursus, quae prohibet: nemo divinum nomen contemnat, nemo illud in vanum assumat, neve per ipsum aut falso aut frustra aut temere iuret.

NOMEN DEI HONORANDUM

3201
In ea itaque parte qua iubemur divino nomini honorem tribuere, parochus fidelibus praecipiat Dei nomen, ipsius, inquam, litteras et syllabas, aut omnino per se nudum verbum tantummodo attendendum non esse, sed in eam cogitationem veniendum, quid valeat illa vox quae omnipotentem ac sempiternam maiestatem unius et trini Numinis significat. Ex his autem facile colligitur inanem esse nonnullorum iudaeorum superstitionem, qui quod scriberent Dei nomen, pronuntiare non auderent; quasi in quattuor illis litteris, non in re, divina vis esset. Sed quamvis singulari numero prolatum sit: Non assumes nomen Dei, id non de uno aliquo nomine, sed de omnibus quae Deo tribui solent, intelligendum est. Multa enim Deo imposita sunt nomina, ut Domini, Omnipotentis, Domini exercituum, Regis regum, Fortis, et alia id genus quae in Scripturis leguntur, quae parem eamdemque venerationem habent omnia.

Deinde docendum est quomodo divino nomini debitus honor adhibeatur; neque enim christiano populo, cuius ore Dei laudes assidue celebrandae sunt, rem utilissimam et pernecessariam ad salutem ignorare fas est. Quamvis autem multiplex sit ratio laudandi divini nominis, tamen in iis de quibus deinceps hic dicetur, vis et pondus omnium videtur esse.

Primum igitur laudatur Deus, cum in omnium conspectu Deum ac Dominum nostrum fidenter confitemur, Christumque salutis nostrae auctorem quemadmodum agnoscimus ita etiam praedicamus.

Itemque cum verbo Dei, quo voluntas eius enuntiatur, sancte et diligenter operam damus, in eius meditatione assidue versamur, studiose illud addiscimus aut legendo aut audiendo, perinde ut cuiusque personae et muneri aptum et consentaneum est.

Deinde divinum nomen veneramur et colimus, cum officii et religionis causa divinas laudes celebramus, ac de omnibus rebus, tum prosperis tum adversis, illi singulares gratias agimus. Inquit enim Propheta: Benedic, anima mea, Domino, et noh oblivisci omnes retributiones eius; exstantque plurimi David psalmi, quibus egregia quadam erga Deum pietate illius divinas laudes suavissime decantat. Exstat admirabile illud patientiae exemplum Iob, qui, cum in maximas illas horribilesque calamitates incidisset, Deum tamen excelso et invicto animo laudare numquam intermisit. Nos itaque cum animi corporisque doloribus cruciamur, cum miseriis et aerumnis torquemur, statim ad Deum laudandum omne studium et animi nostri vires convertamus, illud Iob dicentes: Sit nomen Domini benedictum.

Neque vero minus Dei nomen honoratur, si fidenter opem eius imploramus, quo scilicet aut nos ab illis liberet, aut ad eadem fortiter perferenda constantiam et robur largiatur. Hoc enim fieri vult Dominus: Invoca, inquit, me in die tribulationis; et eruam te, et honorificabis me; cuius implorationis cum multis aliis in locis tum praecipue in Psalmis 16, 43 et 118 illustria reperiuntur exempla.

Praeterea Dei nomen honore prosequimur, cum fidei faciendae causa testamur Deum. Qui modus a superioribus valde differt; nam quae supra enumeravimus, ita suapte natura bona sunt atque expetenda, ut nihil beatius, nihil homini optabilius possit esse, quam si in illis sedulo exsequendis se ipsum dies noctesque exerceat: Benedicam, inquit David, Dominum in omni tempore; semper laus eius in ore meo; at iusiurandum licet bonum sit, eius tamen frequens usus minime est laudabilis. Huius autem discriminis ratio in eo posita est, quod iusiurandum ea tantum de causa institutum est, ut esset tamquam remedium quoddam humanae imbecillitatis, et ad probandum quod dicimus necessarium instrumentum. Ut enim corpori medicamenta adhibere non expedit, nisi necesse sit, eorundem vero frequentatio perniciosa omnino est, ita etiam, nisi cum gravis et iusta causa subest, iureiurando uti non est salutare; quod si saepius adhibeatur, tantum abest ut prosit ut magnum detrimentum afferat. Quamobrem praeclare docet sanctus Chrysostomus, non nascente sed iam adulto mundo, cum mala longe lateque propagata universum terrarum orbem occupassent, nihilque suo loco et ordine consisteret, sed perturbata et permixta omnia sursum deorsum magna rerum confusione ferremur, et, quod malorum omnium gravissimum est, mortales fere omnes in foedam idolorum servitutem se ipsos abiecissent; tum denique longo sane intervallo iusiurandum in hominum consuetudinem irrepsisse; nam cum in tanta hominum perfidia et iniquitate nemo facile ad credendum adduceretur, Deum testem invocabant.

PER NOMEN DEI SANCTE IURANDUM

3202
Verum cum in hac praecepti parte praecipua sit illa ratio docendi fideles, quomodo iusiurandum pie sancteque adhibere debeant, primum dicendum est iurare nihil aliud esse nisi Deum testari, quacumque id verborum forma et conceptione fiat; nam et testis est mihi Deus et per Deum idem in re sunt. Est etiam illud iusiurandum, cum ad faciendam fidem per res creatas mramus, ut per sacra Dei evangelia, per crucem, per sanctorum reliquias et nomen, et cetera id genus.

Neque enim haec ipsa per se iureiurando auctoritatem aut robur aliquod afferunt, sed Deus ipse hoc praestat, cuius divinae maiestatis splendor illis in rebus elucescit. Ex quo sequitur ut per Evangelium iurantes per Deum ipsum iurent, cuius veritas Evangelio continetur et declaratur; similiter et per sanctos, qui templa Dei sunt, quique evangelicae veritati crediderunt, eamque omni observantia coluerunt, et per gentes et nationes latissime disseminarunt. Eadem ratio est illius iurisiurandi quod per exsecrationem profertur, quale est illud sancti Pauli: Ego testem Deum invoco in animam meam; etenim hoc pacto aliquis Dei iudicio tamquam mendacii ultori subiicitur. Neque propterea negamus nonnullas ex hisce formulis ita accipi posse, quasi iurisiurandi vim non habeant; sed tamen utile est, quae de iureiurando dicta sunt, in his etiam servare, atque ad eandem prorsus normam et regulam dirigere.

Duo autem sunt iurandi genera; primum quidem, quod assertorium appellatur, nimirum cum aliquid de re praesenti aut praeterita religiose affirmamus, ut Apostolus in Epistola ad Galatas: Ecce coram Deo, quia non mentior. Alterum vero promissorium dicitur, ad quod etiam comminationes referuntur, futurum tempus spectans, cum aliquid ita fore pro certo pollicemur et confirmamus; cuiusmodi est illud Davidis, qui Bersabeae coniugi, iurans per Dominum Deum suum, promisit Salomonem eius filium regni heredem fore atque in ipsius locum successurum.

Verum enimvero, licet ad iusiurandum satis sit Deum testem adhibere, tamen, ut rectum sanctumque sit, multo plura requiruntur, quae sunt diligenter explicanda. Ea vero breviter, teste divo Hieronymo, Ieremias enumerat, dum inquit: Iurabis, vivit Dominus, in veritate, et in iudicio, et in iustitia. Quibus sane verbis illa breviter summatimque complexus est, quibus omnis iurisiurandi perfectio continetur, veritatem, inquam, iudicium et iustitiam.

Primum itaque in iureiurando locum veritas habet, nimirum ut quod asseritur, et ipsum verum sit, et qui iurat id ita esse arbitretur, non quidem temere aut levi coniectura adductus, sed certissimis argumentis. Alterum vero iurisiurandi genus, quo aliquid promittimus, eodem plane modo veritatem requirit; nam qui aliquid pollicetur, ita animatus esse debet, ut, cum tempus advenerit, id re ipsa praestet et promissum exsolvat. Neque enim vir probus id unquam se facturum recipiet, quod sanctissimis Dei praeceptis et voluntati adversari putet; sed quidquid promittere et iurare licuerit, id semel promissum numquam mutabit, nisi fortasse, commutata rerum conditione, tale esse inceperit, ut iam si fidem servare et promissis stare velit, Dei odium et offensionem subiret. Veritatem autem in iureiurando necessariam esse David quoque indicat illis verbis: Qui iurat proximo suo, et non decipit.

Sequitur secundo loco iudicium; neque enim iusiurandum temere et inconsiderate, sed consulto et cogitato adhiberi debet. Itaque iuraturus primum quidem consideret utrum necessitate cogatur, necne; remque totam accurate expendat, an eiusmodi sit ut iureiurando indigere videatur; tempus praeterea spectet, locum attendat, aliaque permulta, quae rebus adiuncta sunt, circumspiciat; non odio, non amore, aut animi perturbatione aliqua impellatur, sed ipsius rei vi et necessitate. Etenim, nisi haec consideratio et diligens animadversio antecesserit, sane iusiurandum praeceps et temerarium erit; cuiusmodi est illorum irreligiosa affirmatio qui in re levissima et inani, nulla ratione aut consilio, sed prava quadam consuetudine iurant. Id vero passim quotidie a venditoribus et emptoribus fieri videmus; nam illi ut quam plurimo vendant, hi rursus ut quam minimo emant, res venales vel laudare vel vituperare iureiurando non dubitant. Cum itaque iudicio et prudentia opus sit, pueri vero ita acute perspicere ac distinguere nondum per aetatem possint, idcirco constitutum est a sancto Cornelio Pontifice ne a pueris ante pubertatem, hoc est, ante XIV annum, iusiurandum exigatur.

Reliqua est iustitia, quae maxime in promissis requiritur. Quare si quis iniustum aliquid et inhonestum promittit, et iurando peccat, et promissis faciendis scelus scelere cumulat. Exstat huius rei in Evangelio exemplum Herodis regis, qui temerario iureiurando obstrictus, puellae saltatrici caput Ioannis Baptistae, tamquam saltationis praemium, dedit. Tale enim fuit iudaeorum iusiurandum qui se ipsos, ut est in Actis apostolorum, ea conditione devoverunt, nihil gustaturos donec Paulum occidissent.

His ita explicatis, nulla plane dubitatio relinquitur quin illi tuto iurare liceat qui haec omnia servaverit, quique hisce conditionibus, tamquam praesidiis quibusdam, iusiurandum munierit. Sed et multis argumentis id probare facile est; nam lex Domini, quae immaculata est et sancta, hoc praecepit: Dominum, inquit, Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius iurabis. Et a Davide scriptum est: Laudabuntur omnes qui iurant in eo. Praeterea sacrae Litterae indicant ipsa Ecclesiae lumina, sanctissimos apostolos, iureiurando nonnumquam usos esse, idque ex Apostoli epistolis apparet. Adde quod et angeli ipsi interdum iurant, nam a sancto Ioanne evangelista in Apocalypsi scriptum est angelum iurasse per viventem in saecula. Quin etiam et Deus ipse iurat, angelorum Dominus; et in Veteri Testamento multis in locis Deus promissiones suas iureiurando confirmat, ut Abrahae et Davidi, qui illud de Dei iureiurando prodidit: Iuravit, inquit, Dominus, et non paenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Neque vero obscura est ratio ad explicandum cur iusiurandum laudabile sit, si quis attentius totam rem consideret, et ipsius ortum finemque intueatur. Etenim iusiurandum a fide originem ducit, qua homines credunt Deum totius veritatis esse auctorem, qui nec decipi unquam possit nec alios decipere; cuius oculis nuda sunt omnia et aperta; qui denique universis rebus humanis admirabili providentia consulit, mundumque administrat. Hac igitur fide homines imbuti Deum veritatis testem adhibent, cui fidem non habere impium ac nefarium erit. Quod vero ad finem attinet, eo tendit iusiurandum atque id omnino spectat, ut hominis iustitiam et innocentiam probet, finemque litibus et controversiis imponat; quod etiam Apostolus in epistola ad Hebraeos docet.

Neque huic sententiae verba illa Salvatoris nostri apud sanctum Matthaeum repugnant: Audistis quia dictum est antiquis: Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua. Ego autem dico vobis, non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum eius; neque per Ierosolymam, quia civitas est magni Regis; neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. Sit autem sermo vester: est, est; non, non; quod autem his abundantius est, a maio est.

His enim verbis iusiurandum generatim universeque damnari non est dicendum; cum iam supra viderimus Dominum ipsum apostolosque frequenter iurasse; sed perversum iudaeorum iudicium redarguere Dominus voluit, quo sibi in animum induxerunt, nihil in iureiurando cavendum esse praeter mendacium; itaque de rebus levissimis et nullius momenti et ipsi iurabant saepissime, et ab aliis iusiurandum exigebant. Hunc morem Salvator reprehendit atque improbat, docetque omnino a iureiurando abstinendum esse, nisi id flagitet necessitas. Nam propter humanam imbecillitatem iusiurandum institutum est, et revera a maio provenit quandoquidem aut iurantis mconstantiam indicat, aut illius cuius causa iuramus contumaciam, qui ut credat, aliter adduci non potest. Sed tamen iurandi necessitas excusationem habet. Et quidem, dum inquit Salvator: Sit sermo vester: est, est; non, non, hac loquendi formula satis declarat se iurandi consuetudinem in colloquiis familiarium et levium rerum prohibere. Quamobrem illud praecipue a Domino admonemur, ne faciles nimium et propensi ad iurandum simus, idque sedulo docendum erit et fidelium auribus inculcandum. Infinita enim fere mala ex nimia iurandi consuetudine emanare, et sacrarum Litterarum auctoritate et sanctissimorum Patrum testimoniis comprobatur. In Ecclesiastico scriptum est: Iurationi non assuescat os tuum, multi enim casus in illa. Item: Vir multum iurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius piaga. Plura hac de re legi possunt apud sanctos Basilium et Augustinum in libris contra mendacium. Et hactenus de iussis, nunc de vetitis dicatur.

QUID VETITUM

3203
Vetamur divinum nomen in vanum assumere, hoc est, temere iurare prohibemur; apparet enim eum gravi peccato se obstringere, qui non consilio, sed temeritate ad iurandum fertur. Gravissimum autem delictum hoc esse illa etiam verba declarant: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, quasi rationqm afferrent cur hoc facinus scelestum adeo ac nefarium sit, nimirum propterea quod eius maiestas minuitur quem nos Deum et Dominum nostrum esse profitemur.

Hoc igitur praecepto prohibetur ne homines falsum iurent, nam qui a tanto scelere non refugit ut Deum falso testetur, hic insignem Deo iniuriam facit; quippe qui aut illi inscitiae notam inurit, dum ipsum alicuius rei veritatem latere arbitratur, aut certe improbitatis et pravi affectus, qui mendacium testimonio velit confirmare. Iurat autem falso, non is solum qui, quod falsum scit, verum esse iurando affirmat, sed ille etiam qui iureiurando id asserit quod, cum verum sit, tamen ipse falsum putat. Nam cum mendacium ea re mendacium sit, quod contra mentem et animi sententiam profertur, perspicuum est hunc plane mentiri et periurum esse. Simili quoque ratione peierat qui id iurat quod verum existimat, et tamen re vera falsum est; nisi, quantum potuit, curam et diligentiam adhibuerit, ut totam rem compertam atque exploratam haberet. Quamvis enim ipsius oratio menti consentiat, tamen huius praecepti reus est. Eiusdem vero peccati reus censendus est, qui se aliquid iureiurando facturum promittit, cum tamen aut promissum implere in animo non fuerit, aut, si fuit, quod promisit re ipsa non praestat. Quod etiam ad eos pertinet qui, cum se voti sponsione Deo obligarunt, non praestant.

Praeterea in hoc praeceptum peccatur, si desit iustitia, quae ex tribus iurisiurandi comitibus una est. Itaque si quis iuret se peccatum aliquod mortiferum commissurum, exempli causa, caedem hominis, huius praecepti reus est, licet ille serio atque ex animo dicat, et iusiurandum veritatem habeat quam primo loco requiri declaravimus.

His adiungi debent illa iurandi genera quae a contemptu quodam proficiscuntur, cum quis iurat se non obtemperaturum evangelicis consiliis, cuiusmodi sunt quae ad caelibatum et paupertatem hortantur. Quamvis enim nemo ea necessario sequi debeat, si quis tamen iuret nolle se illis parere consiliis, is eo iureiurando divina consilia contemnit et violat. Praeterea hanc legem is violat et iudicio peccat qui quod verum est iurat, idque ita se habere existimat levibus quibusdam coniecturis adductus et longe petitis. Nam etsi huiusmodi iusiurandum veritas comitatur, subest tamen aliquo modo falsum; nam qui sic negligenter iurat, in magno peierandi periculo versatur. Falso praeterea iurat, qui per falsos deos iurat. Quid enim est a veritate alienius, quam mendaces et fictitios deos tamquam verum Deum testari?

Verum, quoniam Scriptura, cum periurium mterdixit, inquit: Nec pollues nomen Dei tui, neglectio prohibetur, qua fugienda est in reliquis quibus ex huius praecepti auctoritate honor debetur, quale est verbum Dei, cuius maiestatem non solum pn, sed interdum etiam impii reverentur, ut in Iudicum historia de Eglon, moabitarum rege, memoriae traditum est. Dei autem verbum summa iniuria afficit, quicumque sacram Scripturam, a. recta et germana eius sententia ad impiorum dogmata et haereses flectit; cuius sceleris admonet nos Princeps apostolorum verbis illis: Sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem. Praeterea foedis et inhonestis maculis sacra Scriptura contaminatur, cum eius verba et sententias, quae omni veneratione colenda sunt, ad profana quaeque nefarii homines torquent, ad scurrilia scilicet, fabulosa, vana, assentationes, detractiones, sortes, libellos famosos, et si qua sunt alia id genus; in quod peccatum sacra Tridentina Synodus animadverti iubet.

Deinde, ut ii Deum honorant qui eius opem atque auxilium in suis calamitatibus implorant, ita debitum Deo honorem is negat qui illius subsidium non invocat; quos redarguit David, cum inquit: Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.

At vero longe magis detestabili scelere seipsos adstringunt qui sacrosanctum Dei nomen, ab omnibus creaturis benedicendum et summis laudibus extollendum, aut etiam sanctorum nomen cum Deo regnantium, lmpuro et contaminato ore blasphemare atque exsecran audent. Quod quidem peccatum usque adeo atrox atque immane est, ut interdum sacrae Litterae, si de blasphemia sermo incidat, benedictionis nomine utantur.

POENAE TRANSGRESORIBUS INFLICTAE

3204
Quoniam vero poenae et supplicii terror peccandi licentiam vehementer coercere solet, idcirco parochus, ut hominum animos magis permoveat atque ad hoc praeceptum servandum facilius impellat, alteram illius partem et quasi appendicem diligenter explicabit: Nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. Ac primum quidem doceat, summa ratione factum esse ut huic praecepto minae adiungerentur; quo quidem et peccati gravitas et in nos Dei benignitas agnoscitur, qui cum hominum perditione non delectetur, ne ipsius iram et offensionem subeamus, hisce salutaribus minis nos deterret, nimirum, ut illum benevolum potius quam iratum experiamur. Urgeat hunc locum pastor, instetque summo studio ut populus sceleris gravitatem agnoscat, et illud detestetur vehementius, et in eo evitando maiorem diligentiam et cautionem adhibeat.

Ostendat praeterea quanta sit hominum proclivitas ad hoc peccatum committendum, ut non satis fuerit legem ferre, nisi etiam minae adderentur. Incredibile enim est quantum haec cogitatio utilitatis habeat; nam ut nihil aeque nocet atque incauta quaedam animi securitas,

ita propriae imbecillitates cognitio plurimum prodest. Tum illud etiam declaret, nullum a Deo certum supplicium constitutum fuisse, sed tantum universe minari, quicumque se hoc scelere adstrinxerit, non impune laturum. Quapropter diversa supplicia quibus quotidie affligimur, huius peccati admonere nos debent. Hinc enim facile licet coniicere homines ea re in maximas calamitates incidere, quod huic praecepto non obtemperent; quibus sibi propositis, cautiores eos in posterum fore verisimile est. Fideles itaque sancto timore perterriti omni studio peccatum hoc fugiant; nam si omnis verbi otiosi in extremo iudicio reddenda ratio est, quid de gravissimis sceleribus dicendum quae magnam divini nominis despicientiam prae se ferunt?

CAPUT IV DE TERTIO PRAECEPTO: MEMENTO UT DIEM SABBATI SANCTIFICES.

3300
SEX DIEBUS OPERABERIS, ET FACIES OMNIA OPERA TUA. SEPTIMA AUTEM DIE SABBATUM DOMINI DEI TUI EST.

NON FACIES OMNE OPUS IN EO TU, ET FILIUS TUUS ET FILIA TUA, SERVUS TUUS ET ANCILLA TUA, IUMENTUM TUUM, ET ADVENA QUI EST INTRA PORTAS TUAS.

SEX ENIM DIEBUS FECIT DOMINUS CAELUM ET TERRAM, MARE, ET OMNIA QUAE IN EIS SUNT, ET REQUIEVIT IN DIE SEPTIMO; IDCIRCO BENEDIXIT DOMINUS DIEI SABBATI, ET SANCTIFICAVIT EUM.

Hoc legis praecepto externus ille cultus qui Deo a nobis debetur, recte atque ordine praescribitur. Est enim hic veluti quidam prioris praecepti fructus; quoniam quem intimis sensibus pie colimus, fide et spe adducti quam in eo positam habemus, non possumus eum non externo cultu venerari, eidemque gratias agere. Et quoniam haec ab iis qui humanarum rerum occupationibus detinentur, non facile praestari possunt, certum tempus statutum est quo ea commode effici queant.

Itaque cum hoc praeceptum eiusmodi sit ut fructum utilitatemque admirabilem afferat, maxime interest parochi summam in eo explicando diligentiam adhiberi. Ad eius autem inflammandum studium magnam vim habet primum illud praecepti verbum Memento; nam quemadmodum fideles tale praeceptum meminisse debent, sic pastoris est in eorum memoriam illud et monendo et docendo saepe redigere. Quantum vero fidelium referat hoc praeceptum colere, ex eo perspicitur, quod eo diligenter colendo ad reliqua legis iussa servanda facilius adducentur. Cum enim mter cetera quae diebus festis praestare debent, necesse habeant, verbi Dei audiendi causa, ad ecclesiam convenire; cum edocti fuerint divinas iustificationes, illud etiam consequentur, ut ex toto corde custodiant legem Domini. Quamobrem saepissime sabbati celebritas cultusque praecipitur in sacris Litteris, ut in Exodo, Levitico, Deuteronomio; apud Isaiam, Ieremiam item et Ezechielem prophetas videre licet; quibus omnibus in locis hoc de sabbati cultu traditum est praeceptum. Monendi vero et hortandi sunt principes et magistratus, ut in iis maxime quae ad hunc cultum Dei retinendum atque augendum pertinent, Ecclesiae praesides auctoritate sua iuvent, iubeantque populum sacerdotum praeceptis obtemperare.

CUM CETERIS PRAECEPTIS DIFFERENTIA ET CONVENIENTIA

3301
Quod autem ad huius praecepti explanationem attinet, danda opera est ut fideles doceantur quibus rebus hoc praeceptum cum ceteris conveniat, quibusve differat ab eis; hoc enim pacto causam ille rationemque cognoscet, quare non sabbatum, sed diem dominicum colamus sanctumque habeamus.

Certa igitur illa differentia videtur, quod reliqua Decalogi praecepta naturalia sunt et perpetua, neque mutari ulla ratione possunt; quo factum est ut, quamvis lex Moysis abrogata sit, omnia tamen praecepta quae duabus tabulis continentur, populus christianus servet. Quod ideo fit, non quia Moyses ita iusserit, sed quod naturae conveniunt, cuius vi homines ad illa servanda impelluntur. Hoc autem de sabbati cultu praeceptum, si statutum tempus spectatur, non fixum et constans est, sed mutabile; neque ad mores, sed ad caeremonias pertinet; neque naturale, quoniam non a natura ad id docti aut instituti sumus ut illo die potius quam alio externum cultum Deo tribuamus, sed ex eo tempore quo populus israeliticus a Pharaonis est servitute liberatus, diem sabbati coluit. Tempus autem, quo sabbati cultus tollendus erat, illud idem est quo ceteri hebraici cultus caeremoniaeque antiquandae erant, morte scilicet Christi. Nam cum illae caeremoniae sint quasi adumbratae imagines lucis et veritatis, illud utique necesse erat ut lucis ac veritatis, quae Iesus Christus est, adventu removerentur. Qua de re sanctus Paulus ad Galatas ita scripsit, cum mosaici ritus cultores reprehenderet: Dies observatis, et menses, et tempora, et annos; timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis; in quam etiam sententiam scripsit ad Colossenses. Et haec de differentia. Convenit autem hoc praeceptum cum reliquis, non ritu et caeremoniis, sed quia aliquid habet quod ad mores naturaeque ius attineat. Nam Dei cultus ac religio, quae hoc praecepto exprimitur, a naturae iure exsistit, cum illud natura comparatum sit, ut aliquot horas in iis quae ad Dei cultum pertinent versemur. Cuius rei argumento est, quod apud omnes nationes statas quasdam ferias easque publicas fuisse cernimus, quae sacris rebus ac divinis obeundis erant consecratae. Est enim naturale homini ut is certum quoddam tempus necessariis rerum functionibus det, veluti corporis quieti, somno et aliis eiusmodi rebus; et quemadmodum corpori, ita eadem naturae ratione factum est ut menti aliquid etiam temporis concederet, quo in Dei contemplatione sese reficeret; atque ita, cum aliqua temporis pars esse debeat quo res divinae colantur cultusque Deo debitus tribuatur, hoc sane ad morum praecepta pertinet. Quam ob causam apostoli ex illis septem diebus eum qui primus est ad divinum cultum consecrare statuerunt, quem dominicum diem dixere. Nam et sanctus Ioannes in Apocalypsi dominici diei meminit; et Apostolus per unam sabbati, quae est dies dominicus, ut sanctus Chrysostomus interpretatur, collectas fieri iubet; ut intelligamus iam tum in Ecclesia diem dominicum sanctum habitum esse.

Iam vero, ut sciant fideles quid eo die agere, a quibusve actionibus abstinere debeant, non alienum est ut parochus totum praeceptum, quod in quattuor partes recte distribui potest, ad verbum diligenter interpretetur.


Catechismus Romanus 3103