Catechismus Romanus 3302

PRIMA PARS

3302
Itaque primum generatim proponat quid iis verbis praescribatur, Memento ut diem sabbati sanctifices. Ob eam vero causam initio praecepti verbum illud Memento, apposite additum est, quod huius diei cultus ad caeremonias pertineat. Qua de re populus admonendus esse videbatur, cum naturae lex, etsi aliquo tempore Deum religionis ritu colendum esse doceat, hoc tamen, quo potissimum die fieri deberet, non praescripsit.

Praeterea fideles docendi sunt ex iis verbis modum et rationem colligi posse qua in tota hebdomada opus facere conveniat, ita scilicet ut diem festum semper spectemus; quo die, cum actionum et operum nostrorum Deo quasi reddenda ratio sit, eiusmodi opera efficiamus necesse est quae neque Dei iudicio repudientur, neque nobis, ut scriptum est, in singultum sint et in scrupulum cordis.

Postremo id docemur, quod certe animadvertere debemus, non defuturas scilicet occasiones, quamobrem nos huius praecepti capiat oblivio, vel aliorum qui illud neghgunt exemplo adductos, vel spectaculorum ludorumque studio, quibus plerumque ab huius diei sancto rehgiosoque cultu abducimur.

Sed iam ad id veniamus quod sabbati significatione demonstratur. Sabbatum, hebraicum nomen, si latine interpretaris, cessatio dicitur; sabbatizare propterea cessare et requiescere latino vocabulo appellatur. Qua significatione factum est ut sabbati nomine dies septimus diceretur, quoniam, absoluta perfectaque mundi universitate, Deus ab omni opere quod fecerat requievit; ita hunc diem in Exodo Dominus vocat. Postea vero non solum septimus hic dies, sed ob eius dignitatem ipsa etiam hebdomada eo nomine appellata est; in quem sensum pharisaeus apud sanctum Lucam dixit: Ieiuno his in sabbato. Atque hoc quidem de sabbati significatione.

Sanctificatio autem sabbati sacris in Litteris cessatio est quae fit a corporis laboribus et a negotiis, ut aperte ostendunt haec quae sequuntur praecepti verba: Non operaberis. Neque vero id solum significat aliter enim satis fuisset dicere in Deuteronomio: Observa diem sabbati, sed cum in eodem loco addatur: Ut sanctifices eum, hoc verbo ostenditur sabbati diem religiosum esse, divinisque actionibus et sanctis rerum officiis consecratum. Itaque diem sabbati tum plene et perfecte celebramus, cum pietatis et religionis officia Deo praestamus; hocque plane sabbatum est quod Isaias dehcatum appellat, quoniam festi dies sunt veluti deliciae Domini et piorum hominum. Quare si religioso huic sanctoque sabbati cultui misericordiae adiunguntur opera, certe maxima sunt et multa praemia quae eodem capite nobis proponuntur.

Itaque verus ac proprius huius praecepti sensus eo spectat, ut homo et animo et corpore in eam curam incumbat, ut statuto aliquo tempore a negotiis corporisque laboribus feriatus, Deum pie colat ac veneretur.

ALTERA PARS

3303
Altera vero praecepti parte demonstratur diem septimum Dei cultui divinitus dicatum esse; nam ita scriptum est: Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est. Quae verba ad eam sententiam referuntur ut sabbatum Domino consecratum interpretemur, eique eo die religionis officia tribuamus, septimumque diem intelligamus signum esse quietis Domini. Hic vero dies divino cultui dicatus est, quia rudi populo minus expediebat habere eam facultatem temporis arbitratu suo deligendi, ne forte aegyptiorum sacra imitaretur.

Itaque e septem diebus ultimus ad Deum colendum delectus est, quae quidem res plena mysterii est. Quare Dominus in Exodo et apud Ezechielem signum vocat: Videte itaque, ille inquit, ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos. Itaque signum fuit quod indicabat homines Deo se dedicare oportere sanctosque eidem praebere, cum diem etiam videamus ei dicatum esse; siquidem ille dies sanctus est, quod tum praecipue sanctitatem et religionem homines colere debeant. Deinde signum est et quasi monumentum conditae huius admirandae universitatis. Signum praeterea fuit israelitarum memoriae traditum, quo admoniti, se Dei auxilio a durissimo aegyptiacae servitutis iugo solutos ac liberatos esse meminissent; id quod Dominus ostendit illis verbis: Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento; idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbati. Est signum item tum spiritualis, tum caelestis sabbati. Spirituale autem sabbatum in sancta quadam et mystica quiete consistit, nimirum cum vetus homo Christo consepultus ad vitam renovatur, atque in iis actionibus quae christianae pietati conveniunt, studiose se exercet. Debent enim qui aliquando erant tenebrae, nunc autem lux in Domino sunt, ut filii lucis, ambulare in omni bonitate, iustitia et veritate, neque communicare operibus infructuosis tenebrarum. Caeleste vero sabbatum est ut ait divus Cyrillus eum locum Apostoli tractans: Relinquitur ergo sabbatismus populo Dei illa vita, in qua omnibus bonis cum Christo viventes fruemur, peccato radicitus extirpato, secundum illud: "Non erit ibi leo, nec prava bestia illuc ascendet", sed "erit ibi via pura et via sancta vocabitur", omnia enim bona in visione Dei mens sanctorum adipiscitur. Quare fideles hortandi erunt his verbis et a pastore incitandi: Festinemus ergo ingredi in illam requiem. Praeter diem septimum habebat populus iudaeus alios etiam festos et sacros dies divina lege constitutos, quibus maximorum beneficiorum memoria renovaretur.

Placuit autem Ecclesiae Dei ut diei sabbati cultus et celebritas in dominicum transferetur diem; nam ut eo die primum lux orbi terrarum illuxit, sic redemptoris nostri, qui ad vitam aeternam nobis aditum patefecit, resurrectione, quae eo die fuit, e tenebris ad lucem vita nostra revocata est; unde et dominicum diem apostoli dici voluerunt. Solemnem praeterea hunc diem esse in sacris Litteris animadvertimus, quod eo die mundi creatio initium habuit, quod Spiritus Sanctus apostolis datus sit.

Alios autem dies festos ab Ecclesiae initio, et consequentibus deinde temporibus, apostoli et sancti patres nostri instituerunt, ut pie et sancte Dei beneficiorum memoriam coleremus. Inter eos autem celeberrimi habentur illi dies, qui ob redemptionis nostrae mysteria religioni consecrati sunt; deinde, qui sanctissimae Virgini Matri, tum vero apostolis ac martyribus ceterisque sanctis cum Christo regnantibus dicantur; in quorum victoria Dei bonitas et potentia laudatur, ipsis debiti honores tribuuntur, atque ad eorum imitationem fidelis populus incitatur.

Et quoniam ad hoc praeceptum servandum magnam vim ea ipsius pars habet, quae illis verbis expressa est: Sex diebus operaberis, septimus autem dies sabbatum Dei est, parochus debet illam partem diligenter explicare. Etenim ex his verbis colligi potest fideles hortandos esse ne otiosi et desides vitam traducant; sed potius apostolicae vocis memores, negotium suum quisque agat et operetur manibus suis, sicut ab eo praeceptum fuerat. Praeterea hoc praecepto illud Dominus iubet ut sex ipsis diebus opera nostra efficiamus, ne aliquid eorum quae aliis hebdomadae diebus fieri agive oporteat, in diem festum reliciatur, atque ita animus a rerum divinarum cura studioque avocetur.

TERTIA PARS

3304
Tertia deinde praecepti pars explicanda est, quae quodammodo describit qua ratione sabbati diem colere debeamus, praecipue autem explicat quid illo die facere prohibemur. Quare inquit Dominus: Non facies omne opus in eo tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla, tua, iumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas. Quibus verbis ad id primum instituimur, ut quaecumque divinum cultum impedire possunt, omnino vitemus; facile enim perspici potest omne servilis operis genus prohiberi, non quidem ea re, quod sua natura aut turpe aut malum sit, sed quoniam mentem nostram a divino cultu, qui finis praecepti est, abstrahit; quo magis peccata a fidelibus vitanda sunt, quae non solum animum a divinarum rerum studio avocant, sed nos a Dei amore prorsus seiungunt.

Non tamen eae actiones neque ea opera vetantur quae ad divinum cultum attinent, etiam si servilia sint, ut altare instruere, templa alicuius festi diei causa ornare, et reliqua huius generis. Ideoque a Domino dictum est sacerdotes in templo sabbatum violare, et sine crimine esse. Sed neque earum rerum opera hac lege prohiberi existimandum est, quorum iactura facienda sit, si die festo praetermittantur, quemadmodum sacris etiam canonibus permissum est. Multa alia Dominus in Evangelio festis diebus fieri posse declaravit, quae facile parochus apud sanctos Matthaeum et Ioannem observabit. Sed, ut nulla res praetermitteretur, cuius actione hic sabbati cultus impediretur, facta est iumenti mentio, quo animalium genere impediuntur homines quominus sabbatum diem colant. Si enim die sabbati alicui operis actioni iumenti usus destinatur, necessaria est etiam ad id hominis opera qui iumentum agat; itaque solum per se opus facere non potest, sed hominem qui illud molitur adiuvat. Eo autem die nemini opus facere licet; ergo neque iumentis, quorum opera ad id homines utuntur. Itaque huius praecepti lex eo etiam spectat, ut, si iumentorum laboribus homines parcere Deus vult, eo certe magis ipsi cavere debeant ne inhumani sint in eos quorum opera atque industria utuntur.

Neque vero parochus illud praetermittere debet, ut diligenter doceat quibus in operibus atque actionibus christiani homines diebus festis exercere se debeant. Illae vero eiusmodi sunt, ut ad Dei templum accedamus, eoque loco sincera piaque animi attentione sacrosanctae Missae sacrificio intersimus, divina Ecclesiae sacramenta, quae ad salutem nostram instituta sunt, ad animae vulnerum curationem crebro adhibeamus. Nihil vero est quod opportunius aut melius christianis hominibus fieri possit, quam si peccata sua sacerdotibus saepe confiteantur. Ad quam rem perficiendam poterit parochus populum adhortari, sumpta huius probandae rei ratione et copia ex iis quae de paenitentiae sacramento suo loco tradita ac praecepta sunt. Neque solum ad hoc sacramentum populum excitabit, sed sedulo etiam atque etiam ad illud adhortabitur, ut sacrosanctum Eucharistiae sacramentum crebro percipiant. Attente praeterea diligenterque sacra concio fidelibus audienda est; nihil enim minus ferendum est, neque tam profecto indignum, quam Christi verba contemnere aut negligenter audire. Exercitatio item atque studium fidelium in precibus divinisque laudibus frequens esse debet, praecipuaque eiusdem cura, ut quae ad christianae vitae institutionem pertinent ea diligenter addiscat, seduloque se exerceat in iis officiis quae pietatem continent, pauperibus et egenis eleemosynam tribuendo, aegros homines visitando, maerentes, quique dolore afflicti iacent, pie consolando; nam, ut est apud sanctum Iacobum: Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum.

Ex his quae dicta sunt, facile erit colligere quae contra huius praecepti regulam committuntur.

MOTIVA PRAECEPTUM OBSERVANDI

3305
Parochi vero officium in eo item esse debet, ut certos quosdam locos in promptu habeat unde rationes atque argumenta sumat, quibus populo illud maxime persuadeatur, ut huius praecepti legem summo studio accurataque diligentia servet.

Ad hoc plurimum valet ut populus scilicet intelligat ac plane perspiciat quam iustum et rationi consentaneum sit nos certos quosdam dies habere, quos totos divino cultui tribuamus, Dominumque nostrum, a quo summa et innumerabilia beneficia accepimus, agnoscamus, colamus et veneremur. Si enim iussisset nos quotidie sibi religionis cultum tribuere, nonne pro suis erga nos beneficiis, quae maxima et infinita sunt, omnis opera danda esset, ut prompto alacrique animo eius dicto audientes essemus? Nunc vero, paucis ad eius cultum institutis diebus, non est cur nos negligentes atque difficiles in eius officii functione simus, quod sine gravissima culpa praetermittere non possumus.

Demonstret deinde parochus quanta huius praecepti virtus sit, cum ii qui illud recte servaverint, in conspectu Dei esse cum eoque colloqui videantur. Nam et precibus faciendis Dei maiestatem contemplamur et cum eo colloquimur; et, concionatoribus audiendis, Dei vocem accipimus, quae ad aures nostras eorum opera pervenit qui de rebus divinis pie sancteque concionantur; tum in altaris sacrificio praesentem Christum Dominum adoramus.

Et his quidem bonis illi maxime fruuntur, qui hoc praeceptum servant diligenter; qui vero hanc legem omnino negligunt, ii, cum Deo et Ecclesiae non oboediant neque eius praeceptum audiant, et Dei et sanctarum legum hostes sunt; quod animadverti potest ex eo, quod praeceptum hoc eiusmodi est ut nullo labore servari queat. Cum enim Deus non labores nobis imponat, quos vel difficillimos eius causa suscipere deberemus, sed quietos illis diebus festis, a terrenis curis liberos, esse iubeat, magnae temeritatis indicium est huius praecepti legem recusare. Exemplo nobis esse debent supplicia quae de illis Deus sumpsit qui illud violarunt, ut ex libro Numerorum licet intelligere. Ne igitur in hanc Dei offensionem incidamus, operae pretium erit saepe illud verbum Memento cogitatione repetere, magnasque illas utilitates et commoda sibi ante oculos proponere, quae ex festorum dierum cultu percipi supra declaratum est, et multa alia ad id genus pertinentia, quae bonus et diligens pastor, ut occasionis ratio postulabit, copiose lateque persequi poterit.

CAPUT V DE QUARTO PRAECEPTO: HONORA PATREM TUUM ET MATREM TUAM

3400
UT SIS LONGAEVUS SUPER TERRAM, QUAM DOMINUS DEUS TUUS DABIT TIBI

Cum in superioribus praeceptis summa sit vis et dignitas, merito quae nunc persequimur, quia maxime necessaria sunt, proximum locum obtinent. Nam illa finem, qui Deus est, continuo spectant; haec nos ad proximi charitatem erudiunt, etsi longius progressa, ad Deum, id est, illud extremum cuius gratia proximum ipsum diligimus, perducunt. Quamobrem Christus Dominus praecepta illa duo de diligendo Deo et proximo similia inter se esse dixit. Hic autem locus dici vix potest quantas habeat utilitates, cum et suos fructus ferat, uberes illos quidem ac praestantes, et sit tamquam signum ex quo primi praecepti oboedientia et cultus elucet. Qui non diligit, inquit divus Ioannes, fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere? Ad eundem modum, si parentes, quos secundum Deum diligere debemus, non veneramur et colimus, cum nobis in conspectu fere semper sint, Deo, summo parenti et optimo, qui nullum sub aspectum cadit, quem honorem, quem cultum tribuemus? Ex quo perspicuum est utraque praecepta inter se congruere.

Huius autem praecepti usus latissime patet; nam praeter eos qui nos genuerunt, multi praeterea sunt quos in parentum loco colere debeamus, vel potestatis, vel dignitatis, vel utilitatis, vel praestantis alicuius muneris et officii nomine. Parentum praeterea maiorumque omnium laborem levat; cum enim id imprimis curent ut quos habent in sua potestate, ii recte et divinae legi convenienter vivant, erit haec cura perfacihs, si omnes intelligant, Deo auctore et monitore, summum honorem parentibus tribui oportere. Quod ut praestare possimus, necesse est nosse quamdam differentiam quae est inter praecepta primae et secundae tabulae.

PRAECEPTA DUABUS TABULIS INCISA

3401
Ergo haec primum a parocho sunt explicanda, idque imprimis moneat, divina Decalogi praecepta fuisse in duabus tabulis incisa; in quarum altera, quemadmodum a sanctis Patribus accepimus, tria illa continebantur quae iam sunt exposita, reliqua vero in alteram tabulam erant inclusa. Atque haec nobis perapposita fuit descriptio, ut praeceptorum rationem ordo ipse distingueret; nam quidquid in sacris Litteris divina lege iubetur aut vetatur, id duorum generum oritur ex altero: aut enim erga Deum, aut erga homines charitas in omni officio spectatur. Et quidem charitatem in Deum superiora tria praecepta docent; quod vero ad hominum coniunctionem et societatem pertinet, id reliquis septem praeceptis continetur.

Quocirca non sine causa eiusmodi est facta distinctio, ut alia ad priorem, alia ad alteram tabulam praecepta referantur. Nam superioribus tribus praeceptis, de quibus dictum est, quasi subiecta materies quam tractent est Deus, id est, summum bonum, ceteris vero proximi bonum; illis summus, his proximus amor est propositus; illa finem, haec autem ea quae ad finem referuntur spectant.

Praeterea charitas Dei ex ipso pendet; Deus enim per se, non alterius rei causa summe diligendus est; charitas autem proximi a charitate Dei ortum habet, atque ad eam tamquam ad certam regulam dirigenda est. Nam si parentes caros habemus, si dominis paremus, si dignitate antecedentes reveremur, id ea re maxime faciendum est, quod eorum procreator est Deus, eosque aliis praeesse voluit, quorum opera ceteros homines regit ac tuetur; qui cum nobis auctor sit ut eiusmodi personas vereamur, idcirco id praestare debemus, quia a Deo hoc ipso honore dignantur. Ex quo fit ut honor quem parentibus habemus, Deo potius quam hominibus haberi videatur; sic enim apud sanctum Matthaeum est, cum de observantia in superiores agitur: Qui recipit vos, me recipit; et Apostolus in epistola ad Ephesios, servos instituens: Servi, inquit, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo; non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi.

Accedit quod Deo nullus honor, nulla pietas, nullus cultus satis digne tribuitur, in quem amor augeri infinite potest; proptereaque nostra erga illum charitas in dies fiat ardentior necesse est, quem eius iussu ex toto corde, ex tota anima, ex omnibus viribus amare debemus. At charitas qua proximum complectimur, suis finibus circumscribitur, iubet enim Dominus proximum diligere sicut nos ipsos; quod si quis hos fines egressus fuerit, ita ut parem Deo et proximis amorem tribuat, is maximum scelus admittit. Si quis venit ad me, inquit Dominus, et non odit patrem suum et matrem, et uxorem et filios, et fratres et sorores, adhuc autem animam suam, non potest meus esse discipulus. In quam sententiam item dictum est: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos, cum quidam primum humare patrem vellet, postea Christum sequi. Cuius rei dilucidior illa apud sanctum Matthaeum explicatio est: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. Nec tamen ulla dubitatio est quin parentes vehementer amandi observandique sint, sed ad pietatem imprimis necessarium est, Deo, qui parens et effector est omnium, praecipuum honorem et cultum tribui, ideoque mortales parentes amari, ut ad caelestem sempiternumque Patrem tota amoris vis referatur. Quod si interdum parentum iussa Dei praeceptis repugnent, non dubium est quin liberi parentum cupiditati Dei voluntatem anteferre debeant, divinae illius sententiae memores: Oboedire oportet Deo magis quam hominibus.

HONORARE QUID SIT

3402
Quibus rebus expositis, parochus verba praecepti interpretabitur, atque illud primum, honorare quid sit. Est enim de aliquo honorifice sentire et quae illius sunt, maximi putare omnia. Huic autem honori haec omnia coniuncta sunt: amor, observantia, oboedientia et cultus. Scite autem in lege posita est honoris vox, non amoris aut metus, etiamsi valde amandi ac metuendi parentes sint. Etenim qui amat, non semper observat et veneratur; qui metuit, non semper diligit; quem vero aliquis ex animo honorat, item amat et veretur.

PATRES QUINAM SINT

3403
Haec cum parochus explicarit, tum aget de patribus, quique sint ii qui vocentur hoc nomine; nam, etsi de iis praecipue patribus lex loquitur ex quibus generati summus, tamen ad alios quoque pertinet hoc nomen, quos etiam complecti lex videtur, quemadmodum ex pluribus divinae Scripturae locis facile colligimus.

Praeter illos igitur qui nos procrearunt, patrum genera item alia sunt in sacris Litteris, quod antea attigimus, quibus singulis suus honor debetur. Ac primum Ecclesiae praesides, et pastores, et sacerdotes, patres dicuntur, quemadmodum ex Apostolo constat, qui ad Corinthios scribens: Non, inquit, ut confundam vos, haec scribo, sed ut filios meos charissimos moneo. Nam si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres; nam in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui. Et in Ecclesiastico scriptum est: Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua.

Deinde ii quibus aut imperium, aut magistratus, aut potestas commissa est, qui rempubhcam gubernant, patres appellantur. Sic Naaman a famulis pater vocabatur.

Praeterea patres eos dicimus quorum procurationi, fidei, probitati, sapientiaeque alii commendantur; cuiusmodi sunt tutores et curatores, paedagogi et magistri. Quare Eliam et Eliseum filii prophetarum patrem vocabant.

Postremo patres dicimus senes et aetate confectos, quos etiam vereri debemus.

Atque hoc in parochi praeceptis maximum sit, ut doceat patres, cuiuscumque sint generis, praesertim vero eos ex quibus nati sumus, a nobis honorandos, de quibus divina lex praecipue loquitur. Sunt enim immortalis Dei quasi quaedam simulacra, in iisque ortus nostri imaginem intuemur; ab iis vita nobis data est; iis Deus usus est uti nobis animum mentemque impertiret; ab iis ad sacramenta deducti, ad religionem, ad humanum cultum civilemque instituti, ad morum integritatem et sanctitatem eruditi sumus.

Doceat vero parochus merito nomen matris in hoc praecepto expressum, ut eius beneficia et merita erga nos consideremus, quanta cura et sollicitudine nos in utero gesserit, quanto cum labore ac dolore pepererit et educant.

Porro ita observandi parentes sunt, ut quem eis tribuimus honor ex amore atque intimo animi sensu depromptus videatur; quibus hoc officium debetur maxime, cum erga nos sint ita affecti, nullum ut laborem, nullam contentionem, nulla pericula nostra causa refugiant; nihilque illis accidere possit iucundius quam ut filiis charos se esse sentiant, quos maxime diligunt. Ioseph, cum in Aegypto honore et amplitudine regi esset proximus, patrem, qui in Aegyptum venerat, honorifice excepit; et Salomon matri advenienti assurexit, eamque veneratus regio in solio ad dexteram collocavit.

Alia praeterea sunt honoris officia quae in parentes conferri debent; nam eos tum etiam honoramus, cum a Deo suppliciter petimus ut eisdem bene et feliciter omnia eveniant, ut in maxima gratia et honore sint apud homines, ut ipsi Deo ac sanctis qui in caelis sunt, commendatissimi sint.

Item parentes honoramus, cum nostras rationes ad eorum arbitrium voluntatemque conferimus; cuius rei suasor Salomon: Audi, inquit, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuae, ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo; cuiusmodi sunt etiam divi Pauli cohortationes: Filii, oboedite parentibus vestris in Domino; hoc enim iustum est; item: Filii, oboedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino. Et sanctissimorum hominum exemplis confirmatur; etenim Isaac, cum a patre ad sacrificium vinciretur, modeste ac sine recusatione paruit; et rechabitae, ne a patris consilio unquam discreparent, vino se in perpetuum abstinuerunt.

Item parentes honoramus, cum eorum recte facta moresque imitantur; iis enim plurimum tribuere videmur, quorum esse volumus quam simillimi. Item parentes honoramus, quorum consilia non modo exquirimus, verum etiam sequimur.

Item, quibus subvenimus, ea impertientes quae victus cultusque desiderat; quod Christi testimonio comprobatur, qui pharisaeorum impietatem redarguens: Quare et vos, ait, transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit: Honora patrem et matrem; et: Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur. Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri vel matri: Munus quodcumque est ex me, tibi proderit, et non honorificabit patrem suum aut matrem suam; et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. Et honoris quidem officia parentibus tribuere semper debemus, sed tum maxime cum periculose aegrotant; danda enim opera est ne quid praetermittant quod vel ad peccatorum confessionem attinet, vel ad reliqua sacramenta quae a christianis hominibus percipi debent, cum mors appropinquat; idque nobis curae sit ut pii religiosique homines eos crebro intervisant, qui vel imbecillos confirment et consilio iuvent, vel optime animatos ad spem erigant immortalitatis, ut, cum mentem a rebus humanis excitarint, totam coniiciant in Deum. Sic fiet ut fidei, spei et charitatis beatissimo comitatu ac religionis praesidio muniti, mortem non modo non pertimescendam, cum necessaria sit, sed cum aditum ad aeternitatem expediat, etiam appetendam censeant.

Postremo vel mortuis parentibus honor tribuitur, si iis funus facimus, si exequias cohonestamus, si honorem sepulturae impertimus, si iusta et sacrificia anniversaria curamus, si quae ab iis legata sunt, diligenter persolvimus.

Honorandi autem sunt non modo ii ex quibus nati sumus, verum etiam alii qui patres appellantur, ut episcopi et sacerdotes, ut reges, ut principes, ut magistratus, ut tutores, ut curatores, ut magistri, ut paedagogi, ut senes, et ceteri eiusmodi; digni enim sunt qui ex charitate, ex oboedientia, ex ope nostra fructus percipiant, sed alius alio magis.

De episcopis et aliis pastoribus ita scriptum est: Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina. Iam vero, quanti erga Apostolum amoris documenta Galatae dederunt? quibus is praeclarum illud benevolentiae testimonium tribuit: Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. Quin etiam sacerdotibus ea suppeditanda sunt, quae ad vitae usus necessarios requiruntur. Quare Apostolus: Quis, inquit, militat suis stipendiis umquam? et in Ecclesiastico scriptum est: Honorifica sacerdotes et propurga te cum brachiis. Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis. Illis etiam obtemperandum esse docet Apostolus: Oboedite, inquit, praepositis vestris, et subiacete eis; ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Quin potius a Christo Domino praeceptum est ut vel improbis pastoribus obtemperemus, cum dicat: Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei; omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate et facite; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.

Idem de regibus, de principibus, de magistratibus, et reliquis quorum potestati subiicimur, dicendum est. Iis vero quod honoris, cultus, observantiae genus tribuendum sit, Apostolus ad Romanos late explicat, pro quibus etiam orandum esse monet; et divus Petrus: Subiecti, inquit, estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi, quasi praecellenti, sive ducibus, tamquam ab eo missis. Nam si quem eis cultum tribuimus, is ad Deum refertur; habet enim venerationem hominum excellens dignitatis gradus, quia divinae potestatis est instar; in quo etiam Dei providentiam veneramur, qui publici muneris procurationem iis attribuit, quibusque utitur tamquam potestatis suae ministris. Nec enim hominum improbitatem aut nequitiam, si tales sint magistratus, sed divinam auctoritatem quae in illis est reveremur; ut, quod permirum fortasse videatur, quamvis in nos sint inimico infensoque animo, quamvis implacabiles, tamen non satis digna causa sit cur eos non perofficiose observemus. Nam et Davidis magna in Saulem officia exstiterunt, cum ei tamen esset offensior; quod innuit illis verbis: Cum iis qui oderunt pacem eram pacificus. At vero, si quid improbe, si quid inique imperent, cum id non ex potestate, sed ex iniustitia atque animi perversitate agant, omnino non sunt audiendi.

PRAEMIUM DIVINITUS PROPOSITUM

3404
Ubi haec parochus sigillatim exposuerit, deinceps consideret quodnam praemium, quamque consentaneum, iis propositum sit qui divino huic praecepto oboediunt. Nam in eo fructus est maximus, ut diu vivant, propterea quod digni sunt qui beneficio quam diutissime perfruantur, cuius memoriam perpetuo conservant. Cum igitur qui parentes colunt, iis gratiam referant a quibus lucis et vitae usuram habent, iure et merito vitam ad summam senectutem perducunt. Tum adiungenda est divinae promissionis illustris explanatio; neque enim solum sempiternae ac beatae, sed huius etiam quam in terris agimus vitae usus promittitur; cuius sententiae interpres est divus Paulus cum inquit: Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est et futurae.

Nec vero haec merces aut exigua est aut contemnenda, etiamsi sanctissimis viris, ut Iob, ut Davidi, ut Paulo, mors fuerit optabilis; et aerumnosis ac miseris hominibus vitae propagatio sit iniucunda; nam illorum verborum adiunctio: Quam Dominus Deus tuus dabit tibi, non modo temporis diuturnitatem ad vivendum, sed otium, quietem, incolumitatem ad bene vivendum pollicetur. Nam in Deuteronomio non solum inquit: Ut longo vivas tempore; sed illud etiam addit: Ut bene sit tibi; quod deinde ab Apostolo repetitum est.

Haec autem bona eis suppetere dicimus quorum pietati Deus gratiam referat; aliter enim divini promissi fides et constantia non erit, cum interdum qui maiorem pietatem parentibus praestiterunt, iis vita brevior sit. Quibus id quidem contingit, vel quod iis optime consulitur qui prius vita excedunt, quam a virtutis et officii religione discedant rapiuntur enim, ne malitia mutet intellectum eorum, aut ne fictio decipiat animam illorum, vel quia dum pernicies et rerum omnium perturbatio impendet, e corporibus evocantur ut communium temporum acerbitatem evadant: A facie enim malitiae, inquit Propheta, collectus est iustus. Quod fit ne eorum aut virtus aut salus periclitetur, cum a mortalibus flagitiorum poenas repetit Deus; vel ne tristissimis temporibus ex propinquorum amicorumque calamitatibus acerbissimos luctus sentiant. Quare metuendum est maiorem in modum, cum viris bonis immatura mors accidit.

DE POENIS

3405
Ac quemadmodum iis qui grati in parentes sunt, officii merces et fructus est a Deo propositus, sic ingrati et impii filii gravissimis poenis reservantur. Scriptum est enim: Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur; et: Qui affligit patrem et fugit matrem, ignominiosus est et infelix; et: Qui maledicit patri suo vel matri, exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris; et: Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilae. Qui parentibus iniuriam intulerunt, multos fuisse legimus, in quibus ulciscendis Dei iracundia exarsit; non enim Davidem inultum reliquit, sed sceleri debitas poenas dedit Absalon, quem ob eius scelus tribus hastis transfixum punivit. De iis vero qui sacerdotibus non obtemperant, scriptum est: Qui superbierit, nolens oboedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, ex decreto iudicis morietur homo ille.

OFFICIUM PARENTUM IN FILIOS

3406
Et quemadmodum divina lege sancitum est ut parentibus filii honorem habeant, ut pareant, ut obsequantur, sic parentum propria officia sunt atque munera, ut sanctissimis disciplinis ac moribus filios imbuant, iisque optima dent vivendi praecepta, ut, ad religionem instructi et parati, Deum sancte inviolateque venerentur; quod a parentibus Susannae factum esse legimus.

Itaque sacerdos parentes commoneat ut se liberis magistros praebeant virtutis, aequitatis, continentiae, modestiae et sanctitatis; triaque praesertim declinent, in quibus saepe offendere consueverunt: primum, ne quid acerbius in liberos aut loquantur aut statuant; quod Apostolus in epistola ad Colossenses ita praecipit: Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant; nam periculum est ne fracto abiectoque animo sint, dum omnia timent. Quare illud praecipiat ut nimiam severitatem effugiant, malintque liberos corrigere quam ulcisci. Deinde, si qua culpa commissa est, cum necessaria sit castigatio et obiurgatio, ne quid liberis per indulgentiam dissolute remittant; saepe enim filii parentum nimia lenitate et facilitate depravantur. Quamobrem a dissoluta indulgentia deterreat exemplo Heli summi sacerdotis, qui, quod in liberos indulgentior fuerat, maximo supplicio est affectus. Postremo, ne, quod foedissimum est, in filiorum educatione ac doctrina praepostera consilia ineant. Etenim permulti in hac una cogitatione curaque versantur, ut opes, ut pecunias, ut lautum et amplum patrimonium liberis relinquant; quos non ad religionem, non ad pietatem, non ad bonarum artium disciplinam, sed ad avaritiam et ad rem familiarem augendam cohortantur; nec de filiorum existimatione et salute sunt solliciti, dummodo pecuniosi sint et perdivites; quo quid dici aut cogitari turpius potest? Ita fit ut ad illos non tam rerum copias quam sua scelera et flagitia transferant, quibus tandem non ad caelum se duces praebent, sed ad inferorum supplicia sempiterna.

Sacerdos, igitur, optimis praeceptis parentes instituat, eosque ad Tobiae exemplum ac similem virtutem excitet; ut, cum filios ad Dei cultum et sanctimoniam probe erudierint, ab iis etiam amoris, et observantiae, et obsequii uberrimos fructus capiant.


Catechismus Romanus 3302