Catechismus Romanus 3500

CAPUT VI DE QUINTO PRAECEPTO: NON OCCIDES

3500
Magna illa quae pacificis hominibus proposita est felicitas: Quoniam filii Dei vocabuntur, pastores maxime commovere debet, ut praecepti huius disciplinam fidelibus diligenter accurateque tradant. Nam ad conciliandas hominum voluntates nulla melior ratio iniri potest, quam si eiusmodi praecepti lex recte explicata, ab omnibus ita ut oportet, sancte servetur; quoniam tum sperare licet ut summa animi consensione coniuncti homines concordiam et pacem maxime colant.

Sed quam necesse sit praeceptum hoc explicari, ex eo perspicitur, quod immensa illa universae terrae inundatione facta, hoc unum imprimis est quod Deus hominibus interdixit: Sanguinem, inquit, requiram animarum vestrarum de mayiu cunctarum bestiarum et de manu hominis. In Evangelio etiam, quae primum veteres leges a Domino explicatae sunt, in iis haec prima est, de qua apud sanctum Matthaeum ita scriptum est: Dictum est enim: Non occides, et reliqua quae hac de re eo ipso loco deinceps commemorantur.

Fideles praeterea attente libenterque praeceptum hoc audire debent; si enim eius vis spectatur, ad vitam cuiusque tuendam valet, quoniam iis verbis, Non occides, homicidium omnino interdictum est. Itaque singuli homines tanta cum voluptate animi illud accipere debent, perinde ac si, ira Dei proposita gravissimisque aliis poenis, nominatim prohibitum sit ne quis eorum laedatur. Ergo ut praeceptum hoc auditu iucundum est, ita eius peccati cautio quod praecepto prohibetur, iucunditatem habere debet.

Cum autem huius legis vim Dominus explicaret, in eo duo contineri ostendit: alterum, ne occidamus, quod a nobis fieri vetitum est; alterum, quod facere iubemur, ut coricordi amicitia charitateque inimicos complectamur, pacem habeamus cum omnibus, cuncta denique incommoda patienter feramus.

QUID VETITUM

3501
In eo autem quod caedes prohibetur, illud primum docendum est, quae caedes sint eiusmodi quae hac praecepti lege non vetentur; nam bestias occidi prohibitum non est, quoniam si illis vesci a Deo hominibus est concessum, fas ltem est illas occidi. Qua de re ita sanctus Augustinus: Cum audimus, inquit, "Non occides", non accipimus hoc dictum esse de fructetis, quia nullus est eis sensus; nec de irrationabilibus animalibus, quia nulla nobis ratione sociantur.

Alterum permissum caedis genus est quod ad eos magistratus pertinet quibus data est necis potestas, qua ex legum praescripto iudicioque in facinorosos homines animadvertunt, et innocentes defendunt. Quo in munere dum iuste versantur, non modo ii caedis non sunt rei, sed huic divinae legi qua caedes vetatur maxime oboediunt. Cum enim legi huic finis is propositus sit, ut hominum vitae salutique consulatur, magistratuum item, qui legitimi sunt scelerum vindices, animadversiones eodem spectant, ut, audacia et iniuria suppliciis repressa, tuta sit hominum vita. Quare David: In matutino, inquit, interficiebant omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.

Qua ratione ne illi quidem peccant qui iusto bello, non cupiditate aut crudelitate impulsi, sed solo publicae utilitatis studio, vitam hostibus adimunt.

Sunt praeterea eiusmodi caedes quae nominatim iussu Dei fiunt. Levi filii non peccaverunt, qui una die tot millia hominum occiderunt; qua caede facta, sic ad eos locutus est Moyses: Consecrastis manus vestras hodie Domino.

Neque vero huius praecepti reus est, qui non sponte neque meditato, sed fortuito hominem occidit. Qua de re in Deuteronomii libro ita est: Qui percusserit proximum suum nesciens, et qui heri et nudiustertius nullum contra eum odium habuisse comprobatur, sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et in succisione lignorum securis fugerit manu ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit, et occiderit... Hae caedes eiusmodi sunt, quae, quia non voluntate neque de industria inferuntur, propterea non omnino in peccatis numerantur. Quod sancti Augustini sententia comprobatur: Absit enim, inquit, ut ea quae aut propter bonum aut licitum facimus, siquidem praeter nostram voluntatem quidquam maii acciderit, nobis imputetur. In quo tamen duabus de causis peccari potest; altera, si quis in re iniusta occupatus hominem occiderit, exempli causa, si quis gravidam mulierem pugno vel calce percuteret, ex quo abortus sequeretur; fuisset quidem illud praeter percussoris voluntatem, non tamen praeter culpam, cum illi non liceret ullo modo gravidam mulierem percutere; altera, si non omnibus circumspectis, negligenter et incaute aliquem occiderit.

Qua etiam ratione, si quis salutis suae defendendae causa, omni adhibita cautione, alterum interemerit, hac lege non teneri satis apparet.

CAEDES QUAE PROHIBENTUR

3502
Atque hae quidem quas modo commemoravimus caedes sunt quae hoc legis praecepto non continentur; quibus exceptis, reliquae omnes prohibentur, sive homicidam quis spectet, sive qui occiditur, sive modos quibus caedes fit.

Nam quod ad eos pertinet qui caedem faciunt, nemo plane excipitur, non divites, non potentes homines, non domini, non parentes; sed delectu omni et discrimine remoto, occidere vetitum est omnibus.

Si vero ii spectantur qui interficiuntur, ad omnes haec lex pertinet; nec quisquam est tam humilis et abiectae conditionis homo, quin legis huius vi defendatur. Neque vero seipsum interficere cuipiam fas est, cum vitae suae nemo ita potestatem habeat ut suo arbitratu mortem sibi consciscere liceat; ideoque legis huius verbis non ita praescriptum est: Ne alium occidas; sed simpliciter: Ne occidas.

Sin autem multiplicem caedis faciendae modum attendimus, nemo est qui excipiatur. Non solum enim suis cuiquam manibus, aut ferro, aut lapide, aut baculo, aut laqueo, aut veneno, vitam homini eripere non licet; sed consilio, ope, auxilio, vel alia quacumque ratione id fieri prorsus vetitum est. In quo summa tarditas stuporque iudaeorum fuit, qui crederent se hoc praeceptum servare, si manus tantum a caede abstinerent. Sed homini christiano, qui, interprete Christo, didicit hanc legem spiritualem esse, nempe quae non manus solum puras, sed animum etiam castum sincerumque nos habere iubet, illud non satis omnino est, quod illi satis cumulate se praestare arbitrabantur. Nam ne irasci quidem cuiquam licere in Evangelio traditum est, cum dicat Dominus: Ego autem dico vobis: omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo raca, reus erit concilio; qui autem dixerit fatue, reus erit gehennae ignis.

Ex quibus verbis perspicuum est eum culpa non carere qui fratri succenseat, quamvis iram animo inclusam contineat; qui vero eius irae significationem aliquam dederit, graviter peccare; at multo gravius qui non vereatur dure fratrem accipere et ei convicium facere. Et quidem hoc verum est, si nulla subsit irascendi causa; nam irae causa quae a Deo legibusque conceditur, ea est, cum in eos animadvertimus qui nostro imperio potestatique parent, si in eis sit culpa; christiani enim hominis ira non a carnis sensibus, sed a Spiritu Sancto proficisci debet, cum nos templa Sancti Spiritus, in quibus Iesus Christus habitet, esse conveniat.

Multa praeterea sunt a Domino tradita, quae ad perfectam huius legis rationem pertinent, qualia illa sunt: Non resistere maio, sed si quis te percusserit in dextram maxillam tuam, praebe illi et alteram; et ei, qui vult tecum in iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium; et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo alia duo.

HOMICIDII GRAVITAS

3503
Ex his quae iam commemorata sunt, animadverti licet quam proclives sint homines ad ea peccata quae hoc praecepto vetita sunt; quamve multi reperiantur qui, si minus manu, animo saltem caedis scelus committunt. Et quoniam huic tam periculoso morbo remedia in sacris Litteris adhibita sunt, parochi est offieiuni ea diligenter fidelibus tradere; praecipuum autem illud est, ut intelligant quam nefarium sit peccatum hominis caedes; idque vel plurimis maximisque sanctarum Litterarum testimoniis perspici potest; usque enim adeo homicidium detestatur Deus in sanctis Litteris, ut a bestiis hominum caedis poenam se repetiturum dicat; ac belluam quae hominem laeserit, occidi iubeat. Neque aliam ob causam a sanguine hominem abhorrere voluit, nisi ut omni ratione a nefaria hominis caede et animum et manus abstineret. Sunt enim homicidae humani generis atque adeo naturae hostes acerbissimi, qui, quantum in eis est, universum Dei opus evertunt, cum hominem tollant, cuius causa is omnia quaecumque procreata sunt se fecisse testatur. Immo vero in Genesi cum prohibitum sit hominem occidi, quia illum Deus ad imaginem suam et similitudinem creavit, insignem Deo iniuriam is facit quasique violentas illi manus afferre videtur, qui eius imaginem e medio tollit. Hoc divina animi cogitatione meditatus David, gravissime de sanguinariis hominibus conquestus est illis verbis: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem; neque simpliciter dixit occidunt, sed effundunt sanguinem; quae verba ad detestabilis illius sceleris amplificationem immanemque illorum crudelitatem ostendendam protulit; utque declararet imprimis quam praecipites illi diabolico quodam impulsu ad id facinus ferantur, dixit: Veloces pedes eorum.

QUID IUSSUM

3504
Iam vero, quae in hoc praecepto servanda esse Christus Dominus iubet, eo spectant ut pacem cum omnibus habeamus; inquit enim, cum hunc locum interpretaretur: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum, et quae sequuntur. Quae ita a parocho explicabuntur, ut doceat sine ulla exceptione omnes charitate complectendos esse, ad quam in huius praecepti explicatione fideles, quam maxime poterit, incitabit, quod in eo proximi diligendi virtus maxime elucet.

CHARITATE INIMICI COMPLECTENDI

3505
Cum enim odium hoc praecepto aperte vetetur, quoniam: Qui fratrem suum odit, homicida est, certe illud consequitur, ut amoris et charitatis praeceptum detur. Cumque hac lege, de charitate et amore praeceptum sit, tum omnium etiam illorum officiorum atque actionum quae charitatem ipsam consequi solent, praecepta traduntur. Charitas patiens est, inquit divus Paulus; patientia igitur nobis praecipitur, in qua nos animas nostras possessuros esse Salvator docet. Beneficentia deinde charitatis comes est et socia, quoniam charitas benigna est. Benignitatis autem atque beneficentiae virtus late patet, eiusque officium in iis rebus maxime versatur, ut pauperibus suppeditemus res necessarias, cibum esurientibus, sitientibus potum demus, nudos vestiamus, et quo quisque opis nostrae magis indiget, eo in illum plus liberalitatis conferamus. Haec beneficentiae et bonitatis officia, quae per se sunt illustria, eo fiunt illustriora, si inimicis praestentur; ait enim Salvator: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos; quod etiam Apostolus monet illis verbis: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi; hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. Noli vinci a maio, sed vince in bono malum. Denique, si charitatis legem spectemus, quae benigna est, omnia quaecumque ad mansuetudinem, lenitatem aliasque id generis virtutes pertinent, officia colere, ea lege praescribi intelligemus.

INIURIARUM CONDONATIO

3506
At vero longe omnium praestantissimum officium, quod charitatis plenissimum est, in quo maxime nos exercere convenit, illud est, ut iniurias quas accepimus, aequo animo remittamus atque condonemus; quod ut plane efficiamus, saepe nos divinae Litterae, ut antea dictum est, monent atque hortantur; cum non beatos solum eos dicant qui ita prorsus faciunt, sed erratorum etiam veniam iisdem a Deo datam affirment; qui vero hoc ipsum facere negligunt aut omnino recusant, illam non consequuntur.

Sed quoniam ulciscendi libido hominum mentibus fere insita est, parochus maximam in eo diligentiam ponat necesse est, ut, iniuriarum oblivisci easque remittere christianum hominem oportere, non doceat solum, sed penitus etiam fidelibus persuadeat. Cumque hac ipsa de re apud sacros scriptores multa fiat mentio, eos consulat, ad refellendam illorum pertinaciam qui in ulciscendi cupiditate animo obstinato sunt atque obfirmato; argumenta in promptu habeat quae illi Patres gravissima et ad eam rem maxime accommodata pie adhibuerunt. Verum haec potissimum tria explicanda sunt.

Primum est ut qui se iniuriam accepisse putat, ei maxime persuadeatur illum detrimenti aut iniuriae praecipuam causam non fuisse, quem ipse ulcisci cupit. Sic admirabilis ille Iob fecit, qui a sabaeis hominibus, a chaldaeis et a daemone graviter laesus, nulla tamen eorum habita ratione, ut vir rectus et homo admodum pius, recte pieque iis verbis usus est: Dominus dedit, Dominus abstulit. Itaque patientissimi illius viri oratione et exemplo, christiani homines sibi persuadeant quod verissimum est, omnia quaecumque in hac vita patimur, a Domino, qui iustitiae omnis misericordiaeque parens est et auctor, proficisci. Neque vero ille nos, quae eius est immensa benignitas, ut inimicos punit, sed uti filios corrigit et castigat. Nec profecto, si recte animadvertimus, in hisce rebus homines aliud omnino sunt, nisi ministri et quasi satellites Dei; et quamquam homo potest male aliquem odisse pessimeque illi cupere, tamen ei, nisi permissu Dei, nocere nullo modo potest. Hac ratione adductus Ioseph fratrum impia consilia, sic David iniurias sibi a Semei illatas aequo animo tulit. Ad hanc item rem illud argumenti genus valde pertinet, quod sanctus Chrysostomus graviter atque erudite pertractavit, neminem scilicet nisi a seipso laedi. Nam qui se iniuriose tractatos esse opinantur, si rem recta secum via reputent, comperient profecto nullam se ab aliis iniuriam aut damnum accepisse; etsi enim, quibus ipsi laeduntur, ea extrinsecus eveniunt, tamen se maxime ipsi offendunt, cum animum odio, cupiditate, invidia nefarie contaminant.

Alterum est quod duo praecipua commoda complectitur quae ad illos pertinent qui, pio erga Deum studio adducti, iniurias libenter remittunt. Quorum primum illud est, quod aliena debita remittentibus promisit Deus fore ut ipsi etiam peccatorum veniam impetrent; ex quo promisso, quam gratum illi sit hoc pietatis officium, facile apparet. Alterum commodum est quod nobilitatem quandam et perfectionem assequimur, quoniam, condonandis iniuriis, quodammodo Dei similes efficimur, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos.

Postremo explicanda sunt incommoda illa in quae nos tum incidimus, cum iniurias quae nobis illatae sunt condonare nolumus. Itaque parochus illis qui sibi in animum inducere non possunt ut inimicis ignoscam, ob oculos ponat odium non solum peccatum grave esse, sed etiam diuturnitate peccandi gravius inhaerere. Cum enim is in cuius animo hic affectus insederit, inimici sui sanguinem sitiat, illius ulciscendi spe plenus, dies noctesque in perenni quadam mala mentis agitatione ita versatur, ut numquam a caedis aut nefariae alicuius rei cogitatione cessare videatur. Quo fit ut is vel numquam vel maximo negotio ad id impellatur, ut aut prorsus ignoscat, aut aliqua saltem ex parte iniurias remittat; quare merito vulneri comparatur cui telum infixum heret. Multa praeterea incommoda et peccata sunt, quae hoc uno odii peccato, quasi vinculo quodam, iuncta tenentur; ideoque divus Ioannes in hanc sententiam ita dixit: Qui fratrem suum odit, in tenebris est et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quia tenebrae obcaecaverunt oculos eius; itaque saepius labatur necesse est. Etenim quo pacto fieri potest ut dicta aliquis aut facta illius probet quem oderit? Hinc temeraria et iniqua iudicia exsistunt, irae, invidiae, obtrectationes et alia eiusmodi, quibus illi quoque implicari solent qui aut cognatione, aut amicitia iuncti sunt. Itaque saepe fit ut ex uno peccato multa exsistant. Neque iniuria dicitur hoc peccatum esse diaboli, quandoquidem ipse ab initio homicida fuit. Quamobrem Dei Filius Dominus noster Iesus Christus, cum sibi mortem pharisaei afferre cuperent, illos a patre diabolo genitos esse dixit.

Sed praeter haec quae dicta sunt, unde sceleris huius detestandi rationes peti possunt, alia quoque remedia, et ea profecto maxime opportuna, sanctarum Litterarum monumentis tradita sunt. Ac primum omnium remedium et maximum est Salvatoris nostri exemplum, quod ad imitandum nobis proponere debemus. Is enim, cum ne minima quidem peccati suspicio in eum cadere posset, virgis caesus, spinis coronatus et cruci denique affixus, eam habuit orationem plenissimam pietatis: Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt; cuius aspersionem sanguinis testatur Apostolus melius loquentem quam Abel. Alterum autem remedium ab Ecclesiastico propositum est, ut mortem atque illum iudicii diem recordemur: Memorare, inquit ille, novissima tua, et in aeternum non peccabis. Quae sententia eodem spectat ac si dicat: illud saepe etiam atque etiam cogita brevi fore ut mortem obeas; proinde, quia tali tempore tibi optatissimum erit et maxime necessarium summam Dei misericordiam impetrare, eam tibi ob oculos iam nunc perpetuoque proponas necesse est; ita enim fiet ut immanis illa ulciscendi cupiditas tibi exhauriatur, cum ad misericordiam Dei implorandam nullum aptius maiusve1 remedium invenias, quam oblivionem iniuriarum, et amorem in eos qui te aut tuos, re aut oratione, violarint.

CAPUT VII DE SEXTO PRAECEPTO: NON MOECHABERIS

3600
Quoniam viri et uxoris vinculum arctissimum est, et nihil utrique iucundius accidere potest quam intelligere se mutuo quodam et singulari amore diligi, contra nihil molestius quam sentire a se debitum et legitimum amorem alio transferri; recte quidem atque ordine illam quae hominis vitam a caede tuetur legem, haec quae de moechia sive adulterio est consequitur, ut sanctam illam et honorabilem matrimonii coniunctionem, unde magna charitatis vis exsistere solet, nemo ullo adulterii scelere violare aut dirimere audeat.

Sed tamen in hac ipsa re explicanda cautus admodum sit parochus et prudens, et tectis verbis rem commemoret quae moderationem potius desiderat quam orationis copiam. Verendum est enim ne, dum is late atque copiose nimis explicare studet quibus modis homines ab huius legis praescripto discedant, in illarum rerum sermonem forte incidat, unde excitandae libidinis potius materia, quam restinguendae illius ratio emanare solet.

DUPLEX PRAECEPTI PARS

3601
Sed quoniam hoc praecepto multa continentur quae praetermittenda non sunt, ea suo loco explicabuntur a parochis. Eius igitur duplex vis est: altera, qua disertis verbis adulterium vetatur; altera, quae eam sententiam inclusam habet, ut animi corporisque castitatem colamus.

QUID VETITUM: QUAECUMQUE INHONESTA

3602
Ut autem ab eo quod prohibitum est docendi initium sumatur, adulterium est legitimi thori iniuria, sive alienus, sive proprius ille sit; etenim si maritus cum muliere soluta rem habet, suum ipse thorum violat; si vero solutus vir alienam cognoscat uxorem, adulterii labe thorus alienus inquinatur.

Hoc vero adulterii interdicto omnia prohiberi, divi Ambrosius et Augustinus auctores sunt, quaecumque inhonesta sunt et impudica. In hanc sententiam haec verba accipienda esse, ex sacris Litteris tum Veteris tum Novi Testamenti licet colligere; nam praeter adulterium alia libidinis genera apud Moysen puniuntur. Est Iudae in Genesi iudicium in nurum suam; est praeclara illa in Deuteronomio Moysis lex, ne de filiabus Israel ulla esset meretrix; exstat praeterea Tobiae ad filium eiusmodi adhortatio: Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione. Ecclesiasticus item: Erubescite, inquit, a respectu mulieris fornicariae; in Evangelio etiam Christus Dominus inquit de corde exire adulteria et fornicationesy quae coinquinant hominem. Apostolus vero Paulus hoc vitium saepe multis gravissimisque verbis detestatur: Haec est, ait, voluntas Dei: sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione; et: Fugite fornicationemy et: Ne commisceamini fornicariis. Fornicatio autem, inquit, et omnis immunditia aut avaritia, nec nominetur in vobis; et: Neque fornicarii, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores regnum Dei possidebunt.

Praecipue vero ob eam rem adulterium diserte vetitum est, quia praeter turpitudinem quae illi cum aliis intemperantiae generibus communis est, iniustitiae quoque peccatum non solum in proximum, sed etiam in civilem societatem adiunctum habet. Est illud item certum, qui se a ceterarum libidinum intemperantia non abstinet, eum ad hanc quae adulterii est incontinentiam facile labi. Quare hoc adulterii interdicto facile intelligimus omne impuritatis et impudicitiae genus quo polluitur corpus prohiberi. Immo vero omnem intimam animi libidinem hoc praecepto vetitam esse, tum ipsius legis vis significat, quam spiritualem esse constat, tum Christus Dominus docuit illis verbis: Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis; ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo.

Haec sunt quae fidelibus publice tradenda duximus, si tamen ea addantur quae a sancta Tridentina Synodo in adulteros et eos qui scorta et pellices aiunt decreta sunt, praetermissis multis aliis ac variis impudicitiae et libidinis generibus, de quibus privatim unusquisque a parocho admonendus erit, ut temporis et personarum ratio postulabit.

QUID IUSSUM: CASTITAS

3603
Sequitur nunc ut ea explicentur quae iubendi vim habent. Docendi igitur sunt fideles ac vehementer hortandi ut pudicitiam et continentiam omni studio colant, mundentque se ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Imprimis autem admonendi sunt, quamvis castitatis virtus in eorum hominum genere magis eluceat qui pulcherrimum illud ac plane divinum virginitatis propositum sancte et religiose colunt, tamen iis etiam convenire qui vel caelibem vitam agunt vel matrimonio iuncti, a vetita libidine puros se et integros servant.

REMEDIA ADVERSUS LIBIDINEM

3604
Quoniam vero multa a sanctis Patribus tradita sunt quibus docemur domitas habere libidines et coercere voluptates, ea parochus studeat populo accurate exponere, atque in hac tractatio ne diligentissime versetur. Haec autem eiusmodi sunt, partim quae in cogitatione consistunt, partim quae in actione.

Quod in cogitatione remedium positum est, id in eo maxime versatur, ut intelligamus quanta sit huius peccati turpitudo et pernicies; qua cognita, facilior fiet eius detestandi ratio. Perniciosum vero scelus esse intelligi ex eo potest, quoniam propter hoc peccatum e Dei regno pelluntur atque exterminantur homines; quod malorum omnium ultimum est.

Et haec quidem calamitas omnium scelerum communis est, illud autem huius peccati proprium: quod qui fornicantur, in sua ipsi corpora peccare dicuntur, ex sententia Apostoli ita scribentis: Fugite fornicationem. Omne enim peccatum quodcumque fecerit bomo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Quod ob eam causam dictum est, quoniam illud iniuriose tractat, cum eius violat sanctitatem. Qua de re ad Thessalonicenses ita divus Paulus: Haec est, inquit, voluntas Dei: sanctificatio vestra; ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore; non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum.

Deinde, id quod scelestius est, si homo christianus meretrici turpiter se dedat, membra quae Christi sunt ea meretricis facit; ita enim divus Paulus ait: Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur?

Est praeterea homo christianus, ut idem testatur, templum Spiritus Sancti; quod violare nihil aliud est, nisi ab eo Spiritum Sanctum eiicere.

In adulterii autem scelere magna inest iniquitas; si enim, ut vult Apostolus, qui matrimonio iuncti sunt ita eorum alter alterius potestati mancipatus est, ut neuter sui corporis potestatem iusque habeat, sed mutuo quodam sint inter se quasi servitutis vinculo ita devincti, ut vir ad uxoris voluntatem contraque uxor ad viri nutum voluntatemque se accommodare debeat; certe si alteruter corpus suum, quod est alieni iuris, ab eo cui illud adstrictum est, disiungit, is admodum iniquus est et nefarius.

Et quoniam infamiae metus, et ad ea quae iussa sunt vehementer incitat homines, et a vetitis magnopere deterret, docebit parochus adulterium hominibus insignem turpitudinis notam inurere; nam sacris Litteris ita proditum est: Qui adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam; turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur.

Verum huius sceleris magnitudo ex supplicii severitate facile perspici potest; adulteri enim, lege a Domino in Veteri Testamento praescripta, obruebantur lapidibus. Quin etiam ob unius libidinem, non solum qui scelus admisit, sed universa interdum civitas, ut de sichimitis legimus, deleta est. Multa divinae animadversionis exempla in sacris Litteris prodita sunt, quae ad deterrendos a nefaria libidine homines parochus colligere poterit, ut Sodomae et reliquarum finitimarum urbium interitus; israelitarum, qui fornicati sunt cum filiabus Moab in deserto, supplicium; beniamitarum deletio. Qui vero mortem effugiunt, intolerabiles tamen dolores ac poenarum cruciatus, quibus saepe plectuntur, non effugiunt. Nam mente caeci, quae poena gravissima est, ita fiunt ut neque Dei, neque famae, neque dignitatis, neque filiorum denique vitaeque suae rationem habeant; hocque pacto adeo nequam et inutiles fiunt, ut nihil grave committi eis debeat, et ad nullum fere officii munus idonei sint. Huius rei exempla a Davide et Salomone petere nobis licet; quorum alter, postquam adulteratus est, repente sui dissimillimus, ex mitissimo crudelis exstitit, ut Uriam optime de se meritum morti obtulerit; alter, cum se totum in mulierum libidinem profudisset, ita a vera Dei religione sese avertit, ut alienos deos sequeretur. Aufert igitur, ut Oseas dixit, hoc peccatum cor hominis saepeque obcaecat.

Nunc ad ea remedia veniamus quae in actione consistunt. Quorum primum illud est, ut otium maxime fugiamus; in quo sodomitae homines, ut est apud Ezechielem, cum hebescerent, in spurcissimum illud nefariae libidinis scelus praecipites lapsi sunt.

Deinde crapula magnopere est vitanda. Saturavi eos, inquit Propheta, et moechati sunt; quoniam venter expletus ac saturatus libidinem parit. Hoc ipsum illis verbis Dominus significavit: Attendite vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate. Hoc item Apostolus: Nolite, inquit, inebriari vino, in quo est luxuria.

Sed maxime animus ad libidinem oculis inflammari solet; quo pertinet illa Christi Domini sententia: Si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proiice abs te. Multae praeterea sunt prophetarum de eadem re voces, ut est apud Iob: Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Sunt multa denique ac paene innumerabilia exempla malorum quae ex oculorum adspectu' ortum habuerunt. Sic David, sic rex Sichem peccavit, hocque item pacto senes illi Susannae calumniatores deliquerunt.

Elegantior item ornatus, quo oculorum sensus valde excitatur, occasionem libidini non parvam saepe praebet; ideoque Ecclesiasticus monet: Averte faciem tuam a muliere compta. Cum igitur mulieres in nimio ornatus studio versentur, non alienum erit si parochus aliquam in eo diligentiam adhibeat, ut eas interdum moneat obrurgetque verbis quae hoc de genere gravissima apostolus Petrus ita protulit: Mulierum non sit extrinsecus capillatum, aut circumdatio auriy aut indumenti vestimentorum cultus. Divus Paulus item: Non in tortis, inquit, crinibus, aut auro aut magaritis, vel veste pretiosa; multae enim, auro et margaritis adornatae, ornamenta mentis et corporis perdiderunt.

Hoc autem libidinis incitamentum quod e vestium exquisito ornatu exsistere solet, alterum sequitur, quod est turpis obscenique sermonis; nam verborum obscenitate, quasi face quadam subiecta, adolescentum accenduntur animi; corrumpunt enim mores bonos colloquia mala, inquit Apostolus. Hocque ipsum cum maxime efficiant delicatiores et molliores cantus ac saltationes, ab iis quoque diligenter cavendum est. Quo in genere numerantur item libri obscene et amatorie scripti, qui ita vitandi sunt ut imagines quae aliquam turpitudinis speciem prae se ferunt, cum ad turpes rerum illecebras inflammandosque adolescentum animos vis in illis sit maxima. Sed parochus imprimis curet ut, quae de iis a sacrosancto Tridentino Concilio pie religioseque constituta sunt, ea sanctissime serventur.

Haec vero omnia quae commemorata iam sunt, si magno adhibito studio curaque vitentur, omnis fere libidinis materia tollitur. Sed ad illius vim opprimendam maxime valet frequens Confessionis et Eucharistiae usus; tum assiduae ac piae quidem ad Deum preces, cum eleemosynis atque ieiunio coniunctae. Est enim castitas donum Dei quod recte petentibus non denegat, nec patitur nos tentari supra id quod possumus.

Corpus autem non ieiuniis modo et iis praesertim quae sancta Ecclesia instituit, sed vigiliis etiam, piis peregrinationibus atque aliis afflictationum generibus exercendum est, sensuumque appetitiones reprimendae; in his enim atque aliis eiusmodi rebus maxime cernitur temperantiae virtus. In quam sententiam ad Corinthios ita divus Paulus scribit: Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam; et paulo post: Castigo, inquit, corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar; et alio loco: Carnis curam ne feceritis in desideriis.

CAPUT VIII DE SEPTIMO PRAECEPTO: NON FURTUM FACIES

3700
Veterem hunc Ecclesiae morem fuisse ut huius praecepti vis et ratio inculcaretur auditoribus, indicat illa apud Apostolum obiurgatio eorum qui ceteros ab iis vitiis maxime deterrerent, quibus ipsi cumulati reperiebantur: Qui enim, inquit, alium docesy te ipsum non doces; qui praedicas non furandumy furaris. Quo doctrinae bono non solum frequens illorum temporum peccatum corrigebant, sed etiam turbas ac lites sedabant, aliasque malorum causas quae furto commoveri solent. In iis et delictis et delictorum incommodis atque calamitatibus cum nostra etiam haec aetas misere versetur, ad exemplum sanctorum Patrum et christianae disciplinae magistrorum, parochi hunc urgebunt locum, et assidue ac diligenter huius praecepti vim ac sententiam explicabunt.

Ac primum officium et diligentiam suam conferent ad declarandum Dei infinitum amorem erga genus humanum, qui non modo illis duobus interdictis: Non occides, Non moechaberis, quasi praesidiis, et vitam corpusque nostrum et famam existimationemque tueatur; sed etiam hoc praecepto: Non furtum facies, tamquam custodia quadam, externas res ac facultates muniat atque defendat. Quam enim haec verba subiectam habent notionem, nisi eam quam supra diximus, cum de aliis praeceptis loqueremur? Vetare videlicet Deum bona haec nostra, quae in eius tutela sint, a quoquam auferri aut violari. Quod divinae legis beneficium quo maius est, eo nos in ipsius beneficii auctorem Deum gratiores esse oportet. Et quoniam et habendae et referendae gratiae nobis optima ratio proposita est, ut non tantum praecepta libenter auribus accipiamus, sed etiam re ipsa probemus, ad hoc colendum praecepti officium fideles excitandi et inflammandi sunt.

Est autem hoc praeceptum, quemadmodum superiora, divisum in duas partes, quarum altera, quae furtum vetat, aperte est ennunciata; alterius sententia et vis, qua iubemur benigni et liberales esse in proximos, in priore occulta est et involuta. De priore igitur prius dicetur: Non furtum facies.

QUID VETITUM

3701
In quo illud animadvertendum est, furti nomine non id modo intelligi cum occulte ab invito domino aliquid aufertur, sed etiam cum aliquid alienum contra voluntatem scientis domini possidetur; nisi forte existimandum est eum qui furtum prohibeat, rapinas factas per vim et iniuriam non improbare, cum exstet illud Apostoli: Rapaces regnum Dei non possidebunt; quorum omnem rationem et consuetudinem fugiendam esse, idem scribit Apostolus.

Quamquam vero maius peccatum rapinae sint quam furtum, quae, praeter rem quam alicui adimunt, praeterea vim afferunt et maiorem imponunt ignominiam, mirandum tamen non est quod leviori hoc furti nomine notatum sit divinae legis praeceptum, non rapinae. Id enim summa ratione factum est, quia furtum latius patet et ad plura pertinet quam rapinae, quas tantummodo illi facere possunt qui potentia et viribus praestant, quamquam nemo non videt, exclusis eiusdem generis levioribus peccatis, graviora etiam facinora prohiberi.

Variis autem nominibus notatur iniusta possesio et usus rerum alienarum ex varietate eorum quae et invitis et insciis dominis auferuntur; nam si privatum quid privato adimitur, furtum dicitur; si surripitur publico, peculatus appellatur; plagiatum vocant, si homo liber vel servus alienus in servitutem abducitur; si vero sacra res eripitur, nominatur sacrilegium, quod facinus maxime nefarium ac scelestum adeo in mores inductum est, ut bona, quae necessario et sacrorum cultui et Ecclesiae ministris et pauperum usui pie ac sapienter fuerant attributa, in privatas cupiditates perniciosasque libidines convertantur.

Sed praeter ipsum furtum, id est, externam actionem, furandi etiam animus et voluntas Dei lege prohibetur; est enim spiritualis lex, quae animum, fontem cogitationum et consiliorum, inspicit. De corde enim, inquit Dominus apud sanctum Matthaeum, exeunt cogitationes malaey homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia.

Sed quam grave scelus furtum sit, ipsa naturae vis et ratio satis ostendit; est enim iustitiae contrarium, quae suum cuique tribuit. Nam bonorum distributiones et assignationes, iam inde ab initio iure gentium constitutas, divinis etiam et humanis legibus confirmatas, ratas esse oportet; ut unusquisque nisi convictum humanum et societatem tollere velimus ea teneat quae ei iure obtigerunt; nam, ut Apostolus ait: Neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Etsi huius sceleris importunitatem et immanitatem permulta declarant quae furtum consequuntur; fiunt enim iudicia temere et inconsulto multa de multis; erumpunt odia; suscipiuntur inimicitiae; exsistunt interdum acerbissimae innocentium hominum damnationes. Quid dicemus de ea necessitate, quae divinitus imposita est omnibus, satisfaciendi ei cui aliquid ademptum sit? Non enim, inquit Augustinus, remittitur peccatum nisi restituatur ablatum. Quae restitutio, cum quis assueverit ex alienis locupletari, quantam habeat difficultatem, praeter id quod unusquisque et ex aliorum consuetudine et de suo sensu iudicare potest, ex testimonio Habacuc prophetae licet intelligere; inquit enim: Vae ei qui multiplicat non sual Usquequo et aggravat contra se densum lutum? Lutum appellat densum rerum alienarum possessionem, unde emergere et expedire se homines difficile possint.

Furtorum autem tam multa sunt genera, ut ea dinumerare sit difficillimum; quare de his duobus, furto et rapinis, dixisse satis erit, ad quae tamquam ad caput, reliqua quae dicemus, referuntur. Ad ea igitur detestanda, et ad fidelem populum a scelesto facinore deterrendum, conferent omnem curam ac diligentiam parochi.


Catechismus Romanus 3500