Catechismus Romanus 1024

CAPUT IV DE TERTIO ARTICULO: QUI CONCEPTUS EST DE SPIRITU SANCTO, NATUS EX

MARIA VIRGINE

1030
Maximo quidem et singulari beneficio humanum genus a Deo affectum esse, qui nos e durissimi tyranni servitute in libertatem vindicant, ex iis quae superiori articulo declarata sunt, intelligere fideles possunt. At vero, si consilium etiam et rationem, qua potissimum id efficere voluit, nobis ante oculos ponamus, profecto nihil divina in nos beneficentia ac bonitate lllustnus, nihil magnificentius esse videbitur.

CONCEPTUS DE SPIRITU SANCTO

1031
Eius igitur mysterii magnitudinem, quod nobis tamquam salutis nostrae praecipuum caput sacrae Litterae considerandum saepissime proponunt, parochus a tertii articuli explicatione ostendere incipiet, cuius hanc esse sententiam docebit: nos credere et confiteri eum ipsum Iesum Christum, unicum Dominum nostrum, Dei Filium, cum pro nobis humanam carnem suscepit in utero Virginis, non ex virili semine, ut alii homines, sed supra omnem naturae ordinem Spiritus Sancti virtute conceptum esse, ita ut eadem persona Deus permanens, quod ex aeternitate erat, homo fieret, quod ante non erat. Ea autem verba ita accipienda esse, ex sacri concilii Constantinopolitani confessione plane perspicitur; inquit enim: Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis, et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Atque id etiam sanctus Ioannes evangelista explicavit, ut qui, ex ipsius Domini Salvatoris pectore, altissimi huius mysterii cognitionem hausisset; nam cum divini Verbi naturam declarasset illis verbis: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, ad extremum conclusit: Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis. | Verbum enim, quod divinae naturae hypostasis est, ita humanam naturam assumpsit, ut una et eadem esset divinae et humanae naturae hypostasis ac persona; quo factum est ut tam admirabilis coniunctio utriusque naturae actiones et proprietates conservaret, atque, ut est apud sanctum Leonem, magnum illum Pontificem: Nec inferiorem consumeret glorificatio, nec superiorem minueret assumptio.

Sed quoniam praetermittenda non est verborum explanatio, doceat parochus, cum dicimus Dei Filium Spiritus Sancti virtute conceptum esse, unam hanc divinae Trinitatis personam incarnationis mysterium non confecisse. Quamvis enim unus Filius humanam naturam assumpserit, tamen omnes divinae Trinitatis personae, Pater, Filius et Spiritus Sanctus, huius mysterii auctores fuerunt; siquidem illa christianae fidei regula tenenda est: Omnia quae Deus extra se in rebus creatis agit, tribus personis communia esse; neque unam magis quam aliam, aut unam sine alia agere. Quod autem una persona ab alia procedat, hoc unum omnibus commune esse non potest; nam Filius a Patre tantum generatur, Spiritus Sanctus a Patre et Filio procedit; quidquid vero extra illas ab ipsis proficiscitur, tres personae sine ullo discrimine agunt; atque ex hoc genere Filii Dei incarnatio censenda est. Quamquam vero haec ita se habeant, solent tamen sacrae Litterae earum rerum quae omnibus personis communes sunt, aliam aliis tribuere, quemadmodum summam omnium rerum potestatem Patri, sapientiam Filio, Spiritui Sancto amorem adscribunt. Et quoniam divinae incarnationis mysterium singularem atque immensam Dei erga nos benignitatem declarat, ob eam rem peculiari quadam ratione hoc opus Spiritui Sancto tribuitur.

In hoc mysterio quaedam supra naturae ordinem, quaedam naturae vi effecta esse animadvertimus. Nam, quod ex purissimo Virginis matris sanguine Christi corpus formatum credimus, in eo naturam humanam agnoscimus, cum illud omnium hominum corporibus commune sit ut ex matris sanguine formentur. Quod vero et naturae ordinem et humanam intelligentiam superat, illud est: simul atque beata Virgo Angeli verbis assentiens dixit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum, statim sanctissimum Christi corpus formatum, eique anima rationis compos coniuncta est; atque ita in lpso temporis articulo perfectus Deus et perfectus homo fuit. Hoc autem novum fuisse atque admirabile Spiritus Sancti opus nemo dubitare potest, cum, servato naturae ordine, nullum corpus, nisi intra praescriptum temporis spatium, hominis anima informari queat.

Deinde vero illud accedit maxima admiratione dignum, quod, ut primum cum corpore anima coniuncta fuit, ipsa etiam divinitas cum corpore et anima copulata est; quare simul corpus formatum atque animatum est, corpori et animae divinitas coniuncta; ex quo fit ut eodem temporis puncto perfectus Deus et perfectus homo esset, et Virgo sanctissima vere et proprie Mater Dei et hominis diceretur, quod eodem momento Deum et hominem concepisset. Hoc autem ab Angelo ei significatum est cum ait: Ecce concipies in utero, et paries Filium, et vocabis nomen eius IESUM; hic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur. Et eventu comprobatum est quod Isaias praedixit: Ecce Virgo concipiet, et pariet Filium. Idem quoque Elisabeth, cum Spiritu Sancto repleta, Filii Dei conceptionem intellexisset, his verbis declaravit: Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?

Sed quemadmodum Christi corpus ex purissimis integerrimae Virginis sanguinibus, sine ulla viri opera, ut antea diximus, verum sola Spiritus Sancti virtute formatum est; ita etiam, ut primum conceptus est, illius anima ubernmam Spiritus Dei copiam atque omnem charismatum abundantiam accepit. Neque enim, ut aliis hominibus, qui sanctitate et gratia ornantur, ipsi ad mensuram, ut testatur sanctus Ioannes, dat Deus Spiritum; sed omnem gratiam tam affluenter in eius animam infudit, ut de plenitudine eius nos omnes acceperimus. | Neque tamen Filium Dei adoptivum appellare licet, quamvis Spiritum illum habuerit quo sancti homines filiorum Dei adoptionem consequuntur; nam, cum natura Filius Dei sit, adoptionis gratiam aut nomen in eum convenire nullo modo existimandum est.

Haec sunt quae de admirabili conceptionis mysterio explicanda visa sunt; ex quibus, ut salutaris fructus ad nos redundare possit, illa imprimis fideles memoria repetere ac saepius cogitare cum animis suis debent: Deum esse, qui humanam carnem assumpsit; ea vero ratione hominem factum, quam mente nobis assequi non licet, nedum verbis explicare; ob eum denique finem hominem fieri voluisse, ut nos homines filii Dei renasceremur. Haec cum attente consideraverint, tum vero omnia mysteria quae hoc articulo continentur, humili ac fideli animo credant et adorent; nec curiose, quod sine periculo vix unquam fieri potest, illa investigare ac perscrutari velint.

NATUS EX MARIA VIRGINE

1032
Haec altera est huius articuli pars, m qua explicanda parochus diligenter versabitur, cum fidelibus credendum sit Iesum Dominum non solum conceptum Spiritus Sancti virtute, sed etiam ex Maria Virgine natum et in lucem editum esse. Cuius mysterii fides quanta cum laetitia et iucunditate animi meditanda sit, Angeli vox, qui primus felicissimum nuntium mundo attulit, declarat; inquit enim: Ecce evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo; tum ex illius caelestis militiae cantico: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis, quod Angeli cecinerunt, facile est intelligere. Hinc etiam amplissimum illud Dei promissum ad Abraham impleri incepit, cui dictum est fore aliquando ut in eius semine omnes gentes benedicerentur. Maria enim, quam vere Matrem Dei praedicamus et colimus, quod eam personam quae simul Deus et homo erat peperit, a Davide rege originem duxit.

Sed quemadmodum conceptio ipsa naturae ordinem prorsus vincit, ita in ortu nihil non divinum licet contemplari. Praeterea, quo nihil admirabilius dici omnino aut cogitari potest, nascitur ex matre sine ulla maternae virginitatis diminutione; et quomodo postea ex sepulcro clauso et obsignato egressus est, atque ad discipulos clausis ianuis introivit; vel, ne a rebus etiam quae natura quotidie fieri videmus discedatur, quomodo solis radii concretam vitri substantiam penetrant, neque frangunt tamen, aut aliqua ex parte laedunt; simili, inquam, et altiori modo, Iesus Christus ex materna alvo, sine ullo maternae virginitatis detrimento, editus est; ipsius enim incorruptam et perpetuam virginitatem verissimis laudibus celebramus. Quod quidem Spiritus Sancti virtute effectum est, qui, in Filii conceptione et partu, Matri ita affuit ut ei et fecunditatem dederit et perpetuam virginitatem conservant.

Solet interdum Apostolus Christum Iesum novissimum Adam appellare, eumque primo Adam conferre; nam, ut in pnmo omnes homines moriuntur, ita in secundo omnes ad vitam revocantur; atque ut Adam, quod ad naturalem conditionem pertinet, humani generis parens fuit, ita Christus gratiae et gloriae auctor est. Ad eum modum nobis etiam licet Virginem matrem cum Eva ita conferre, ut priori Evae secunda Eva, quae est Mana, respondeat, quemadmodum secundum Adam, hoc est Christum, primo Adam respondere ostendimus. Eva enim, quia serpenti fidem habuit, maledictum et mortem in humanum genus invexit; et Maria, postquam Angelo credidit, Dei bonitate effectum est ut benedictio et vita ad homines perveniret. Propter Evam nascimur filii irae; a Maria Iesum Christum accepimus, per quem filii gratiae regeneramur. Evae dictum est: In dolore paries filios; Maria hac lege soluta est, ut quae, salva virginalis pudicitiae integritate, sine ullo doloris sensu, ut antea dictum est, Iesum Filium Dei peperit.

Cum igitur tanta et tam multa sint admirandae huius conceptionis et nativitatis sacramenta, divinae Providentiae consentaneum fuit ut ea multis figuris et oraculis significarentur. Quare huc pertinere sancti doctores intellexerunt multa quae in variis sacrae Scripturae locis legimus, praecipue vero portam illam sanctuarii quam Ezechiel clausam vidit; item lapidem de monte sine manibus abscissum, ut est apud Danielem, qui factus est magnus mons et implevit universam terram; deinde Aaron virgam, quae una inter virgas principum Israelis germinavit, et rubum quem Moyses vidit ardere et non comburi. Multis verbis sanctus Evangelista Christi nativitatis historiam descripsit, qua de re nihil est quod plura a nobis dicantur, cum ea lectio parocho in promptu sit.

Danda autem illi est opera ut haec mysteria, quae ad doctrinam nostram scripta sunt, infixa animo et mentibus fidelium haereant; primum quidem, ut tanti beneficii commemoratione aliquam gratiam eius auctori Deo referant; deinde, ut eximium hoc et singulare humilitatis exemplum eis ante oculos ad imitandum proponat. Quid enim nobis utilius atque ad animorum nostrorum superbiam et elationem comprimendam accommodatius esse potest, quam saepius cogitare Deum ita sese humiliare, ut cum hominibus gloriam suam communicet, et hominum infirmitatem fragilitatemque assumat; Deum hominem fieri, summamque illam et infinitam maiestatem homini ministrare, ad cuius nutum columnae caeli, ut inquit Scriptura, contremiscunt et pavent; eumque in terra nasci quem in caelis angeli adorant? Quid igitur, cum haec Deus nostra causa faciat, quid, inquam, nos, ut illi obsequamur, facere oportet? Quam libenti atque alacri animo debemus omnia humilitatis officia amare, amplecti, praestare? Videant fideles quam salutari doctrina Christus nascens nos instituat, antequam vocem aliquam emittere incipiat. Nascitur egenus, nascitur ut peregrinus in diversorio, nascitur in vili praesepio, nascitur media hieme. Ita enim scribit sanctus Lucas: Factum est, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret, et peperit Filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio, quia non erat ei locus in diversorio. Potuitne Evangelista humilioribus verbis omnem caeli et terrae maiestatem et gloriam includere? Neque vero scribit non fuisse locum in diversorio, sed ei non fuisse qui dicit: Meus est orbis terrae et plenitudo eius. Quod etiam alius Evangelista testatus est: In propria venit, et sui eum non receperunt.

Haec cum fideles sibi ante oculos proposuerint, tum vero cogitent Deum carnis nostrae humilitatem et fragilitatem subire voluisse, ut humanum genus in altissimo dignitatis gradu collocaretur. Nam illud unum satis declarat excellentem hominis dignitatem et praestantiam quae illi divino beneficio tributa est, quod homo fuerit qui idem verus et perfectus Deus sit; ut iam gloriari nobis liceat Filium Dei os nostrum et carnem nostram esse, quod beatissimis illis spiritibus non licet. Nusquam enim, ut est apud Apostolum, angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.

Praeterea cavendum est ne maximo nostro maio eveniat, ut, quemadmodum illi in diversorio Bethleem locus ubi nasceretur defuit, ita etiam, quando iam in carne non nascitur, locum in cordibus nostris invenire non possit ubi in spiritu nascatur. Hoc enim, cum salutis nostrae cupidissimus sit, vehementer optat; nam, ut ille Spiritus Sancti virtute supra naturae ordinem homo factus et natus est, sanctusque atque adeo sanctitas ipsa fuit; ita nos oportet, non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nasci, ac deinde veluti novam creaturam in novitate Spiritus ambulare, sanctitatem illam ac mentis integritatem custodire quae homines Spiritu Dei regeneratos maxime decet. Hac enim ratione sanctae huius Filii Dei conceptionis et nativitatis imaginem aliquam in nobis ipsis exprimemus, quam fideli animo credimus, et credentes, Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, suspicimus et adoramus.



CAPUT V DE QUARTO ARTICULO

1040

PASSUS SUB PONTIO PILATO, CRUCIFIXUS, MORTUUS ET SEPULTUS

Quantam habeat necessitatem huius articuli cognitio, et quam diligenter parochus curare debeat ut fideles Dominicae passionis memoriam saepissime animo repetam, docet Apostolus, qui nihil aliud se scire testatus est, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum 1Co 2,2. Quare in hoc argumento omne studium et opera adhibenda est, ut quam maxime illustretur, fidelesque, tanti beneficii commemoratione excitati, totos se ad Dei erga nos amorem et bonitatem suspiciendam convertant.

PASSUS SUB PONTIO PILATO, CRUCIFIXUS

1041
Fides itaque priori articuli parte nam de altera postea dicetur illud nobis credendum proponit: Christum Dominum, cum Pontius Pilatus Tiberii Caesaris iussu Iudaeam provinciam administraret, cruci affixum esse; nam captus, lrrisus, variis iniunarum et cruciatuum generibus affectus, demum in crucem sublatus est.

Nec vero cuiquam dubitandum est eius animam, quod ad inferiorem partem attinet, ab iis cruciatibus liberam non fuisse; nam, quod humanam naturam vere assumpsit, necesse est fateri animo etiam gravissimum dolorem sensisse; quare inquit: Tristis est anima mea usque ad mortem
Mt 26,38 Mc 14,34. Nam, etsi personae divinae humana natura coniuncta fuit, tamen propter eam coniunctionem nihilominus passionis acerbitatem sensit, quam si ea coniunctio facta non fuisset, cum in una Iesu Christi persona utriusque naturae, divinae et humanae, proprietates servatae sint; atque idcirco, quod erat passibile et mortale, passibile et mortale permansit; rursus vero, quod impassibile et immortale erat, qualem esse divinam naturam intelligimus, suam proprietatem retinuit.

Quod autem hoc loco tam diligenter observari videmus, Iesum Christum eo tempore passum esse quo Pontius Pilatus Iudaeam provinciam procuraret, id ea re factum esse docebit parochus, quia tantae rei et tam necessariae cognitio exploratior omnibus esse poterat, si rei gestae certum, quod et ab apostolo Paulo factum legimus, tempus describeretur 1Tm 6,13; tum etiam quia iis verbis declaratur illam Salvatoris praedictionem exitu comprobatam esse: Tradent, inquit, eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum Mt 20,19.

Sed, quod potissimum in ligno crucis mortem pertulit, hoc etiam divino consilio tribuendum est, ut scilicet, unde mors oriebatur, inde vita resurgeret; serpens enim, qui in ligno primos parentes vicerat, victus est a Christo in ligno crucis. Plures eius rei afferri rationes possunt, quas sancti Patres latius persecuti sunt, ut ostendamus consentaneum fuisse Redemptorem nostrum mortem crucis potissimum subire. Verum satis esse parochus admoneat, si fideles credant illud genus mortis a Salvatore deiectum esse, quod quidem ad humani generis redemptionem aptius atque accommodatius videretur, quemadmodum certe nullum turpius atque indignius esse potuit. Non solum enim apud gentiles crucis supplicium exsecrandum et dedecoris ignominiaeque plenissimum semper existimatum est, verum etiam in lege Moysis maledictus homo appellatur qui pendet in ligno.

Neque vero parochus huius articuli historiam praetermittet, quae diligentissime a sanctis evangelistis exposita est, ut saltem summa eius mysterii capita, quae ad confirmandam fidei nostrae veritatem magis necessaria videntur, fideles cognita habeant. Hoc enim articulo, veluti fundamento quodam, christiana religio et fides nititur; eoque posito, reliqua omnia recte constituta sunt. Nam si quid aliud humanae menti et intelligentiae difficultatem affert, certe crucis mysterium omnium difficillimum existimandum est, vixque percipi a nobis potest salutem nostram ex cruce ipsa, et ex eo qui pro nobis ligno illi affixus est, pendere. Sed in hoc, ut docet Apostolus, summam Dei providentiam licet admirari. Nam, quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Quare mirandum non est, si prophetae ante Christi adventum, apostoli post eius mortem et resurrectionem, tantopere laborarunt ut hominibus persuaderent hunc esse mundi Redemptorem, eosque in Crucifixi potestatem atque oboedientiam redigerent. Quare Dominus, cum nihil tam ab humana ratione remotum esset quam crucis mysterium, statim post peccatum numquam destitit tum figuris, tum prophetarum oraculis Filii sui mortem significare. Atque ut de figuris pauca quaedam attingamus, Abel primum, qui fratris invidia occisus est; deinde Isaac sacrificium; praeterea agnus quem iudaei, cum e terra Aegypti egrederentur, immolarunt; tum serpens aeneus quem Moyses in deserto exaltavit, Christi Domini passionis ac mortis figuram et imaginem praemonstrabant. Quod autem ad prophetas pertinet, quam multi exstiterint qui de ea vaticinati sunt, id vero multo notius est quam ut explicari hoc loco oporteat. Sed prae ceteris, ut Davidem omittamus, qui omnia praecipua redemptionis nostrae mysteria in Psalmis complexus est, Isaiae oracula tam aperta et clara sunt, ut recte dici queat eum potius rem gestam exposuisse, quam futuram praedixisse.

1042

MORTUUS ET SEPULTUS

His verbis parochus credendum explicabit, Iesum Christum, postquam crucifixus est, vere mortuum ac sepultum esse. Neque vero sine causa hoc separatim fidelibus credendum proponitur, cum non defuerint qui eum in cruce mortuum negarent. Illi igitur errori hanc fidei doctrinam sancti apostoli merito opponendam censuerunt, de cuius articuli veritate dubitandi nullus nobis locus relinquitur; nam omnes evangelistae consentiunt Iesum spiritum emisisse. Praeterea, cum Christus verus et perfectus homo fuerit, vere etiam mori potuit.

Moritur autem homo, cum anima separatur a corpore. Quare, cum Iesum mortuum esse dicimus, id significamus eius animam a corpore divisam esse; neque tamen concedimus divinitatem seiunctam a corpore; quin potius constanter credimus et confitemur, anima eius a corpore divisa, divinitatem tum corpori in sepulcro, tum animae apud inferos coniunctam semper fuisse. Decebat autem Filium Dei mori, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum; et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.

Sed illud in Christo Domino singulare fuit, quod tunc mortuus est, cum ipse mori decrevit; et mortem non tam aliena vi illatam, quam voluntariam obiit. Nec vero mortem solum, sed locum etiam et tempus in quo moreretur, ipse sibi constituit; ita enim Isaias scripsit: Oblatus est, quia ipse voluit. Atque idem Dominus de se ante passionem dixit: Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam; nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso; potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Quod autem ad tempus et locum attinet, cum Herodes eius vitae insidiaretur, ipse inquit: Dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor; verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare, quia non capit prophetam perire extra Ierusalem. Ille igitur nihil invitus aut coactus fecit, sed ipse sese volens obtulit, atque inimicis suis obviam procedens dixit: Ego sum; et sponte sua ea omnia supplicia pertulit quibus illum iniuste et crudeliter affecerunt. Quo quidem nihil ad commovendos animi nostri sensus maiorem vim habere potest, cum poenas tormentaque eius omnia cogitatione perpendimus. Nam, si quispiam nostra causa omnes dolores patiatur, non quos ipse sua voluntate suscipiat, sed quos vitare nequeat, hoc vero haud magni beneficii loco a nobis ponetur; verum, si nostro tantum nomine mortem, quam defugere poterat, libenter occumbat, profecto hoc beneficii genus tantum est, ut omnem non solum referendae, sed etiam habendae gratiae facultatem vel gratissimo cuique eripiat; ex quo Iesu Christi summa et eximia chantas, eiusque divinum et immensum in nos meritum perspici potest.

Iam vero, quod sepultum fuisse confitemur, hoc quidem veluti articuli pars non constituitur, quod novam aliquam difficultatem habeat, praeter ea quae iam de morte dicta sunt. Nam, si Christum mortuum credimus, facile etiam nobis persuaderi potest eum sepultum esse. Verum hoc additum est, primum, ut minus dubitare de morte liceat, cum maximo argumento sit aliquem mortuum esse, si eius corpus sepultum probemus; deinde, ut resurrectionis miraculum magis declaretur atque eluceat. Neque vero hoc solum credimus, Christi corpus sepultum esse, sed illud praecipue his verbis credendum proponitur, Deum sepultum esse; quemadmodum ex fidei catholicae regula verissime etiam dicimus Deum mortuum et ex Virgine natum esse; nam, cum divinitas numquam divisa fuerit a corpore quod in sepulcro conditum est, recte confitemur Deum sepultum esse.

Ac de genere quidem et loco sepulturae illa parocho satis erunt, quae a sanctis evangelistis dicta sunt. Duo vero imprimis observanda sunt: alterum, Christi corpus in sepulcro nulla ex parte corruptum esse, de quo Propheta ita vaticinatus erat: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem; alterum est, quod ad omnes huius articuli partes attinet, sepulturam scilicet, passionem etiam et mortem Christo Iesu ut homini, non ut Deo, convenire; nam pati et mori in humanam tantum naturam cadunt, quamvis Deo etiam haec omnia tribuantur, quoniam de illa persona quae simul perfectus Deus, perfectus homo fuit, recte dici perspicuum est.

His cognitis, ea de Christi passione et morte parochus explicabit, ex quibus tanti mysterii immensitatem, si non comprehendere, contemplari saltem fideles possint.

Ac primum quidem considerandum est quis ille sit qui haec omnia patitur. Et quidem nullis verbis eius dignitatem explicare aut mente comprehendere possumus. Sanctus Ioannes Verbum esse dicit, quod erat apud Deum. Apostolus magnificis verbis describit in hunc modum: esse eum quem Deus constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula; qui est splendor gloriae et figura substantiae eius; qui portat omnia verbo virtutis suae. Hic igitur purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis. Atque, ut uno verbo complectamur, patitur Iesus Christus, Deus et homo; patitur Creator pro iis quos ipse condidit; patitur Dominus pro servis; patitur is per quem angeli, homines, caeli, elementa facta sunt; ille, inquam, in quo, per quem et ex quo sunt omnia. Quare mirandum non est si, eo tot passionum tormentis commoto, totum etiam aedificium concussum est; nam, ut inquit Scriptura, terra mota est et petrae scissae sunt; tenebrae etiam factae per universam terram, et sol obscuratus est. Quod si mutae etiam res et sensu carentes Creatoris sui passionem luxerunt, cogitent fideles quibus lacrimis ipsi, tamquam vivi lapides huius aedificii, dolorem suum declarare debeant.

Iam vero causae etiam passionis exponendae sunt, ut eo magis divinae erga nos charitatis magnitudo et vis appareat. Si quis igitur quaerat quae causa fuerit cur Filius Dei acerbissimam passionem subierit, hanc potissimum fuisse inveniet: praeter hereditariam primorum parentum labem, vitia et peccata quae homines a mundi origine usque ad hanc diem admiserunt, ac deinceps usque ad consummationem saeculi admissuri sunt. Hoc enim in passione et morte Filius Dei Salvator noster spectavit, ut omnium aetatum peccata redimeret ac deleret, et pro eis Patri abunde cumulateque satisfaceret. Illud etiam accedit ad augendam rei dignitatem, quod non solum Christus pro peccatoribus passus est, sed etiam poenarum omnium quas pertulit, peccatores et auctores et ministri fuerunt. De quo Apostolus nos admonet, ita ad Hebraeos scribens: Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes. Atque hac culpa omnes teneri iudicandum est qui in peccata saepius prolabuntur. Nam, cum peccata nostra Christum Dominum impulerint ut crucis supplicium subiret, profecto qui in flagitiis et sceleribus volutantur, rursus, quod in ipsis est, crucifigunt in semetipsis Filium Dei et ostentui habent. Quod quidem scelus eo gravius in nobis videri potest quam fuerit in iudaeis, quod illi, eodem Apostolo teste, si cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent; nos autem et nosse eum profitemur, et tamen factis negantes, quodammodo violentas ei manus videmur inferre.

Sed a Patre etiam et a semetipso Christum Dominum traditum esse sacrae Litterae testantur; inquit enim apud Isaiam: Propter scelus populi mei percussi eum. Et paulo ante idem Propheta, cum Dominum plagis et vulneribus affectum Spiritu Dei plenus videret, dixit: Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit, et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum. De Filio autem i scriptum est: Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum. Sed eandem rem Apostolus gravioribus etiam verbis expressit, cum tamen ex altera parte vellet ostendere quantum nobis de immensa Dei misericordia et bonitate sperare liceat; inquit enim: Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit?

Sequitur nunc ut, quanta fuerit passionis acerbitas, parochus doceat; quamquam, si memoria teneamus sudorem Domini, factum ut guttas sanguinis decurrentis in terram, cum ille tormenta et cruciatus animo perciperet quibus paulo post afficiendus erat, facile ex eo unusquisque intelliget nihil ad illum dolorem addi potuisse. Nam, si malorum imminentium cogitatio tam acerba fuit, id quod sanguinis sudore declaravit, quid ipsam perpessionem fuisse existimandum est? Sed tamen Christum Dominum summis tum animi, tum corporis doloribus affectum esse constat.

Ac primum quidem nulla fuit eius corporis pars, quae gravissimas poenas non senserit; nam et pedes et manus clavis cruci affixae, caput spinis compunctum et arundine percussum, facies sputis foedata, alapis caesa, totum corpus flagellis verberatum est. Praeterea omnium et generum et ordinum homines convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius. Gentes enim et iudaei passionis suasores, auctores, ministri fuerunt. Iudas eum prodidit, Petrus negavit, ceteri omnes deseruerunt. Iam vero in cruce ipsa acerbitatemne, an ignominiam, an utrumque simul queremur? Ac profecto nullum aut turpius genus mortis aut acerbius excogitari eo potuit, quo affici non nisi nocentissimi et sceleratissimi homines consueverunt, et in quo summi doloris et cruciatus sensum mortis diuturnitas vehementiorem efficiebat. Augebat autem poenarum magnitudinem ipsa Christi Iesu corporis constitutio et habitus, quod quidem cum Spiritus Sancti virtute formatum esset, multo perfectius et temperatius fuit, quam aliorum hominum corpora esse possunt; atque ideo acriorem quoque sentiendi vim habuit, et gravius tormenta illa omnia perpessum est.

Quod vero ad intimum animi dolorem pertinet, nemo dubitare potest quin summus in Christo fuerit; sanctis enim hominibus quicumque supplicia et cruciatus pertulerunt, non defuit animae solatium, divinitus datum, quo recreati tormentorum vim aequo animo ferre possent; immo vero in cruciatibus plerique intima laetitia efferebantur, inquit enim Apostolus: Gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore eius, quod est Ecclesia; et alibi: Repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. Verum Christus Dominus amarissimae passionis calicem quem bibit, nulla suavitate permixta temperavit; humanae enim naturae quam assumpserat, sentire omnia tormenta permisit, non secus ac si homo, non etiam Deus, fuisset.

Reliquum modo est, ut commoda etiam et bona quae ex passione Domini percepimus, a parocho accurate explicentur. Primum igitur Domini passio peccati liberatio fuit; nam, ut est apud sanctum Ioannem: Dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Et Apostolus inquit: Convivificavit vos, donans vobis omnia delicta, delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci. Deinde a daemonis tyrannide nos eripuit; ipse enim Dominus inquit: Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eiicietur foras; et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Poenam praeterea peccatis nostris debitam persolvit. Tum vero, quid nullum gratius et acceptius Deo sacrificium offerri potuit, Patri nos reconciliavit, eumque nobis placatum et propitium reddidit. Postremo, quoniam peccata sustulit, caelorum etiam aditum, communi humani generis peccato interclusum, nobis patefecit. Atque id Apostolus significavit illis verbis: Habemus fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi. Neque vero in Veteri Lege huius mysterii figura et imago quaedam defuit, nam illi quibus interdictum erat ne in patriam ante summi sacerdotis mortem reverterentur, hoc significabant, nemini, quamvis iuste et pie vixisset, aditum in caelestem patriam patere, antequam summus ille atque aeternus sacerdos Christus Iesus mortem obiret; qua quidem obita, statim caeli fores patuerunt iis qui sacramentis expiati, fideque, spe et charitate praediti, passionis eius participes fiunt.

Haec autem omnia maxima et divina bona parochus docebit ex Domini passione ad nos pervenisse: primum quidem, quia est integra atque omnibus numeris perfecta satisfactio, quam admirabili quadam ratione Iesus Christus pro peccatis nostris Deo Patri persolvit; neque vero pretium quod pro nobis persolvit, debitis nostris par solum et aequale fuit, verum ea longe superavit. Deinde, sacrificium Deo acceptissimum fuit; quod cum illi Filius in ara crucis obtulit, Patris iram atque indignationem prorsus mitigavit; atque hoc nomine Apostolus usus est, cum inquit: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Praeterea, redemptio, de qua est apud apostolorum Principem: Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi et incontaminati; et Apostolus docet: Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum.

Verum praeter haec immensa beneficia, illud etiam vel maximum consecuti sumus, ut in hac una passione omnium virtutum clarissima exempla habeamus; nam et patientiam et humilitatem et eximiam charitatem et mansuetudinem et oboedientiam et summam animi constantiam, non solum in perferendis propter iustitiam doloribus, sed etiam in morte oppetenda ita ostendit, ut vere dicere possimus Salvatorem nostrum, quaecumque vitae praecepta toto praedicationis suae tempore verbis nos docuit, ea omnia uno passionis die in seipso expressisse.

Atque haec breviter de Christi Domini saluberrima passione et morte dicta sunt. Utinam vero haec mysteria in animis nostris assidue versentur, et una cum Domino pati et mori et sepeliri discamus; ut deinde, abiecta omni sorde peccati, ad novam vitam cum illo resurgentes, aliquando tandem ipsius gratia et misericordia digni simus, qui caelestis regni et gloriae participes efficiamur.


Catechismus Romanus 1024