Catechismus Romanus 1050

CAPUT VI DE QUINTO ARTICULO: DESCENDIT AD INFEROS, TERTIA DIE RESURREXIT A MORTUIS

1050
Maxime quidem refert nosse gloriam sepulturae Domini nostri Iesu Christi, de qua proxime dictum est; sed plus interest fidelis populi cognoscere illustres triumphos, quos ex devicto diabolo et spoliatis inferorum sedibus deportavit, de quibus simulque de resurrectione dicendum est; qui locus, etsi separatim per se recte tractari possit, nos tamen sanctorum Patrum auctoritatem secuti, eum cum descensu ad inferos coniungendum putavimus.

DESCENDIT AD INFEROS

1051
Eius igitur priori parte hoc nobis credendum proponitur: Christo iam mortuo, eius animam ad inferos descendisse, ibique tamdiu mansisse, quamdiu eiusdem corpus in sepulcro fuit. His autem verbis simul etiam confitemur eandem Christi personam eo tempore et apud inferos fuisse et in sepulcro iacuisse. Quod quidem cum dicimus, nemini mirum videri debet, propterea quod, ut saepe iam docuimus, quamvis anima a corpore discesserit, numquam tamen divinitas vel ab anima vel a corpore separata est.

Sed quoniam articuli explanationi plurimum lucis afferre potest, si parochus prius doceat quid hoc loco inferorum vocabulo intelligendum sit, monere oportet inferos hoc loco pro sepulcro non accipi, ut quidam non minus impie quam imperite putaverunt. Superiori enim articulo Christum Dominum sepultum esse edocti sumus; nec ulla causa erat cur in fide tradenda alio, et quidem obscuriori loquendi genere, idem a sanctis apostolis repeteretur. Verum inferorum nomen abdita illa receptacula significat, in quibus animae detinentur quae caelestem beatitudinem non sunt consecutae. Ita vero sacrae Litterae hanc vocem multis in locis usurparunt; nam apud Apostolum legimus in nomine Iesu omne genu flecti caelestium, terrestrium et infernorum; et in Actis apostolorum divus Petrus testatur Christum Dominum suscitatum, solutis doloribus inferni.

Neque tamen ea receptacula unius et eiusdem generis sunt omnia. Est enim teterrimus et obscurissimus carcer, ubi perpetuo et inextinguibili igne damnatorum animae simul cum immundis spiritibus torquentur, qui etiam gehenna, abyssus, et propria significatione infernus vocatur. Praeterea est purgatorius ignis, quo piorum animae ad definitum tempus cruciatae expiantur, ut eis in aeternam patriam ingressus patere possit, in quam nihil coinquinatum ingreditur. Ac de huius quidem doctrinae veritate, quam et Scripturarum testimoniis et apostolica traditione confirmatam esse sancta concilia declarant, eo diligentius et saepius parocho disserendum erit, quod in ea tempora incidimus quibus homines sanam doctrinam non sustinent. Tertium postremo receptaculi genus est, in quo animae sanctorum ante Christi Domini adventum excipiebantur, ibique sine ullo doloris sensu, beata redemptionis spe sustentati, quieta habitatione fruebantur.

Horum igitur piorum animas qui in sinu Abrahae Salvatorem exspectabant, Christus Dominus ad inferos descendens liberavit. | Nec vero existimandum est eum sic ad inferos descendisse, ut eius tantummodo vis ac virtus, non etiam anima, eo pervenerit. Sed omnino credendum est ipsam animam re et praesentia ad inferos descendisse, de quo exstat firmissimum illud Davidis testimonium: Non derelinques animam meam in inferno.

Verum etsi Christus ad inferos descendit, nihil de eius summa potestate detractum est; neque eius sanctitatis splendor macula aliqua aspersus, cum potius hoc facto verissima esse omnia quae de illius sanctitate celebrata erant, eumque Filium Dei esse, quemadmodum antea tot prodigiis declaraverat, apertissime comprobatum sit. Id quod facile intelligemus, si causas, cur Christus et alii homines in ea loca venerint, inter se conferamus. Ceteri enim omnes captivi descenderant; ipse vero inter mortuos liber et victor ad profligandos daemones, a quibus illi ob noxam inclusi et constricti tenebantur, descendit. Praeterea alii omnes qui descenderant, partim poenis acerbissimis torquebantur, partim vero, ut alio doloris sensu carerent, tamen Dei aspectu privati et spe beatae gloriae quam exspectabant suspensi, torquebantur. At Christus Dominus descendit, non ut aliquid pateretur, verum ut sanctos et iustos homines ex misera illius custodiae molestia liberaret, eisque passionis suae fructum impertiret. Quod igitur ad inferos descendit, nulla prorsus de summa eius dignitate et potestate diminutio facta est.

His expositis, docendum erit propterea Christum Dominum ad inferos descendisse ut, ereptis daemonum spoliis, sanctos illos patres ceterosque pios e carcere liberatos secum adduceret in caelum, quod ab eo admirabiliter summaque cum gloria perfectum est; statim enim illius adspectus clarissimam lucem captivis attulit, eorumque animas immensa laetitia gaudioque implevit; quibus etiam optatissimam beatitudinem, quae in Dei visione consistit, impertivit. Quo facto id comprobatum est quod latroni promiserat illis verbis: Hodie mecum eris in paradiso. Hanc vero piorum liberationem Oseas tanto ante praedixerat in hunc modum: Ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, inferne. Hoc etiam significavit Zacharias propheta, cum ait: Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Id ipsum denique expressit Apostolus illis verbis: Exspolians principatus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. Verum ut huius mysterii vim melius intelligamus, saepe illud memoria repetere debemus: pios homines, non solum qui post adventum Domini in lucem editi erant, sed qui illum post Adam antecesserant, vel qui usque ad finem saeculi futuri sunt, eius passionis beneficio salutem consecutos esse. Quamobrem, antequam ille moreretur ac resurgeret, caeh portae nemini unquam patuerunt; sed cum e vivis excessissent, piorum animae vel in sinum Abrahae deferebantur, vel, quod etiam nunc iis contingit quibus aliquid diluendum et persolvendum est, purgatorii igne expiabantur.

Est illa praeterea causa, cur descenderit ad inferos Christus Dominus, ut ibi etiam, quemadmodum in caelo et in terris, vim suam potestatemque declararet; et omnino, ut in nomine eius omne genu flecteretur caelestium, terrestrium et infernorum. Quo loco quis summam Dei benignitatem in genus humanum non admiretur et obstupescat, qui non modo pro nobis acerbissimam mortem subire, sed infimas etiam terrae partes penetrare voluerit, ut sibi carissimas animas, inde ereptas, ad beatitudinem traduceret?

TERTIA DIE RESURREXIT A MORTUIS

1052
Sequitur altera articuli pars, in qua explicanda quantum laborare parochus debeat, declarant illa Apostoli verba: Memor esto Dominum Iesum Christum resurrexisse a mortuis. Quod enim Timotheo praecepit, idem etiam reliquis animarum curatoribus praeceptum esse dubitandum non est.

Ea autem articuli est sententia: postquam Christus Dominus sexta feria, hora diei nona, in cruce spiritum emisit, et eadem die vespere sepultus est ab eius discipulis, qui Pilati praesidis permissu corpus Domini e cruce depositum in propinqui horti monumentum novum intulerunt; tertio a morte die, qui fuit dominicus, summo mane illius anima corpori iterum coniuncta est; atque ita is qui triduum illud mortuus fuerat, ad vitam, ex qua moriens discesserat, rediit et surrexit.

Sed resurrectionis voce non illud solum intelligendum est, Christum a mortuis excitatum esse, quod multis aliis commune fuit, sed sua vi ac virtute resurrexisse, quod proprium in illo fuit et singulare. Neque enim natura patitur, nec ulli homini concessum est ut seipsum possit virtute sua a morte ad vitam revocare. Hoc vero summae Dei potestati tantummodo reservatum est, ut ex illis Apostoli verbis intelligimus: Etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Quae quoniam neque a Christi corpore in sepulcro, neque ab anima, cum ad inferos descendisset, seiuncta unquam fuit, divina vis tum in corpore inerat, qua animae iterum coniungi, tum in anima, qua ad corpus denuo reverti posset; qua et licuit sua virtute reviviscere atque a mortuis resurgere. Id vero David, Spiritu Dei plenus, praedixit his verbis: Salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius. Deinde ipse Dominus divino oris sui testimonio confirmavit: Ego pono animam meum, ut iterum sumam eam; et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Iudaeis etiam ad confirmandam doctrinae veritatem dixit: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Quod quidem, tametsi de templo illo magnifice ex lapidibus structo intelligeret, ille tamen, ut Scripturae verbis eodem in loco declaratum est, dicebat de templo corporis sui. Quamvis autem in Scripturis interdum legamus Christum Dominum a Patre suscitatum esse, hoc ad eum ut ad hominem referendum est; quemadmodum illa rursus ad eundem ut Deum spectant, quibus significatur eum sua virtute resurrexisse.

Sed illud etiam praecipuum Christi fuit, quod ipse primus omnium hoc divino resurrectionis beneficio affectus est. Nam in Scripturis et primogenitus ex mortuis, et primogenitus mortuorum vocatur. Atque, ut est apud Apostolum: Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium; quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur; unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus, deinde ii, qui sunt Christi. Quae quidem verba de perfecta resurrectione interpretanda sunt, qua ad immortalem vitam, omni prorsus moriendi necessitate sublata, excitamur. Atque in eo genere Christus Dominus primum locum obtinet; nam si de resurrectione loquimur, hoc est, de reditu ad vitam cui iterum moriendi necessitas adiuncta est, ante Christum multi alii a mortuis excitati sunt, qui omnes tamen ea conditione revixerunt, ut eis iterum moriendum esset; at Christus Dominus ita resurrexit, morte subacta et oppressa, ut mori amplius non posset, quod quidem apertissimo illo testimonio confirmatur: Christus resurgens ex mortuis iam non moritur; mors illi ultra non dominabitur.

Quod vero articulo additur: TERTIA DIE, parocho explanandum erit, ne fideles arbitrentur totos ipsos tres dies Dominum in sepulcro fuisse; nam quod integrum naturalem diem partemque tum antecedentis, tum consequentis diei in sepulcro conditus est, ob eam rem verissime dicitur triduo in sepulcro iacuisse, ac tertia die a mortuis surrexisse. Ut enim divinitatem suam declararet, resurrectionem ad finem saeculi diferre noluit; rursus vero, ut eum vere hominem vereque mortuum esse crederemus, non statim post mortem, sed tertio die revixit; quod temporis spatium ad veram mortem comprobandam satis esse videbatur.

Patres primae Constantinopolitanae Synodi huic loco addiderunt: SECUNDUM SCRIPTURAS. Quod quidem, ab Apostolo acceptum, in fidei Symbolum propterea transtulerunt, quod resurrectionis mysterium maxime necessarium esse idem Apostolus docuerit iis verbis: Si Christus non resurrexit, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra; et: Si Christus non resurrexit, vana est fides vestra; adhuc enim estis in peccatis vestris. Quare divus Augustinus, cum huius articuli fidem admiraretur, ita scripsit: Non magnum est credere quia mortuus est Christus; hoc et pagani et iudaei et omnes iniqui credunt; hoc omnes credunt, quia mortuus est. Fides christianorum resurrectio Christi est; hoc pro magno habemus, quia credimus eum resurrexisse. Ex quo factum est ut frequentissime Dominus de sua resurrectione locutus sit; ac numquam fere de passione sua cum discipulis collocutus est, quin de resurrectione loqueretur; quare, cum dixisset: Filius hominis tradetur gentibus et illudetur et flagellantur et conspuetur et, postquam flagellaverint, occident eum, ad extremum addidit: et tertia die resurget; et cum iudaei ab eo peterent ut aliquo signo et miraculo doctrinam suam comprobaret, respondit nullum aliud signum eis datum iri, quam Ionae prophetae signum; sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic futurum affirmavit Filium hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.

Verum ut huius articuli vim et sensum melius perspiciamus, tria nobis investiganda et cognoscenda sunt: primum quidem, quare necesse fuerit Christum resurgere; deinde, qui resurrectionis finis et scopus sit; et quae ab ea utilitates et commoda in nos sint profecta.

Quod igitur ad primum attinet, necesse fuit eum resurgere, ut Dei iustitia ostenderetur, a quo maxime decebat eum extolli qui, ut illi obtemperaret, depressus atque omni ignominia affectus erat; hanc Apostolus causam attulit, cum ad Philippenses inquit: Humiliavit semetipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et Deus exaltavit illum. Praeterea, ut fides nostra conformaretur, sine qua hominis iustitia constare non potest; illud enim maximo argumento esse debet Christum Filium Dei fuisse, quod sua virtute a mortuis resurrexit. Deinde, ut spes nostra aleretur atque sustentaretur. Cum enim Christus resurrexerit, certa spe nitimur fore ut nos etiam resurgamus, siquidem membra, capitis sui conditionem consequantur necesse est; ita enim Apostolus argumentationem concludere videtur cum ad Corinthios et Thessalonicenses scribit, et a Principe apostolorum Petro dictum est: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, in hereditatem incorruptibilem. Postremo, ob eam etiam rem Domini resurrectionem necessariam fuisse docendum est, ut salutis et redemptionis nostrae mysterium absolveretur. Christus enim morte sua nos a peccatis liberavit; resurgens vero praecipua nobis bona restituit quae peccando amiseramus. Quare est apud Apostolum dictum: Christus traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Ne quid igitur humani generis saluti deesset, quemadmodum illum mori, ita resurgere etiam oportuit.

Ex iis vero, quae hactenus dicta sunt, perspicere possumus quantum utilitatis Christi Domini resurrectio fidelibus attulerit. In resurrectione enim Deum esse immortalem, plenum gloria, mortis et diaboli victorem agnoscimus; quod de Christo Iesu sine ulla dubitatione credendum et confitendum est. Deinde, Christi resurrectio nobis etiam corporis resurrectionem peperit, tum quia eius mysterii efficiens causa fuit, tum quia ad Domini exemplum resurgere omnes debemus. Nam quod ad corporis resurrectionem attinet, Apostolus ita testatur: Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Quaecumque enim Deus in redemptionis nostrae mysterio egit, ad omnia Christi humanitate, tamquam efficienti instrumento, usus est. Quare eius resurrectio instrumentum quoddam fuit ad resurrectionem nostram efficiendam. Exemplar vero dici potest, quoniam Christi Domini resurrectio omnium est perfectissima; ac quemadmodum Christi corpus resurgens ad immortalem gloriam immutatum est, ita nostra etiam corpora, quae prius imbecilla et mortalia fuerant, gloria et immortalitate ornata restituentur. Ut enim Apostolus docet, Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Hoc etiam de anima in peccatis mortua dici potest, cui quo pacto Christi resurrectio exemplar proponatur, idem Apostolus iis verbis ostendit: Quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus. Et paucis interiectis, inquit: Scientes quod Christus resurgens ex mortuis, iam non moritur; mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu.

Duo igitur a Christi resurrectione exempla petere debemus. Alterum est ut, postquam peccati maculas eluimus, novum vitae genus instituamus, in quo morum integritas, innocentia, sanctitas, modestia, iustitia, beneficentia, humilitas eluceant. Alterum est ut in eo vitae instituto ita perseveremus, ut, adiuvante Domino, a iustitiae via, quam semel ingressi fuerimus, non excidamus. Neque vero Apostoli verba id solum demonstrant, Christi resurrectionem ad resurrectionis exemplum nobis proponi; verum etiam resurgendi virtutem nobis praebere viresque et spiritum largiri, quo in sanctitate et iustitia permaneamus ac Dei praecepta servemus, declarant. Nam quemadmodum ex eius morte non solum peccatis moriendi exemplum capimus, sed virtutem etiam haurimus qua peccatis moriamur; ita eius resurrectio ad iustitiam consequendam nobis vires affert ut deinde, pie et sancte Deum colentes, in novitate vitae ambulemus ad quam resurgimus. Hoc enim maxime resurrectione sua Dominus effecit, ut qui antea una cum illo peccatis et huic saeculo mortui eramus, cum illo etiam ad novam vitae institutionem et disciplinam resurgeremus.

Huius resurrectionis quae potissimum signa observanda sint, Apostolus nos admonet; nam, cum inquit: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, plane ostendit eos qui vitam, honores, otium, divitias ibi maxime ubi Christus est habere cupiunt, vere cum Christo surrexisse; cum vero addit: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram, alteram etiam hanc veluti notam apposuit, qua perspicere possimus num vere cum Christo surreximus. Ut enim corporis affectionem et valetudinem gustus indicare solet, ita, si quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque sancta alicui sapiant isque caelestium rerum iucunditatem intimo mends sensu percipiat, hoc maximo argumento esse potest eum qui ita affectus sit, ad novam et spiritualem vitam una cum Christo Iesu surrexisse.

CAPUT VII DE SEXTO ARTICULO: ASCENDIT AD CAELOS, SEDET AD DEXTERAM DEI PATRIS OMNIPOTENTIS

1060
David propheta, cum beatam et gloriosam Domini ascensionem Spiritu Dei plenus contemplaretur, omnes ad eum triumphum summa laetitia et gaudio celebrandum illis verbis hortatur, cum inquit: Omnes gentes, plaudite manibus, iubilate Deo m voce exsultationis; ascendit Deus in iubilatione. Ex quo intelliget parochus maximo studio hoc mysterium exphcandum esse, sibique diligenter curandum ut fideles illud non solum fide et mente percipiant, sed, quoad eius fieri poterit, iuvante Domino, factis etiam et vita exprimere studeant. Quod igitur ad sexti articuli explanationem attinet, in quo potissimum de divino hoc mysterio agitur, a priori eius parte incipiendum est, et quae eius sit vis atque sententia aperiendum.

ASCENDIT AD CAELOS

1061
De Christo enim Iesu illud etiam fideles sine ulla dubitatione credere oportet, eum, perfecto iam et absoluto redemptionis nostrae mysterio, ut homo est, in caelum corpore et anima ascendisse; nam ut Deus est, numquam ab eo abfuit, ut qui divinitate sua loca omnia compleat. | Ascendisse autem sua virtute doceat, non aliena vi sublatum, quemadmodum Elias qui igneo curru in caelum evectus est, vel Habacuc propheta, vel Philippus diaconus, qui divina virtute per aerem delati longinqua terrarum spatia permearunt. Neque vero solum ut Deus, praepotenti divinitatis virtute, in caelos ascendit, sed etiam ut homo est. Quamvis enim naturali vi id fieri non potuerit, tamen virtus illa qua beata Christi anima praedita erat, corpus, ut libuit, movere potuit; corpus vero, quod iam gloriam adeptum erat, moventis animae imperio facile parebat; atque hac ratione, ut Deus et ut homo est, Christum in caelum sua virtute ascendisse credimus. | In altera articuli parte haec sunt:

SEDET AD DEXTERAM PATRIS

1062
Quo loco tropum, id est, verbi immutationem licet animadvertere, frequentem in divinis Litteris, cum humanas affectiones et membra ad nostram intelligentiam accommodantes Deo tribuimus; neque enim, cum spiritus sit, quidquam in eo corporeum cogitari potest. Sed, quoniam in humanis rebus ei maiorem honorem tribui existimamus qui ad dexteram collocatus est, eandem rem ad caelestia etiam transferentes, ad explicandam Christi gloriam quam ut homo prae ceteris omnibus adeptus est, eum in Patris dextera esse confitemur. Sedere autem hoc loco non situm et figuram corporis significat, sed eam regiae summaeque potestatis ac gloriae firmam et stabilem possessionem, quam a Patre accepit, declarat; de quo ait Apostolus: Suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in caelestibus, supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro; et: Omnia subiecit sub pedibus eius. Ex quibus verbis apparet hanc gloriam adeo propriam et singularem Domini esse, ut cuivis alii creatae naturae convenire non possit. Quare alio loco testatur: Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis?

Sed articuli sensum parochus latius explanabit, ascensionis historiam persequens, quam sanctus Lucas evangelista in Actis apostolorum admirabili ordine descripsit. In cuius explicatione illud primum observare oportebit, cetera omnia mysteria ad ascensionem tamquam ad finem referri, in eoque omnium perfectionem et absolutionem contineri; nam, ut ab incarnatione Domini omnia religionis nostrae mysteria initium habent, ita ascensione eius peregrinatio concluditur. Praeterea, alia Symboli capita, quae ad Christum Dominum pertinent, summam eius humilitatem et contemptionem ostendunt; neque enim abiectius aut humilius quidquam cogitari potest, quam quod Filius Dei pro nobis humanam naturam et imbecillitatem assumpserit, patique et mori voluerit. At vero, quod tum superiori articulo a mortuis resurrexisse, nunc vero in caelum ascendisse et ad Dei Patris dexteram sedere confitemur, nihil ad eius summam gloriam, divinamque maiestatem declarandam magnificentius dici aut admirabilius potest.

Iam his expositis, accurate docendum est cuius rei causa Christus Dominus in caelos ascenderit. Primum enim ascendit, propterea quod eius corpori, quod immortalitatis gloria in resurrectione donatum fuerat, non terrenae huius et obscurae habitationis locus, sed altissimum et splendidissimum caeli domicilium conveniret. Nec vero solum ut eius gloriae et regni solium potiretur quod sanguine meruerat, verum etiam ut ea quae ad salutem nostram pertinebant curaret. Deinde, ut regnum suum non esse ex hoc mundo re ipsa comprobaret; nam mundi regna terrena et fluxa sunt magnisque opibus et carnis potentia nituntur, Christi vero regnum non terrenum, quale iudaei exspectabant, sed spirituale et aeternum. Itemque eius opes et divitias spirituales esse ipse ostendit, cum suam sedem in caelis collocavit, in quo quidem regno illi ditiores et omnium bonorum copia affluentiores existimandi sunt, qui ea quae Dei sunt diligentius quaerunt; nam et sanctus Iacobus testatur Deum elegisse pauperes in hoc mundo, divites in fide et heredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se. Sed illud etiam Dominus noster in caelum ascendens efficere voluit, ut nos eum ascendentem mente et desiderio prosequeremur; nam quemadmodum morte et resurrectione sua moriendi et resurgendi spiritu exemplum nobis reliquerat, ita ascensu nos docet atque instruit ut, in terris positi, in caelum nos cogitatione conferamus, confitentes nos peregrinos et hospites esse super terram, ac patriam inquirentes, cives esse sanctorum et domesticos Dei. Nostra enim, ut idem inquit Apostolus, conversatio in caelis est.

Iam vero vim et magnitudinem inexplicabilium bonorum quae in nos Dei benignitas effundit, divinus David, Apostolo interprete, multo ante cecinerat illis verbis: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Nam decimo die Spiritum Sanctum dedit, cuius virtute atque ubertate complevit praesentem illam fidelium multitudinem, et vere tum magnifice illa promissa persolvit: Expedit vobis, ut ego vadam; si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. Ascendit etiam in caelum, ex Apostoli sententia, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis, et apud Patrem advocati officio fungatur: Filioli mei, inquit sanctus Ioannes, haec scribo vobis ut non peccetis; sed et si quis peccaverit, advocatum babemus apud Patrem, Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Nec vero quidquam est, unde fideles maiorem laetitiam et animi iucunditatem capere debeant, quam Iesum Christum patronum causae ac deprecatorem salutis nostrae constitutum esse, cuius sit apud aeternum Patrem summa gratia et auctoritas. Paravit denique nobis locum, quod etiam se facturum promiserat, atque omnium nostrum nomine caput ipse Iesus Christus venit in caelestis gloriae possessionem; nam in caelum abiens, portas quae Adami peccato interclusae fuerant patefecit, nobisque viam munivit qua ad caelestem beatitudinem perveniremus, quemadmodum ipse in Coena discipulis futurum praedixerat. Quod quidem ut rei etiam eventu aperte comprobaret, piorum animas quas ab inferis eripuerat, secum in aeternae beatitudinis domicilium introduxit.

Hanc caelestium munerum admirabilem copiam salutaris illa commodorum series consecuta est: '

Primum enim, fidei nostrae merito maximus cumulus accessit; nam fides earum rerum est quae sub adspectum non cadunt, atque ab hominum ratione ac intelligentia remotae sunt. Quare, si Dominus a nobis non discessisset, fidei nostrae meritum minueretur; siquidem a Christo Domino beati praedicantur qui non viderunt et crediderunt.

Praeterea, Christi in caelum ascensus ad confirmandam spem in cordibus nostris magnum momentum habet; nam, quoniam Christum hominem in caelum ascendisse et humanam naturam in dextera Dei Patris collocasse credimus, magna in spe sumus fore ut nos etiam eius membra llluc ascendamus atque ibi cum capite nostro coniungamur, quod ipse Dominus his verbis testatus est: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego et illi sint mecum.

Deinde, hoc quoque vel maximum beneficium consecuti sumus, quod amorem nostrum ad caelum rapuit ac divino Spiritu inflammavit; nam verissime dictum est ibi cor nostrum esse, ubi thesaurus noster est. | Ac profecto, si Christus Dominus in terris versaretur, omnis nostra cogitatio in ipso hominis adspectu et consuetudine defixa esset, et illum dumtaxat hominem spectaremus qui nos tantis beneficiis afficeret, eumque terrena quadam benevolentia prosequeremur; verum in caelum ascendens, amorem nostrum spiritalem reddidit, effecitque ut quem nunc absentem cogitamus, eum ut Deum veneremur et diligamus. Id autem partim apostolorum exemplo intelligimus, quibus dum praesens affuit Dominus, humano fere sensu de illo iudicare videbantur; partim vero ipsius Domini testimonio confirmatum est, cum inquit: Expedit vobis ut ego vadam. Nam imperfectus ille amor, quo Christum Iesum praesentem diligebant, divino amore perficiendus erat, idque Spiritus Sancti adventu; quare statim addit: Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos.

Accedit etiam, quod in terris domum suam, id est, Ecclesiam, amphficavit, quae Spiritus Sancti virtute et ductu gubernaretur; eius vero universae inter homines pastorem et summum antistitem Petrum apostolorum principem reliquit; tum vero dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, atque ita, ad dexteram Patris sedens, aliis atque aliis diversa dona semper impertitur; nam testatur Apostolus unicuique nostrum datam esse gratiam, secundum mensuram donationis Christi. Ad extremum vero, quod antea de mortis et resurrectionis mysterio docuimus, idem etiam de ascensu fidelibus cogitandum est; quamvis enim Christi passioni salutem et redemptionem nostram debeamus, qui merito suo aditum iustis ad caelum aperuit, tamen eius ascensus 150 non solum veluti exemplar nobis propositum est, quo alte spectare et spiritu in caelum ascendere discamus, sed divinam etiam virtutem qua id efficere possimus largitus est.



CAPUT VIII DE SEPTIMO ARTICULO: INDE VENTURUS EST IUDICARE VIVOS ET MORTUOS

1070
Tria sunt Domini nostri Iesu Christi, ad suam Ecclesiam decorandam et illustrandam, insignia officia et munera, redemptionis, patrocinii et iudicii. Cum autem superioribus articulis ab eo genus humanum passione et morte redemptum esse, ascensu etiam in caelum nostram causam et patrocinium in perpetuum susceptum constet, sequitur ut eius iudicium hoc articulo declaretur; cuius articuli ea vis est et ratio, summo illo die Christum Dominum de universo hominum genere iudicaturum esse.

Sacrae enim Litterae duos Filii Dei adventus esse testantur: alterum, cum salutis nostrae causa carnem assumpsit, et homo in Virginis alvo effectus est; alterum, cum in consummatione saeculi ad iudicandos omnes homines veniet. Hic adventus in sacris Litteris dies Domini appellatur, de quo Apostolus ait: Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet; et Salvator ipse: De die autem illa et hora nemo scit. Ac de summo iudicio satis sit illa auctoritas Apostoli: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum. Plena enim est sacra Scriptura testimoniorum, quae passim parochis occurrent, ad rem non solum comprobandam, sed etiam fidelium oculis subiiciendam; ut, quemadmodum a mundi initio dies ille Domini quo humanam carnem induit, omnibus optatissimus semper fuit, quod in eo mysterio liberationis suae spem positam haberent; ita deinceps, post Filii Dei mortem et ascensum in caelum, alterum diem Domini vehementissimo studio desideremus, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei.

Sed duo tempora parochis ad rei explicationem observanda sunt, in quibus unicuique necesse est in conspectum Domini venire et singularum cogitationum, actionum, verborum denique omnium rationem reddere, demumque Iudicis praesentem subire sententiam. Primum est, cum unusquisque nostrum migrat e vita; nam statim ad Dei tribunal sistitur, ibique de omnibus iustissima quaestio habetur quaecumque aut egerit aut dixerit aut cogitarit umquam; atque hoc privatum iudicium vocatur. Alterum vero, cum uno die atque uno in loco omnes simul homines ad tribunal Iudicis stabunt, ut, omnibus omnium saeculorum hominibus inspectantibus et audientibus, singuli, quid de ipsis decretum et iudicatum fuerit, cognoscant; cuius sententiae pronuntiatio impiis et scelestis hominibus non minima futura est poenarum et suppliciorum pars; rursus vero pii et iusti non parvum ex ea praemium fructumque percepturi sunt, cum qualis quisque in hac vita fuerit, apparebit; hoc autem generale iudicium appellatur.

De quo illud necessario ostendendum est, quae causa fuerit cur praeter privatum de singulis, alterum etiam de universis hominibus iudicium exerceretur. Nam, cum vel ipsis hominibus mortuis interdum superstites sint filii, parentum imitatores; reliqui sint libri, discipuli, exemplorum, orationum, actionum amatores ac propugnatores, quibus rebus ipsorum mortuorum praemia et poenas augeri necesse est; cum haec vel utilitas vel calamitas, ad plurimos pertinens, non prius finem habitura sit quam extremus veniat mundo dies; aequum erat de universa hac recte aut perperam factorum dictorumque ratione perfectam quaestionem haberi; quod fieri non poterat, nisi facto communi omnium hominum iudicio.

Accedit etiam quod, cum piorum fama saepe laedatur, impii vero innocentiae laude commendentur, divinae iustitiae ratio postulat ut pii ereptam iniuria apud homines existimationem in publico universorum hominum conventu et iudicio recuperent.

Deinde vero boni et maii homines, quaecumque in vita egerunt, cum non sine corporibus egerint, omnino sequitur ut benefacta sive malefacta ad corpora etiam pertineant, quae actionum ipsarum instrumentum fuerunt. Maxime igitur conveniebat corporibus una cum eorum animis debita aeternae gloriae praemia aut supplicia impertiri; quod quidem neque sine omnium hominum resurrectione, neque sine generali iudicio fieri poterat.

Postremo, quoniam in adversis et secundis hominum rebus, quae promiscue nonnumquam bonis et mahs eveniunt, probandum erat nihil non infinita Dei sapientia et iustitia geri ac gubernari; par fuit non solum bonis praemia, improbis supplicia in futuro saeculo constitui, verum etiam publico ac generali iudicio decerni, quo omnibus notiora et illustriora fierent atque ut Deo iustitiae et providentiae laus ab omnibus tribueretur pro iniusta illa quaerela qua sancti etiam viri deplorare interdum, ut homines, solebant, cum lmprobos, valentes opibus et honoribus florentes, animadverterent; nam Propheta: Mei, inquit, paene moti sunt pedes, paene effusi sunt gressus mei, quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Et paulo post: Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias, et dixi: Ergo sine causa iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas; et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis. Atque haec frequens querela multorum fuit. Ergo necesse erat ut generale iudicium exerceretur, ne forte homines dicerent Deum, circa cardines caeli perambulantem, non curare terrena. Haec autem veritatis formula iure una ex duodecim fidei christianae articulis constituta est, ut, si quorum animi in providentia et iustitia Dei nutarent, huius doctrinae ratione confirmarentur. Praeterea, proposito iudicio pios recreari, impios terreri oportebat ut, cognita Dei iustitia, illi ne deficerent, hi a malis aeterni supplicii metu atque exspectatione revocarentur. Quare Dominus et Salvator noster, cum de extremo die loqueretur, declaravit futurum aliquando generale iudicium, signaque adventantis eius temporis descripsit, ut, cum illa viderimus, finem saeculi prope esse intelligamus; ac deinde, in caelum ascendens, angelos misit qui apostolos eius absentia maerentes his verbis consolarentur: Hic Iesus qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum.

Verum Christo Domino, non solum ut Deo, sed etiam ut homini, hoc iudicium datum esse sacrae Litterae declarant; quamvis enim iudicandi potestas omnibus sanctae Trinitatis personis communis sit, praecipue tamen Filio eam tribuimus, quod ipsi quoque sapientiam convenire dicimus. Quod autem, ut homo, mundum iudicaturus sit, Domini testimonio confirmatur, qui inquit: Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso; et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est.

Decebat autem maxime a Christo Domino hoc iudicium exerceri, ut, cum de hominibus decernendum esset, illi corporeis oculis iudicem videre et auribus sententiam quae proferebatur audire possent, et omnino iudicium illud sensibus percipere. Ac praeterea aequissimum erat ut homo ille, qui iniquissimis hominum sententiis condemnatus fuerat, omnium deinde iudex sedere ab omnibus conspiceretur. Quamobrem apostolorum Princeps, cum in Cornelii domo summa christianae religionis capita exposuisset, docuissetque Christum a iudaeis in ligno suspensum atque occisum, tertia vero die ad vitam resurrexisse, subiunxit: Et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum.

Sed tria haec praecipua signa iudicium antecessum esse sacrae Litterae declarant: praedicationem Evangelii per universum orbem, discessionem, Antichristum; inquit enim Dominus: Praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet consummatio; et Apostolus nos admonet ne ab aliquo seducamur, quasi instet dies Domini, quoniam, nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati, iudicium non fiet.

Quae autem iudicii forma et ratio futura sit, parochis ex Danielis oraculis, tum ex sanctorum Evangeliorum et Apostoli doctrina, facile erit cognoscere. Praeterea, sententia quae a iudice pronuntianda sit diligentius hoc loco expendenda erit.

Christus enim Salvator noster, laetis oculis pios a dextera stantes intuens, ita de illis iudicium summa cum benignitate pronunciabit: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum quod paratum est vobis a constitutione mundi. Quibus verbis nihil iucundius audiri posse illi intelligent qui ea cum impiorum damnatione contulerint, ac cum animo suo cogitaverint iis verbis pios et iustos homines a laboribus ad quietem, a lacrimarum valle ad summum gaudium, a miseriis ad perpetuam beatitudinem, quam illi charitatis officiis promeriti fuerint, vocari.

Deinde ad eos qui a sinistra stabunt conversus, suam iustitiam in eos effundet his verbis: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius. Prioribus illis verbis discedite a me, maxima poena significatur qua impii plectendi erunt, cum a Dei aspectu quam longissime eiicientur; neque ulla spes eos consolari poterit fore aliquando ut tanto bono perfruantur; atque haec quidem a theologis poena damni appellata est, quod scilicet impii apud inferos divinae visionis luce perpetuo carituri sint. Quod vero additur maledicti, mirum in modum auget illorum miseriam et calamitatem. • Si enim cum a divina praesentia expellendi essent, aliqua saltem benedictione digni haberentur, hoc profecto magno eis solatio esse potuisset; at, quoniam nihil eiusmodi ipsis exspectandum est quod calamitatem leviorem faciat, iure optimo, cum expellentur, divina iustitia eos omni maledictione persequetur. | Sequitur deinde in ignem aeternum; quod quidem alterum poenarum genus poenam sensus theologi vocarunt, propterea quod sensu corporis percipiatur, ut in verberibus et flagellis aliove graviore suppliciorum genere, inter quae dubitari non potest ignis tormenta summum doloris sensum efficere. Cui maio cum accedat ut perpetuum tempus duraturum sit, ex eo ostenditur damnatorum poenam omnibus suppliciis cumulandam esse; atque hoc magis declarant verba illa, quae in extrema sententiae parte posita sunt: qui paratus est diabolo et angelis eius. Cum enim ita comparatum sit, ut omnes molestias levius feramus, si calamitatis nostrae socium aliquem et consortem habeamus, cuius prudentia atque humanitate aliqua ex parte iuvari possimus; quae tandem erit damnatorum miseria, quibus in tantis aerumnis a perditissimorum daemonum societate divelli numquam licebit? Et haec quidem sententia in impios iustissime a Domino Salvatore nostro feretur, ut qui omnia verae pietatis opera neglexerint, et esurienti ac sitienti nec cibum nec potum ministraverint, hospitem non exceperint, nudum non operuerint, aut in carcere inclusum aegrumque non visitarint.

Haec sunt quae pastores fidelis populi auribus saepissime inculcare debent. Nam huius articuli veritas fide concepta maximam vim habet ad frenandas pravas animi cupiditates, atque a peccatis homines abstrahendos. Quare in Ecclesiastico dictum est: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. Ac profecto vix quisquam adeo praeceps in scelera feretur, quem illa cogitatio ad pietatis studium non revocet, fore aliquando ut ei apud iustissimum Iudicem omnium non solum factorum dictorumque, sed occultissimarum etiam cogitationum ratio reddenda, et pro meritis poena persolvenda sit. Iustus vero ad colendam iustitiam magis ac magis incitetur, ac summa laetitia efferatur, necesse est, quamvis etiam in egestate, infamia, cruciatibus vitam degat, cum animum ad eum diem refert quo, post aerumnosae huius vitae certamina, victor, universis hominibus audientibus, declarabitur, et divinis atque illis quidem aeternis honoribus in caelestem patriam receptus afficietur. Quod igitur reliquum est, hortari fideles oportet ut optime vivendi rationem comparent, ad omne pietatis studium se exerceant, quo possint adventantem magnum illum diem Domini maiore cum securitate animi exspectare, atque adeo, ut filios decet, cum summa cupiditate expetere.


Catechismus Romanus 1050