Catechismus Romanus 1080

CAPUT IX DE OCTAVO ARTICULO: CREDO IN SPIRITUM SANCTUM

1080
Hactenus quae ad primam et secundam sanctae Trinitatis personam pertinebant, quantum propositi argumenti ratio postulare videbatur, exposita sunt; sequitur nunc ut illa etiam quae in Symbolo de tertia persona, hoc est, de Spiritu Sancto traduntur, explicentur. Qua in re declaranda omne studium et diligentiam pastores adhibebunt, cum homini christiano non magis liceat hanc partem ignorare vel de ea minus recte sentire, quam de aliis superioribus articulis existimandum sit. Quare Apostolus non permisit ephesios quosdam Spiritus Sancti personam ignorare; a quibus cum quaesisset an Spiritum Sanctum accepissent, cum illi ne, si Spiritus Sanctus quidem esset, se scire respondissent, statim rogavit: In quo ergo baptizati estis? Quibus verbis significavit distinctam huius articuli notitiam fidelibus maxime necessariam esse. Ex qua eum praecipue fructum capiunt, quod cum attente cogitant se quidquid habent Spiritus Sancti munere et beneficio consecutos esse, tum vero de seipsis modestius et humilius sentire et in Dei praesidio omnem spem ponere incipiunt; qui primus homini christiano gradus ad summam sapientiam et felicitatem esse debet.

Huius igitur articuli explanationem a vi et notione, quae hoc loco Spiritus Sancti vocabulo subiecta est, exordiri oportebit; nam, cum illud aeque de Patre et Filio rectissime dicatur uterque enim spiritus est et sanctus, siquidem Deum spiritum esse confitemur, deinde vero hac voce angeli etiam et piorum animae significentur, cavendum est ne populus verbi ambiguitate in errorem inducatur. Quare docendum est in hoc articulo Spiritus Sancti nomine tertiam Trinitatis personam intelligi, quo modo in sacris Litteris tum Veteris nonnumquam, tum Novi Testamenti frequenter accipitur; nam David precatur: Et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me; in libro Sapientiae legimus: Sensum tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris Spiritum Sanctum tuum de altissimis? Et alibi: Ipse creavit illam in Spiritu Sancto. In Novo vero Testamento iubemur baptizari in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti; et sanctissimam Virginem de Spiritu Sancto concepisse legimus; tum vero a sancto Ioanne ad Christum mittimur qui nos Spiritu Sancto baptizat; ac plurimis praeterea aliis in locis ea vox legentibus occurrit.

Verum nemo mirari debet tertiae personae, quemadmodum primae et secundae, proprium nomen tributum non esse. Nam secunda persona ideo proprium nomen habet, et Filius dicitur, quia eius aeternus a Patre ortus proprie generatio vocatur, ut in superioribus articulis explicatum est. Ut igitur ortus ille generationis nomine significatur, ita personam quae emanat, proprie Filium appellamus, et a qua emanat, Patrem. Nunc, cum tertiae personae productioni proprium nomen impositum non sit, sed spiratio et processio appelletur, sequitur ut etiam persona quae producitur suo nomine careat. Nullum autem proprium nomen eius emanatio habet, propterea quod nomina quae Deo tribuuntur, a rebus creatis mutuari cogimur; in quibus quoniam nullam aliam naturae et essentiae communicandae rationem quam generandi virtute agnoscimus, ob eam causam fit ut rationem, qua seipsum totum Deus vi amoris communicat, proprio vocabulo exprimere non possimus. Quare communi SPIRITUS SANCTI nomine tertia persona appellata est; quod quidem illi maxime convenire ex eo intelligimus, quia spiritalem vitam in nos infundit, ac sine eius sanctissimi numinis afflatu nihil aeterna vita dignum efficere possumus.

Verum, explicata vocabuli significatione, docendus imprimis erit populus Spiritum Sanctum, aeque ac Patrem et Filium, Deum esse, eisdem aequalem, aeque omnipotentem, aeternum, et infinitae perfectionis, summum bonum ac sapientissimum, eiusdemque cum Patre et Filio naturae. Quod quidem illius vocis in, cum dicimus: Credo in Spiritum Sanctum, proprietas satis indicat, quae ad exprimendam fidei nostrae vim, singulis Trinitatis personis apposita est. Atque id etiam aperta sacrarum Litterarum testimonia confirmant; nam cum sanctus Petrus in Actis apostolorum dixisset: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto?, mox inquit: Non es mentitus hominibus, sed Deo; quem prius Spiritum Sanctum appellaverat, eundem statim Deum vocat. Apostolus etiam ad Corinthios, quem Deum dixerat, Spiritum Sanctum esse interpretatur: Divisiones, inquit, operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus; deinde subiungit: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Praeterea in Actis apostolorum, quod uni Deo prophetae tribuunt, ille Spiritui Sancto adscribit; dixerat enim Isaias: Audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam? Et dixit mihi: Vade et dices populo huic: Excaeca cor populi huius, et aures eius aggrava et oculos eius claude, ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat. Quae verba cum Apostolus citaret, bene, inquit, Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam. Deinde vero, cum Scriptura Spiritus Sancti personam cum Patre et Filio coniungit, ut cum Patris et Filii et Spiritus Sancti nomen in baptismo adhiberi praecipit, nullus nobis de huius mysterii veritate dubitandi locus relinquitur; nam si Pater Deus est, et Filius Deus, omnino fateri cogimur etiam Spiritum Sanctum, qui cum eis pari honoris gradu coniungitur, Deum esse. Accedit autem quod is qui in nomine cuiusvis rei creatae baptizatur, nullum ex eo fructum consequi potest. Numquid in nomine 1°* Pauli, inquit, baptizati estis?, ut ostenderet hoc eis nihil ad comparandam salutem profuturum esse. Cum igitur baptizemur in nomine Spiritus Sancti, eum esse Deum fateri oportet. Sed hunc eundem trium personarum ordinem, quo Spiritus Sancti divinitas comprobatur, licet animadvertere, tum in epistola Ioannis: Tres sunt qui testimonium dant in caelo: Pater, Verbum et Spiritus Sanctus, et hi tres unum sunt; tum ex praeclaro illo sanctae Trinitatis elogio quo divinae laudes et psalmi concluduntur: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Postremo, quod ad eam veritatem confirmandam maxime pertinet, quaecumque Dei propria esse credimus, ea Spiritui Sancto convenire sacrae Litterae testantur. Quare illi templorum honorem tribuunt, ut cum Apostolus ait: An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancti? Item sanctificationem, et vivificationem, et scrutari profunda Dei, et per prophetas loqui, et ubique esse: quae omnia divino tantum Numini tribuenda sunt.

Sed illud praeterea fidelibus accurate explanandum est: Spiritum Sanctum ita Deum esse, ut eum tertiam personam in divina natura, a Patre et Filio distinctam et voluntate productam, confiteri oporteat; nam, ut alia Scripturarum testimonia omittantur, baptismi forma, quam Salvator noster docuit, apertissime ostendit Spiritum Sanctum tertiam esse personam, quae in divina natura per se constet et ab aliis distincta sit. Quod etiam Apostoli verba declarant, cum inquit: Gratia Domini nostri Iesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.

Idem vero multo apertius demonstrant quae Patres in Constantinopolitano primo concilio hoc loco ad confutandam impiam Macedonii amentiam addiderunt: Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit; qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur; qui locutus est per prophetas. Quod igitur Spiritum Sanctum DOMINUM confitentur, in eo declarant quantum angelis antecellat; qui tamen nobilissimi spiritus a Deo conditi sunt, illos enim omnes sanctus Paulus testatur esse administratorios spiritus, in ministerium missos propter eos qui hereditatem capiunt salutis. VIVIFICANTEM vero appellant, quod anima cum Deo coniuncta magis vivit quam corpus animae coniunctione alitur ac sustinetur; quoniam vero Spiritui Sancto sacrae Litterae hanc animae cum Deo coniunctionem tribuunt, rectissime vivificantem Spiritum Sanctum vocari perspicuum est. | Iam vero quod sequitur: Qui ex Patre Filioque procedit, docendi sunt fideles Spiritum Sanctum a Patre et Filio, tamquam ab uno principio, aeterna processione procedere; id enim ecclesiastica regula, a qua christiano non licet aberrare, credendum nobis proponit, et divinarum Litterarum et conciliorum auctoritate confirmatur. Nam Christus Dominus, cum de Spiritu Sancto loqueretur, dixit: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet. Hoc idem ex eo colligitur, quod in Scripturis sacris Spiritus Sanctus nonnumquam Spiritus Christi, interdum Spiritus Patris appellatur; modo a Patre, modo a Filio mitti dicitur, ut aeque a Patre et Filio procedere non obscure significetur. Qui Spiritum Christi non habet, inquit sanctus Paulus, hic non est eius; et idem Spiritum Christi vocat, cum ad Galatas inquit: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater. Apud sanctum Matthaeum Spiritus Patris appellatur: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri; et Dominus in Cena inquit: Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. Tum alibi eundem Spiritum Sanctum a Patre mittendum affirmat his verbis: Quem mittet Pater in nomine meo. Ex quibus verbis cum processionem Spiritus Sancti intelligamus, perspicuum est eundem ab utroque procedere. Haec sunt quae de Spiritus Sancti persona tradenda erunt.

Docere praeterea oportebit quosdam esse Spiritus Sancti admirabiles effectus et amplissima quaedam munera quae ab ipso, tamquam a perenni bonitatis fonte, oriri et manare dicuntur. Quamvis enim sanctissimae Trinitatis opera quae extrinsecus fiunt, tribus personis communia sint, ex iis tamen multa Spiritui Sancto propria tribuuntur, ut intelligamus illa in nos a Dei immensa charitate proficisci; nam, cum Spiritus Sanctus a divina voluntate, veluti amore inflammata, procedat, perspici potest eos effectus qui proprie ad Spiritum Sanctum referuntur, a summo erga nos Dei amore oriri. Quare ex eo consequitur ut Spiritus Sanctus DONUM appelletur; nam doni vocabulo significatur id quod benigne et gratuito, nulla spe remunerationis proposita, donatur. Ac proinde, quaecumque bona et beneficia a Deo in nos collata sunt quid autem habemus, quod a Deo, ut inquit Apostolus, non acceperimus?, ea nobis Spiritus Sancti concessu et munere data esse, pio et grato animo agnoscere debemus. Eius autem plures effectus sunt; nam ut mundi creationem creatarumque rerum propagationem et gubernationem omittamus, de quibus in primo articulo commemoravimus, vivificationem Spiritui Sancto proprie tribui paulo ante demonstratum est, et Ezechielis testimonio confirmatur: Dabo, inquit, vobis Spiritum, et vivetis. Praecipuos tamen et maxime proprios Spiritus Sancti effectus Propheta enumerat: Spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis, et spiritum timoris Domini; quae dona Spiritus Sancti vocantur; interdum autem Spiritus Sancti nomen eis tribuitur. Quare sapienter divus Augustinus monet animadvertendum esse, cum in sacris Litteris huius vocis SPIRITUS SANCTI mentio fit, ut diiudicare possimus, tertiamne Trinitatis personam an eius effectus atque operationes significet; nam haec duo eodem intervallo distinguenda sunt quo etiam Creatorem a rebus creatis differre credimus. Atque haec eo diligentius explicanda sunt, quod ex hisce Spiritus Sancti donis christianae vitae praecepta haurimus sentireque possumus an Spiritus Sanctus in nobis sit.

Verum, prae ceteris eius amplissimis muneribus, gratia illa praedicanda est quae nos iustos facit, signatque Spiritu promissionis Sancto, qui est pignus hereditatis nostrae. Haec enim mentem nostram arctissimo amoris vinculo Deo iungit; ex quo fit ut, summo pietatis studio accensi, novam vitam instituamus ac, naturae divinae participes effecti, filii Dei nominemur et vere simus.

CAPUT X DE NONO ARTICULO: CREDO SANCTAM ECCLESIAM CATHOLICAM, SANCTORUM COMMUNIONEM

1090
Quanta diligentia curare pastores debeant ut huius noni articuli veritatem fidelibus explicent, si duo potissimum considerantur facile cognosci poterit. Primum enim, teste sancto Augustino, prophetae planius et apertius de Ecclesia quam de Christo locuti sunt, cum in eo multo plures errare ac decipi posse quam incarnationis sacramento praevideant. Neque enim defuturi erant impii, qui ad simiae imitationem, quae se hominem esse fingit, solos se catholicos esse profiterentur, et catholicam Ecclesiam apud se tantum, non minus nefarie quam superbe, affirmarent. Deinde si quis hanc veritatem firmo animo conceptam habuerit, facile horrendum haeresis periculum effugiet. Non enim ut quisque primum in fide peccarit haereticus dicendus est, sed qui, Ecclesiae auctoritate neglecta, impias opiniones pertinaci animo tuetur. Cum igitur fieri non possit ut aliquis se haeresis peste commaculet, si iis fidem adhibeat quae in hoc articulo credenda proponantur, curent omni studio pastores ut fideles, cognito hoc mysterio, contra adversarii artes muniti in fidei veritate perseverent. Pendet autem hic articulus a superiori, quia cum iam demonstratum sit Spiritum Sanctum omnis sanctitatis fontem et largitorem esse, nunc ab eodem Ecclesiam sanctitate donatam confitemur.

ECCLESIAM

1091
Ac quoniam ecclesiae vocem latini a graecis mutuati, post divulgatum Evangelium ad res sacras transtulerunt, quam vim habeat hoc vocabulum aperiendum est. Significat autem ecclesia evocationem, verum scriptores postea usurparunt pro concilio et concione. Neque vero refert utrum populus ille veri Dei an falsae religionis cultor exstiterit; in Actis enim de ephesino populo scriptum est, cum scriba turbas sedasset, dixisse: Si quid autem alterius rei quaeritis, in legitima ecclesia poterit absolvi. Legitimam vocat ecclesiam populum ephesinum, Dianae cultui addictum. Neque solum gentes quae Deum non noverunt, sed etiam malorum et impiorum hominum concilia interdum ecclesia nominantur: Odivi, inquit Propheta, ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. Communi vero deinde sacrarum Scripturarum consuetudine haec vox ad rempublicam christianam fideliumque tantum congregationes significandas usurpata est, qui scilicet ad lucem veritatis et Dei notitiam per fidem vocati sunt, ut, reiectis ignorantiae et errorum tenebris, Deum verum et vivum pie et sancte colant illique ex toto corde inserviant; atque, ut unico verbo haec res tota absolvatur, Ecclesia, ut ait sanctus Augustinus, est populus fidelis per universum orbem dispersus.

Nec vero levia mysteria in hoc vocabulo continentur; etenim in evocatione, quam Ecclesia significat, statim divinae gratiae benignitas et splendor elucet, intelligimusque Ecclesiam ab aliis rebus publicis maxime differre; illae enim humana ratione et prudentia nituntur; haec autem Dei sapientia et consilio constituta est; vocavit enim nos intimo quidem Spiritus Sancti afflatu, qui corda hominum aperit, extrinsecus autem pastorum et praedicatorum opera ac ministerio. Praeterea, ex hac vocatione quis nobis finis propositus esse debeat, nimirum aeternarum rerum cognitio et possessio, is optime perspiciet qui animadverterit cur olim fidelis populus sub lege positus synagoga, id est, congregatio diceretur; nam, ut docet sanctus Augustinus, hoc ei nomen impositum est, quia pecudum more, quibus magis congregari convenit, terrena et caduca tantum bona spectaret. Quare merito christianus populus non synagoga sed Ecclesia dicitur, quia, terrenis et mortalibus rebus contemptis, caelestes et aeternas tantummodo consectatur.

Multa praeterea nomina, quae plena sunt mysteriis, ad christianam rempublicam significandam traducta sunt; nam et domus et aedificium Dei ab Apostolo vocatur: Si tardavero, inquit ad Timotheum, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. Domus autem Ecclesia idcirco appellatur, quia sit veluti una familia, quam unus paterfamilias moderatur et in qua est bonorum omnium spiritualium communio. Dicitur etiam grex ovium Christi, quarum ille ostium est et pastor. Vocatur sponsa Christi: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo, inquit Apostolus ad Corinthios; idem ad Ephesios: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam; ac de matrimonio: Sacramentum hoc, inquit, magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Dicitur denique Ecclesia corpus Christi, ut ad Ephesios et Colossenses licet videre. Et haec singula plurimum valent ad fideles excitandos ut se dignos immensa Dei clementia et bonitate praebeant, qui eos, ut populus Dei esset, elegit.

His vero explicatis, necesse erit singulas Ecclesiae partes enumerare earumque differentias docere, quo magis Deo dilectae Ecclesiae naturam, proprietates, dona et gratias populus percipiat, et ob eam causam sanctissimum Dei numen laudare numquam intermittat.

Ecclesiae autem duae potissimum sunt partes, quarum altera triumphans, altera militans vocatur. Triumphans est coetus ille clarissimus et felicissimus beatorum spirituum et eorum qui de mundo, de carne, de iniquissimo daemone triumpharunt et, ab huius vitae molestiis liberi, tuti aeterna beatitudine fruuntur. Militans vero Ecclesia est coetus omnium fidelium qui adhuc in terris vivunt; quae ideo militans vocatur, quod illi cum immanissimis hostibus mundo, carne, Satana perpetuum sit bellum. | Neque idcirco tamen duas esse Ecclesias censendum est, sed eiusdem Ecclesiae, ut antea diximus, partes duae sunt: quarum una antecessit et caelesti patria iam potitur, altera in dies sequitur, donec aliquando cum Salvatore nostro coniuncta in sempiterna felicitate conquiescat.

Iam in Ecclesia militanti duo sunt hominum genera, bonorum et improborum; et improbi quidem eorundem sacramentorum participes, eandem quoque quam boni fidem profitentur, vita ac moribus dissimiles; boni vero in Ecclesia dicuntur ii qui non solum fidei professione et communione sacramentorum, sed etiam spiritu gratiae et charitatis vinculo inter se coniuncti et colligati sunt, de quibus dicitur: Cognovit Dominus qui sunt eius. Possunt vero etiam homines aliquibus coniecturis opinari quinam sint qui ad hunc piorum hominum numerum pertineant, certo autem scire minime possunt. Quare existimandum non est Christum salvatorem de hac Ecclesiae parte locutum esse, cum ad Ecclesiam nos remisit eique ut pareamus praecepit; nam, cum illa sit incognita, cui certum esse poterit ad cuius iudicium confugiendum et cuius auctoritati obtemperandum sit? Bonos igitur et improbos Ecclesia complectitur, quemadmodum et divinae Litterae et sanctorum virorum scripta testantur; in quam sententiam scriptum est illud Apostoli: Unum corpus et unus spiritus. | Haec autem Ecclesia nota est urbique supra montem sitae comparata, quae undique conspicitur; nam, cum illi ab omnibus parendum sit, cognoscatur necesse est. Neque bonos tantum sed malos etiam complectitur, ut multis parabolis Evangelium docet; veluti cum regnum caelorum, id est, militantem Ecclesiam, simile esse sagenae in mare missae commemorat; vel agro, in quo zizania superseminata sunt; vel areae, in qua frumentum cum paleis continetur; vel decem virginibus partim fatuis partim prudentibus. Sed multo ante etiam in arca Noe, qua non solum munda sed etiam immunda animantia concludebantur, huius Ecclesiae figuram et similitudinem licet intueri. Quamvis autem bonos et malos ad Ecclesiam pertinere catholica fides vere et constanter affirmet, ex iisdem tamen fidei regulis, fidelibus explicandum est utriusque partis diversam admodum rationem esse; ut enim paleae cum frumento in area confusae sunt, vel interdum membra varie intermortua corpori coniuncta, ita etiam maii in Ecclesia continentur.

Ex quo fit ut tria tantummodo hominum genera ab ea excludantur: primo infideles, deinde haeretici et schismatici, postremo excommunicati. Ethnici quidem, quod in Ecclesia numquam fuerunt, neque eam umquam cognoverunt, nec ullius sacramenti participes in populi christiani societate facti sunt. Haeretici vero atque schismatici, quia ab Ecclesia desciverunt, neque enim illi magis ad Ecclesiam spectant quam transfugae ad exercitum pertineant a quo defecerunt; non negandum tamen quin in Ecclesiae potestate sint, ut qui ab ea in iudicium vocentur, puniantur et anathemate damnemur. Postremo etiam excommunicati, quod Ecclesiae iudicio ab ea exclusi ad illius communionem non pertineant donec resipiscant. De ceteris autem, quamvis improbis et sceleratis hominibus, adhuc eos in ecclesia perseverare dubitandum non est; idque fidelibus tradendum assidue ut si forte Ecclesiae antistitum vita flagitiosa sit, eos tamen in Ecclesia esse, nec propterea quidquam de eorum potestate detrahi, certo sibi persuadeant.

Verum universae etiam ecclesiae partes, ecclesiae nomine significari solent, ut cum Apostolus Ecclesiam quae est Corinthi, Galatiae, Laodicensium, Thessalonicensium nominat; privatas etiam fidelium familias ecclesias vocat, nam Priscae et Aquilae domesticam ecclesiam salutari iubet; item alio in loco: Salutant vos, inquit, in Domino multum Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia; ad Philemonem etiam scribens eandem vocem usurpavit. Interdum quoque ecclesiae nomine eius praesides ac pastores significantur: Si te non audierit, inquit Christus, dic Ecclesiae; quo in loco praepositi Ecclesiae designantur. Sed locus etiam in quem populus sive ad concionem sive alicuius rei sacrae causa convenit, ecclesia appellatur. Praecipue vero in hoc articulo Ecclesia bonorum simul et malorum multitudinem, nec praesides solum, sed eos etiam qui parere debent, significat.

SANCTAM, CATHOLICAM

1092
Aperiendae autem sunt fidelibus huius Ecclesiae proprietates, ex quibus licebit agnoscere quanto beneficio a Deo affecti sint quibus contigerit in ea nasci atque educari.

Prima igitur proprietas in Symbolo Patrum describitur ut UNA sit: Una enim, inquit, est columba mea, una est speciosa mea. Vocatur autem una tanta hominum multitudo, quae tam longe lateque diffusa est, ob eas causas quae ab Apostolo ad Ephesios scriptae sunt: unum enim Dominum, unam fidem, unum baptisma tantum esse praedicat.

Unus est etiam eius rector ac gubernator, invisibilis quidem Christus, quem aeternus Pater dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus eius; visibilis autem is qui Romanam cathedram Petri apostolorum Principis legitimus successor tenet. | De quo fuit illa omnium Patrum ratio et sententia consentiens: hoc visibile caput ad unitatem Ecclesiae constituendam et conservandam necessarium fuisse.

Quod praeclare et vidit et scripsit sanctus Hieronymus, et contra Iovinianum iis verbis: Unus eligitur ut, capite constituto, schismatis tollatur occasio; et ad Damasum: Facessat invidia; romani culminis recedat ambitio; cum successore piscatoris et discipulo crucis loquor. Ego nullum primum nisi Christum sequens, Beatitudini tuae, id est, cathedrae Petri, communione consocior; super illam petram aedificatam Ecclesiam scio. Quicumque extra hanc domum agnum comederit, profanus est; si quis in arca Noe non fuerit, peribit, regnante diluvio.

Quod et longe antea ab Irenaeo probatur, et Cypriano, qui, de unitate Ecclesiae loquens, ait: Loquitur Dominus ad Petrum: "Ego", Petre, "dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam". Super unum aedificat Ecclesiam; et quamvis apostolis omnibus, post resurrectionem suam, parem potestatem tribuat, et dicat: "Sicut misit me Pater, et ego mitto vos; accipite Spiritum Sanctum"; tamen, ut unitatem manifestaret, unitatis eiusdem originem, ab uno incipientem, auctoritate sua disposuit, etc. Optatus deinde Milevitanus ait: Ignorantiae tibi adscribi non potest, scienti in urbe Roma Petro primo cathedram episcopalem esse collatam, in qua sederit omnium apostolorum caput Petrus; in quo uno cathedrae unitas ab omnibus servaretur, ne ceteri apostoli singulas sibi quisque defenderent; ut iam schismaticus et praevaricator esset qui contra singularem cathedram alteram collocaret. Post vero Basilius sic scriptum reliquit: Petrus collocatus est in fundamento, dixit enim: "Tu es Christus Filius Dei vivi", et vicissim audivit se esse petram; licet enim petra esset, non tamen petra erat ut Christus. Nam Christus vere immobilis petra, Petrus vero propter petram. Dignitates enim suas Iesus largitur aliis: Sacerdos est, et facit sacerdotes; Petra est, et petram facit; et quae sua sunt, largitur servis suis. Postremo vero sanctus Ambrosius ait: Quia solus profitetur ex omnibus, omnibus antefertur.

Si quis obiiciat Ecclesiam, uno capite et sponso Iesu Christo contentam, praeterea nullum requirere, in promptu responsio est. Ut enim Christum Dominum singulorum sacramentorum non solum auctorem, sed intimum etiam praebitorem habemus nam ipse est qui baptizat et qui absolvit, et tamen is homines sacramentorum externos ministros instituit, sic Ecclesiae, quam ipse intimo Spiritu regit, hominem suae potestatis vicarium et ministrum praefecit; nam, cum visibilis Ecclesia visibili capite egeat, ita Salvator noster Petrum universi fidelium generis caput et pastorem constituit, cum illi oves suas pascendas verbis amplissimis commendavit, ut qui ei successisset eandem plane totius Ecclesiae regendae et gubernandae potestatem habere voluerit.

Unus praeterea idemque est Spiritus, inquit Apostolus ad Corinthios, qui fidelibus gratiam, perinde atque anima corporeis membris vitam, impertitur. Ad quam unitatem servandam, cum Ephesios hortaretur inquit: Solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis: unum corpus et unus Spiritus. Quemadmodum enim humanum corpus multis constat membris eaque ab una anima aluntur, quae oculis visum, auribus auditum et aliis sensibus diversas vires subministrat, ita corpus Christi mysticum, quod est Ecclesia, ex multis fidelibus compositum est. Una quoque est spes, ut in eodem loco idem Apostolus testatur, ad quam vocati sumus, siquidem omnes eandem rem, nempe aeternam et beatam vitam, speramus. Una est denique fides, quae omnibus tenenda est ac prae se ferenda: non sint, inquit Apostolus, in vobis schismata; atque unum baptisma, quod quidem est christianae fidei sacramentum.

Altera proprietas Ecclesiae est ut sit SANCTA; quod a Principe apostolorum accepimus eo loco: Vos autem genus electum, gens sancta.

Appellatur autem sancta, quod Deo consecrata dedicataque sit; sic enim cetera huiuscemodi, quamquam corporea sint, sancta vocari consueverunt cum divino cultui addicta et dedicata sunt; cuius generis sunt in Lege veteri vasa, vestes et altaria; in qua primogeniti quoque, qui Deo altissimo dedicabantur, sancti sunt appellati. Nec mirum cuiquam videri debet Ecclesiam dici sanctam, tametsi multos peccatores continet; sancti enim vocantur fideles, qui populus Dei effecti sunt, quive se, fide et baptismate suscepto, Christo consecrarunt, quamquam in multis offendunt et quae polliciti sunt non praestant; quemadmodum etiam qui artem aliquam profitentur, etsi artis praecepta non servent, nomen tamen artificum retinent. Quare divus Paulus Corinthios sanctificatos et sanctos appellat, in quibus nonnullos fuisse perspicuum est quos ut carnales et gravioribus etiam nominibus acriter obiurgat.

Sancta etiam dicenda est, quod veluti corpus cum sancto capite Christo Domino, totius sanctitatis fonte, coniungitur, a quo Spiritus Sancti charismata et divinae bonitatis divitiae diffunduntur. Praeclare sanctus Augustinus, interpretans verba illa Prophetae: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; audeat, inquit, et corpus Christi, audeat et unus ille homo, clamans a finibus terrae, cum capite suo et sub capite suo dicere: "Sanctus sum"; accepit enim gratiam sanctitatis, gratiam baptismi et remissionis peccatorum. Ac paulo post: Si christiani omnes et fideles in Christo baptizati, ipsum induerunt, sicut Apostolus dicit: "Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis"; si membra sunt facti corporis eius, et dicunt se sanctos non esse, capiti ipsi faciunt iniuriam, cuius membra sancta sunt.

Accedit etiam, quod sola Ecclesia legitimum sacrificii cultum et salutarem habet sacramentorum usum, per quae, tamquam efficacia divinae gratiae instrumenta, Deus veram sanctitatem efficit; ita ut quicumque vere sancti sunt, extra hanc Ecclesiam esse non possint. Patet igitur Ecclesiam esse sanctam, ac sanctam quidem, quoniam corpus est Christi, a quo sanctificatur cuiusque sanguine abluitur.

Tertia proprietas Ecclesiae ea est, ut CATHOLICA, nempe universalis, vocetur; quae appellatio vere illi tributa est, quoniam, ut testatur sanctus Augustinus, a solis ortu usque ad occasum unius fidei splendore diffunditur.

Neque enim, ut in humanis rebus publicis aut haereticorum conventibus, unius tantum regni terminis, aut uno hominum genere Ecclesia definita est; verum omnes homines, sive illi barbari sint sive scythae, sive servi sive liberi, sive masculi sive feminae, charitatis sinu complectitur. Quare scriptum est: Redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione, et fecisti nos Deo nostro regnum. De Ecclesia dicit David: Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Item: Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me; et: Homo et homo natus est in ea.

Praeterea omnes fideles, qui ab Adam in hunc usque diem fuerunt quive futuri sunt, quamdiu mundus exstabit, veram fidem profitentes, ad eandem Ecclesiam pertinent, quae super fundamento apostolorum fundata est ac prophetarum, qui omnes in illo lapide angulari Christo, qui fecit utraque unum, et pacem iis qui prope et iis qui longe annuntiavit, constituti sunt et fundati.

Universalis etiam ob eam causam dicitur, quod omnes qui salutem aeternam consequi cupiunt, eam tenere et amplecti debeant, non secus ac qui arcam, ne diluvio perirent, ingressi sunt.

Haec igitur veluti certissima regula tradenda est, qua vera et falsa Ecclesia iudicetur. | Sed ex origine etiam, quam revelata gratia ab apostolis ducit, Ecclesiae veritatem agnoscimus; siquidem eius doctrina veritas est, non recens neque nunc primum orta, sed ab apostolis iam olim tradita et in omnem orbem terrarum disseminata. Ex quo fit, ut nemo dubitare possit impias haereticorum voces longe a verae Ecclesiae fide abesse, cum doctrinae Ecclesiae, quae ab apostolis ad hanc diem praedicata est, adversentur. Quare, ut omnes intelligerent quaenam esset Ecclesia catholica, Patres in Symbolo illud divinitus addiderunt: APOSTOLICAM. Etenim Spiritus Sanctus, qui Ecclesiae praesidet, eam non per aliud genus ministrorum, quam per apostolicum, gubernat. Qui Spiritus primum quidem apostolis tributus est; deinde vero summa Dei benignitate semper in Ecclesia mansit. | Sed quemadmodum haec una Ecclesia errare non potest in fidei ac morum disciplina tradenda, cum a Spiritu Sancto gubernetur; ita ceteras omnes, quae sibi Ecclesiae nomen arrogant, ut quae diaboli spiritu ducantur, in doctrinae et morum perniciosissimis erroribus versari necesse est.

Sed quoniam magnam vim habent figurae Veteris Testamenti ad excitandos fidelium animos revocandamque rerum pulcherrimarum memoriam, cuius rei potissimum causa apostoli his usi sunt illam quoque doctrinae partem, quae magnas utilitates habet, parochi non praetermittent. In his autem illustrem significationem habet arca Noe, quae ob eam rem tantum divino iussu constructa est, ut nullus dubitandi locus relinquatur quin Ecclesiam ipsam significet, quam Deus sic constituit, ut quicumque per baptismum illam ingrederentur ab omni mortis aeternae periculo tuti esse possent; qui vero extra illam essent, quemadmodum iis evenit qui in arcam recepti non sunt, suis sceleribus obruerentur. Alia figura est magna illa civitas Ierusalem, cuius nomine Scripturae saepius sanctam Ecclesiam significant; nimirum in illa solum offerre Deo sacrificia licebat, quia in sola etiam Dei Ecclesia, neque extra eam usquam, verus cultus verumque sacrificium reperitur quod Deo placere ullo modo possit.

Iam illud etiam extremo loco de Ecclesia docendum erit, quanam ratione nos credere Ecclesiam ad articulos fidei pertineat. Nam etsi quivis ratione et sensibus percipit Ecclesiam, id est, hominum conventum in terris esse qui Christo Domino addicti et consecrati sunt, neque ad eam rem animo concipiendam fide opus esse videatur, cum nec iudaei, nec turcae quidem de eo dubitent; tamen illa mysteria quae in sancta Dei Ecclesia contineri partim declaratum est, partim in sacramento ordinis explicabitur, mens fide tantummodo illustrata, non ullis rationibus convicta, intelligere potest. Cum igitur hic articulus, non minus quam ceteri, intelligentiae nostrae facultatem et vires superet, iure optimo confitemur nos Ecclesiae ortum, munera et dignitatem non humana ratione cognoscere, sed fidei oculis intueri. | Neque enim aut homines huius Ecclesiae auctores fuerunt, sed Deus ipse immortalis, qui eam super firmissimam petram aedificavit, teste Propheta: Ipse fundavit eam Altissimus; quam ob causam hereditas Dei et Dei populus appellatur; nec potestas quam accepit humana est, sed divino munere tributa. Quare, quemadmodum naturae viribus comparari non potest, ita etiam fide solum intelligimus in Ecclesia claves regni caelorum esse, eique potestatem peccata remittendi, excommunicandi, verumque Christi corpus consecrandi traditam; deinde, cives qui in ea morantur non habere hic civitatem permanentem, sed futuram inquirere.

Unam igitur Ecclesiam sanctam et catholicam esse necessario credendum est. | Tres enim Trinitatis personas, Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum ita credimus, ut in eas fidem nostram collocemus. Nunc autem, mutata dicendi forma, sanctam, et non in sanctam, Ecclesiam credere profitemur, ut, hac etiam diversa loquendi ratione, Deus omnium effector a creatis rebus distinguatur, praeclaraque illa omnia quae in Ecclesiam collata sunt beneficia, divinae bonitati accepta referamus.


Catechismus Romanus 1080