Catechismus Romanus 1093

SANCTORUM COMMUNIONEM

1093
Cum sanctus Ioannes evangelista de divinis mysteriis ad fideles scriberet, cur eos in illis erudiret, hanc rationem attulit: Ut et vos, inquit, societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo. Haec societas in communione sanctorum sita est, de qua in hoc articulo sermo habetur. Utinam vero in eo explicando Ecclesiarum praesides Pauli et aliorum apostolorum diligentiam imitarentur; est enim non solum quaedam superioris articuli interpretatio doctrinaque uberrimorum fructuum, sed etiam quis usus mysteriorum esse debeat quae Symbolo continentur, declarat. Omnia enim eius rei causa pervestiganda sunt ac percipienda, ut in hanc tam amplam et beatam societatem sanctorum admittamur admissique constantissime perseveremus, cum gaudio gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine.

Imprimis igitur fideles docendi sunt hunc articulum esse illius qui de una sancta Ecclesia catholica antea positus est, veluti explicationem quamdam. Unitas enim Spiritus, a quo illa regitur, efficit ut quidquid in eam collatum est, commune sit. Omnium enim sacramentorum fructus ad universos fideles pertinet; quibus sacramentis, veluti sacris vinculis, Christo connectuntur et copulantur, et maxime omnium baptismo, quo tamquam ianua in Ecclesiam ingredimur. Hac autem sanctorum communione sacramentorum communionem intelligi debere, Patres in Symbolo significant illis verbis: Confiteor unum baptisma. Baptismum vero imprimis Eucharistia et deinceps cetera sacramenta consequuntur; nam etsi hoc nomen omnibus sacramentis convenit, cum Deo nos coniungant illiusque participes cuius gratiam recipimus, efficiant; magis tamen proprium est Eucharistiae, quae hanc efficit communionem.

Sed alia etiam communio in Ecclesia cogitanda est. Quaecumque enim pie sancteque ab uno suscipiuntur, ea ad omnes pertinent, et, ut illis prosint, charitate, quae non quaerit quae sua sunt, efficitur. Id vero cum sancti Ambrosii testimonio comprobatur, qui locum illum Psalmi explanans: Particeps ego sum omnium timentium te, ita inquit: Sicut membrum particeps esse dicimus totius corporis, sic coniunctum omnibus timentibus Deum. Quare Christus eam nobis orandi formam praescripsit ut diceremus: Panem nostrum, non meum; ac reliqua eius generis, non nobis tantum, sed omnium saluti et commodis prospicientes.

At vero haec bonorum communicatio, membrorum humani corporis aptissima similitudine in sacris Litteris saepe demonstratur; nam

in corpore multa sunt membra, sed, etsi multa sunt, unum tamen corpus constituunt, in quo singula proprio, non autem omnia eodem munere funguntur. Nec vero omnia eandem dignitatem habent, aut aeque utiles et decoras functiones exsequuntur; nullique suum, sed totius corporis commodum atque utilitas proposita est. Omnia deinde tam apta inter se et connexa sunt, ut, si unum aliquo dolore afficitur, cetera item naturae cognatione et consensu doleant; si contra bene affectum est, communis sit omnibus ille iucunditatis sensus. Atque haec eadem in Ecclesia licet contemplari; in qua, etsi diversa sunt membra, nempe variae nationes, iudaeorum, gentium, liberi et servi, pauperes et divites, cum tamen baptismo initiantur, unum corpus cum Christo fiunt, cuius ille caput est. Unicuique praeterea in hac Ecclesia suum munus assignatum est; ut enim alii in ea apostoli, alii doctores, omnes vero publicae utilitatis causa sunt constituti; ita aliorum est praeesse ac docere, aliorum item parere et subiectos esse.

At vero tot tantisque muneribus ac bonis divinitus collatis illi fruuntur, qui in charitate vitam christianam degunt iustique et cari Deo sunt. Membra vero mortua, nimirum homines sceleribus obstricti et a Dei gratia alienati, hoc quidem bono non privantur, ut huius corporis membra esse desinant; sed cum sint mortua, fructum spiritualem qui ad iustos et pios homines pervenit, non percipiunt; tametsi, cum in Ecclesia sint, ad amissam gratiam vitamque recuperandam ab iis adiuvantur qui Spiritu vivunt, et eos fructus capiunt quorum expertes esse dubitari non potest qui omnino ab Ecclesia sunt praecisi.

Nec vero tantum communia sunt ea dona quae homines caros Deo ac iustos reddunt, sed gratiae etiam gratis datae, in quibus numerantur scientia, prophetia, donum linguarum ac miraculorum, et cetera huius generis; quae dona malis etiam hominibus, non privatae sed publicae utilitatis causa, ad aedificandam Ecclesiam conceduntur; nam sanitatis gratia, non illius qui ea praeditus est, sed aegroti curandi causa tributa est. Ac nihil tandem a vere christiano homine possidetur, quod sibi cum ceteris omnibus commune esse non existimare debeat; quare ad sublevandam indigentium miseriam prompti ac parati esse debent; nam qui huiusmodi bonis ornatus est, si viderit fratrem suum egere nec illi subvenerit, is Dei charitatem non habere plane convincitur. Quae cum ita se habeant, satis constat eos qui in hac sancta communione sunt, quadam felicitate perfrui, et vere illud dicere posse: Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum, concupiscit et deficit anima mea in atria Domini, et: Beati qui habitant in domo tua, Domine.

CAPUT XI DE DECIMO ARTICULO: REMISSIONEM PECCATORUM

1100
Nemo est qui, cum videat hunc articulum de remissione peccatorum in ceteris fidei articulis numeratum esse, dubitare possit eo non solum divinum aliquod mysterium, sed etiam ad salutem comparandam maxime necessarium contineri; nam antea declaratum est sine certa eorum fide quae in Symbolo credenda proponuntur, nemini ad christianam pietatem aditum patere. Verum, si id quod per se omnibus notum esse debet, aliquo etiam testimonio confirmandum videatur, satis illud erit quod Salvator noster, paulo ante ascensum in caelum, de ea re testatus est, cum discipulis sensum aperuit ut intelligerent Scripturas: Oportebat, inquit, Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die; et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierosolyma. Quae verba si parochi animadverterint, facile mtelligent, cum cetera quae ad religionem pertinent fidelibus tradenda sint, tum vero praecipue huius articuli diligenter explicandi magnam eis a Domino necessitatem impositam esse.

Munus igitur parochi erit, quod ad hunc locum attinet, docere non solum peccatorum remissionem in catholica Ecclesia reperiri, de qua Isaias praedixerat: Populus, qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas; sed etiam potestatem peccata remittendi in ea esse, qua si rite et secundum leges a Christo Domino praescriptas sacerdotes utantur, vere peccata remitti et condonari credendum est.

Haec autem venia, cum primum fidem profitentes sacro baptismo abluimur, adeo cumulate nobis datur, ut nihil aut culpae delendum, sive ea origine contracta, sive quid propria voluntate omissum vel commissum sit, aut poenae persolvendum relinquatur. Verum per baptismi gratiam nemo tamen ab omni naturae infirmitate liberatur; quin potius, cum unicuique adversus concupiscentiae motus, quae nos ad peccata incitare non desinit, pugnandum sit, vix ullum reperias qui vel tam acriter resistat, vel tam vigilanter salutem suam tueatur, ut omnes plagas vitare possit.

Cum igitur necesse fuerit in Ecclesia potestatem esse peccata remittendi alia etiam ratione quam baptismi sacramento, claves regni caelorum illi concreditae sunt, quibus possint unicuique paenitenti, etiamsi usque ad extremum vitae diem peccasset, delicta condonari. Clarissima huius rei testimonia in sacris Litteris habemus; nam apud sanctum Matthaeum Dominus ita ad Petrum loquitur: Tibi dabo claves regni caelorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. Item: Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo. Deinde sanctus Ioannes testatur Dominum, cum insufflasset apostolis, dixisse: Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt.

Neque vero existimandum est hanc potestatem certis quibusdam peccatorum generibus definitam esse; nullum enim tam nefarium facinus vel admitti vel cogitari potest, cuius remittendi potestatem sancta Ecclesia non habeat; quemadmodum etiam nemo adeo improbus et scelestus fuerit, quem si erratorum suorum vere paeniteat, certa ei veniae spes proposita esse non debeat. Sed neque haec eadem potestas ita circumscribitur, ut praefinito solum aliquo tempore ea uti liceat; nam quacumque hora peccator ad sanitatem redire voluerit, reiiciendum non esse docuit Salvator noster, cum Principi apostolorum interroganti, quotiens peccatoribus ignoscendum esset, an septies, respondit: Non septies, sed usque septuagies septies.

Verum, si ministros divinae huius potestatis spectemus, ea minus late patere videbitur. Dominus enim non omnibus, sed episcopis tantum et sacerdotibus tam sancti muneris potestatem dedit. Idem etiam censendum erit, quod ad rationem eius potestatis exercendae pertinet; nam per sacramenta solum, si eorum forma servetur, peccata remitti possunt; aliter vero nullum ius a peccatis solvendi Ecclesiae datum est. Ex quo sequitur tum sacerdotes tum sacramenta ad peccata condonanda veluti instrumenta valere, quibus Christus Dominus, auctor ipse et largitor salutis, remissionem peccatorum et iustitiam in nobis efficit.

Ut autem fideles caeleste hoc munus, quod singulari in nos Dei misericordia Ecclesiae donatum est, magis suspiciant, atque ad eius usum et tractationem ardentiori pietatis studio accedant, conabitur parochus huius gratiae dignitatem et amplitudinem demonstrare. Ea autem ex hoc potissimum perspicitur, si, cuius virtutis sit peccata remittere et homines ex iniustis iustos reddere, diligenter expositum fuerit. Constat enim infinita et immensa Dei vi hoc effici, quam eandem in excitandis mortuis et in mundi creatione necessariam esse credimus. Quod si etiam, ut Augustini sententia confirmatur, maius opus existimandum est aliquem ex impio pium facere, quam caelum et terram ex nihilo creare; cum ipsa creatio non nisi ex infinita virtute possit exsistere, consequens est ut multo magis peccatorum remissio infinitae potestati tribuenda sit. | Quare verissimas esse priscorum Patrum voces agnoscimus, quibus confitentur ab uno Deo peccata hominibus condonari, neque ad alium auctorem quam ad summam eius bonitatem et potentiam tam mirificum opus referendum esse. Ego sum, inquit ipse Dominus per Prophetam, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas. Nam scelerum remittendorum eadem ratio videtur esse quam in pecunia debita servare oportet. Quemadmodum igitur a nemine nisi a creditore pecunia quae debetur remitti potest, ita cum uni Deo peccatis obstricti simus siquidem quotidie oramus: Dimitte nobis debita nostra, perspicuum est a nemine praeter illum debita nobis condonari posse.

Hoc vero admirabile et divinum munus, antequam Deus homo neret, nulli creatae naturae impertitum est. Primus omnium Christus Salvator noster, ut homo, cum idem verus Deus esset, hoc munus a caelesti Patre traditum accepit. Ut sciatis, inquit, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, ait paralytico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. Cum igitur homo factus esset ut hominibus hanc peccatorum veniam largiretur, priusquam in caelum ascenderet ut ibi ad dexteram Dei in perpetuum sederet, eam potestatem episcopis et presbyteris in Ecclesia concessit; quamquam, ut antea docuimus, Christus sua auctoritate, ceteri ut eius ministri, peccata dimittunt.

Quamobrem, si quae infinita virtute effecta sunt maxime admirari et suspicere debemus, satis intelligimus pretiosissimum hoc munus esse, quod Christi Domini benignitate Ecclesiae donatum est. | Sed ipsa etiam ratio qua Deus, clementissimus Pater, mundi peccata delere constituit, animos fidelium ad huius beneficii magnitudinem contemplandam vehementer excitabit; sanguine enim unigeniti Filii sui scelera nostra expiari voluit, ut poenam quam nos pro peccatis commeruimus, ultro ille persolveret, iustusque pro iniustis damnaretur, innocens pro reis morte acerbissima afficeretur. Quare, cum animo cogitabimus nos non corruptibilibus auro et argento redemptos esse, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi et incontaminati, facile statuemus nihil nobis salubrius contingere potuisse hac remittendi peccata potestate, quae inexplicabilem Dei providentiam summamque erga nos charitatem ostendit.

Ex hac autem cogitatione maximus fructus ad omnes perveniat necesse est. | Nam qui Deum mortali aliquo peccato offendit, quidquid meritorum ex Christi morte et cruce consecutus est statim amittit, et omnino paradisi aditu, quem prius interclusum Salvator noster passione sua omnibus patefecit, prohibetur. Quod quidem cum in mentem venit, facere non possumus quin humanae miseriae consideratio vehementer sollicitos nos habeat. Verum, si animum ad hanc admirabilem potestatem referamus quae Ecclesiae divinitus tributa est, et, huius articuli fide confirmati, oblatam unicuique facultatem credamus ut possit divina ope adiutus in pristinum dignitatis statum restitui, tunc vero cogimur summo gaudio et laetitia exsultare et immortales Deo gratias agere. Ac profecto, si grata et iucunda medicamenta videri solent quae nobis medicorum arte et industria, cum gravi aliquo morbo laboramus, parantur, quanto iucundiora esse debent ea remedia quae Dei sapientia ad animorum curationem atque adeo ad vitam reparandam instituit?, cum praesertim non quidem dubiam salutis spem, ut medicinae illae quae corporibus adhibentur, sed certissimam, iis qui sanari cupiunt, salutem afferant.

Erunt igitur fideles hortandi, postquam tam ampli et praeclari muneris dignitatem cognoverint, ut illud etiam studeant ad suum commodum religiose convertere. Vix enim fieri potest ut qui re utili et necessaria non utatur, eam contemnere non existimetur; praesertim vero, cum Dominus hanc potestatem remittendi peccata ea re tradiderit Ecclesiae, ut omnes hoc salutari remedio uterentur; nam quemadmodum nemo sine baptismo expiari potest, ita quicumque baptismi gratiam mortiferis sceleribus amissam recuperare voluerit, ad aliud expiationis genus, nimirum paenitentiae sacramentum, confugiat necesse est.

Verum hoc loco admonendi sunt fideles, ne, tam ampla veniae facultate proposita quam etiam nullius temporis termino definiri declaravimus, vel ad peccandum faciliores, vel ad resipiscendum tardiores reddantur; in altero enim, cum iniuriosi et contumeliosi in hanc divinam potestatem manifeste deprehendantur, indigni sunt quibus Deus misericordiam suam impertiatur; in altero vero magnopere verendum est ne, morte praeoccupati, frustra peccatorum remissionem confessi fuerint quam tarditate et procrastinatione merito amiserunt.

CAPUT XII DE UNDECIMO ARTICULO: CARNIS RESURRECTIONEM

1101
Magnam huius articuli vim esse ad fidei nostrae veritatem stabiliendam, id maxime ostendit quod divinis Litteris non solum credendus fidelibus proponitur, sed multis etiam rationibus confirmatur; quod quidem cum in aliis Symboli articulis vix fieri videamus, intelligi potest hoc veluti firmissimo fundamento, salutis nostrae spem nixam esse; nam ut Apostolus ratiocinatur: Si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit; quod si Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra. In eo igitur explicando parochus non minus operae et studii ponet, quam in eo evertendo multorum impietas laborant; magnas enim et praeclaras utilitates ex ea cognitione ad fidelium fructum redundare paulo post demonstrabitur.

Sed hoc imprimis attendere oportebit, resurrectionem hominum in hoc articulo carnis resurrectionem appellari; quod quidem sine causa factum non est. Nam docere voluerunt apostoli id quod necessario ponendum est: animam esse immortalem; quare, ne quis forte eam simul cum corpore interiisse, utrumque vero in vitam revocari existimaret, cum animam plurimis sacrarum Litterarum locis immortalem esse plane constet, ob eam rem carnis tantum suscitandae mentio in articulo facta est. Et quamquam saepe etiam in sacris Scripturis caro integrum hominem, ut est apud Isaiam: Omnis caro foenum, et apud sanctum Ioannem: Et Verbum caro factum est, significet; hoc tamen loco carnis vox corpus declarat, ut duarum partium, animae et corporis, quibus homo constat, alteram tantum, nempe corpus, corrumpi et in pulverem terrae ex qua compactum est redire, animam vero incorruptam manere intelligamus.

At vero, cum nemo, nisi mortuus fuerit, ad vitam revocetur, anima proprie non dicitur resurgere. Carnis quoque mentio facta est illius haeresis confutandae causa quae, vivo Apostolo, Hymenaei et Phileti fuit, qui asserebant, cum de resurrectione in Scripturis sacris ageretur, non de corporea sed de spirituali, qua a morte peccati ad vitam innocentem resurgitur, accipiendum esse. Itaque his verbis planum fit eum errorem tolli et veram corporis resurrectionem confirmari.

Verum parochi partes erunt hanc veritatem illustrare exemplis ex Veteri Novoque Testamento, et ex omni ecclesiastica historia depromptis; alii enim ab Elia et Eliseo in Veteri Testamento; alii, praeter eos quos Christus Dominus a morte excitavit, a sanctis apostolis aliisque permultis ad vitam revocati sunt. Quae resurrectio multorum huius articuli doctrinam confirmat; ut enim plures a morte excitatos credimus, ita universos ad vitam revocatum iri credendum est; quin etiam praecipuus fructus quem nos ex huiusmodi miraculis capere debemus, ille est, ut summam fidem huic articulo tribuamus. Sunt multa testimonia quae parochis qui in sacris Litteris mediocriter versati sunt, facile occurrent. Illustriora vero loca sunt in Veteri quidem Testamento, quae leguntur apud Iob, cum ait se in carne sua conspecturum Deum suum; et apud Danielem, de iis qui in pulvere terrae dormiunt, alios in vitam aeternam, alios in opprobrium sempiternum evigilaturos. In Novo autem Testamento, quae sanctus Matthaeus refert de disputatione quam Dominus cum sadducaeis habuit; praeterea quae evangelistae narrant de extremo iudicio; atque huc etiam referenda sunt quae Apostolus, ad Corinthios et ad Thessalonicenses scribens, accurata oratione disseruit.

Sed quamvis hoc fide certissimum sit, multum tamen proderit vel exemplis vel rationibus ostendere id quod fides credendum proponit, a natura aut ab humanae mentis intelligentia non abhorrere; itaque Apostolus quaerenti quomodo resurgerent mortui, sic respondit: Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur; et quod seminas, non corpus quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius ceterorum; Deus autem dat illi corpus sicut vult; et paulo post inquit: Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Ad eam similitudinem multas praeterea adiungi posse, sanctus Gregorius ostendit: Lux enim, inquit, quotidie quasi moriendo, oculis subtrahitur, et rursus quasi resurgendo revocatur; et arbusta viriditatem amittunt, et rursus quasi resurgendo reparantur; et semina putrescendo moriuntur, et rursum germinando resurgunt.

Rationes illae praeterea quae ab ecclesiasticis scriptoribus afferuntur, satis ad eam rem probandam accommodatae videri possunt.

Ac primum quidem, cum animae immortales sint et tamquam pars hominis ad humana corpora naturalem propensionem habeant, eas a corporibus seiunctas perpetuo manere praeter naturam existimandum est. Quoniam vero quod naturae adversatur ac violentum est, diuturnum esse non potest, consentaneum fore videtur ut denuo cum corporibus iungantur, ex quo etiam sequitur ut corporum resurrectio futura sit; quo quidem argumentandi genere Salvator noster usus est, cum adversus sadducaeos disputans, ex animarum immortalitate corporum resurrectionem conclusit.

Deinde, cum malis supplicia, bonis praemia a iustissimo Deo sint proposita; ex illis vero quam plurimi, antequam debitas poenas persolvant, ex his magna ex parte nullis affecti virtutis praemiis e vita decedant, necesse est iterum animas cum corporibus coniungi, ut pro sceleribus aut recte factis corpora, quibus veluti peccati sociis homines utuntur, una cum anima poena aut praemio afficiantur. Qui locus diligentissime tractatus est a sancto Chrysostomo in homilia ad populum antiochenum. Quare Apostolus, cum de resurrectione dissereret: Si in hac vita, inquit, tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Quae quidem verba nemo ad animae miseriam referri existimabo, quae cum immortalis sit, quamvis corpora non resurgerent, in futura tamen vita beatitudine frui posset; verum de toto homine intelligenda sunt; nisi enim corpori debita pro laboribus praemia reddantur, necesse est ut qui, quemadmodum apostoli, tot aerumnas et calamitates in vita perpesi sunt, omnium sint miserrimi. Idem vero multo apertius docet ad Thessalonicenses his verbis: Gloriamur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide, in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis in exemplum iusti iudicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini; si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant, et vobis qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo, cum angelis virtutis eius, in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non oboediunt Evangelio Domini nostri Iesu Christi.

Adde etiam non posse homines, quamdiu anima a corpore seiuncta est, plenam felicitatem et bonis omnibus cumulatam adipisci. Ut enim quaelibet pars, a toto separata, imperfecta est, ita etiam anima quae corpori non est adiuncta; ex quo sequitur, ut illi ad summam felicitatem nihil desit, corporum resurrectionem necessariam esse.

His igitur atque aliis huiusmodi rationibus parochus fideles in hoc articulo erudire poterit.

Explicare praeterea diligenter oportebit, ex Apostoli doctrina, quinam ad vitam suscitandi sint; nam ad Corinthios scribens, sicut in Adam, inquit, omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Omni itaque malorum bonorumque discrimine remoto, omnes a mortuis, quamquam non omnium par conditio futura est, resurgent: qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.

Cum autem omnes dicimus, tam eos intelligimus qui, adventante iudicio, mortui iam erunt, quam eos qui morientur. Huic enim sententiae quae asserit omnes morituros esse, nemine excepto, Ecclesiam acquiescere, ipsamque sententiam magis veritati convenire, scriptum reliquit sanctus Hieronymus; idem sentit et sanctus Augustinus. Neque vero huic sententiae repugnant Apostoli verba ad Thessalonicenses scripta: Mortui qui in Christo sunt, resurgent primi; deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera. Nam sanctus Ambrosius, cum ea explanaret, ita inquit: In ipso raptu mors praeveniet et quasi per soporem, ut egressa anima in momento reddatur; cum enim tollentur, morientur, ut pervenientes ad Dominum, praesentia Domini recipiant animos, quia cum Domino mortui esse non possunt. Eademque sententia comprobatur sancti Augustini auctoritate in libro de Civitate Dei.

Cum vero multum referat nobis certo persuaderi hoc ipsum atque adeo idem corpus quod uniuscuiusque proprium fuit, quamvis corruptum sit et in pulverem redierit, tamen ad vitam suscitandum esse, illud etiam parochus accurate explicandum suscipiet. Haec Apostoli est sententia, cum inquit: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, ea voce, hoc, proprium corpus aperte demonstrans. Iob etiam de eo clarissime vaticinatus est: Et in carne mea, inquit, videbo Deum, quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Hoc idem colligitur ex ipsius resurrectionis definitione; est enim resurrectio, auctore Damasceno, ad eum statum, unde cecideris, revocatio. Denique, si consideremus cuius rei causa resurrectionem futuram paulo ante demonstratum est, nihil erit quod cuiusquam animum hac in re dubium facere possit; | idcirco autem corpora excitanda esse docuimus, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. Hominem igitur ex ipso corpore cuius opera vel Deo vel daemoni servivit, resurgere oportet, ut cum eodem corpore triumphi coronas et praemia consequatur, aut poenas et supplicia miserrima perferat.

Neque vero corpus tantum resurget, sed quidquid ad illius naturae veritatem atque ad hominis decus et ornamentum pertinet, restituendum est. Praeclarum ea de re sancti Augustini testimonium legimus: Nihil tunc vitii, inquit, in corporibus exsistet. Si aliqui plus pinguedine obesi et crassi exstiterint, non totam corporis molem assument, sed quod illam habitudinem superabit, reputabitur superfluum; et e diverso, quaecumque vel morbus vel senium confecit in corpore, reparabitur per Christum virtute divina, ut si aliqui propter maerorem fuerint graciles; quia Christus non solum nobis corpus reparabit, sed quidquid per miseriam huius vitae fuerit nobis ademptum. Item alio loco: Non resumet homo capillos quos habuerit, sed quos decuerit, iuxta illud: "Omnes capilli capitis vestri numerati sunt", qui secundum divinam sapientiam sunt reparandi. Imprimis vero, quoniam membra ad veritatem humanae naturae pertinent, simul restituentur omnia. Qui enim vel ab ipso ortu oculis capti sunt vel ob aliquem morbum lumina amiserunt, claudi atque omnino manci et quibusvis membris debiles, integro ac perfecto corpore resurgent; aliter enim animae desiderio, quae ad corporis coniunctionem propensa est, minime satisfactum esset, cuius tamen cupiditatem in resurrectione explendam esse sine dubitatione credimus. Praeterea satis constat resurrectionem aeque ac creationem inter praecipua Dei opera numerari. Quemadmodum igitur omnia a Deo initio creationis perfecta fuerunt, ita etiam in resurrectione futurum omnino affirmare oportet. | Neque id de martyribus solum fatendum est, de quibus sanctus Augustinus ita testatur: Non erunt absque illis membris; non enim posset illa mutilatio non esse corporis vitium; alioquin qui capite truncati sunt, deberent sine capite resurgere; verumtamen exstabunt in eorundem membrorum articulis gladii cicatrices, refulgentes super omne aurum et lapidem pretiosum, veluti et cicatrices vulnerum Christi. | Quod de improbis quoque verissime dicitur, etsi illorum culpa membra amputata fuerint; nam quo plura membra habebunt, tanto acerbiori dolorum cruciatu conficientur. Quare illa membrorum restitutio non ad eorum felicitatem, sed ad calamitatem ac miseriam est redundatura, cum merita non ipsis membris, sed personae cuius corpori coniuncta sunt, adscribantur; nam iis qui paenitentiam egerunt, ad praemium; illis vero qui eandem contempserint, ad supplicium restituentur. Haec vero si a parochis attente considerentur, numquam eis rerum et sententiarum copia deerit ad excitandos inflammandosque pietatis studio fidelium animos, ut, vitae huius molestias et aerumnas cogitantes, beatam illam resurrectionis gloriam, quae iustis et piis proposita est, avide exspectent.

Sequitur nunc ut fideles intelligant, si ea spectemus quae corporis substantiam constituunt, quamvis illud ipsum atque idem corpus a mortuis revocari oporteat quod antea extinctum fuerat, longe aliam tamen et diversam eius conditionem fore. Ut enim cetera omittamus, in eo maxime resurgentium corpora omnia a seipsis different, quod cum antea mortis legibus subiecta essent, posteaquam ad vitam suscitata fuerint, sublato bonorum malorumque discrimine, immortalitatem assequentur. Quam quidem admirabilem naturae restitutionem insignis Christi victoria meruit quam de morte reportavit, quemadmodum sacrarum Scripturarum testimonia nos admonent; scriptum est enim: Praecipitabit mortem in sempiternum; et ahbi: Ero mors tua, o mors; quod explicans Apostolus, inquit: Novissima inimica destruetur mors. Et apud sanctum Ioannem legimus: Mors ultra non erit. Decebat autem maxime Christi Domini merito, quo mortis imperium eversum est, peccatum Adae longo intervallo superari. Idem etiam divinae iustitiae consentaneum fuit ut boni beata vita perpetuo fruerentur, maii vero sempiternas poenas luentes quaererent mortem et non invenirent, optarem mori et mors fugeret ab eis. Atque haec quidem immortalitas bonis malisque communis erit.

Habebunt praeterea sanctorum rediviva corpora insignia quaedam et praeclara ornamenta, quibus multo nobiliora futura sint, quam uni quam antea fuerint. Praecipua vero sunt quattuor illa, quae dotes appellantur, ex Apostoli doctrina, a Patribus observatae.

Earum prima est impassibilitas, munus scilicet et dos, quae efficiet ne molesti aliquid pati ullove dolore aut incommodo affici queant; nihil enim aut frigorum vis, aut flammae ardor, aut aquarum impetus obesse eis poterit. Seminatur, inquit Apostolus, in corruptione, surget in incorruptione. Quod autem impassibilitatem potius quam incorruptionem scholastici appellarint, ea causa fuit, ut quod est proprium corporis gloriosi significarent; non enim impassibilitas illis communis est cum damnatis, quorum corpora, licet incorruptibilia sint, aestuare tamen possunt atque algere variisque cruciatibus affici.

Hanc consequitur claritas, qua sanctorum corpora tamquam sol fulgebunt; ita enim apud sanctum Matthaeum testatur Salvator noster: Iusti, inquit, fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum; ac ne quis de eo dubitaret, suae transfigurationis exemplo declaravit. Hanc interdum Apostolus gloriam, modo claritatem appellat: Reformabit, inquit, corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae; et rursum: Seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Huius etiam gloriae imaginem quamdam vidit populus Israel in deserto, cum facies Moysis ex colloquio et praesentia Dei ita colluceret, ut in eam filii Israel oculos intendere non possent. Est vero claritas haec fulgor quidam ex summa animae felicitate ad corpus redundans, ita ut sit quaedam communicatio illius beatitudinis qua anima fruitur, quomodo etiam anima ipsa beata efficitur, quod in eam pars divinae felicitatis derivetur. Hoc vero munere non aeque omnes, perinde ac primo, ornari credendum est. Erunt quidem sanctorum corpora omnia aeque impassibilia, sed eundem splendorem non habebunt; nam, ut testatur Apostolus: Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum; stella enim a stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum.

Cum hac dote coniuncta est illa quam agilitatem vocant, qua corpus ab onere quo nunc premitur liberabitur; facillimeque in quamcumque partem anima voluerit, ita moveri poterit, ut ea motione nihil celerius esse queat; quemadmodum aperte sancti Augustinus in libro de Civitate Dei et Hieronymus in Isaiam docuerunt. Quare ab Apostolo dictum est: Seminatur in infirmitate, surget in virtute.

His vero addita est quae vocatur subtilitas, cuius virtute corpus animae imperio omnino subiicietur, eique serviet et ad nutum praesto erit; quod ex illis Apostoli verbis ostenditur: Seminatur, inquit, corpus animale, surget corpus spirituale.

Haec fere sunt praecipua capita quae in huius articuli explicatione tradenda erunt. | Ut autem fideles sciant quem fructum ex tot tantorumque mysteriorum cognitione capere possint, primum declarare oportebit maximas a nobis Deo gratias agendas esse, qui haec sapientibus absconderit et revelaverit parvulis. Quot enim viri, vel prudentiae laude praestantes vel singulari doctrina praediti, in hac tam certa veritate caeci plane fuerunt? Quod igitur nobis illa patefecerit quibus ad eam intelligentiam adspirare non licebat, est quod summam eius benignitatem et clementiam perpetuis laudibus celebremus. Deinde magnus etiam ille fructus ex huius articuli meditatione consequetur, quod scilicet in eorum morte qui nobis necessitudine vel benevolentia coniuncti sunt, facile tum alios, tum nos ipsos consolabimur; quo quidem genere consolationis Apostolum usum esse constat, cum ad Thessalonicenses de dormientibus scriberet. Sed in omnibus etiam aliis aerumnis et calamitatibus futurae resurrectionis cogitatio summam nobis doloris levationem afferet; quemadmodum sancti Iob exemplo didicimus, qui una hac spe afflictum et maerentem animum sustentabat, fore aliquando ut in resurrectione Dominum Deum suum conspiceret. Praeterea hoc plurimum valebit ad persuadendum fidelibus populis, ut rectam vitam, integram, ab omnique prorsus peccati labe puram agere quam diligentissime curent; si enim cogitaverint ingentes illas divitias, quae resurrectionem consequuntur, ipsis propositas esse, facile ad virtutis et pietatis studia allidentur. Contra vero nulla res maiorem vim habitura est ad comprimendas animi cupiditates, hominesque a sceleribus avocandos, quam si saepius admoneantur quibusnam malis et cruciatibus improbi afficiendi sunt, qui extremo illo die procedent in resurrectionem iudicii.




Catechismus Romanus 1093