Catechismus Romanus 1200

CAPUT XIII DE DUODECIMO ARTICULO: VITAM AETERNAM

1200
Sancti apostoli, duces nostri, Symbolum, quo fidei nostrae summa continetur, aeternae vitae articulo claudi et terminari voluerunt, H7 tum quia post carnis resurrectionem nihil aliud fidelibus exspectandum est, nisi aeternae vitae proemium; tum vero, ut perfecta illa felicitas et bonis omnibus cumulata nobis semper ante oculos versaretur, doceremurque in ea mentem et cogitationes nostras omnes defigendas esse. Quare parochi in erudiendis fidelibus numquam intermittent praemiis aeternae vitae propositis eorum animos accendere, ut, quaecumque vel difficillima christiani nominis causa subeunda esse docuerint, facilia atque adeo iucunda existiment, promptioresque ad parendum Deo et alacriores reddantur.

Sed quoniam sub his verbis quae ad beatitudinem nostram declarandam hoc loco usurpantur, plurima mysteria in occulto latent, ea sic aperienda sunt ut, quantum cuiusque ingenium ferat, omnibus patere possint. Admonendi igitur sunt fideles his vocibus vitam aeternam, non magis perpetuitatem vitae, cui etiam daemones sceleratique homines addicti sunt, quam in perpetuitate beatitudinem, quae beatorum desiderium expleat, significari. Atque ita intelligebat legis peritus ille qui a Domino Salvatore nostro, quid sibi faciendum esset ut vitam aeternam possideret, in Evangelio quaesivit, perinde ac si diceret: Quaenam mihi praestanda sunt ut ad eum locum, ubi perfecta felicitate frui liceat, perveniam? In hunc vero sensum sacrae Litterae haec verba accipiunt, ut multis in locis licet animadvertere.

Hoc vero potissimum nomine summa illa beatitudo appellata est, ne quis existimaret eam in rebus corporeis et caducis, quae aeterna esse non possunt, consistere. Neque enim haec ipsa beatitudinis vox satis explicare poterat quod quaerebatur; praesertim cum non defuerint homines, inanis cuiusdam sapientiae opinione inflati, qui summum bonum in iis rebus ponerent quae percipiuntur sensibus. Haec enim pereunt et veterascunt, beatitudo vero nullo temporis termino definienda est; quin potius terrena haec longissime a vera felicitate absunt, a qua is quam maxime recedit qui mundi amore ac desiderio tenetur; scriptum est enim: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt; si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo; et paulo post: Mundus transit et concupiscentia eius. Haec igitur parochi fidelium mentibus imprimenda diligenter curabunt, ut mortalia contemnere nullamque in hac vita, in qua non cives sed advenae sumus, felicitatem obtineri posse, in animum inducant. Quamquam hic etiam spe beati merito dicemur, si abnegantes impietatem ac saecularia desideria, sobrie et iuste et pie vixerimus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi. Haec autem cum permulti qui sibi ipsi sapientes videbantur minus intelligerent, et in hac vita felicitatem quaerendam putarent, stulti facti sunt et in maximas calamitates inciderunt.

Sed illud praeterea, ex vi huius nominis vitam aeternam, percipimus, semel adeptam felicitatem amitti numquam posse, ut falso nonnulli suspicati sunt; nam felicitas ex omnibus bonis sine ulla maii admixtione cumulatur; quae cum hominis desiderium expleat, in aeterna vita necessario consistit, neque enim potest beatus non magnopere velle ut illis bonis quae adeptus est, sibi perpetuo frui liceat. Quare, nisi ea possessio stabilis et certa sit, maximo cruciatu timoris angatur necesse est.

Verum quanta sit beatorum qui in caelesti patria vivunt felicitas, eaque ab ipsis tantum, praeterea nemine, comprehendi possit, hae ipsae voces, cum vitam beatara dicimus, satis demonstrant; nam, cum ad rem aliquam significandam eo nomine utimur quod cum multis aliis commune est, facile intelligimus deesse propriam vocem qua res illa plane exprimatur. Cum igitur felicitas iis vocibus declaretur quae non magis in beatos, quam in omnes qui perpetuo vivant, recte conveniunt, hoc nobis argumento esse potest altiorem et praestantiorem quamdam rem esse, quam ut proprio vocabulo perfecte significare eius rationem possimus; nam etsi plurima alia nomina caelesti huic beatitudini in sacris Litteris tribuuntur, cuiusmodi sunt regnum Dei, Christi, caelorum, paradisus, sancta civitas, nova Ierusalem, domus Patris; tamen perspicuum est nullum ex iis ad eius magnitudinem explican dam satis esse.

Quare parochi hoc loco oblatam sibi occasionem non praetermittent, fideles tam amplis praemiis quae vitae aeternae nomine declarantur, ad pietatem, iustitiam et omnia christianae religionis officia invitandi. Constat enim vitam in maximis bonis quae natura expetuntur, numerari solere; atqui hoc potissimum bono, cum vitam aeternam dicimus, beatitudo definitur. Quod si exigua hac et calamitosa vita, quae tot et tam variis miseriis subiecta est ut mors verius dicenda sit, nihil magis amatur, nihil aut carius aut iucundius esse potest; quo tandem animi studio, qua contentione aeternam illam vitam quaerere debemus, quae, defunctis omnibus malis, perfectam et absolutam bonorum omnium rationem coniunctam habet? | Nam, ut sancti Patres tradiderunt, aeternae vitae felicitas omnium malorum liberatione et bonorum adeptione definienda est. De malis clarissima sunt sanctarum Litterarum testimonia; scriptum est enim in Apocalypsi: Non esurient, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus aestus; et rursus: Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quae prima abierunt. Iam vero beatorum inmensa gloria innumeraque solidae laetitiae et voluptatis genera futura sunt; cuius gloriae magnitudinem cum animus noster capere, aut illa in animos nostros penetrare nullo modo possit, necesse est nos in illam, nempe in gaudium Domini introire, ut, eo circumfusi, mentis desiderium cumulate expleamus.

Quamvis autem, ut sanctus Augustinus scribit, facilius mala quibus carituri sumus, quam bona ac voluptates quas hausuri sumus, numerari posse videantur; danda tamen erit opera, ut quae fideles summae illius felicitatis adipiscendae cupiditate inflammare poterunt, breviter et dilucide explicentur. Sed illa imprimis distinctione uti oportebit, quam a gravissimis divinarum rerum scriptoribus accepimus; ii enim duo bonorum genera esse statuunt, quorum alterum ad beatitudinis naturam pertinet, alterum ipsam beatitudinem consequitur; quare illa essentialia, haec vero accessoria bona, docendi causa, appellarunt.

Ac solida quidem beatitudo quam essentialem communi nomine licet vocare, in eo sita est, ut Deum videamus eiusque pulchritudine fruamur, qui est omnis bonitatis ac perfectionis fons et principium. Haec est vita aeterna, inquit Christus Dominus, ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum. Quam sententiam sanctus Ioannes videtur interpretari, cum ait: Charissimi, nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus; scimus quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Significat enim beatitudinem ex iis duobus constare, tum quod Deum mtuebimur qualis in natura sua ac substantia est, tum quod veluti dii efficiemur. Nam qui illo fruuntur, quamvis propriam substantiam retineant, admirabilem tamen quamdam et prope divinam formam induunt, ut dii potius quam homines videantur.

Hoc autem cur ita fiat, ex eo perspicuum est, quod unaquaeque res vel ex eius essentia, vel ex eius similitudine et specie cognoscitur. At quoniam nihil est Dei simile cuius similitudinis adiumento ad perfectam eius notitiam pervenire possimus, consequens est ut eius naturam et essentiam videre nemini liceat, nisi haec eadem divina essentia se nobis coniunxerit. Atque id Apostoli verba illa significant: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nam quod inquit in aenigmate, interpretatur sanctus Augustinus, in similitudine ad Deum intelligendum accommodata. Quod etiam sanctus Dionysius aperte ostendit, cum affirmat nulla interiorum similitudine superiora percipi posse; neque enim ex alicuius rei corporeae similitudine, eius quae corpore careat, essentia et substantia cognosci potest; cum praesertim necesse sit rerum similitudines minus concretionis habere et magis spirituales esse quam res ipsas quarum imaginem referunt, quemadmodum in omnium rerum cognitione facile experimur. Quoniam vero fieri non potest ut alicuius rei creatae similitudo aeque pura et spiritualis, ac Deus ipse est, reperiatur, ita fit ut ex nulla similitudine divinam essentiam perfecte intelligere possimus. Accedit etiam quod omnes creatae res certis perfectionis terminis circumscribuntur; at Deus infinitus est, neque ullius rei creatae similitudo eius immensitatem capere potest.

Quocirca una illa ratio divinae substantiae cognoscendae relinquitur, ut ea se nobis coniungat et incredibili quodam modo intelligentiam nostram altius extollat, atque ita idonei ad eius naturae speciem contemplandam reddamur. | Id vero lumine gloriae assequemur, cum, eo splendore illustrati, Deum lumen verum in eius lumine videbimus; nam beati Deum praesentem semper intuentur: quo quidem dono, omnium maximo et praestantissimo, divinae essentiae participes effecti, vera et solida beatitudine potiuntur. Quam nos ita credere debemus, ut eam etiam Dei benignitate cum certa spe nobis exspectandam esse, in Symbolo Patrum definitum sit; inquit enim: Exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi.

Divina haec plane sunt, neque ullis verbis explicari aut cogitatione comprehendi a nobis possunt. Verum, licet aliquam huius beatitudinis imaginem, in iis etiam rebus quae sensu percipiuntur, cernere; nam quemadmodum ferrum, admoto igni, ignem concipit, et quamvis eius substantia non mutetur, fit tamen ut diversum quidpiam, nimirum ignis, esse videatur; eodem modo, qui in caelestem illam gloriam admissi sunt, Dei amore inflammati, ita afficiuntur, cum tamen id quod sunt esse non desinant, ut multo magis distare ab iis qui in hac vita sunt merito dici possint, quam ferrum candens ab eo quod nullam caloris vim in se contineat. Ut igitur rem paucis complectamur, summa illa et absoluta beatitudo, quam essentialem vocamus, in Dei possessione constituenda est. Quid enim ei ad perfectam felicitatem deesse potest, qui Deum optimum et perfectissimum possidet?

Verum ad illam tamen quaedam accedunt ornamenta omnibus beatis communia; quae, quoniam ab humana ratione minus remota sunt, vehementius quoque animos nostros commovere et excitare solent. Huius generis ea sunt, de quibus Apostolus ad Romanos videtur intelligere: Gloria et honor et pax omni operanti bonum; nam gloria quidem beati perfruentur, non illa solum quam tandem essentialem beatitudinem vel cum eius natura maxime coniunctam esse ostendimus, sed ea etiam quae constat ex clara et aperta notitia, quam singuli de alterius eximia et praestanti dignitate habituri sunt. At vero, quantus ille honor existimandus est qui eis a Domino tribuitur, cum non amplius servi, sed amici, fratres ac filii Dei vocentur? Quare ita electos suos amantissimis et honorificentissimis verbis Salvator noster compellabit: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum; ut merito liceat exclamare: Nimis honorificata sunt amici tui, Deus; sed laudibus etiam a Christo Domino coram Patre caelesti et angelis eius celebrabuntur. Praeterea, si hoc commune omnibus hominibus desiderium natura ingenuit honoris qui a viris sapientia praestantibus habeatur, quod eos locupletissimos virtutis suae testes fore existiment; quantum beatorum gloriae accessurum putamus, quod alius alium summo honore prosequetur?

Infinita esset omnium oblectationum enumeratio, quibus beatorum gloria cumulata erit, ac ne cogitatione quidem fingere eas possumus. Sed tamen hoc fidelibus persuasum esse debet, quaecumque nobis iucunda in hac vita contingere vel etiam optari queant, sive ea ad mentis cognitionem, sive ad corporis perfectum habitum pertineant, earum rerum omnium copiis beatam caelestium vitam circumfluere, quamvis hoc altiore quodam modo, quam oculus vidit aut auris audivit aut in cor hominis ascendit, fieri Apostolus affirmat; nam corpus quidem, quod antea crassum et concretum erat, cum in caelo, detracta mortalitate, tenue et spiritale effectum fuerit, nullis amplius alimentis indigebit; animus autem aeterno gloriae pabulo, quod magni illius convivii auctor transiens omnibus ministrabit, cum summa voluptate exsaturabitur. Quis vero pretiosas vestes aut regales corporis ornatus desiderare poterit, ubi nullus harum rerum usus futurus sit, omnesque immortalitate et splendore amicti, et sempiternae gloriae corona ornati erunt? Sed si amplae etiam et magnificae domus possessio ad humanam felicitatem pertinet, quid caelo ipso, quod Dei claritate undique collustratur, vel amplius vel magnificentius cogitari potest? Quare Propheta, cum eius domicilii pulchritudinem sibi ante oculos poneret et ad beatas illas sedes perveniendi cupiditate arderet: Quam dilecta, inquit, tabernacula tua, Domine virtutum. Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini; cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.

Atque ut hic sit omnium fidelium animus, haec communis omnium vox, quemadmodum parochi vehementer optare, ita etiam omni studio curare debent. | Nam in domo Patris mei, inquit Dominus, mansiones multae sunt; in quibus maiora et minora praemia, ut quisque promeritus erit, reddentur. Qui enim parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. Quare, non solum ad eam beatitudinem fideles excitabunt, verum etiam eius consequendae certam rationem hanc esse frequenter monebunt, ut fide et charitate instructi et in oratione et sacramentorum salutari usu perseverantes, ad omnia benignitatis officia in proximos se exerceant; ita enim Dei misericordia fiet, qui beatam illam gloriam diligentibus se praeparavit, ut aliquando impleatur quod dictum est per Prophetam: Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta.



PARS SECUNDA: DE SACRAMENTIS

2000

CAPUT I:DE SACRAMENTIS IN GENERE

Cum omnis christianae doctrinae pars pastoris scientiam diligentiamque desiderat, tum sacramentorum disciplina, quae et Dei iussu necessaria et utilitate uberrima est, parochi facultatem et industriam postulat singularem, ut eius accurata ac frequenti perceptione fideles tales evadant, quibus praestantissimae ac sanctissimae res digne et salutariter impertiri possint, et sacerdotes ab illa divini interdicti regula non discedant: Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos.

NOMEN

2001
Principio igitur, quoniam universe de toto genere sacramentorum agendum est, ab ipsius nominis vi atque notione oportet incipere eiusque ambiguam significationem explanare, ut quae huius verbi sententia hoc loco propria sit, facilius intelligatur. Quare docendi sunt fideles sacramenti nomen, quod ad propositam rem attinet, aliter a profanis quam a sacris scriptoribus acceptum esse. Nam alii auctores sacramenti nomine obligationem illam significari voluerunt, cum iurati aliquo servitutis vinculo obstringimur; ex quo iusiurandum quo se milites fidelem operam reipublicae praestaturos pollicentur, sacramentum militare dictum est; atque haec frequentissima huius vocabuli significatio apud illos videtur fuisse.

Verum apud latinos Patres qui res divinas scriptis tradiderunt, sacramenti nomen aliquam rem sacram quae in occulto latet declarat, quemadmodum graeci ad eandem rem significandam mysterii vocabulo usi sunt. In eam vero sententiam sacramenti vocem accipiendam esse intelligimus, cum ad Ephesios scribitur: Ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae. Deinde ad Timotheum: Magnum est pietatis sacramentum. Praeterea in libro Sapientiae: Nescierunt sacramenta Dei. Quibus in locis, et aliis multis, licet animadvertere sacramentum nihil aliud nisi rem sacram abditam atque occultam significare.

Quare latini doctores signa quaedam sensibus subiecta, quae gratiam quam efficiunt simul etiam declarant ac veluti ante oculos ponunt, sacramenta commode appellari posse existimarunt. Quamquam, ut divo Gregorio placet, ob id sacramenta dici possunt, quod divina virtus sub rerum corporearum tegumentis occulte salutem efficiat. Nec vero quisquam putet hoc vocabulum nuper in Ecclesiam inductum esse; nam qui sanctos Hieronymum et Augustinum legerit, facile perspiciet antiquos religionis nostrae scriptores, ad eam de qua loquimur rem demonstrandam, saepissime sacramenti nomine, interdum vero etiam symboli vel mystici signi vel sacri signi voce, usos esse. Atque haec de sacramenti nomine dicta sint, quod quidem veteris etiam Legis sacramentis convenit, de quibus nihil opus est pastoribus praecepta tradere, cum ea Evangelii lege et gratia sublata sint.

DEFINITIO

2002
Verum praeter nominis notionem, quae hactenus declarata est, rei etiam vis et natura diligenter investiganda, et quid sacramentum sit fidelibus aperiendum est. Sacramenta enim ex genere earum rerum esse quibus salus et iustitia comparatur, dubitare nemo potest. Sed cum multae rationes sint quae ad hanc rem explicandam aptae et accommodatae videantur, nulla tamen planius et dilucidius eam demonstrat quam definitio a divo Augustino tradita, quam deinde omnes doctores scholastici secuti sunt: Sacramentum, inquit ille, est signum rei sacrae; vel, ut aliis verbis, m eandem tamen sententiam, dictum est: Sacramentum est invisibilis gratiae visibile signum ad nostram iustificationem institutum.

Quae quidem definitio ut magis pateat, singulae eius partes pastoribus exponendae erunt. Atque imprimis docere oportebit rerum omnium quae sensibus percipiuntur, duo esse genera: aliae enim ob id inventae sunt, ut aliquid significent; aliae non alterius rei significandae, sed sua tantum causa effectae sunt; quo m numero omnes paene res, quae natura constant, haberi possunt. At vero in priori genere vocabula rerum, scriptura, vexilla, imagines, tubae et alia huiuscemodi permulta ponenda sunt; nam si ex vocabulis vim significandi detraxeris, sublata videtur esse causa quamobrem vocabula instituerentur. Haec igitur signa proprie dicuntur; illud enim signum esse sanctus Augustinus testatur, quod praeter rem quam sensibus obiicit, efficit etiam ut ex se alterius rei cognitionem capiamus; sicut ex vestigio quod terrae impressum intuemur, transisse aliquem cuius vestigium apparet, facile cognoscimus.

Quae cum ita se habeant, sacramentum ad hoc rerum genus quae significandi causa institutae sunt, referri perspicuum est; siquidem specie quadam et similitudine id nobis declarat quod Deus in animis nostris sua virtute, quae sensu percipi non potest, efficit. Baptismus enim ut quod docetur exemplo notius fiat , cum adhibitis certis et solemnibus verbis aqua extrinsecus abluimur, hoc significat, Spiritus Sancti virtute omnem peccati maculam et tur pitudinem interius elui, et animas nostras praeclaro illo caelestis iustitiae dono augeri atque ornan; simulque ea corporis ablutio, ut postea suo loco explicabitur, illud in animo efficit quod significat. Sed! ex Scripturis etiam aperte colligitur sacramentum inter signa numerandum esse. Apostolus enim de circumcisione, veteris Legis sacramento, quae Abraham patri omnium credentium data erat, ita ad Romanos scribit: Et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei. Et alio loco, cum affirmat nos omnes, qui baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizatos esse, licet cognoscere baptismum huius rei significationem habere, nimirum, ut ait idem Apostolus, nos consepultos esse cum illo per baptismum in mortem. Neque vero parum proderit, si fidelis populus sacramenta ad signa pertinere intellexerit; ita enim fiet ut quae illis significantur, continentur atque efficiuntur, sancta et augusta esse facilius sibi persuadeat; cognitaque eorum sanctitate, ad divinam erga nos beneficentiam colendam ac venerandam magis excitetur.

Sequitur nunc ut verba illa rei sacrae, quae est altera definitionis pars, explicentur. Quod quidem ut commode fieri possit, paulo altius repetenda sunt quae de signorum varietate sanctus Augustinus acute et subtiliter disputavit.

Quaedam enim signa naturalia dicuntur, quae praeter se ipsa alterius rei notitiam quod omnibus signis commune esse antea demonstratum est in animis nostris gignunt, veluti fumus, ex quo statim ignem adesse intelligitur; atque hoc signum ob eam causam naturale appellandum est, quod fumus non voluntate ignem significat, sed rerum usus efficit ut, si quis fumum tantum videat, naturam simul et vim ignis, qui adhuc latet, subesse mente et cogitatione percipiat.

Quaedam vero signa natura non constant, sed constituta atque ab hominibus inventa sunt, ut et colloqui inter se, et aliis animi sui sensa explicare, vicissimque aliorum sententiam et consilia possent cognoscere. Haec autem quam varia et multiplicia sint, ex eo licet animadvertere, quod nonnulla ad oculorum, pleraque ad aurium sensum, reliqua ad ceteros sensus pertinent; nam cum aliquid alicui innuimus et, exempli causa, sublato vexillo quidpiam declaramus, satis constat eam significationem ad oculos tantum referri; quemadmodum tubarum, tibiarum aut citharae sonus, qui non solum delectandi sed plerumque significandi causa funditur, ad aurium iudicium spectat; quo quidem praecipue sensu verba etiam accipiuntur, quae ad exprimendas intimas animi cogitationes maximam vim habent.

Verum praeter illa signa quae hominum consensu et voluntate constituta esse hactenus diximus, alia quaedam sunt divinitus data, quorum tamen non unum genus esse omnes consentiunt. Alia enim signa ob eam tantum rem a Deo hominibus commendata sunt, ut aliquid significarent vel admonerent, cuiusmodi fuerunt Legis punficationes, pams azymus, et alia permulta quae ad mosaici cultus caeremonias pertinebant. Alia vero Deus instituit, quae non significandi modo, sed efficiendi etiam vim haberent; atque in hoc posteriori signorum genere sacramenta novae Legis numeranda esse liquido apparet. Signa enim sunt divinitus tradita, non ab hominibus inventa, quae rei cuiuspiam sacrae quam declarant, efficientiam in se continere certo credimus.

Sed quemadmodum signa in multiplici varietate esse ostendimus, ita etiam res sacra non unius modi existimanda est. Quod vero ad propositam sacramenti definitionem attinet, divinarum rerum scriptores sacrae rei nomine Dei gratiam, quae nos sanctos efficit ac omnium divinarum virtutum habitu exornat, demonstrant; huic enim gratiae propriam sacrae rei appellationem tribuendam mento putarunt, quippe cum eius beneficio animus noster Deo consecretur et coniungatur.

Quare, ut explicatius quid sacramentum sit declaretur, docendum erit rem esse sensibus subiectam, quae ex Dei institutione sanctitatis et iustitiae tum significandae, tum efficiendae vim habet. Ex quo sequitur, ut facile quivis possit intelligere, imagines sanctorum, cruces et alia id generis, quamvis sacrarum rerum signa sint, non ideo tamen sacramenta dicenda esse. Huius autem veritatis doctrinam facile erit omnium sacramentorum exemplo comprobare, si, quod antea de baptismo admonuimus, cum dicebamus solem nem illam corporis ablutionem signum esse et efficientiam habere rei sacrae quae interius Spiritus Sancti vi fieret, idem etiam in aliis sacramentis exercere aliquis velit.

Iam vero hisce mysticis signis, quae a Deo instituta sunt, illud etiam praecipue convenit, ut ex Domini institutione non unam aliquam rem, sed plures simul significent. Quod in singulis sacramentis licet cognoscere, quae non solum sanctitatem et iustitiam nostram, sed praeterea duo alia cum ipsa sanctitate maxime coniuncta declarant, Christi scilicet Redemptoris passionem, quae sanctitatis causa est, et vitam aeternam caelestemque beatitudinem, ad quam sanctitas nostra, tamquam ad finem, referri debet. Quod quidem cum in omnibus sacramentis perspici possit, merito sacri doctores unicuique sacramentorum triplicem significandi vim inesse tradiderunt, tum quia alicuius rei praeteritae memoriam afferat, tum quia aliam praesentem indicet ac demonstret, tum quia aliam futuram praenuntiet. Neque vero existimandum est hoc ita ab illis doceri, ut etiam sanctarum Scripturarum testimonio non probetur; nam cum Apostolus ait: Quicumque baptizati sumus m Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus, plane ostendit idcirco baptismum signum dicendum esse, quod dominicae passionis et mortis nos admoneat. Deinde cum inquit: Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus, ex iis verbis perspicuum est baptismum signum esse quo caelestis gratia in nos infusa declaratur, cuius munere nobis datum est ut, novam vitam instituentes, omnia verae pietatis officia facile et libenti animo exsequamur. Postremo cum addit: Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus, apparet baptismum vitae etiam aeternae quam per illum consecuturi sumus, non obscuram significationem dare.

Sed praeter haec quae commemoravimus vana significandi genera et rationes, saepe etiam evenit ut sacramentum non unam tantum rem praesentem, sed plures demonstret ac notet. Id vero sanctissimum Eucharistiae sacramentum intuentibus facile est intelligere, quo veri corporis et sanguinis Domini praesentia, nec non gratia quam non impure sacra mysteria sumentes percipiunt, designatur.

Ex iis igitur quae dicta sunt, pastoribus argumenta deesse non poterunt, quibus ostendant quanta Divinitatis potentia, quot arcana miracula sacramentis novae Legis insint, ut ea summa cum religione colenda et suspicienda esse omnibus persuadeant.

CAUSAE

2003
Verum ad rectum sacramentorum usum docendum nihil accommodatius videri potest, quam diligenter causas exponere cur sacramenta institui oportuerit. Plures autem numerari solent.

Quarum prima est humani ingenii imbecillitas; siquidem natura ita comparatum videmus, ut ad earum rerum notitiam quae mente atque intelligentia comprehensae sunt, nisi per ea quae aliquo sensu percipiuntur nemini aspirare liceat. Ut igitur quae occulta Dei virtute efficiuntur facilius intelligere possemus, idem summus rerum omnium artifex sapientissime fecit ut eam ipsam virtutem aliquibus signis quae sub sensum cadunt, pro sua in nos benignitate declararet; nam, ut praeclare a sancto Chrysostomo dictum est, si homo corporis concretione caruisset, nuda ipsa bona, neque ullis integumentis involuta, ei oblata essent; quoniam vero anima corpori coniuncta est, omnino opus fuit ut rerum quae sentiuntur adminiculo ad ea intelligenda uteretur.

Altera vero causa est quod animus noster haud facile commovetur ad ea quae nobis promittuntur credenda. Quare Deus a mundi exordio, quae facere mstituerat, verbis quidem frequentissime indicare consuevit; interdum vero, cum opus aliquod institueret cuius magnitudo promissi fidem abrogare posset, alia etiam signa, quae nonnumquam miracuh speciem haberent, verbis adiunxit. Nam cum Deus Moysen ad israehtici populi liberationem mitteret, ille vero, ne Dei quidem praecipientis auxilio fretus, timeret ne onus sibi gravius imponeretur quam ut sustinere posset, aut ne populus divinis oraculis et dictis fidem non adiungeret, Dominus promissionem suam multa signorum varietate firmavit. Quemadmodum igitur in Veteri Testamento Deus fecerat ut magni alicuius promissi constantiam signis testificaretur, ita etiam in nova Lege Christus, Salvator noster, cum nobis peccatorum veniam, caelestem gratiam, Spiritus Sancti communicationem pollicitus est, quaedam signa oculis et sensibus subiecta instituit, quibus eum quasi pignoribus obhgatum haberemus, atque ita fidelem in promissis futurum dubitare numquam possemus.

Tertia causa fuit ut illa tamquam remedia, ut scribit sanctus Ambrosius, atque evangelici samaritani medicamenta ad animarum sanitatem vel recuperandam vel tuendam praesto essent. Virtutem enim quae ex passione Christi manat, hoc est, gratiam quam ille nobis in ara Crucis meruit, per sacramenta, quasi per alveum quemdam, in nos ipsos derivare oportet; aliter vero nemini ulla salutis spes reliqua esse poterit. Quare clementissimus Dominus sacramenta verbo suo et promissione sancita relinquere in Ecclesia voluit, per quae passionis suae fructum nobis re ipsa communicari sine dubitatione crederemus, si modo unusquisque nostrum ad se eam curationem pie et religiose admoveret.

Sed quarta etiam causa accedit cur sacramentorum institutio necessaria videri possit, ut scilicet notae quaedam et symbola essent quibus fideles internoscerentur; cum praesertim nullus hominum coetus queat, ut etiam a divo Augustino traditum est, sive verae sive falsae religionis nomine, quasi unum corpus coagmentan, nisi aliquo visibilium signorum foedere coniungantur. Utrumque igitur praestant novae Legis sacramenta, quae et christianae fidei cultores ab infidelibus distinguunt, et ipsos fideles sancto quodam vinculo inter se connectunt.

Praeterea aliam etiam iustissimam fuisse causam sacramenta instituendi, ex illis Apostoli verbis: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio /it ad salutem, ostendi potest. Sacramentis enim fidem nostram in hominum conspectu profiteri et notam facere videmur. Quare ad baptismum accedentes, palam testamur nos credere eius aquae virtute qua in sacramento abluimur, spiritualem animae purgationem fieri. Magnam deinde vim habent sacramenta, non solum ad fidem in animis nostris excitandam et exercendam, sed etiam eam charitatem inflammandam qua amare inter nos debemus, cum arctissimo nos vinculo colligatus et unius corporis membra effectos esse ex sacrorum mysteriorum communione recordamur.

Postremo, quod in christianae pietatis studio plurimi faciendum est, humanae mentis superbiam edomant ac comprimunt, nosque ad humilitatem exercent, dum sensibihbus elementis subiicere nos cogimur, ut Deo obtemperemus, a quo antea impie defeceramus ut mundi elementis serviremus.

Haec sunt quae potissimum de sacramenti nomine, natura, institutione fideli populo tradenda esse visa sunt; quae posteaquam a pastoribus accurate exposita fuerint, docere deinceps oportebit quibus ex rebus singula sacramenta constent, quaeve sint illorum partes, ac praeterea qui ritus et caeremoniae additae illis fuerint.

CONSTITUTIO

2004
Primum igitur explicandum est rem sensibilem, quae supra in sacramenti definitione posita est, non unam tantum esse, quamvis unum signum con stitui credendum sit. Duo enim sunt ex quibus quodlibet sacramentum conficitur, quorum alterum materiae rationem habet, atque elementum dicitur; alterum formae vim, et verbum communi vocabulo appellatur; sic enim a Patribus accepimus. Qua in re notum est atque apud omnes pervulgatum illud sancti Augustini testimonium: Accedit verbum ad elementum et fu sacramentum. Rei igitur sensibilis nomine, tum materiam sive elementum intelligunt, ut in sacramento baptismi aquam, confirmationis chrisma et extremae unctionis oleum, quae omnia sub aspectum cadunt; tum praeterea verba, quae formae rationem habent atque ad aurium sensum pertinent. Apostolus vero utrumque aperte indicavit, cum inquit: Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae. Quo in loco materia et forma sacramenti exprimitur.

Addenda autem erant verba ad materiam, ut apertior clanorque rei quae gerebatur significatio fieret. Verba enim inter omnia signa maximam vim habere perspicuum est; ac si ipsa desint, plane obscurum erit quidnam materia sacramentorum designet ac demonstret. Nam, ut in baptismo licet videre, cum aqua non minus refrigerandi quam abluendi vim habeat, et utriusque rei symbolum esse possit, nisi verba addantur, utrum horum in baptismo significet, aliquis fortasse coniectura aliqua diiudicabit, nemo autem ea de re quidpiam certi affirmare audebit; at cum verba adhibentur, statim intelligimus abluendi vim et significationem habere.

In hoc autem nostra sacramenta antiquae Legis sacramentis plurimum praestant, quod in illis administrandis nulla, quod quidem acceperimus, definita forma servaretur; quo etiam fiebat ut incerta admodum et obscura essent; nostra vero formam verborum ita praescriptam habent, ut, si forte ab ea discedatur, sacramenti ratio constare non possit; ob eamque rem clarissima sunt ac nullum relinquunt dubitandi locum.

Hae igitur sunt partes quae ad naturam et substantiam sacramentorum pertinent, et ex quibus unumquodque sacramentum necessario constituitur.


Catechismus Romanus 1200