Catechismus Romanus 2005

CAEREMONIAE

2005
His accedunt caeremoniae, quae tametsi praetermitti sine peccato non possunt, nisi aliud facere ipsa necessitas cogat, tamen, si quando omittantur, quoniam rei naturam non attingunt, nihil de vera sacramenti ratione imminui credendum est. Ac mento quidem a primis usque Ecclesiae temporibus illud semper servatum est, ut sacramenta solemnibus quibusdam caeremoniis ministrarentur. Primum enim maxime decuit sacris mysteriis eum religionis cultum tribuere, ut sancta sancti tractare videremur; praeterea, quae sacramento efficiuntur, caeremoniae ipsae magis declarant ac veluti ante oculos ponunt, et earum rerum sanctitatem in animos fidelium altius imprimunt; deinde vero mentes illorum qui eas intuentur et diligenter observant, ad sublimium rerum cogitationem erigunt, fidemque in eis et charitatem excitant. Quo maior cura et diligentia adhibenda erit, ut fideles vim caeremo niarum, quibus singula sacramenta conficmntur, cognitam et perspectam habeant.

NUMERUS

2006
Sequitur ut sacramentorum etiam numerus explicetur; quae quidem cognitio hanc utilitatem affert, quod populus eo maiori pietate omnes animi sui vires ad laudandam et praedicandam Dei erga nos singularem beneficentiam convertet, quo plura salutis et beatae vitae adiumenta nobis divinitus parata esse intellexerit.

Catholicae igitur Ecclesiae sacramenta, quemadmodum ex Scripturis probatur et Patrum traditione ad nos pervenit et Conciliorum testatur auctoritas, septenario numero definita sunt. Cur autem neque plura neque pauciora numerentur, ex iis etiam rebus quae per similitudinem a naturali vita ad spiritualem transferuntur, probabili quadam ratione ostendi poterit. Homini enim ad vivendum, vitamque conservandam, et ex sua reique publicae utilitate traducendam, haec septem necessaria videntur: ut scilicet in lucem edatur, augeatur, alatur; si in morbum incidat, sanetur; imbecillitas virium reficiatur; deinde, quod ad rempublicam attinet, ut magistratus numquam desint, quorum auctoritate et imperio regatur; ac postremo, legitima sobolis propagatione se ipsum et humanum genus conservet. Quae omnia quoniam vitae illi qua anima Deo vivit, respondere satis apparet, ex iis facile sacramentorum numerus colligetur. Primus enim est baptismus, veluti ceterorum ianua, quo Christo renascimur. Deinde confirmatio, cuius virtute fit ut divina gratia augeamur et roboremur; baptizatis enim iam apostolis, ut divus Au gustinus testatur, inquit Dominus: Sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto. Tum Eucharistia, qua tamquam cibo vere caelesti spiritus noster alitur et sustinetur; de ea enim dictum est a Salvatore: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Sequitur quarto loco paenitentia, cuius ope sanitas amissa restituitur, postquam peccati vulnera accepimus. Postea vero extrema unctio, qua peccatorum reliquiae tolluntur et animae virtutes recreantur; siquidem divus Iacobus, cum de hoc sacramento loqueretur, ita testatus est: Et, si in peccatis sit, remittentur ei. Sequitur ordo, quo publica sacramentorum ministeria perpetuo in Ecclesia exercendi sacrasque omnes functiones exsequendi potestas traditur. Postremo additur matrimonium, ut, ex mans et feminae legitima et sancta coniunctione, filii ad Dei cultum et humani generis conservatione procreentur et religiose educentur.

NECESSITAS ET DIGNITAS

2007
Illud vero maxime animadvertendum est, quamvis omnia sacramenta divinam et admirabilem virtutem in se contineant, tamen non parem omnia et aequalem necessitatem aut dignitatem, aut unam eandemque significandi vim habere. Atque ex iis tria sunt quae, tametsi non eadem ratione, tamen prae ceteris necessaria dicuntur. Baptismum enim unicuique sine ulla adiunctione necessarium esse Salvator his verbis declaravit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Paenitentia vero illis tantummodo necessaria est qui se post baptismum aliquo mortali peccato obstnnxerunt; neque enim aeternum exitium effugere poterunt, nisi eos admissi peccati rite paenituerit. Ordo praeterea, etsi non singulis fidelibus, toti tamen Ecclesiae omnino necessarius est.

Verum si dignitas in sacramentis spectetur, Eucharistia sanctitate et mysteriorum numero ac magnitudine longe ceteris antecellit. Quae omnia facilius intelliguntur, cum suo loco ea quae ad singula sacramenta pertinent, explicabuntur.

AUCTOR

2008
Deinceps videndum est a quo haec sacra et divina mysteria acceperimus; neque enim dubitandum est quin praeclari alicuius muneris dignitas, eius a quo donum ipsum profectum est, dignitate et praestantia quam maxime augeatur. Sed ea quaestio difficilem explicationem habere non potest. Nam cum Deus sit qui homines iustos efficiat, ipsa vero sacramenta iustitiae adipiscendae mirifica quaedam instrumenta sint, patet unum eundemque Deum in Christo iustificationis et sacramentorum auctorem agnoscendum esse. Praeterea sacramenta eam vim et efficientiam continent, quae ad intimam animam penetrat. Cum vero unius Dei potentiae proprium sit in corda et mentes hominum illabi, ex hoc etiam perspicitur sacramenta a Deo ipso per Christum instituta esse, quemadmodum ab eo quoque intus dispensan certa et constanti fide tenendum est; hoc enim testimonium de illo se accepisse sanctus Ioannes affirmat, cum ait: Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videns Spiritum descendentem et manentem super eum, bic est qui baptizat in Spiritu Sancto.

MINISTER

2009
Sed quamvis Deus sacramentorum auctor et dispensator sit, ea tamen non per angelos, verum per homines ministrari m Ecclesia voluit. Non minus enim ministrorum officio quam materia et forma ad sacramenta conficienda opus esse, perpetua sanctorum Patrum traditione confirmatum est.

Atque hi quidem ministri, quoniam m sacra illa functione non suam sed Christi personam gerunt, ea re fit ut, sive boni sive maii sint, modo ea forma et materia utantur quam ex Christi instituto semper Ecclesia catholica servavit, idque facere proponant quod Ecclesia in ea administratione facit, vere sacramenta conficiant et conferant; ita ut gratiae fructum nulla res impedire possit, nisi qui ea suscipiunt, sc ipsos tanto bono fraudare et Spiritui Sancto velint obsistere. Hanc vero in Ecclesia certam et exploratam sententiam semper fuisse, sanctus Augustinus in iis disputationibus quas adversus donatistas conscripsit, clarissime demonstravit. Quod si etiam Scripturae testimonia quaerimus, ipsum Apostolum his verbis loquentem audiamus: Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit; sed Dens incrementum dedit; neque enim qui plantat est aliquid, neque qui ngat, sed qui incrementum dat, Dens. Ex quo loco satis intelligitur, quemadmodum arboribus nihil obest eorum improbitas quorum manu satae sunt, ita nihil vitii alie na culpa contrahi illis posse qui, malorum hominum ministerio, Christo insiti sunt. Quare, ut ex divi Ioannis Evangelio sancti Patres nostri docuerunt, Iudas etiam Iscariotes plures baptizavit, ex quibus tamen neminem iterum baptizatum fuisse legimus; ita ut praeclare divus Augustinus scriptum reliquerit: Dedit baptismum Iudas, et non baptizatum est post ludarn; dedit Ioannes, et baptizatum est post Ioannem; quia si datum est a luda, baptisma Christi erat; quod autem a Ioanne datum est, Ioannis erat; non Iudam Ioanni, sed baptismum Christi, etiam per Iudae manus datum, baptismo Ioannis, etiam per manus Ioannis dato, recte praeponimus.

Neque vero pastores aliive sacramentorum ministri, cum haec audiunt, satis sibi esse arbitrentur, si posthabita morum integritate ac conscientiae munditia, illud tantum cogitent, quomodo sacramenta ab ipsis nte ministrentur; id enim etsi diligenter curandum est, in hoc tamen omnia quae ad eam functionem pertinent posita non sunt. Meminisse autem semper debent sacramenta divinam quidem virtutem quae illis inest, numquam amittere; at vero impure ea ministrantibus aeternam perniciem et mortem afferre. Sancta enim, quod semel atque iterum ac saepius admonere oportet, sancte et religiose tractanda sunt. Peccatori, ut est apud Prophetam, dixit Dens: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? tu vero odisti disciplinam. Quod si homini peccatis contaminato minus licet de rebus divinis agere, quantum ab eo scelus concipi exi stimandum erit, qui sibi multorum scelerum conscius est, nec tamen sacra mysteria polluto ore conficere, vel in foedas manus sumere, contrectare, atque aliis porrigere et ministrare vereatur?, cum praesertim apud sanctum Dionysium scriptum sit, malis symbola ita enim sacramenta appellat ne contingere quidem permissum esse. Sanctitatem igitur sacrarum rerum ministri imprimis sectentur, pure ad sacramenta ministranda accedant, atque ita se ad pietatem exerceant, ut ex eorum frequenti tractatione et usu uberiorem in dies gratiam, adiuvante Deo, consequantur.

EFFECTUS

2010
Sed iam, his rebus explicatis, docendum erit quinam sacramentorum effectus sint; id enim sacramenti definitioni quae supra tradita est, non parum lucis allaturum videtur; ii autem duo praecipue numerantur.

Ac principem quidem locum merito gratia illa obtinet, quam, usitato a sacris doctoribus nomine, iustificantem vocamus; ita enim Apostolus apertissime nos docuit, cum inquit Christum dilexisse Ecclesiam, et se ipsum tradidisse pro ea, iit illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo. Quo autem pacto tanta res et tam admirabilis per sacramentum efficiatur, ut, quemadmodum sancti Augustini sententia celebratum est, aqua corpus abluat et cor tangat, id quidem humana ratione atque intelligentia comprehendi non potest. Constitutum enim esse debet nullam rem sensibilem, suapte natura, ea vi praeditam esse ut penetrare ad animam queat. At fidei lumine cognoscimus omnipotentis Dei virtutem in sacramentis inesse, qua id efficiant quod sua vi res ipsae naturales praestare non possunt.

Quocirca, ne ulla umquam huius effectus dubitatio in animis fidelium resideret, cum ministrari sacramenta coeptum est, voluit clementissimus Deus, quid illa interius efficerent, miraculorum significationibus declarare, ut eadem perpetuo interius fieri constantissime crederemus, quamvis longe a nostris sensibus remota essent. Itaque, ut omittamus, Salvatore nostro in Iordane baptizato, caelos apertos esse et Spiritum Sanctum columbae specie apparuisse, ut admoneremur eius gratiam, cum salutari fonte abluimur, in animam nostram infundi; ut hoc, inquam, omittamus magis enim ad baptismi sanctificationem quam sacramenti administrationem pertinet , nonne legimus, cum Pentecostes die apostoli Spiritum Sanctum acceperunt, quo deinde ad praedicandam fidei veritatem adeundaque pro Christi gloria pericula alacriores et fortiores ruerunt, tunc facto repente de caelo sonitu tamquam advenientis spiritus vehementis, apparuisse illis dispertitas linguas quasi ignis? Ex quo intellectum est sacramento confirmationis eundem nobis Spiritum tribui, easque vires addi quibus possimus carm, mundo et Satanae, perpetuis scilicet hostibus nostris, fortiter repugnare et resistere. Atque haec miracula, quoties apostoli sacramenta ista ministrarent, initio nascentis Ecclesiae aliquamdiu visa sunt, donec firmata iam fide et corroborata, fieri desierunt.

Ex iis igitur quae de priori sacramentorum effectu, gratia scilicet iustificante, demonstrata sunt, illud etiam plane constat excellentiorem et praestantiorem vim sacramentis novae Legis inesse, quam ohm veteris Legis sacramenta habuerunt; quae cum infirma essent egenaque elementa, inquinatos sanctificabant ad emundationem carnis, non animae; quare ut signa tantum earum rerum quae mysteriis nostris efficiendae essent, instituta sunt. At vero sacramenta novae Legis ex Christi latere manantia, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundant conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi; atque ita eam gratiam quam significant Christi sanguinis virtute operantur. Quocirca, si ea cum antiquis sacramentis conferamus, praeterquam quod plus efficaciae habent, et utilitate uberiora et sanctitate augustiora esse invenientur.

Alter vero sacramentorum effectus, non quidem omnibus communis, sed trium tantummodo proprius, baptismi, confirmationis et ordinis sacri, est character, quem animae imprimunt. Nam cum Apostolus ait: Unxit nos Dens, qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris, voce illa signavit non obscure characterem descripsit, cuius proprium est aliquid signare et notare.

Est autem character veluti insigne quoddam animae impressum, quod deleri numquam potest, eique perpetuo inhaeret; de quo ita apud sanctum Augustinum scriptum est: An minus forte sacramenta christiana, quam corporalis haec nota, qua scilicet miles insignitur, poterunt? Illa namque militi ad militiam quam deseruisset revertenti, non nova imprimitur, sed antiqua cognoscitur et approbatur.

Iam vero character hoc praestat, tum ut apti ad aliquid sacri suscipiendum vel peragendum efficiamur; tum ut aliqua nota alter ab altero internoscatur. Ac baptismi quidem charactere utrumque consequimur, ut ad alia sacramenta percipienda reddamur idonei, et eo praeterea fidelis populus a gentibus, quae fidem non colunt, distinguatur. Idem autem in charactere confirmationis et sacri ordinis licet cognoscere; quorum altero veluti Christi milites ad eius nominis publicam confessionem et propugnationem, ac contra insitum nobis hostem et spiritualia nequitiae in caelestibus armamur atque instruimur, simulque ab iis qui nuper baptizati tamquam modo geniti infantes sunt, discernimur; alter vero tum potestatem sacramenta conficiendi et ministrandi coniunctam habet, tum eorum qui eiusmodi potestate praediti sunt, a reliquo fidelium coetu distinctionem ostendit. Tenenda igitur est catholicae Ecclesiae regula, qua docemur tria haec sacramenta characterem imprimere, neque ullo unquam tempore iteranda esse.

Haec sunt quae generatim de sacramentis tradenda erunt; in cuius argumenti explicatione pastores duo potissimum efficere omni studio conentur. Primum est ut fideles intelligant quanto honore et cultu et veneratione haec divina et caelestia munera digna sint; alterum vero ut, quoniam a clementissimo Deo ad communem omnium salutem proposita sunt, iis pie et religiose utantur, atque ita christianae perfectionis desiderio exardescant, ut si Pae nitentiae praesertim et Eucharistiae saluberrimo usu aliquamdiu careant, plurimum damni se fecisse existiment. Haec autem facile pastores assequi poterunt, si quae de sacramentorum divinitate et fructu supra dicta sunt, auribus fidelium saepius inculcabunt: primum, a Domino Salvatore nostro, a quo nihil nisi perfectissimum proficisci potest, instituta esse; praeterea, cum ministrantur, Spiritus Sancti intima cordis nostri permeantis efficacissimum numen praesto esse; deinde, admirabili et certa curandarum animarum virtute praedita esse; tum, per ea immensas illas dominicae passionis divitias ad nos denvan. Postremo vero ostendent totum christianum aedificium firmissimo quidem lapidis angularis fundamento inniti; verum nisi verbi Dei praedicatione et sacramentorum usu undique fulciatur, magnopere verendum esse ne magna ex parte labefactatum concidat; ut enim per sacramenta in vitam spiritualem suscipimur, ita hoc veluti pabulo alimur, conservantur, augemur.



CAPUT II: DE BAPTISMI SACRAMENTO

2100
Ex iis quidem quae hactenus de sacramentis universe tradita sunt, cognosci potest quam necessarium sit ad christianae religionis vel doctrinam percipiendam vel pietatem exercendam, ea intelligere quae de illorum singulis credenda catholica Ecclesia proponit. Sed si quis diligentius Apostolum legerit, sine dubitatione ita statuet perfectam baptismi cognitionem a fidelibus magnopere requiri; adeo, non solum frequenter, sed gravibus verbis et Spiritu Dei plenis eius mysterii memoriam renovat, divinitatem commendat atque in eo Redemptoris nostri mortem, sepulturam et resurrectionem nobis ante oculos, tum ad contemplandum, tum ad imitandum constituit.

Quare pastores numquam se satis multam operam et studium in huius sacramenti tractatione collocasse arbitrentur. Verum praeter eos dies in quibus, more maiorum, divina baptismi mysteria potissimum explananda essent, in sabbato magno Paschae et Pentecostes, quo tempore Ecclesia summa cum religione maximisque caeremoniis hoc sacramentum celebrare consueverat, aliis etiam diebus occasionem captent de hoc argumento disserendi. Atque illud imprimis tempus maxime opportunum ad eam rem videri poterit, si interdum, cum baptismus alicui ministrandus sit, fidelis populi multitudinem convenisse animadverterint. Tunc enim facilius multo erit, si minus liceat omnia capita quae ad hoc sacramentum attinent persequi, unum saltem aut alterum docere, cum fideles earum rerum doctrinam quam auribus percipiunt, simul etiam sacris baptismi caeremoniis expressam vident pioque et attento animo contemplantur. Ex quo deinde fiet ut unusquisque iis rebus admonitus quae in alio gen videat, secum recordetur qua se sponsione Deo obhgavent, cum baptismo initiatus est, simulque illud cogitet, an vita et moribus talem se praebeat qualem ipsa christiani nominis professio pollicetur.

NOMEN

2101
Ut igitur quae docenda erunt dilucide exponantur, quaenam sit baptismi natura et substantia aperiendum est, si prius tamen ipsius vocis significatio explicetur. Ac baptismus quidem graecum nomen esse nemo ignorat; quod etsi in sacris Luteris non solum eam ablutionem quae cum sacramento coniuncta est, sed etiam omne ablutionis genus, quod aliquando ad passionem translatum est, significat; tamen apud Ecclesiae scriptores non quamvis corporis ablutionem declarat, sed eam quae cum sacramento coniungitur, nec sine praescripta verborum forma ministratur; qua quidem significatione apostoli ex Christi Domini instituto frequentissime usi sunt.

Alia quoque nomina ad eandem rem significandam sancti Patres usurparunt. Sacramentum enim fidei appellari, quod illud suscipientes universam christianae religionis fidem profiteantur, divus Augustinus testatur. Alii vero, quia fide corda nostra illuminantur quam in baptismo profitemur, hoc sacramentum illuminationem, vocarunt; nam et Apostolus ita inquit: Rememoramini pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum, tempus nimirum quo baptizati erant, significans. Chrysostomus praeterea in oratione quam ad baptizatos habuit, tum expurgatumem, quia per baptismum expurgamus vetus fermentum ut simus nova conspersio, tum sepulturam, tum plantationem, tum crucem Christi nominat; quarum omnium appellationum causam ex epistola ad Romanos scripta licet colligere. Cur autem divus Dionysius principium sanctissimorum mandatorum vocaverit, perspicuum est, cum hoc sacramentum veluti ianua sit qua in christianae vitae societatem ingredimur, atque ab eo divinis praeceptis obtemperandi initium facimus. Atque haec de nomine breviter exponenda erunt.

DEFINITIO

2102
Quod autem ad rei definitionem attinet, etsi multae ex sacris scriptoribus afferri possunt, illa tamen aptior et commodior esse videtur quam ex verbis Domini apud Ioannem et Apostoli ad Ephesios licet intelligere. Nam cum Salvator dicat: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei; et Apostolus, cum de Ecclesia loqueretur: Mundans eam lavacro aquae in verbo, ita fit ut recte et apposite definiatur baptismum esse sacramentum regenerationis per aquam in verbo. Natura enim ex Adam filii irae nascimur, per baptismum vero in Christo filii misericordiae renascimur; siquidem dedit hominibus potestatem filios Dei fieri, iis qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, Jieque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

Sed quibuscumque tandem verbis baptismi naturam explicari contigerit, docendus erit populus hoc sacramentum confici ablutione, cui ex Domini Salvatoris instituto certa et solemnia verba necessario adhibentur, quemadmodum semper sancti Patres docuerunt, quod apertis simo illo divi Augustini testimonio demonstratur: Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Id vero eo diligentius monere oportebit, ne iorte fideles in eum errorem inducantur, ut existiment, quod vulgo dici solitum est, aquam ipsam quae ad conficiendum baptismum in sacro fonte asservatur, sacramentum esse; tunc enim sacramentum baptismi dicendum est, cum aqua ad abluendum aliquem, additis verbis quae a Domino instituta sunt, re ipsa utimur.

Iam vero quoniam singula sacramenta ex materia et forma constitui initio diximus, cum generatim dc omnibus sacramentis ageretur, idcirco quae utraque sit in baptismo, a pastoribus declarandum erit.

MATERIA

2103
Materiam igitur sive elementum huius sacramenti esse omne naturalis aquae genus, sive ea mans sit, sive fluvii, sive paludis, sive putei aut fontis, quae sine ulla adiunctione aqua dici solent. Nam et Salvator docuit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei; et Apostolus inquit Ecclesiam lavacro aquae mundatam esse; et in beati Ioannis epistola prima scriptum legimus: Tres sunt qui testimonium dant in terra: Spiritus, aqua et sanguis. Quod etiam aliis sacrarum Litterarum testimoniis comprobatur. ¡ Quod vero a Ioanne Baptista dictum est venturum esse Dominum qui baptizaret in Spiritu Sancto et igne, id quidem nullo modo de baptismi materia intelligendum est, sed vel ad intimum Spiritus Sancti cf fectum, vel certe ad miraculum referri debet quod die Pentecostes apparuit, cum Spiritus Sanctus e caelo in apostolos ignis specie delapsus est; de quo alio loco Christus Dominus noster praedixit: Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.

Verum idem quoque a Domino tum figuris, tum prophetarum oracuhs significatum esse, ex divinis Scripturis animadvertimus. Diluvium enim quo mundus purgatus est, quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum, huius aquae figuram et similitudinem gessisse apostolorum Princeps in priori epistola ostendit. Et maris Rubri transitum eiusdem aquae significationem habuisse, divus Paulus ad Corinthios scribens exposuit; ut interim omittamus tum Naaman syn ablutionem, tum probaticae piscinae admirabilem vim, et alia id genus multa, in quibus huius mysterii symbolum inesse facile apparet.

De praedictionibus autem dubitare nemo potest, quin aquae illae ad quas tam liberaliter Isaias propheta omnes sitientes invitat, vel quas e templo egredientes Ezechiel in spiritu vicht, tum praeterea fons ille quem domui David et habitantibus Ierusalem paratum in ablutionem peccatoris et menstruatae Zacharias praenuntiavit, ad salutarem baptismi aquam indicandam atque exprimendam pertineant.

Quantum vero baptismi naturae et virtuti consentaneum luerit, ut eius propria materia aqua institueretur, pluribus quidem rationibus divus Hieronymus ad Oceanum scribens demonstravit. Sed quod ad hunc locum attinet, pastores docere imprimis poterunt, quoniam hoc sacramentum omnibus sinc ulla exceptione ad consequendam vitam necessarium erat, idcirco aquae materiam, quae numquam non praesto est atque ab omnibus facile parari potest, maxime idoneam fuisse. Deinde aqua effectum baptismi maxime significat, ut enim aqua sordes abluit, ita etiam baptismi vim atque efficientiam, quo peccatorum maculae eluuntur, optime demonstrat. Accedit illud quod, quemadmodum aqua refrigerandi corporibus aptissima est, sic baptismo cupiditatum ardor magna ex parte restinguitur.

Illud vero animadvertendum est, quamvis aqua simplex, quae nihil aliud admixtum habet, materia apta sit ad hoc sacramentum conficiendum quoties scilicet baptismi ministrandi necessitas incidat, tamen ex apostolorum traditione semper in catholica Ecclesia observatum esse ut, cum solemnibus caeremoniis baptismus conficitur, sacrum etiam chrisma addatur, quo baptismi effectum magis declarari perspicuum est. Docendus quoque erit populus, etsi aliquando incertum esse potest utrum haec an illa vera aqua sit, qualem sacramenti perfectio requirat, hoc tamen pro certo habendum esse: numquam ex alia materia quam ex aquae naturalis liquore baptismi sacramentum ulla ratione confici posse.

FORMA

2104
Sed duarum partium ex quibus baptismus constare debet, postquam altera, hoc est materia, diligenter explicata fuerit, studebunt pastores eadem diligentia formam etiam tradere, quae est altera eius pars maxime necessaria. In huius autem sacramenti explicatione eo maiori cura et studio elaborandum putabunt, quod tam sancti mysterii notitia non solum sua sponte fideles vehementer delectare potest, quod quidem in omni divinarum rerum scientia communiter evenit; verum etiam ad usus fere quotidianus summopere expetenda est. Cum enim saepe incidant tempora, quemadmodum suo loco planius dicetur, in quibus tum ab aliis de populo, tum saepissime a muherculis baptismum ministrari oporteat, ita fit ut promiscue omnibus fidelibus ea quae ad huius sacramenti substantiam pertinent, cognita et perspecta esse debeant.

Quare dilucidis et apertis verbis, quae facile percipi ab omnibus possint, pastores docebunt hanc esse perfectam et absolutam baptismi formam: EGO TE BAPTIZO IN NOMINE PATRIS, ET FlIJI, ET SPIRITUS SANCTI. Ita enim a Domino et Salvatore nostro traditum est, cum apostolis apud Matthaeum praecepit: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Ex illo autem verbo baptizantes, catholica Ecclesia, divinitus edocta, optime intellexit in huius sacramenti forma actionem ministri exprimendam esse; quod quidem fit cum dicitur: Ego te baptizo. Ac quoniam, praeter ministros, tum illius personam qui baptizatur, tum principalem causam quae baptismum efficit, significare oportebat, idcirco illud pronomen te et distincta divinarum personarum nomina adduntur; ut absoluta sacramenti forma iis verbis concludatur quae modo exposita sunt: Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Neque enim sola Filii persona de quo a Ioanne scribitur: Hic est qui baptizat, sed simul omnes sanctae Trinitatis personae ad baptismi sacramentum operantur. Quod autem in nomine, non in nominibus dictum est, hoc plane declarat unam Trinitatis naturam et divinitatem; etenim hoc loco nomen ad personas non refertur, sed divinam substantiam, virtutem et potestatem, quae una et eadem est in tribus personis, significat.

Sed in hac forma, quam integram et perfectam esse ostendimus, observandum est quaedam prorsus necessaria esse, quae si omittantur, sacramentum confici non potest; quaedam vero non ita necessaria ut, si desint, sacramenti ratio non constet, cuiusmodi est vox illa. ego, cuius vis in verbo baptizo continetur. Immo vero in Ecclesiis graecorum, vanata dicendi ratione, praetermitti consuevit, propterea quod nullam fieri oportere ministri mentionem mdicarunt. Ex quo factum est ut in baptismo hac forma passim utantur: Baptizatur servus Christi in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti; a quibus tamen perfecte sacramentum ministrari ex concilii Florentini sententia et definitione apparet, cum iis verbis satis explicetur id quod ad baptismi veritatem attinet, nimirum ablutio, quae tunc re ipsa peragitur.

Quod si etiam aliquando tempus fuisse dicendum est, cum apostoli in nomine tantum Domini Iesu Christi baptizarent, id quidem Spiritus Sancti afflatu eos fecisse exploratum nobis esse debet, ut initio nascentis Ecclesiae Iesu Christi nominis praedicatio illustrior fieret, divinaque et immensa eius potestas magis celebraretur. Deinde vero rem penitus introspicientes, facile intelhgemus nullam earum partium in ea forma desiderari quae ab ipso Salvatore praescriptae sunt. Qui enim Iesum Christum dicit, simul etiam Patris personam a quo unctus, et Spiritum Sanctum, quo unctus est, significat.

Quamquam dubium fortasse videri potest an huiusmodi forma apostoli aliquem baptizaverim, si Ambrosii et Basilii, sanctissimorum et gravissimorum Patrum auctoritatem sequi volumus; qui ita baptismum in nomine Iesu Christi interpretati sunt, ut dixerint iis verbis significari baptismum, non qui a Ioanne, sed qui a Christo Domino traditus esset, tametsi a communi et usitata forma, quae distincta trium personarum nomina continet, apostoli non discederent. Atque hoc loquendi genere Paulus etiam in epistola ad Galatas usus videtur, cum inquit: Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis, ut significaret in fide Christi, nec alia tamen forma quam idem Salvator et Dominus noster servandam praeceperat, baptizatos esse.

Hactenus igitur de materia et forma, quae ad baptismi substantiam maxime pertinent, fideles docere satis fuerit. Quoniam vero in hoc sacramento conficiendo legitimae etiam ablutionis rationem servari oportet, idcirco eius quoque partis doctrina a pastoribus tradenda est, atque ab eis breviter explicandum communi Ecclesiae more et consuetudine receptum esse, ut bap tismus uno aliquo ex tribus modis; confici posset; nam qui hoc sacramento mitian debent, vel in aquam merguntur, vel aqua in eos infunditur, vel aquae aspersione tinguntur. Ex his autem ritibus quicumque servetur, baptismum vere perfici credendum est; aqua enim in baptismo adhibetur ad significandam animae ablutionem quam efficit; quare baptismus ab Apostolo aquae lavacrum appellatus est. Ablutio autem non magis fit, cum aliquis aqua mergitur, quod diu a primis temporibus in Ecclesia observatum animadvertimus, quam vel aquae effusione, quod nunc in frequenti usu positum videmus, vel aspersione, quemadmodum a Petro factum esse colligitur, cum uno die tna millia hominum ad fidei veritatem traduxit et baptizavit. Utrum vero unica an trina ablutio fiat, nihil referre existimandum est; utrovis enim modo, et antea in Ecclesia baptismum vere confectum esse, et nunc confici posse, ex divi Gregorii Magni epistola ad Leandrum scripta satis apparet. Retinendus est tamen a fidelibus is ritus quem unusquisque in sua ecclesia servari animadverterit.

Atque illud praecipue monere oportet, non quamlibet corporis partem, sed potissimum caput, in quo omnes tum interiores tum externi sensus vigent, abluendum; simulque ab eo qui baptizat, non ante aut post ablutionem, verba sacramenti quae formam continent, sed eodem tempore quo ablutio ipsa peragitur, pronuntianda esse.

INSTITUTIO

2105
His expositis, conveniet praeterea docere atque in memoriam fidelium reducere baptismum, quemadmodum et reliqua sacramenta, a Christo Domino institutum esse. Hoc igitur pastores frequenter docebunt explicabuntque, duo diversa tempora baptismi notanda esse: alterum, cum Salvator eum instituit; alterum, cum lex de eo suscipiendo sancita est.

Ac quod ad primum attinet, tunc a Domino hoc sacramentum institutum esse perspicitur, cum ipse a Ioanne baptizatus sanctificandi virtutem aquae tribuit. Testantur enim sancti Gregorius Nazianzenus et Augustinus eo tempore aquae vim generandi, in spiritualem scilicet vitam, datam esse. Et alio loco Augustinus ita scriptum reliquit: Ex quo Christus in aqua mergitur, ex eo omnia peccata abluit aqua; et alibi: Baptizatur Dominus, non mundari indigens, sed tactu mwidae carnis aquas mundans, ut vim abluendi habeant. Atque ad eam rem illud maximo argumento esse potuit, quod tunc sanctissima Trinitas, in cuius nomine baptismus conficitur, numeri suum praesens declaravit. Vox enim Patris audita est, Filii persona aderat, et Spiritus Sanctus in columbae specie descendit; praeterea caeli aperti sunt, quo nobis iam per baptismum licet ascendere. Quod si quis scire cupiat quanam ratione tanta et tam divina virtus a Domino aquis tributa sit, id quidem humanam intelligentiam superat; hoc vero satis percipi a nobis potest baptismo a Domino suscepto, sanctissimi et purissimi eius corporis tactu, aquam ad baptismi salutarem usum consecratam esse; ita tamen ut hoc sacramentum, etsi ante passionem institutum fuerit, a passione tamen, quae omnium Christi actionum tamquam finis erat, vim et efficientiam duxisse credendum sit.

Sed de altero etiam, quo scilicet tempore lex de baptismo lata fuerit, nullus dubitandi locus relinquitur. Nam inter sacros scriptores convenit, post Domini resurrectionem, cum apostolis praecepit: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, ex eo tempore omnes homines, qui salutem aeternam consecutun erant, lege de baptismo teneri coepisse. Quod quidem ex apostolorum Principis auctoritate colligitur, cum inquit: Regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis. Idemque ex illo Pauli loco: Se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret cum de Ecclesia loqueretur , mundans eam lavacro aquae in verbo, licet cognoscere. Uterque enim baptismi obligationem ad tempus quod mortem Domini consecutum est, videtur retuhsse; ut dubitandum nullo modo sit verba etiam illa Salvatoris: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei, id ipsum tempus spectasse quod post passionem futurum erat.

Ex iis igitur, si accurate a pastoribus tractentur, haud dubium esse potest quin fideles maximam in hoc sacramento dignitatem agnoscant ac summa animi pietate venerentur; praesertim vero cum cogitarint praeclara illa et amplissima munera quae, cum Christus Dominus baptizaretur, miraculorum significationibus declarata sunt, singulis, cum baptizantur, intima Spiritus Sancti virtute donari atque impertiri. Ut enim, si, quemadmodum Ehsaei puero contigit, nobis oculi ita apenrentur ut caelestes res intueri possemus, nemo adeo communi sensu carere putandus esset quem tot divina baptismi mysteria in maximam admirationem non traducerent, cur idem etiam eventurum non existimamus, cum a pastoribus huius sacramenti divitiae ita expositae fuerint, ut eas fideles, si non corporis oculis, at mentis acie, fidei splendore illuminatae, contemplari queant?


Catechismus Romanus 2005