Catechismus Romanus 2106

MINISTER

2106
Iam vero a quibus ministris hoc sacramentum conficiatur, non utiliter modo, sed necessario tradendum videtur; tum ut ii quibus praecipue hoc munus commissum est, illud sancte et religiose curare studeant; tum ut ne quis, tamquam fines suos egressus, in alienam possessionem mtempestive ingrediatur vel superbe irrumpat, cum in omnibus ordinem servandum esse Apostolus admoneat.

Doceantur igitur fideles triplicem esse eorum ordinem, ac in primo quidem episcopos et sacerdotes collocandos esse, quibus datum est ut iure suo, non extraordinaria aliqua potestate, hoc munus exerceant; iis enim in apostolis praeceptum est a Domino: Euntes baptizate; quamvis episcopi, ne graviorem illam docendi populi curam deserere cogerentur, baptismi ministerium sacerdotibus relinquere soliti essent. Quod vero sacerdotes iure suo hanc functionem exerceant, ita ut praesente etiam episcopo ministrare baptismum possint, ex doctrina Patrum et usu Ecclesiae constat. Nam cum ad Eucharistiam consecrandam instituti sint, quae est pacis et unitatis sacramentum, consentaneum fuit potestatem iis dari omnia illa administrandi, per quae necessario huius pacis et unitatis quilibet particeps fieri posset. Quod si aliquando Patres sacerdotibus sine episcopi venia baptizandi ius permissum non esse dixerunt, id de eo baptismo qui certis anni diebus solemni caeremonia administrari consueverat, intelligendum videtur.

Secundum ministrorum locum obtinent diaconi, quibus, sine episcopi aut sacerdotis concessu, non licere hoc sacramentum administrare plurima sanctorum Patrum decreta testantur.

Extremus ordo illorum est qui, cogente necessitate, sine solemnibus caeremoniis baptizare possunt; quo in numero sunt omnes, etiam de populo, sive mares sive feminae, quamcumque illi sectam profiteantur. Nam et iudaeis quoque, et infidelibus et haereticis, cum necessitas cogit, hoc munus permissum est, si tamen id efficere propositum eis fuerit quod Ecclesia catholica in eo administrationis genere efficit. Haec autem cum multa veterum Patrum et Conciliorum decreta confirmarunt, tum vero a sacra Tridentina Synodo anathema in eos sancitum est, qui dicere audeant baptismum qui etiam datur ab haereticis in nomine Patris, et Filii et Spiritus Sancti, cum intentione faciendi quod facit Ecclesia, nem esse verum baptismum. In quo profecto summam Domini nostri bonitatem et sapientiam licet admirari; nam cum hoc sacramentum necessario ab omnibus percipiendum sit, quemadmodum aquam eius materiam instituit, qua nihil magis commune esse potest, sic etiam neminem ab eius administratione excludi voluit; quamvis, ut dictum est, non omnibus liceat solemnes caeremonias adhibere; non quidem quod ritus aut caeremoniae plus dignitatis, sed quod minus necessitatis quam sacramentum habeant. Neque vero hoc munus ita omnibus promiscue permissum esse fideles arbitrentur, quin ordinem aliquem ministrorum statuere maxime deceat. Mulier enim, si mares adsint, laicus item praesente clerico, tum clericus coram sacerdote, baptismi administrationem sibi sumere non debent. Quamquam obstetrices, quae baptizare consueverunt, improbandae non sunt, si interdum praesente aliquo viro qui huius sacramenti conficiendi minime peritus sit, quod ahas viri magis proprium officium videretur, ipsae exsequantur.

PATRINI

2107
Accedit autem ad eos ministros qui, ut hactenus declaratum est, baptismum conficiunt, aliud etiam ministrorum genus, qui ad sacram et salutarem ablutionem celebrandam ex vetustissima catholicae Ecclesiae consuetudine adhiberi solent; u nunc patrini, olim susceptores, sponsores seu fideiussores, communi vocabulo, a rerum divinarum scriptoribus vocabantur. De quorum munere, quoniam ad omnes fere laicos pertinet, accurate a pastoribus agendum erit, ut fideles intelligant quae potissimum ad illud recte perficiendum necessaria sint.

Imprimis vero explicare oportet, quae causa fuerit cur ad baptismum praeter sacramenti ministros, patrini etiam et susceptores admngerentur. Quod quidem optimo iure factum esse omnibus videbitur, si meminerint baptismum esse spiritualem regenerationem per quam filii Dei nascimur; de ea enim ita loquitur divus Petrus: Sicut modo geniti infantes, rationabile sine dolo Iac concupiscite. Ut igitur, postquam aliquis in hanc lucem editus est, nutrice et paedagogo indiget, quorum ope atque opera educetur ac doctrina et boms artibus erudiatur, ita etiam necesse est ut qui ex baptismi fonte vitam spiritualem vivere incipiunt, alicuius fidei et prudentiae committantur, a quo christianae religionis praecepta haurire, ad omnemque pietatis rationem institui possint, atque ita paulatim in Christo adolescere, donec tandem viri perfecti, iuvante Domino, evadant; cum praesertim pastoribus qui publicae paroeciarum curationi praepositi sunt, tantum temporis non supersit, ut privatam illam curam pueros in fide erudiendi suscipere possint. Huius autem vetustissimae consuetudinis praeclarum testimonium a divo Dionysio habemus, cum inquit: Divinis nostris ducibus sic enim apostolos vocat in mentem venit, et visum est suscipere infantes secundum isturn sanctum modum, quod naturales parentes pueri eum cuidam docto in divinis, veluti paedagogo, traderent, sub quo sicut sub divino patre et salvatwnis sanctae susceptore, reliquum vitae puer degeret. Eandem vero sententiam confirmat Higinn auctoritas.

Quamobrem sapientissime a sancta Ecclesia constitutum est, ut non solum is qui baptizat cum baptizato, sed etiam susceptor cum eo quem suscipit et cum eius veris parentibus affinitate devinciantur; ita ut legitima nu ptiarum foedera inter hos omnes miri non possint, atque inita dinmantur.

Praeterea docere oportet fideles quae sint susceptons partes. Etenim hoc munus adeo negligenter in Ecclesia tractatur, ut nudum tantum huius functioms nomen relictum sit; quid autem sancti in eo contineatur, ne suspicari quidem homines videantur. Hoc igitur universe susceptores semper cogitent, se hac potissimum lege obstnctos esse, ut spirituales filios perpetuo commendatos habeant, atque in iis quae ad christianae vitae institutionem spectant, curent diligenter ut illi tales se in omni vita praebeant, quales eos futuros esse solemni caeremoma spoponderunt. Audiamus quid ea de re sanctus Dionysius scribat, verba sponsons exprimens: Spondeo puerum inductururn, cum ad sacram intelligentiam venerit, sedulis adhortationibus meis, ut abrenuntiet contrariis omnino, profiteatur, peragatque divina quae pollicetur.

Item divus Augustinus: Vos, inquit, ante omnia, tam viros quam mulieres, qui filios m baptismate suscepistis, moneo, ut cognoscatis fideiussores apud Deum exstitisse pro illis quos visi estis de sacro fonte suscipere. Ac profecto decet maxime eum qui aliquod officium suscepit, in eo diligenter exsequendo numquam defatigan; et qui se alterius paedagogum et custodem professus est, minime pati illum esse desertum quem semel in fidem et clientelam suam recepit, donec illum opera et praesidio suo egere intellexerit. Quae autem filiis spiritualibus tradenda sint, paucis divus Augustinus comprehendit, cum de hoc ipso susceptorum officio loqueretur; inquit enim: Debent eos admonere ut castitatem custodiant, iustitiam diligant, chantatem teneant, et ante omnia Symbolum et Orationem Dominicam eos doceant; Decalogum etiam, et quae sint prima christianae religionis rudimenta.

Quae cum ita se habeant, facile intelligimus cuinam hominum generi sanctae huius tutelae administratio committenda non sit, nimirum iis qui eam gerere aut fideliter nolint, aut sedulo et accurate non queant. Quocirca praeter naturales parentes, quibus non licet eam curationem suscipere, ut ex eo magis appareat quantum haec spiritualis educatio a carnali distet, haeretici imprimis, iudaei, infideles ab hoc munere omnino prohibendi sunt, ut qui in ea cogitatione et cura semper versentur, ut fidei veritatem mendaciis obscurent atque omnem christianam pietatem evertant.

Plures quoque ne baptizatum de baptismo suscipiant, sed ut unus tantum, sive vir sive mulier, vel ad summum unus et una, Tridentino Concilio statutum est; tum quia disciplinae atque institutionis ordo a multitudine magistrorum perturbari poterat, tum quia providere oportebat ne inter plures eiusmodi affinitates coniungerentur, quae impedirent quominus legitimo matrimonii vinculo hominum inter homines societas latius diffunderetur.

NECESSITAS

2108
Sed cum ceterarum rerum cognitio quae hactenus expositae sunt fidelibus utihssima habenda sit, tum vero nihil magis necessarium videri potest quam ut doceantur omnibus hominibus baptismi legem a Domino praescnptam esse ita ut, nisi per baptismi gratiam Deo renascantur, in sempiternam miseriam et intentum, a parentibus, sive illi fideles sive infideles sint, procreentur. Igitur saepius a pastoribus explicandum erit quod apud Evangehstam legitur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire m regnum Dei.

Quam legem non solum de iis qui adulta aetate sunt, sed etiam de pueris infantibus intelhgendam esse, idque ab apostolica traditione Ecclesiam accepisse, communis Patrum sententia et auctoritas confirmat. Praeterea credendum est noluisse Christum Dominum baptismi sacramentum et gratiam pueris denegari, de quibus dicebat: Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire, talium est enim Regnum caelorum; quos amplexabatur, super quos manus imponebat, quos benedicebat. Deinde cum legimus totam aliquam familiam a Paulo baptizatam esse, satis apparet pueros etiam qui in illorum numero erant, salutari fonte ablutos esse. Deinde circumcisio, quae figura fuit baptismi, eum morem maxime commendat, pueros enim octavo die circumcidi solitos nemo est qui ignoret. Ac quibus circumcisio manufacta in expoliatione corporis carnis proderat, iisdem baptismum, qui est circumcisio Christi non manufacta, prodesse perspicuum est. Postremo, ut Apostolus docet: Si unius delicto rnors regnavit per unum, multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum. Cum itaque per Adae peccatum pueri ex origi ne noxam contraxennt, multo magis per Christum Dominum possunt gratiam et iustitiam consequi, ut regnent in vita; quod quidem sine baptismo fieri nullo modo potest.

Quare docebunt pastores infantes omnino baptizandos, et deinde paulatim teneram aetatem christianae religionis praeceptis ad veram pietatem informandam esse. Nam, ut a Sapiente praeclare dictum est: Adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Neque enim dubitare licet quin fidei sacramenta, cum abluuntur, accipiant; non quia mentis suae assensione credant, sed quia parentum fide, si parentes fideles fuerint, sin rninus fide ut divi Augustini verbis loquamur universae societatis sanctorum, mumuntur. Etenim ab iis omnibus recte dicimus eos baptismo offerri quibus placet ut offerantur, et quorum chantate ad communionem Sancti Spiritus adiunguntur.

Hortandi autem sunt magnopere fideles ut liberos suos, quam primum id sine periculo facere liceat, ad Ecclesiam deferendos et solemnibus caeremoniis baptizandos curent. Nam cum pueris infantibus nulla alia salutis comparandae ratio, nisi eis baptismus praebeatur, relicta sit, facile intelligitur quam gravi culpa illi sese obstrmgant qui eos sacramenti gratia, diutius quam necessitas postulet, carere patiantur, cum praesertim propter aetatis imbecillitatem infinita paene vitae pericula illis impendeant.

Diversam vero rationem in iis servandam esse qui adulta aetate sunt et perfectum rationis usum habent, qui scilicet ab infidelibus oriuntur, antiquae Ecclesiae consuetudo declarat. Nam christiana quidem fides illis proponenda est, atque omni studio ad eam suscipiendam cohortandi, alliciendi, invitandi sunt. Quod si ad Dominum Deum convertantur, tum vero monere oportet ne ultra tempus ab Ecclesia praescriptum baptismi sacramentum differant; nam cum scriptum sit: Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem, docendi sunt perfectam conversionem in nova per baptismum generatione positam esse; praeterea, quo serius ad baptismum veniunt, eo diutius sibi carendum esse ceterorum sacramentorum usu et gratia, quibus christiana religio colitur, cum ad ea sine baptismo nulli aditus patere possit; deinde etiam maximo fructu privari quem ex baptismo percipimus; siquidem non solum omnium scelerum quae antea admissa sunt maculam et sordes baptismi aqua prorsus eluit ac tollit, sed divina gratia nos ornat, cuius ope et auxilio in posterum etiam peccata vitare possumus, iustitiamque et innocentiam tueri; qua in re summam christianae vitae consistere facile omnes intelligunt.

Sed quamvis haec ita sint, non consuevit tamen Ecclesia baptismi sacramentum huic hominum generi statim tribuere, sed ad certum tempus ditferendum esse constituit. Neque enim ea dilatio periculum quod quidem pueris imminere supra dictum est, coniunctum habet, cum illis qui rationis usu praediti sunt, baptismi suscipiendi propositum atque consilium, et male actae vitae paenitentia satis futura sit ad gratiam et iustitiam, si repentinus aliquis casus impediat quominus salutari aqua ablui possint. Contra vero haec dilatio aliquas videtur utilitates afferre. Primum enim, quoniam ab Ecclesia diligenter providendum est ne quis ad hoc sacramentum ficto et simulato animo accedat, eorum voluntas qui baptismum petunt, magis exploratur atque perspicitur; cuius rei causa, in antiquis Conciliis decretum legimus, iit qui ex iudaeis ad fidem catholicam veniunt, antequam baptismus illis administretur, aliquot menses inter catechumenos essent. Deinde in fidei doctrina quam profiteri debent, et christianae vitae institutionibus erudiuntur perfectius. Praeterea maior religionis cultus sacramento tribuitur, si, constitutis tantum Paschae et Pentecostes diebus, solemni caeremonia baptismum suscipiant. Sed interdum tamen baptismi tempus iusta aliqua et necessaria de causa differendum non est; veluti si vitae periculum instare videatur, ac praesertim, si illi abluendi sint qui iam fidei mysteria plene perceperint. Quod quidem Philippum et apostolorum Principem fecisse satis constat, cum alter Candacis reginae eunuchum, alter Cornelium, nulla interposita mora, sed statim ut se fidem amplecti professi sunt, baptizavit.

DISPOSITIONES

2109
Docendum praeterea et populo explicandum erit quo modo affecti esse debeant qui baptizandi sunt.

Imprimis itaque opus est ut velint propositumque illis sit baptismum suscipere. Nam cum unusquisque in baptismo peccato moriatur et novam vivendi rationem et disciplinam suscipiat, aequum est, non invito cuiquam aut recusanti, sed illis tantum qui sponte sua et libenti animo accipiunt, baptismum praeberi. Quare ex sancta traditione semper servatum animadvertimus, ut nemini baptismus ministretur, nisi prius interrogatus fuerit an velit baptizari. Nec vero in pueris quoque infantibus eam voluntatem deesse existimandum est, cum Ecclesiae voluntas, quae pro illis spondet, obscura esse non possit. Praeterea amentes et furiosos, qui cum aliquando compotes mentis essent in insaniam deinde inciderunt, ut qui eo tempore nullam baptismi suscipiendi voluntatem habeant, nisi vitae periculum immineat, baptizandos non esse; cum autem in vitae discrimine versantur, si antequam furere inciperent, eius voluntatis significationem dederunt, abluendi sunt; sin minus, a baptismi administratione abstinendum est. Idemque iudicium de HI dormientibus fieri debet. Quod si in mentis potestate numquam fuerunt, ita ut nullum rationis usum habuerint, eos in fide Eccle siae, non secus ac pueros qui ratione carent, baptizandos esse Ecclesiae auctoritas et consuetudo satis declarat.

Verum praeter baptismi voluntatem, fides etiam, ea ratione qua de voluntate dictum est, ad consequendam sacramenti gratiam maxime necessaria est. Etenim Dominus et Salvator noster docuit: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit.

Deinde ut quemlibet admissorum scelerum et male actae vitae paeniteat, atque ut idem in posterum a peccatis omnibus abstinere statuat, opus est; aliter enim qui ita baptismum peteret, ut tamen peccandi consuetudinem nollet emendare, omnino repellendus esset. Nihil enim baptismi gratiae et virtuti adeo repugnat, quam eorum mens et consilium qui nullum umquam peccandi finem sibi constituunt. Cum itaque baptismus ob eam rem expetendus sit, ut Christum induamus et cum eo coniungamur, plane constat merito a sacra ablutione reiiciendum esse, cui in vitiis et peccatis perseverare propositum est; praesertim vero, quia nihil eorum quae ad Christum et Ecclesiam pertinent frustra suscipiendum est, inanemque baptismum, si iustitiae et salutis gratiam spectemus, in eo futurum esse satis intelligimus qui secundum carnem ambulare, non secundum spiritum cogitat. Etsi, quod ad sacramentum pertinet, perfectam eius rationem sine ulla dubitatione consequitur, si modo, cum nte baptizatur, in animo habeat id accipere quod a sancta Ecclesia adrmnistratur. Quamobrem Princeps apostolorum magnae illi hominum multitudini qui, ui: ait Scriptura, compuncti corde, ab eo et a reliquis apostolis quid sibi faciendum esset quaesiverant, ita respondit: Paenitentiam agite, et baptv/.etur unusquisque vestrum; et alio loco: Paenitemini, inquit, et convertimini, ut deleantur peccata vestra. Item beatus Paulus ad Romanos scribens aperte ostendit, ei qui baptizatur omnino moriendum esse peccatis; quare nos monet ne exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato, sed exhibeamus nos Deo, tamquam ex mortuis viventes.

Haec vero si fideles saepe meditati fuerint, primum quidem summam Dei bonitatem vehementer admirari cogentur, qui nihil tale merentibus tam singulare et divinum baptismi beneficium, sola sua misericordia adductus, tribuit; deinde, cum sibi ante oculos proponent quam aliena esse debeat ab omni crimine eorum vita qui tanto munere ornati sunt, illud etiam imprimis a christiano homine requiri facile intelligent, ut quotidie tam sancte et religiose traducere vitam studeant, perinde ac si ea ipsa die baptismi sacramentum et gratiam consecuti essent. Quamquam ad inflammandos verae pietatis studio animos nihil magis proficiet, quam si pastores accurata oratione explicavennt quinam sint baptismi effectus.

EFFECTUS

2110
De his igitur quoniam saepe agendum est, ut fideles magis perspiciant se in altissimo dignitatis gradu positos esse, nec se ab eo deiici ullis adversarii insidiis vel impetu ullo umquam tempore patiantur, hoc primum tradere oportet, peccatum sive a primis parentibus origine contractum, sive a nobis ipsis com missum, quamvis etiam adeo nefarium sit ut ne cogitan quidem posse videatur, admirabili huius sacramenti virtute remitti et condonan.

Id vero multo ante ab Ezechiele praenuntiatum est, per quem Dominus Deus ita loquitur: Effundam super vos aquarn mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Et Apostolus ad Corinthios post longam peccatorum enumerationem subiecit: Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis. Atque hanc doctrinam perpetuo a sancta Ecclesia traditam esse perspicuum est. Sanctus enim Augustinus, in hbro quem de baptismo parvulorum conscripsit, ita testatur: Generante carne tantum contrahitur peccatum originale; regenerante autem spiritu, non solum originarium, sed etiam voluntariorum peccatorum fit remissio. Et sanctus Hieronymus ad Oceanum: Omnia, inquit, in baptismate condonata sunt crimina. Ac ne dubitare amplius ea de re cuiquam liceret, post aliorum Conciliorum definitionem sacra etiam Tridentina Synodus idem declaravit, cum anathema in eos decrevit qui aliter sentire auderent, quive asseverare non dubitarent, quamvis peccata in baptismo remittantur, ea tamen prorsus non tolli aut radicitus evelli, sed quodammodo abradi, ita ut peccatorum radices animo infixae adhuc remaneant. Namque, ut eiusdem sanctae Synodi ver bis utamur, in renatis nihil odit Deus, quia nihil damnationis est iis qui vere consepulti sunt cum Christo per baptisma in mortem; qui non secundum carnem ambulant, sed veterem hominem exuentes et novum qui secundum Deum creatus est induentes, innocentes, immaculati, puri, innoxii, ac Deo dilecti effecti sunt.

Ac fateri quidem oportet, sicut eodem loco ipsius Synodi auctoritate decretum est, in baptizatis concupiscentiam vel fomitem manere; sed illa veram peccati rationem non habet. Nam ex divi quoque Augustini sententia: In parvulis baptizatis concupiscentiae reatus absolvitur, ad agonem relinquitur. Atque idem alibi testatur: Concupiscentiae reatus in baptismate solvitur, sed infir mitas manet. Concupiscentia enim, quae ex peccato est, nihil aliud est nisi animi appetitio natura sua rationi repugnans; qui tamen motus, si voluntatis consensum aut negligentiam coniunctam non habeat, a vera peccati natura longe abest. Ac cum divus Paulus inquit: Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces; ex his verbis non ipsam concupiscendi vim, sed voluntatis vitium intelligi voluit. Eandem doctrinam tradit divus Gregorius ita scribens: Si qui sunt qui dicant peccata m baptismo superficie tenus dimitti, quid est hac praedicatione infidelius, cum per fidei sacramentum amma peccatis radicitus absoluta, soli Deo inhaereat? Atque ad eam rem demonstrandam Salvatoris nostri testimonio utitur, cum apud sanctum Ioannem an: Qui latus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Quod si cui expressam huius rei figuram et imaginem libet intueri, proponat sibi ad contemplandum Naaman syrii leprosi historiam, qui cum septies Iordanis aqua se abluisset, testante Scriptura, ita a lepra mundatus est, ut eius caro caro pueri videretur.

Quare baptismi proprius effectus est peccatorum omnium, sive originis vitio, sive nostra culpa contracta sint, remissio. Cuius rei causa a Domino et Salvatore nostro institutum esse, clarissima verbis apostolorum Princeps, ut alia testimonia omittamus, explicavit, cum inquit: Paenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum.

Iam vero in baptismo non solum peccata remittuntur, sed peccatorum etiam et scelerum poenae omnes a Deo benigne condonantur. Nam etsi omnibus sacramentis hoc commune est, ut per illa virtus passionis Christi Domini communicetur, de solo tamen baptismo dictum est ab Apostolo nos per ipsum Christo commori et sepeliri. Ex quo sancta Ecclesia semper intellexit sine maxima sacramenti iniuria fieri non posse, ut ei qui baptismo expiandus sit, eiusmodi pietatis officia quae usitato nomine sancti Patres opera satisfactionis vocarunt, imponantur. Nec vero quae hoc loco traduntur, veteris Ecclesiae consuetudini adversantur, quae olim iudaeis, cum baptizarentur, praecipiebat ut quadraginta continuos dies ieiunarent. Neque enim illud institutum ad satisfactionem pertinebat, sed qui baptismum percepissent, ea ratione admonebantur ut sacramenti dignitatem venerantes, ieiuniis et orationibus aliquandm sine intermissione operam darent.

Sed quamquam in baptismo poenas peccatorum condonari exploratum esse debet, ab eo tamen poenarum genere quae civilibus iudiciis ob grave aliquod scelus persolvendae H4 sunt, nemo liberatur, ita ut qui morte dignus sit, per baptismum a poena quae legibus constituta est, eripiatur. Tametsi vehementer laudanda esset eorum principum religio et pietas, qui eam quoque animadversionem, ut Dei gloria in suis sacramentis illustrior fieret, sentibus remitterent ac condonarent.

Efficit praeterea baptismus, post huius vitae curriculum, poenarum omnium quae originale peccatum consequuntur liberationem. Siquidem mento mortis Domini factum est ut haec consequi possemus; baptismo autem, ut supra dictum est, ei commonmur: Si enim, ut inquit Apostolus, complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus.

Quod si quaerat aliquis cur statim post baptismum, in hac etiam mortali vita, his incommodis non careamus, atque ad perfectum illum vitae gradum in quo Adam primus humani generis parens ante peccatum collocatus fuerat, sacrae ablutionis virtute non transferamur, id quidem duabus potissimum de causis factum esse respondebitur.

Quarum prima est quod nobis, qui per baptismum Christi corpori coniuncti atque eius membra effecti sumus, plus aliquid dignitatis tribuendum non erat quam ipsi Capiti nostro tributum esset.

Cum igitur Christus Dominus, etsi ab initio ortus sui gratiae et veritatis plenitudinem habuit, tamen humanae naturae fragilitatem quam suscepit, non ante deposuit quam passionis tormenta et mortem pertulit, ac deinde ad immortalis vitae gloriam resurrexit; quis miretur, cum videat fideles, qui iam per baptismum caelestis iustitiae gratiam adepti sunt, adhuc tamen caduco et fragih corpore vestiri, ut postquam multis laboribus pro Christo perfuncti, et morte obita, denuo ad vitam revocati fuerint, tandem digm sint qui cum Christo aevo sempiterno perfruantur?

Altera vero causa cur in nobis post baptismum infirmitas corporis, morbus, dolorum sensus, concupiscentiae motus relinquatur, illa est, ut scilicet tamquam segetem et materiam virtutis haberemus, ex qua deinde uberiorem gloriae fructum atque ampliora praemia consequeremur. Nam cum patienti animo vitae incommoda omnia toleramus, pravasque animi nostri affectiones sub rationis imperium divina ope subiicimus, certa spe niti debemus fore ut, si cum Apostolo bonum certamen certaverimus, cursum consummaverimus, fidem servaverimus, repositam quoque iustitiae coronam reddat nobis Dominus in illa die iustus mdex. Sic vero etiam cum filiis Israel videtur Dominus egisse, quos etsi ab aegyptiorum servitute, Pharaone atque eius exercitu in mare demerso, liberavit, tamen non statim in beatam illam promissionis terram introduxit, sed prius in multis variisque casibus exercuit; ac deinde cum eos in promissae terrae possessionem misisset, ceteros quidem incolas e patriis sedibus exturbavit; quasdam vero nationes reliquas fecit, quas delere non potuerunt, ut populo Dei bellicae virtutis et fortitudinis exercendae occasio numquam deesset.

Huc accedit, quod si per baptismum, praeter dona caelestia quibus anima ornatur, corporis etiam bona tribuerentur, dubitari merito posset quin multi praesentis potius vitae commoda, quam futurae speratam gloriam consectantes, ad baptismum venirent; cum tamen non falsa haec et incerta quae videntur, sed vera atque aeterna quae non videntur bona christiano homini semper proposita esse debeant.

Sed interim tamen huius vitae conditio, quae miseriarum plena est, suis voluptatibus et laetitns non caret. Quid enim nobis, qui iam per baptismum veluti palmites insiti sumus in Christum, iucundius aut optabilius esse potest, quam, cruce in humeros nostros sublata, eum ducem sequi, nulhsque aut laboribus defatigan aut periculis retardari, quominus ad praemium supernae vocationis Dei omni studio contendamus, alii virginitatis lauream, alii doctrinae et praedicationis coronam, alii martyrii palmam, alii alia virtutum decora a Domino accepturi? Quae quidem praeclara laudis insignia nemini darentur, nisi prius nos ipsos in huius aerumnosae vitae stadio exercuissemus, atque in acie invicti stetissemus.

Sed ut ad baptismi effectus oratio redeat, exponendum erit huius sacramenti virtute nos non solum a mahs, quae vere maxima dicenda sunt, liberari, verum etiam eximns bonis et muneribus augeri. Animus enim noster divina gratia repletur, qua msti et filii Dei effecti, aeternae quoque salutis heredes instituimur. istam, ut scriptum est, qui crediderit et baptizatus jucrit, salvus erit; mundatamque Ecclesiam lavacro aquae in verbo Apostolus testatur. Est autem gratia, quemadmodum Tridentina Synodus ab omnibus credendum, poena anathematis proposita, decrevit, non solum per quam peccatorum tit remissio, sed divina qualitas in anima inhaerens, ac veluti splendor quidam et lux, quae animarum nostrarum maculas omnes delet, ipsasque animas pulchriores et splendidiores reddit. Atque id ex sacris Litteris aperte colligitur, cum gratiam effundi dicant, eamque Spiritus Sancti pignus soleant appellare.

Huic autem additur nobilissimus omnium virtutum comitatus, quae in animam cum gratia divinitus infunduntur. Quare, cum Apostolus ad Titum ait: H6 Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum, divus Augustinus verba illa abunde effudit explanans: Nimirum, inquit, ad remissionem peccatorum et copiam virtutum.

Iam vero per baptismum etiam Christo capiti tamquam membra copulamur et connectimur. Quemadmodum igitur a capite vis manat, qua singulae corporis partes ad proprias functiones apte exsequendas moventur, ita etiam ex Christi Domini plenitudine in omnes qui iustificantur divina virtus et gratia diffunditur, quae nos ad omnia christianae pietatis officia habiles reddit.

Neque vero mirum cuiquam videri debet, si, cum tanta virtutum copia instructi et ornati simus, tamen non sme magna difficultate et labore pias honestasque actiones inchoamus, vel certe absolvimus. Id enim ob eam rem non evenit, quod virtutes, a quibus actiones ipsae proficiscuntur, Dei beneficio nobis donatae non sint, sed quoniam post baptismum acerrima cupiditates pugna adversus spiritum relicta est; m qua tamen contentione animo frangi aut debihtan christianum hominem non decet, cum, Dei benignitate freti, optima spe niti debeamus fore ut quotidiana recte vivendi exercitatione quaecumque pudica sunt, quaecumque iusta, quaecumque sancta, eadem etiam faciha et iucunda videantur. Haec libenter cogitemus, haec alacri animo agamus, ut Deus pacis sit nobiscum.

Praeterea per baptismum consignamur charactere, qui ex anima deleri numquam potest; de quo nihil est ut plura hoc loco disserantur, cum liceat ex iis quae supra dicta sunt, cum universe de sacramentis ageretur, satis multa quae ad hoc argumentum pertinent, in hunc locum transferre.

Sed quoniam ex characteris vi et natura ab Ecclesia definitum est baptismi sacramentum nulla ratione iterandum esse, ea de re fideles, ne aliquando in errores inducantur, saepe et diligenter a pastoribus admonendi erunt. Hoc vero docuit Apostolus inquiens: Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Deinde cum Romanos hortatur ut, mortui per baptismum in Christo, caverent ne vitam quam ab illo accepissent amitterent, cum inquit: Quod enim Christus mortuus est peccato, mortuus est semel, hoc videtur aperte significare: sicut ille mori iterum non potest, ita nobis denuo mon per baptismum non licere. Quare sancta etiam Ecclesia se unum baptismum credere palam profitetur; quod quidem rei naturae et rationi vehementer consentaneum esse ex eo intelligitur, quod baptismus est quaedam spiritualis regeneratio. Quemadmodum igitur naturali virtute semel tantum generamur et in lucem edimur, atque, ut divus Augustinus ait, Uterus non potest repeti, sic etiam una est spiritualis generatio, nec baptismus ullo umquam tempore iterandus est.

Neque vero quisquam putet eum ab Ecclesia iterari, cum, adhibita huiusmodi verborum formula, aliquem abluit de quo incertum est an baptizatus prius fuerit: Si baptizatus es, te iterum non baptizo; si vero nondum bapti zatus es, ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Ita enim non impie iterari, sed sancte cum adiunctione baptismum administrari dicendum est.

Qua in re tamen diligenter a pastoribus aliqua providenda sunt, in quibus fere quotidie non sine maxima sacramenti iniuria peccatur. Neque enim desunt qui nullum scelus admitti posse arbitrentur, si quemvis sine delectu cum adiunctione illa baptizent; quare si infans ad eos deferatur, nihil prorsus quaerendum putant an is prius ablutus fuerit, sed statim ei baptismum tribuunt. Quin etiam, quamvis exploratum habeant domi sacramentum administratum esse, tamen sacram ablutionem in Ecclesia, adhibita solemni caeremonia cum adiunctione repetere non dubitant; quod quidem sine sacrilegio facere non possunt, et eam maculam suscipiunt, quam divinarum rerum scriptores irregulantatem vocant. Nam ea baptismi forma ex Alexandri Papae auctoritate in illis tantum permittitur de quibus, re diligenter perquisita, dubium relinquitur an baptismum nte susceperint; aliter vero numquam fas est, etiam cum adiunctione, baptismum alicui iterum administrare.

Praeter cetera vero quae ex baptismo consequimur, illud veluti extremum est, quo reliqua omnia videntur referri, quod scilicet caeli aditum propter peccatum prius interclusum unicuique nostrum patefacit. Haec autem quae in nobis baptismi virtute efficiuntur, ex iis plane intelligi possunt quae in Salvatoris baptismo contigisse evangelica auctoritas confirmavit; etenim caeh aperti sunt, et Spiritus Sanctus columbae specie in Christum Dominum descendens apparuit. Ex quo significatum est eis qui baptizantur divini Numinis charismata impertiri et caelorum ianuam reseran; non quidem ut simul atque baptizati sunt, sed ut magis opportuno tempore ingrediantur in illam gloriam, cum omnium miseriarum expertes quae in beatam vitam cadere non possunt, pro mortali conditione immortalitatem assequentur.

Atque hi quidem sunt baptismi fructus; quos, si quidem sacramenti vim spectemus, aeque ad omnes pertinere dubitari non potest; sin autern, quo quisque animo affectus ad illum suscipiendum accesserit consideremus, plus minusve caelestis gratiae et fructus ad unum aliquem, quam ad alium pervenire omnino fateri oportet.


Catechismus Romanus 2106