Catechismus Romanus 2111

CAEREMONIAE

2111
Restat nunc ut quae de huius sacramenti precationibus, ritibus et caeremoniis tradenda sint, aperte et breviter explicentur. Nam quod Apostolus de linguarum dono admonuit, cum inquit sine fructu esse, si quae aliquis loquitur a fidelibus non intelligantur, idem fere ad ritus et caeremonias transferri potest; imaginem enim et significationem earum rerum prae se ferunt quae in sacramento geruntur. Quod si illorum signorum vim et potestatem fidelis populus ignoret, non magna admodum caeremoniarum utilitas futura esse videbitur. Danda est igitur pastoribus opera ut eas fideles intelligant, certoque sibi persuadeant, si minus necessariae sint, plurimi tamen faciendas magnoque in honore esse oportere. Id vero tum instituentium auctoritas, qui sine controversia sancti apostoli fuerunt, tum finis cuius causa caeremonias adhiberi voluerunt, satis docet, ita enim sacramentum maiori cum religione ac sanctitate administrari, ac veluti ante oculos poni praeclara illa et eximia dona quae in eo continentur, et in animos fidelium immensa Dei beneficia magis imprimi, perspicuum est.

Sed omnes caeremoniae et praecationes quibus in baptismi administratione Ecclesia utitur, ad tna capita redigendae sunt, ut in eis explicandis certus ordo a pastoribus servari possit, et quae tradita ab illis fuerint, auditorum memoria facilius retineantur. Ac primum quidem illarum genus est, quae, antequam accedatur ad baptismi fontem, servantur; alterum earum quae, cum ad ipsum fontem ventum est, adhibentur; tertium earum quae, peracto iam baptismo, addi solent.

Imprimis igitur aqua paranda est, qua ad baptismum uti oportet. Consecratur enim baptismi fons, addito mysticae unctionis oleo. Neque id omni tempore fieri permissum est, sed more maiorum festi quidam dies, qui omnium celeberrimi et sanctissimi optimo iure habendi sunt, exspcctantur, in quorum vigiliis sacrae ablutionis aqua conficitur; quibus etiam tantum diebus, nisi necessitas aliter facere coegisset, in veteris Ecclesiae more positum fuit ut baptismus administraretur. Sed quamvis Ecclesia hoc tempore, propter communis vitae pericula, eam consuetudinem retinendam non iudicant, tamen solemnes illas dies Paschae et Pentecostes, quibus baptismi aqua conse cranda est, summa cum religione adhuc observat.

Post aquae consecrationem, alia deinceps quae baptismum antecedunt, explicare oportet. Afferuntur enim, vel etiam adducuntur, qui baptismo initiandi sunt, ad ecclesiae fores atque ab eius introitu omnino prohibentur, quod indigni sint qui domum Dei ingrediantur antequam a se turpissimae servitutis iugum repulennt, et totos se Christo Domino eiusque iustissimo imperio addixennt.

Tum vero sacerdos ab eis exquirit quidnam ab Ecclesia petant; quo cognito, primum eos christianae fidei doctrina, quam in baptismo profiteri debent, instituit; id autem catechismo efficitur. Cuius institutionis morem a Domini Salvatoris praecepto manasse nemo dubitare potest, cum ipse apostolis iusserit: Ite in mmidurn universum, et docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Ex quo licet cognoscere baptismum non esse administrandum, priusquam summa saltem religionis nostrae capita exponantur. Quoniam vero catechismi ratio cx multis interrogationibus constat, si is qui instituitur adulta aetate fuerit, ad ea quae rogantur ipse per se respondet; si autem infans sit, pro illo sponsor rite respondet, solemnemque sponsionem facit.

Sequitur exorcismus, qui ad expellendum diabolum eiusque vires frangendas et debilitandas, sacris et religiosis verbis ac precationibus conficitur.

Accedunt ad exorcismum aliae caere moniae, quarum singulae, ut quae mysticae sint, propriam atque illustrent significationem habent.

Nam cum sal in illius os qui ad baptismum adducendus est inseritur, hoc significari perspicuum est eum fidei doctrina et gratiae dono consecuturum esse, ut a peccatorum putredine liberetur, saporemque bonorum operum percipiat et divinae sapientiae pabulo delectetur.

Obsignantur praeterea signo crucis frons, oculi, pectus, humen, auires; quae omnia declarant baptismi mysterio sensus baptizati aperiri ac roborari, ut Deum excipere praeceptaque eius intelligere ac servare possit.

Postea vero illi nares et aures sahva lmiuntur, statimque ad baptismi fontem mittitur, ut quemadmodum caecus ille evangelicus quem Dominus iusserat oculos luto ilhtos Siloes aqua abluere, lumen recuperavit, ita etiam intelligamus sacrae ablutioms eam vim esse, ut menti ad caelestem veritatem perspiciendam lumen afferat.

His peractis, ad baptismi fontem veniunt, ibique aliae caeremoniae et ritus adhibentur, ex quibus christianae religionis summam licet cognoscere. Sacerdos enim tcr conceptis verbis eum qui baptizandus est interrogat: Abrenuntias Satanae, et omnibus operibus eius, et omnibus pompis eius? At ille, aut eius nomine patnnus, ad singulas interrogationes respondet: Abrenuntio. Igitur qui Christo nomen daturus est, hoc primum sancte et religiose polliceri debet, se diabolum et mundum deserere, ac nullum umquam tempus fore in quo utrumque veluti hostem teterri mum non detestetur.

Deinde ad ipsum baptismi fontem consistens, mterrogatur a sacerdote hoc modo: Credis in Deum Patrem Omnipotentem? Cui ille respondet: Credo. Atque ita deinceps de reliquis Symboli articulis rogatus, fidem suam solemni religione profitetur. Quibus sane duabus sponsionibus omnem christianae legis vim et disciplinam contineri perspicuum est.

Sed cum iam baptismum administrare oportet, quaerit sacerdos ab eo qui baptizandus est, num baptizari velit; quo quidem per se, vel eius nomine, si infans sit, patnno annuente, statim m nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti salutari aqua eum abluit. Quemadmodum enim primus homo, sua voluntate serpenti oboediens, merito damnatus est, ita Dominus neminem ad suorum numerum, nisi voluntarium militem, adscribi voluit, ut, divinis iussis sponte obtemperare, aeternam salutem consequeretur.

Iam postquam baptismus absolutus est, sacerdos summum baptizati verticem chrismate pertingit, ut intelligat se ab eo die Christo capiti tamquam membrum coniunctum esse, atque eius corpori insitum, et ea re christianum a Christo, Christum vero a chrismate appellari. Quid vero chrisma significet, ex his satis intelligi quae tunc sacerdos orat, divus Ambrosius testatur.

Induit postea sacerdos baptizatum veste alba, dicens: Accipe vestem candidam, quam immaculatam perferas ante tribunal Domini nostri Iesu Christi, ut habeas vitam aeternam; infantibus vero, qui vestitu rion utuntur, iisdem verbis album sudanolum datur. Quo symbolo significari sancti Patres docent tum resurrectionis gloriam, ad quam per baptismum nascimur; tum nitorem et pulchritudinem, qua, dilutis peccatorum maculis, anima in baptismo ornatur; tum innocentiam atque integritatem, quam in omni vita baptizatus servare debet.

Ei deinde cereus ardens in manum traditur, qui ostendit fidem charitate inflammatam, quam in baptismo accepit, bonorum operum studio alendam atque augendam esse.

Ad extremum vero nomen baptizato imponitur, quod quidem ab aliquo sumendum est qui propter excellentem animi pietatem et religionem in sanctorum numerum relatus est. Ita enim facile fiet ut quivis, nominis similitudine, ad virtutis et sanctitatis imitationem excitetur; ac praeterea, quem imitari studeat, eum quoque precetur, et speret sibi advocatum ad salutem tum animi, tum corporis defendendam venturum esse. Quare reprehendendi sunt qui gentilium nomina et eorum praecipue qui omnium sceleratissnm fuerunt, tam diligenter consectantur et pueris imponunt; cum ex eo intelligi possit quanti christianae pietatis studium faciendum existiment, qui impiorum hominum memoria tantopere delectari videntur, ut velint fidelium aures huiusmodi profanis nominibus undique circumsonare.

Haec de baptismi sacramento si a pastoribus explanata fuerint, nihil eorum fere praetermissum esse videbitur quae ad hanc cognitionem maxime pertinere existimanda sunt. Demonstratum est enim quid ipsum baptismi nomen significet, quae sit eius natura et substantia, tum ex quibus partibus constet. Dictum est a quo institutus fuerit; qui ministri ad conficiendum sacramentum necessarii sint; quosve tamquam paedagogus ad sustentandam baptizati imbecillitatem adhibere oporteat. Traditum est etiam quibus et quemadmodum animo affectis baptismus administrari debeat; quae sit eius virtus et efficientia; postremo., qui ritus et caeremoniae serventur, quantum proposita ratio postulabat, satis copiose explicatum est. Quae omnia ob eam praecipue causam docenda esse pastores meminerint, ut fideles in hac cura et cogitatione perpetuo versentur, ut in iis quae adeo sancte et religiose spoponderunt, cum baptismo initiati sunt, fidem servent, atque eam vitam instituant quae sanctissimae christiani nominis professioni respondeat.

CAPUT III: DE CONFIRMATIONIS SACRAMENTO

2200
Si in sacramento confirmationis explicando pastorum diligentia requirenda umquam fuit, nunc certe opus est illud quam maxime illustrare, cum in sancta Dei Ecclesia hoc sacramentum a multis omnino praetermittatur, paucissimi vero sint qui divinae gratiae fructum quem deberent, ex eo capere studeant. Quare fideles ita de huius sacramenti natura, vi, dignitate, tum in die Pentecostes, quo praecipue die administrari solet, tum aliis etiam diebus, cum id pastores commode fieri posse iudicaverint, docendi erunt, ut intelligant nem solum negligendum non esse, sed summa cum pietate et religione suscipiendum; ne ipsorum culpa maximoque maio eveniat ut frustra in eos divinum hoc beneficium collatum esse videatur.

NOMEN

2201
Sed ut a nomine initium sumatur, confirmationem ab Ecclesia hoc sacramentum idcirco vocari docendum est, quoniam qui baptizatus est, cum ab episcopo sacro chrismate ungitur, additis solemnibus illis verbis: Signo te signo Crucis, et confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, nisi aliud sacramenti efficientiam impediat, novae virtutis robore firmior atque adeo perfectus Christi miles esse incipit.

RATIO SACRAMENTI

2202
In confirmatione autem veram et propriam sacramenti rationem catholica Ecclesia semper agnovit; quod et Melchiades Pontifex et plures etiam alii sanctissimi et vetustissimi Pontifices aperte declarant. Ac sanctus Clemens eius veritatis doctrinam gravion sententia comprobare non potuit; inquit enim: Omnibus festinandum est sine mora renasci Deo, et demum ab episcopo consignari, id est, septiformem gratiam Spiritus Sancti percipere, cum alioqui perfectus christi unus nequaquam esse possit is qui iniuria et voluntate, non autem necessitate compulsus, hoc sacramentum praetermisent, ut a beato Petro accepimus, et ceteri apostoli, praecipiente Domino, docuerunt. Hanc vero eandem fidem doctrina sua confirmarunt qui eodem Spiritu pleni pro Christo sanguinem proiuderunt: Urbanus, Fabianus, Eusebius, romani pontifices, quemadmodum ex eorum decretis licet perspicere. Accedit praeterea sanctorum Patrum consentiens auctoritas, inter quos Dionysius Areopagita, Athenarum episcopus, cum diceret qua ratione hoc sacrum unguentum conficere eoque uti oporteret, ita inquit: Baptizatum sacerdotes induunt veste congrua munditiae, ut ad Pontificem ducant, ille vero sacro atque prorsus divino unguento baptizatum signans, sacratissimae communionis participem facit. Eusebms quoque Caesariensis tantum huic sacramento tribuit, ut dicere non dubitant Novatum haereticum Spiritum Sanctum promereri non potuisse, quia, cum baptizatus esset in gravi aegritudine, signaculo chrismatis non est signatus. Sed clarissima habemus huius rei testimonia tum a divo Ambrosio, in eo hbro quem de iis qui minantur inscripsit, tum a divo Augustino, in libris quos adversus Petiliani donatistae epistolas edidit; quorum uterque adeo de huius sacramenti veritate nihil dubitari posse existimavit, ut eam Scripturae etiam locis doceat ac confirmet. Quare alter quidem verba illa Apostoli: Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis; alter vero, quod in Psalmis legitur: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron; tum illud eiusdem Apostoli: Chantas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis, ad confirmationis sacramentum referri testatus est.

Quamvis autem a Melchiade dictum sit baptismum confirmationi maxime coniunctum esse, non idem tamen sacramentum, sed ab altero longe disiunctum existimandum est. Constat enim varietatem gratiae quam singula sacramenta tribuunt, et rei sensibus subiectae quae ipsam gratiam significat, efficere ut varia quoque et diversa sacramenta sint.

Cum igitur baptismi gratia homines in novam vitam gignantur, confirmationis autem sacramento, qui iam geniti sunt, viri evadant, evacuatis quae erant parvuli, satis intelligitur, quantum in naturali vita generatio ab incremento distat, tantumdem inter se differre baptismum, qui regenerandi vim habet, et confirmationem, cuius virtute fideles augescunt et perfectum animi robur assumunt.

Praeterea, quoniam novum atque distinctum sacramenti genus constituendum est ubi animus in novam aliquam difficultatem incurrit, facile perspici potest, quemadmodum baptismi gratia ad mentem fide informandam indigemus, ita etiam maxime conducere fidelium animos alia gratia confirmari, ut nullo poenarum, suppliciorum, mortis periculo aut metu, a verae fidei confessione deterreantur. Quod quidem cum sacro confirmationis chrismate efficiatur, ex eo aperte colligitur huius sacramenti rationem a baptismo diversam esse; quare Melchiades pontifex utriusque discrimen accurata oratione persequitur, ita scribens: In baptismate homo ad militiam recipitur, et in confirmatione coarmatur ad pugnam; in fonte baptismatis Spiritus Sanctus plenitudinem tribuit ad innocentiam, confirmatione autem perfectionem ad gratiam ministrat; in baptismo regcneramur ad vitam, post baptismum ad pugnam confirmantur; in baptismo abluimur, post baptismum roboramur; regeneratio per se salvat in pace baptismum recipientes, confirmatio armat atque instruit ad agones. Verum haec iam non solum ab aliis conciliis tradita, sed praecipue a sacra Synodo Tridentina decreta sunt, ut iam de iis non solum aliter sentire, sed ne dubitare quidem ullo modo liceat.

INSTITUTIO

2203
Quoniam vero supra demonstratum est quam necessarium esset communiter de omnibus sacramentis docere a quonam ortum habuerint, idem etiam de confirmatione tradere oportet, ut fideles huius sacramenti sanctitate magis afficiantur. Igitur pastoribus explicandum est Christum Dominum non solum eius auctorem fuisse, sed, sancto Fabiano pontifice romano teste, chrismatis ritum et verba, quibus in eius administratione catholica Ecclesia utitur, praecepisse. Quod quidem iis facile probari poterit qui confirmationem sacramentum esse confitentur, cum sacra omnia mysteria humanae naturae vires superent, nec ab alio quam a Deo possint institui.

MATERIA

2204
Iam vero quae sint eius partes, ac primum quidem de materia dicendum est. Haec autem chrisma appellatur; quo nomine, a graecis accepto, etsi profani scriptores quodlibet unguenti genus significant, illud tamen qui res divinas tradunt, communi loquendi consuetudine ad illud tantummodo unguentum ac commodarunt, quod ex oleo et balsamo solemni episcopi consecratione conficitur. Quare duae res corporeae permixtae, confirmationis materiam praebent; quae quidem diversarum rerum compositio, quemadmodum multiplicem Spiritus Sancti gratiam quae confirmatis tribuitur declarat, ita etiam ipsius sacramenti excellentiam satis ostendit. Q'uod autem ea sit huius sacramenti materia, cum sancta Ecclesia et Concilia perpetuo docuerunt, tum a sancto Dionysio et compluribus aliis gravissimis Patribus traditum est; imprimisque a Fabiano pontifice, qui apostolos chrismatis confectionem a Domino accepisse nobisque reliquisse testatus est.

Neque vero ulla alia materia quam chrismatis aptior videri poterat ad illud declarandum quod hoc sacramento efficitur. Uleum enim, quod pingue sit et natura sua manet ac diffluat, gratiae plenitudinem exprimit, quae per Spiritum Sanctum a Christo capite m alios redundat atque effunditur, sicut unguentum quod descendit in barbam Aaron usque in oram vestimenti eius; unxit enim eum Deus oleo laetitiae prae consortibus suis; ac de plenitudine eius nos omnes accepimus. Balsamum vero, cuius odoratus iucundissimus est, quid aliud significat quam fideles, cum sacramento confirmationis perficiuntur, eam virtutum omnium suavitatem effundere, ut illud Apostoli queant dicere: Christi bonus odor sumus Deo? Habet praeterea balsamum eam vim, ut, quidquid eo circumhtum fuerit, putrescere non sinat; quod quidem ad huius sacramenti virtutem significandam valde accommodatum videtur, cum plane constet fidelium animos, caelesti gratia quae in confirmatione tribuitur praeparatus, facile a scelerum contagione defendi posse.

Consecratur autem chrisma solemmbus caeremoniis ab episcopo. Ita enim Salvatorem nostrum docuisse in extrema Coena, cum chrismatis conficiendi rationem apostolis commendaret, Fabianus pontifex, sanctitate et martyni gloria clanssimus, tradidit. Quamquam cur ita fieri debuent, ratione etiam ostendi potest. Etenim in plerisque aliis sacramentis Christus ita eorum materiam instituit, ut sanctitatem quoque illi tnbuent. Non solum enim aquam elementum baptismi esse voluit, cum inquit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei; sed cum ipse baptizatus est, effecit ut ea deinceps vi sanctificandi praedita esset. Quare dictum est a sancto

Chrysostomo: Aqua baptismi purgare peccata credentium non posset, nisi tactu Dominici corporis sanctificata fuisset. Quoniam igitur Dominus hanc confirmationis materiam usu ipso et tractatione non sacravit, necessarium est ut sanctis et religiosis precationibus consecretur; neque ad alium ea confectio, nisi ad episcopum, pertinere potest, qui eiusdem sacramenti ordinarius minister institutus est.

FORMA

2205
Sed explicanda erit praeterea altera pars ex qua sacramentum constituitur, forma scilicet et verba quae ad sacram unctionem adhibentur; monendique fideles ut in hoc sacramento suscipiendo, tunc maxime cum ea pronuntiari animadvertunt, ad pietatem, fidem et religionem animos excitent, ne quid caelesti gratiae impedimenti esse possit.

His igitur verbis confirmationis forma absolvitur: SlGNO TE SIGNO CRUCIS, ET CONFIRMO TE CHRISMATE SALUTIS, IN NOMINE PATRIS, ET FILII, ET SPIRITUS SANCTI. Sed tamen, si ad veritatem rationem quoque revocemus, idem facile probari potest. Etenim sacramenti forma ea omnia continere debet, quae ipsius sacramenti naturam et substantiam explicant. Atqui maxime haec tria in confirmatione observanda sunt: divina potestas, quae ut principalis causa in sacramento operatur; tum robur animi et spiritus, quod per sacram unctionem fidelibus ad salutem tribuitur; deinde signum, quo notatur is qui in certamen christianae militiae descensurus est. Ac primum quidem, verba illa: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, quae extremo loco posita sunt; alterum, ea: Confirmo te chrismate salutis, quae in medio sunt; tertium, quae in principio formae locantur: Signo te signo crucis, satis declarant. Quamquam si etiam ratione aliqua probari non possit hanc esse huius sacramenti veram et absolutam formam, Ecclesiae catholicae auctoritas, cuius magisterio ita semper edocti fuimus, non patitur nos ea de re quidquam dubitare.

MINISTER

2206
Docere etiam pastores debent quibus potissimum huius sacramenti administratio commissa sit. Nam cum multi sint, ut est apud Prophetam, qui currant neque tamen mittantur, necesse est qui veri et legitimi eius ministri sint tradere, ut fidelis populus confirmationis sacramentum et gratiam consequi possit.

Solum itaque episcopum huius sacramenti conficiendi ordinariam potestatem habere sacrae Litterae ostendunt. Nam nn Actis apostolorum legimus, cum Samaria verbum Dei accepisset, Petrum et Ioannem ad eos missos esse, qui oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum; nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant. Quo in loco licet videre, eum qui baptizaverit, quod tantum esset diaconus, confirmandi potestatem nullam habuisse, sed munus illud perfectionbus ministris, hoc est, apostolis, reservatum esse. Quin etiam ubicumque sacrae Scripturae huius sacramenti mentionem faciunt, idem observari potest. Neque ad eam rem demonstrandam desunt sanctorum Patrum atque Pontificum, Urbani, Eusebii, Damasi, Inocentn, Leonis clarissima testimonia, quemadmodum ex eorum decretis perspicuum est. Divus quoque Augustinus graviter queritur de corrupta aegyptiorum et alexandrinorum consuetudine, quorum sacerdotes audebant confirmationis sacramentum administrare.

Ac iure quidem hoc factum esse, ut eiusmodi munus ad episcopos deferretur, hac similitudine possunt pastores declarare. Ut enim in exstruenda aedificiis, etsi fabn, qui inferiores ministri sunt, caementa, calcem, ligna et reliquam materiam parant atque componunt, absolutio tamen operis ad architectum spectat; ita etiam hoc sacramentum, quo veluti spirituale aedificium perficitur, a nullo alio, nisi a summo sacerdote, administrari opus erat.

PATRINUS

2207
Additur vero etiam patnnus, quemadmodum in baptismo fieri demonstratum est. Nam si qui gladiatonam dimicationem subeunt, alicuius indigent, cuius arte et consilio doceantur quibus ictibus ac petitionibus, salvis ipsis, conficere adversarium possint; quanto magis fideles, cum sacramento confirmationis quasi firmissimis armis tecti ac muniti, in spirituale certamen cui aeterna salus pro posita est, descendunt, ducis ac momtoris indigebunt? Recte igitur ad huius quoque sacramenti administrationem patrini advocandi sunt, quibuscum eadem spiritualis affinitas coniungitur, quae legitima nuptiarum foedera impedit, ut antea docuimus, cum de patrinis ageretur qui ad baptismum adhibendi sunt.

SUBIECTUM

2208
Sed quoniam saepe evenit ut fideles in hoc sacramento suscipiendo aut praepropera festinatione, aut dissoluta quadam negligentia et cunctatione utantur nam de iis qui ad eum impietatis gradum venerunt, ut illud contemnere et aspernan audeant, nihil est quod dicamus , aperiendum est etiam pastoribus, qui, qua aetate, quo pietatis studio praediti esse debeant quibus confirmationem dare oportet.

Atque illud imprimis docendum est, hoc sacramentum eiusmodi necessitatem non habere, ut sme eo salvus quis esse non possit. Quamquam vero necessarium non est, a nemine tamen praetermitti debet, sed potius maxime cavendum est ne in re sanctitatis plena, per quam nobis divina munera tam large impertiuntur, aliqua negligentia committatur; quod enim omnibus communiter ad sanctificationem Deus proposuit, ab omnibus etiam summo studio expetendum est. Ac sanctus quidem Lucas, cum admirabilem illam Spiritus Sancti effusionem describeret, ita inquit: Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum; deinde paucis interiectis: Et repleti sunt omnes Spiritu Sancto. Ex quibus verbis licet intelligere, quoniam domus illa sanctae Ecclesiae figuram et imaginem gerebat, ad omnes fideles confirmationis sacramentum, cuius initium ab eo die ductum est, pertinere. Atque id etiam ex ipsius sacramenti ratione facile colligitur; illi enim sacro chrismate confirmari debent, quibus spirituali incremento opus est, et qui ad perfectum christianae religionis habitum perducendi sunt; at nulli id non maxime convenit. Ut enim hoc spectat natura, ut qui in lucem eduntur, adolescant atque ad perfectam aetatem perveniant, etiamsi interdum, quod vult, minus assequatur; ita communis omomnium mater catholica Ecclesia vehementer optat ut in eis quos per baptismum regeneravit, christiani hominis forma perfecte absolvatur; id autem quoniam mysticae unctionis sacramento efficitur, perspicuum est eam ad universos fideles aeque pertinere.

In quo illud observandum est, omnibus quidem post baptismum confirmationis sacramentum posse administrari; sed minus tamen expedire hoc fieri antequam pueri rationis usum habuerint. Quare si duodecimus annus non exspectandus videatur, usque ad septimum certe hoc sacramentum differre maxime convenit. Neque enim confirmatio ad salutis necessitatem instituta est, sed ut eius virtute optime instructi et parati invenirentur, cum nobis pro Christi fide pugnandum esset; ad quod sane pugnae genus pueros, qui adhuc usu rationis carent, nemo aptos esse iudicant.

Ex his igitur efficitur, ut qui adulta iam aetate confirmandi sunt, siquidem huius sacramenti gratiam et dona consequi cupiant, eos non solum fidem et pietatem af ferre, sed graviora etiam peccata quae admiserunt, ex animo dolere oporteat. Qua in re elaborandum est ut peccata etiam prius confiteantur; et pastorum cohortatione ad ieiunia et alia pietatis opera suscipienda incitentur, admoneanturque laudabilem illam antiquae Ecclesiae consuetudinem renovandam esse, ut non nisi ieiuni hoc sacramentum susciperent; quod quidem fidelibus facile persuaderi posse existimandum est, si huius sacramenti dona admirabilesque effectus intellexerint.

EFFECTUS

2209
Itaque pastores docebunt confirmationem hoc cum ceteris sacramentis commune habere, ut, nisi impedimentum aliquod ex parte eius qui recipit, inferatur, novam gratiam tribuat. Etenim haec sacra et mystica signa eiusmodi esse demonstratum est, quae gratiam declarant atque efficiunt.

Sed praeter haec quae cum aliis communia censenda sunt, primum quidem illud proprie confirmatiom tribuitur, quod baptismi gratiam perficit. Qui enim per baptismum christiani effecti sunt, quasi infantes modo geniti temeritatem adhuc et mollitiem quandam habent, ac deinde chris matis sacramento adversus omnes carnis, mundi et diaboli impetus robustiores fiunt, et eorum animus in fide omnino confirmatur ad confitendum et glori ficandum nomen Domini nostri Iesu Christi, ex quo etiam nomen ipsum inventum esse nemo dubitant. Neque enim, ut quidam non minus impente quam impie finxerunt, confirmationis vocabulum ab eo deducitur, quod olim qui infantes baptizati erant, cum iam adulti essent, ad episcopum adducebantur, ut fidem christianam quam in baptismo susceperant confirmarent, ita ut confirmatio nihil a catechesi differre videatur; cuius consuetudinis nullum probatum testimonium afferri potest, sed ab eo nomen rei impositum est, quod huius sacramenti virtute Deus in nobis id confirmat quod baptismo operari coepit, nosque ad christianae soliditatis perfectionem adducit. Nec vero confirmat solum, sed auget etiam, de quo Melchiades ita testatur: Spiritus Sanctus, qui super aquas baptismi salutifero descendit illapsu, in fonte plenitudinem tribuit ad innocentiam, in confirmatione augmentum praestat ad gratiam. Deinde non auget modo, sed admirabili quadam ratione auget. Hoc autem pulcherrime indumenti translatione Scriptura significavit atque expressit; inquit enim Dominus Salvator, cum de hoc sacramento loqueretur: Sedete in civitate, quoad usque induamini virtute ex alto.

Quod si pastores voluerint divinam huius sacramenti efficientiam ostendere hoc vero ad commovendos fidelium animos maximam vim habiturum esse dubitari non potest , satis erit quid ipsis apostolis evenerit explicare. Illi enim ante passionem, vel sub ipsam passionis horam, adeo infirmi et remissi fuerunt, ut, cum Dominus comprehensus est, statim se in fugam coniecennt; Petrus vero, qui Ecclesiae petra et fundamentum designatus erat, et summam constantiam excelsiŠ que animi magnitudinem prae se tulerat, unius rnulierculae voce perterritus, se Iesu Christi discipulum esse, non semel aut iterum, sed tertio negaverit; ac post resurrectionem omnes propter metum iudaeorum inclusi domi se continuennt. At vero in die Pentecostes tanta Spiritus Sancti virtute omnes repleti sunt, ut dum Evangelium, quod eis commissum erat, non solum in iudaeorum regione, sed in universo orbe audacter et libere disseminarent, nihil sibi felicius accidere posse existimaverint, quam quod digni haberentur qui pro Christi nomine contumeliam, vincula, tormenta, cruces perferrent.

Habet praeterea confirmatio eam vim ut characterem imprimat, quo fit ut nulla unquam ratione iterari possit; quod etiam in baptismo supra observatum est, ac de sacramento ordinis quoque suo loco planius exponetur. Haec igitur si a pastoribus saepe et accurate explicata erunt, vix fieri poterit quin fideles, cognita huius sacramenti dignitate atque utilitate, illud summa cum diligentia sancte et religiose suscipere studeant.

CAEREMONIAE

2210
Restat nunc ut aliqua etiam de ritibus et caeremoniis quibus in hoc sacramento admimstrando catholica Ecclesia utitur, breviter perstringantur; quae explicatio quanto usui futura sit pastores intelligent, si quae antea dicta sunt, cum hic locus tractaretur, repetere voluerint.

Qui igitur confirmantur, sacro chrismate in fronte tanguntur. Nam hoc sacramento Spiritus Sanctus m animos fidelium sese infundit, in eisque robur et fortitudinem auget, ut in spirituali certamine viriliter pugnare et nequissimis hostibus resistere queant. Quocirca declaratur eos nullo metu aut verecundia, quarum affectionum signa maxime in fronte solent apparere, a libera christiani nominis confessione absterrendos esse. Praeterea, nota illa, qua christianus a ceteris veluti miles insignibus quibusdam ab aliis distinguitur, in illustnon corporis parte imprimenda erat. Sed illud quoque solemni religione in Ecclesia Dei servatum est, ut in Pentecoste praecipue hoc sacramentum administraretur, quod hoc maxime die apostoli Spiritus Sancti virtute roborati et confirmati sint, cuius divini facti recordatione fideles admonerentur, quae quantaque mysteria in sacra unctione cogitanda essent.

Deinde vero, qui unctus et confirmatus est, ut meminerit se tamquam fortem athletam paratum esse oportere ad omnia adversa invicto animo pro Christi nomine ferenda, manu leviter in maxilla ab episcopo caeditur.

Postremo autem pax ei datur, ut intelligat se gratiae caelestis plenitudinem, et pacem quae exsuperat omnem sensum, consecutum esse.

Atque haec summa eorum sit quae de chrismatis sacramento pastoribus, non tam quidem nudis verbis et oratione, quam inflammato quodam pietatis studio explicanda sunt, ut ea in animis intimisque fidelium cogitationibus inserere videantur.

CAPUT IV: DE EUCHARISTIAE SACRAMENTO

2300
Quemadmodum ex omnibus sacris mysteriis, quae nobis tamquam divinae gratiae certissima instrumenta Dominus Salvator noster commendavit, nullum est quod cum sanctissimo Eucharistiae sacramento comparari queat, ita etiam nulla gravior alicuius sceleris animadversio a Deo metuenda est, quam si res omnis sanctitatis plena, vel potius quae ipsum sanctitatis auctorem et fontem continet, neque sancte neque religiose a fidelibus tractetur. Id vero Apostolus et sapienter vidit et de eo nos aperte admonuit. Nam cum declarasset quanto illi scelere obstricti essent qui corpus Domini non diiudicarent, statim subiecit: Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. Ut igitur fidelis populus, cum caelesti huic sacramento divinos honores tribuendus esse intellexerit, et gratiae uberes fructus capiat et iustissimam Dei iram effugiat, illa omnia a pastoribus diligentissime exponenda erunt quae eius maiestatem magis illustrare posse videantur.

Qua in re opus erit ut Pauh apostoli rationem secuti, qui se quod a Domino acceperat Corinthiis tradidisse professus est, imprimis huius sacramenti institutionem fidelibus explicent. Ita vero gestam rem esse ex Evangelista perspicue colligitur. Cum enim Dominus dilexisset suos, in finem dilexit eos; cuius quidem amoris ut divinum aliquod atque admirabile pignus daret, sciens horam iam advenisse ut transiret ex hoc mundo ad Patrem, ne ullo umquam tempore a suis abesset, inexplicabili consilio, quod omnem naturae ordinem et conditionem superat, perfecit. Etenim celebrata cum discipulis agni paschalis coena, ut figura veritati, umbra corpori crederet, panem accepit, Deoque gratias agens benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis et dixit: Accipite et manducate: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur; hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem accepit, postquam coenavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in rneo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.


Catechismus Romanus 2111