Catechismus Romanus 2306

TRANSSUBSTANTIATIO

2306
Hactenus quae explicata sunt, eo pertinent ut ostendant pastores verum Christi corpus et sanguinem m Eucharistiae sacramento contineri. Nunc, quod alterum erat propositum, docebunt etiam panis et vini substantiam in sacramento post consecrationem non remanere. Hoc vero quamvis maximam admirationem mento habere possit, tamen cum eo quod prius demonstratum est necessario coniungitur.

Etenim si est verum Christi corpus sub panis et vini specie post consecrationem, omnino necesse est, cum ibi antea non esset, hoc vel loci mutatione, vel creatione, vel alterius rei in ipsum conversione tactum esse. At vero fieri non posse constat ut corpus Christi m sacramento sit, quod ex uno in alium locum venerit; ita enim fieret ut a caeh sedibus abesset, quoniam nihil movetur, nisi locum deserat a quo movetur. Creari autem corpus Christi minus credibile est, ac ne in cogitationem quidem cadere hoc potest. Relinquitur ergo ut in sacramento sit corpus Domini, quod panis in ipsum convertatur. Quare nulla panis substantia remaneat necesse est. Hac ratione adducti, Patres et maiores nostri, in Conciliis Lateranensi magno et Florentino, huius articuli veritatem apertis decretis confirmarunt. A Tridentina vero Synodo explicitius ita definitum est: Si quis dixerit in sacrosancto Eucharistiae sacramento remanere substantiam panis et vini una cum corpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi, anathema sit.

Haec vero ex testimoniis Scripturarum facile fuit colligere. Primum, quod in eius sacramenti institutione ipse Dominus dixit: Hoc est corpus meum. Vocis enim hoc ea vis est, ut omnem rei praesentis substantiam demonstret; quod si panis substantia remaneret, nullo modo vere dici videretur: hoc est corpus meum. Deinde Christus Dominus apud Ioannem: Panis, inquit, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita, panem videlicet carnem suam vocans. Ac paulo post subiecit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis; et rursus: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Cum ergo tam claris et perspicuis verbis carnem suam panem et cibum verum, sanguinem item verum potum nominavent, satis videtur declarasse nullam in sacramento substantiam panis et vini remanere.

Atque hanc perpetuo sanctorum Patrum consentientem fuisse doctrinam, qui eos evolverit facile intelliget. Divus quidem Ambrosius ita scribit: Tu jorte dicis: meus panis est usitatus; sed panis iste, panis est ante verba sacramentorum; ubi accesserit consecratio, de pane fit caro Christi. Quod quidem ut facilius probare posset, vana deinde affert exempla et similitudines. Ahbi vero, cum verba illa interpretaretur: omnia quaecumque Dominus voluit fecit in caelo et in terra, licet, inquit, figura panis et vini videatur, nihil tamen aliud quam caro Christi et sanguis post consecratione? ! credendum est. Atque eisdem fere verbis eandem sententiam sanctus Hilanus exponens, docuit, quamvis extrinsecus panis et vinum videatur, vere tamen corpus et sanguinem Domini esse. Sed moneam pastores hoc loco mirandum non esse si post consecrationem panis etiam vocetur. Hoc enim nomine Eucharistia appellari consuevit, tum quia panis speciem habeat, tum quia naturalem alendi et nutriendi corporis vim, quae panis propria est, adhuc retineat. Eam autem esse sacrarum Litterarum consuetudinem, ut res ita appellet cuiusmodi esse videantur, satis ostendit quod in Genesi dictum est, tres viros Abrahae apparuisse, qui tamen tres angeli erant; et duo illi qui apostolis, ascendente in caelum Christo Domino, apparuerunt, cum essent angeli, viri dicuntur.

Difficillima est omnino huius mysterii explicatio. Sed tamen conabuntur pastores iis qui magis in divinarum rerum cognitione proiecerunt nam qui adhuc imbecilhores sunt, verendum esset ne rei magnitudine opprimerentur ; conabuntur, inquam, tradere huius admirabilis conversionis modum, quae ita tit, ut tota panis substantia divina virtute in totam corporis Christi substantiam, totaque vini substantia in totam sanguinis Christi substantiam, sine ulla Dornini nostri mutatione, convertatur. Neque enim Christus aut generatur, aut mutatur, aut augescit, sed in sua substantia totus permanet. Quod mysterium cum divus Ambrosius declararet: Vidcs, inquit, quam operatonus sit sermo Christi. Si ergo tanta vis est in sermone Domini Iesu, ut inciperent esse quae non erant, mundus scilicet, quanto magis operatonus est, ut sint quae erant, et in aliud commutentur? In quam sententiam alii etiam veteres et gravissimi Patres scriptum reliquerunt; divus quidem Augustinus: Fideliter fatemur ante consecrationem panem esse et vinum, quod natura formavit; post consecrationem vero carnem Christi et sanguinem, quod benedictio consecravit. Damascenus: Corpus secundum veritatem coniunctum est divinitati, corpus ex sancta Virgine; non quod ipsum corpus assumptum dc caelo descendat, sed quod ipse panis et vinum in corpus et sanguinem Christi transmutentur.

Haec itaque admirabilis conversio convenienter et proprie a sancta catholica Ecclesia transsubstantiatio est appellata, quemadmodum sacra Tridentina Synodus docuit. Ut enim generatio naturalis, quod forma in ea mutatur, recte et proprie transformatio dici potest, ita etiam, quod in sacramento Eucharistiae tota unius rei substantia in totam alterius rei substantiam transeat, verbum transsubstantiationis recte et sapienter a maioribus nostris inventum est.

Sed illud saepissime a sanctis Patribus repetitum, fideles admonendi sunt ne curiosius inquirant quo pacto ea mutatio fieri possit, nec enim percipi a nobis potest, nec in naturalibus mutationibus aut in ipsa rerum creatione eius rei exemplum aliquod habemus. Verum quid hoc sit, fide cognoscendum est; quomodo fiat, curiosius non inquirendum. Non minorem vero cautionem pastores adhibeant oportet in eo etiam mysterio explicando, quomodo Christi Domini corpus vel in minima panis particula totum contineatur. Vix enim unquam huiusmodi disquisitiones instituendae erunt; sed tamen, quando christiana chantas hoc postulaverit, primum quidem, meminerint fidelium animos illa voce praemunire: Non erit impossibile apud Deum omne verbum.

Deinde vero doceant Christum Dominum in hoc sacramento ut in loco non esse. Etenim locus res ipsas consequitur, ut magnitudine aliqua praeditae sunt; Christum vero Dominum ea ratione in sacramento esse non dicimus, ut magnus aut parvus est, quod ad quantitatem pertinet, sed ut substantia est. Substantia enim panis in Christi substantiam, non in magnitudinem aut quantitatem convertitur; nemo vero dubitat substantiam aeque in parvo atque in magno spatio contineri. Nam et aens substantia totaque eius natura sic in parva ut in magna aeris parte; itemque tota aquae natura non minus in urnula quam in flumine insit, necesse est. Cum igitur panis substantiae corpus Domini nostri succedat, fateri oportet ad eundem plane modum in sacramento esse quomodo panis substantia ante consecrationem. Ea vero utrum sub magna an sub parva quantitate esset, nihil ad rem omnino pertinebat.

SPECIES

2307
Tertium restat, quod in hoc sacramento maximum atque admirabile videatur; quod quidem, iam duobus aliis cxplicatis, facilius a pastoribus tractari posse existimandum est, panis videlicet et vim species in hoc sacramento sine aliqua re subiecta constare. Nam, cum antea demonstratum sit corpus Domini et sanguinem vere in sacramento esse, ita ut nulla amplius subsit panis et vini substantia, quoniam ea accidentia Christi corpori et sanguini inhaerere non possunt, relinquitur ut supra omnem naturae ordinem ipsa se, nulla alia re nisa, sustentent. Haec perpetua et constans fuit catholicae Ecclesiae doctrina, quae etiam facile eorum testimoniorum auctoritate confirmari poterit, quibus antea planum factum est nullam residere in Eucharistia panis aut vini substantiam.

Sed nihil magis fidelium pietati convenit quam, omissis subtilioribus quaestionibus, huius admirabilis sacramenti maiestatem venerari et colere, ac deinde in eo summam Dei providentiam suspicere, quod sacrosancta mysteria sub panis et vini specie administranda instituerit. Nam cum a communi hominum natura maxime abhorreat humanae carnis esca aut sanguinis potione vesci, sapientissime fecit ut sanctissimum corpus et sanguis sub earum rerum specie, panis, inquam, et vini, nobis administraretur, quorum quotidiano et communi alimento maxime delectamur. Adiunctae vero etiam sunt duae illae utilitates, quarum prima est quod ab infidelium calumnia liberati sumus, quam facile effugere non possemus, si Dominum sub propria specie comedere videremur. Altera est quod, dum corpus et sanguinem Domini ita sumimus ut tamen quod vere tit sensibus percipi non possit, hoc ad fidem in animis nostris augendam plurimum valet; quae quidem, ut sancti Gregorii sententia pervulgatum est, ibi non habet mentum, ubi humana ratio praebet experimentum.

2308

EFFECTUS

Haec autem quae hactenus exposita sunt, non nisi magna adhibita cautione, pro audientium captu et temporum necessitate, explicanda erunt. Verum quae de huius admirabili sacramenti virtute et fructibus dici possunt, nullum esse genus fidelium existimandum est, ad quos earum rerum cognitio non pertineat, quibus maxime necessaria videri non debeat. Ut enim Eucharistiae utilitatem fideles intelligant, ob eam potissimum causam, quae de hoc sacramento tam multis verbis disseruntur cognoscenda sunt. Sed quoniam immensae eius utilitates et fructus nulla oratione explicari possunt, unus aut alter locus a pastoribus tractandus erit, ut ostendant quanta in sacrosanctis illis mysteriis bonorum omnium copia et affluentia inclusa sit.

Hoc vero aliqua ex parte ita assequentur, si omnium sacramentorum vi atque natura patefacta, Eucharistiam fonti, cetera nvuhs comparavennt. Vere enim ac necessario fons omnium gratiarum dicenda est, cum fontem ipsum caelestium charismatum et donorum, omniumque sacramentorum auctorem Christum Dominum admirabili modo in se contineat, a quo, tamquam a fonte, ad alia sacramenta quidquid boni et perfectionis habent, derivatur. Ex hoc igitur divinae gratiae amplissima munera quae nobis hoc sacramento impertiuntur, facile colligi poterunt.

Commode etiam fieri videbitur, si panis et vini natura, quae huius sacramenti symbola sunt, perpendatur. Nam quos usus corpori panis et vinum affert, eos omnes animae saluti et iucunditate ac meliori quidem ac perfectiori ratione, Eucharistiae sacramentum praebet. Neque enim hoc sacramentum in substantiam nostram, ut panis et vinum, mutatur, sed nos quodammodo in eius naturam convertimur; ut recte illud divi Augustini ad hunc locum transferri possit: Cibus sum grandium; cresce, et manducabis me; rwc tu me mutabis in te, sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me.

Quod si gratia et veritas per Iesum Christum facta est, in animam quoque influat est necesse, cum eum pure et sancte accipit qui de se ipso dixit: Qui manducat mearn carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego m illo. Nam qui pietatis et religionis studio affecti hoc sacramentum sumunt, nemini dubium esse debet quin ita Filium Dei in se admittant, ut eius corpori tamquam viva membra inserantur. Siquidem scriptum est: Qui manducat me, et ipse vivet propter me; item: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Quem locum Cyrillus dum interpretaretur, inquit: Dei Verbum umeris se ipsum propriae carni fecit ipsam vivificativam. Eum ergo decebat: miro quodam modo unin corporibus per sacram eius carnem et pretiosum sanguinem, quae accipimus in benedictione vivificativa in pane et vino.

Verum quod dicitur Eucharistia gratiam tribui, pastores admoneant oportet ita intelligendum non esse, perinde ac necesse non sit ut qui re ipsa hoc sacramentum utiliter percepturus est, gratiam antea adeptus fuerit. Constat enim, quemadmodum mortuis corporibus naturale alimentum nihil prodest, ita etiam animae quae spiritu non vivit, sacra mysteria non prodesse. Ac propterea panis et vini speciem habent, ut significetur, non quidem revocandae ad vitam animae, sed in vita conservandae causa, instituta esse. Verum hoc ideo dictum est, quoniam prima etiam gratia qua omnes praeditos esse oportet antequam sacram Eucharistiam ore contingere audeant, ne iudicium sibi manducent et bibant nemini tribuitur, nisi hoc ipsum sacramentum desiderio et voto percipiat. Est enim omnium sacramentorum finis et ecclesiasticae unitatis ac coniunctionis symbolum, neque extra Ecclesiam consequi gratiam ullus potest.

Deinde, quoniam uti corpus cibo naturali non conservatur modo, sed etiam augetur gustusque novam quotidie ex eo voluptatem et suavitatem percipit, ita etiam sacrae Eucharistiae cibus non solum animam sustentat, sed vires illi addit, efficitque ut spiritus divinarum rerum delectatione magis ac magis commoveatur; ob eam causam fit ut gratiam hoc sacramento tribui recte et verissime dicatur. Iure enim mannae comparari potest, ex quo omnis saporis suavitas percipiebatur.

Remitti vero Eucharistia et condonan leviora peccata, quae venialia dici solent, non est quod dubitari debeat. Quidquid enim cupiditatis ardore anima amisit, dum levi aliqua in re parum offendit, totum id Eucharistia, eas ipsas minores culpas abstergens, restituit; quemadmodum etiam neque enim a proposita similitudine discedendum videtur quod innati caloris vi quotidie detrahatur ac deperit, paulatim addi et refici naturali ahmento sentimus. Quare mento a divo Ambrosio de hoc caelesti sacramento dictum est: Iste panis quotidianus sumitur in remedium quotidianae infirmitatis. Verum haec de iis peccatis intelligenda sunt, quorum sensu et delectatione animus non permovetur.

Illa praeterea in sacris mysteriis vis est, ut nos a criminibus puros et integros, atque a tentationum impetu incolumes servet, ac tamquam caelesti medicamento animam praeparet, ne alicuius mortiferae perturbationis veneno facile infici ac corrumpi queat. Atque ob eam etiam causam, ut testatur divus Cyprianus, cum olim a tyrannis fideles ad tormenta et caedem propter christiani nominis confessionem vulgo raperentur, ne illi forte dolorum acerbitate victi in salutari certamine deficerent, vetus in Ecclesia catholica mos fuit ut eis ab episcopis dominici corporis et sanguinis sacramenta praeberentur. Sed carnis etiam libidinem cohibet ac reprimit; dum enim charitatis igne animos magis incendit, concupiscentiae ardorem restinguat necesse est.

Postremo, ut uno verbo omnes huius sacramenti utilitates et beneficia comprehendantur, dicendum est sacrae Eucharistiae summam vim esse ad aeternam gloriam comparandam. Scriptum est enim: Qui manducat meum carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum m novissimo die. Huius videlicet sacramenti gratia fideles, dum hanc vitam degunt, summa conscientiae pace et tranquillitate perfruuntur; deinde eius virtute recreati, non secus atque Elias, qui subcinencii panis fortitudine ambulavit usque ad montem Dei Horeb, cum ex vita emigrandi tempus advenit, ad aeternam gloriam et beatitudinem ascendant.

Haec omnia a pastoribus latissime explicabuntur, si vel divi Ioannis caput 6, in quo multiplices huius sacramenti effectus aperiuntur, tractandum sumpsermt, vel admiranda Christi Dornini facta percurrentes, ostenderint; cum eos iure ac mento beatissimus fuisse existimamus, in quorum tecta mortalis receptus est, vel qui illius vestis aut fimbriae tactu sanitatem recuperarunt, multo nos beatiores et feliciores esse, in quorum animam immortali gloria praeditus ingredi non gravetur, ut eius vulnera sanet omnia eamque amplissimis muneribus ornatam sibi coniungat.

TRIPLEX MODUS COMMUNICANDI

2309
Verum docendum est a quibus ingentes illi sacrae Eucharistiae fructus, qui modo commemorati sunt, percipi possint, neque unam tantum esse communicandi rationem, ut fidelis populus discat meliora charismata aemulari. Recte igitur et sapienter maiores nostri, ut in Tridentina Synodo legimus, tres huius sacramenti sumendi rationes distinxerunt.

Alii enim sacramentum tantum accipiunt, ut peccatores qui sacra mysteria impuro ore et corde accipere non verentur, quos Apostolus ait indigne manducare et bibere corpus Domini. De his divus Augustinus ita scribit: Qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio non manducat spiritualiter eius carnem, licet carnaliter et visibiliter prernat dentibus sacramenta corporis et sanguinis. Qui itaque hoc modo affecti sacra mysteria accipiunt, non solum ex his nullum capiunt fructum, sed, ipso Apostolo teste, iudicium sibi manducant et bibunt.

Alii vero spiritu tantummodo Eucharistiam sumere dicuntur; ii sunt qui desiderio et voto propositum caelestem illum panem comedunt, fide viva incensi quae per dilectionem operatur; ex quo, si non omnes, maximos certe utilitatis fructus consequuntur.

Alii denique sunt qui sacramento et spiritu sacram Eucharistiam percipiunt; qui, cum ex Apostoli doctrina prius se probaverint, ac veste nuptiali ornati ad divinam hanc mensam accesserint, ex Eucharistia capiunt uberrimos illos quos antea diximus fructus. Quare perspicuum est eos se maximis et caelestibus bonis privare, qui, cum ad corporis Domini sacramentum etiam sumendum parati esse possint, satis habent spiritu tantum sacram communionem accipere.

DISPOSITIONES

2310
Sed iam docendum est qua ratione praeparatus fidelium animos esse oporteat, antequam ad sacramentalem Eucharistiae perceptionem veniant.

Ac primum quidem, ut pateat eam praeparationem maxime necessariam esse, Salvatoris nostri exemplum proponendum est. Nam, antequam apostolis pretiosi corporis et sanguinis sui sacramenta daret, quamvis iam mundi essent, pedes eorum lavit; ut declararet omnem diligentiam adhibendam esse ne quid nobis ad summam animi integritatem et innocentiam desit, cum sacra mysteria perceptun sumus. Deinde vero fideles intelligant, quemadmodum si optime affecto et praeparato animo Eucharistiam aliquis sumat, amplissimis caelestis gratiae muneribus ornatur, ita contra, si imparatus accipiat, non solum nihil commodi, sed maxima etiam incommoda et detrimenta eum accipere. Optimis enim rebus et maxime salutaribus hoc proprium est, ut si in tempore iis utamur, vehementer prosint; sin alieno tempore adhibeantur, perniciem et exitium afferant. Quare mirandum non est ingentia quoque et praeclarissima Dei dona, cum bene constituto animo accipiuntur, ad caelestem gloriam consequendam maximo nobis adiumento esse; at vero, cum iis nos ipsos indignos praebemus, sempiternam mortem afferre. Id vero arcae Domini exemplo comprobatur; arca enim foederis, qua nihil praestantius israehticus populus habuit, cui etiam per illam maxima et innumerabilia beneficia Dominus tribuerat, a philisthaeis ablata, summam illis pestem et calamitatem cum aeterno dedecore coniunctam nnportavit. Sic etiam cibi; qui ore accepti in stomachum bene affectum illabuntur, corpora aiunt et sustentant; qui vero in stomachum vitiosis humoribus plenum infundi solent, graves morbos efficiunt.

Primam itaque illam praeparationem fideles adhibeant, ut discernant mensam a mensa; hanc sacram ab aliis profanis; caelestem hunc panem a communi. Atque hoc fit cum certo credimus praesens esse verum corpus et sanguinem Domini, quem in caelo angeli adorant, ad cuius nutum columnae caeli contremiscunt et pavent, cuius gloria plenum est caelum et terra. Hoc nimirum est diiudicare corpus Domini, quod Apostolus admonuit; cuius tamen mysterii magnitudinem venerari potius oportet, quam in disputationibus eius veritatem curiosius perquirere.

Altera vero illa praeparatio maxime necessaria est, ut unusquisque a se ipso quaerat num pacem cum aliis habeat, num proximos vere atque ex animo diligat. Si ergo ofjers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconcihan fratri tuo, et tunc veniens offeres tmmus tuum.

Deinde conscientiam nostram scrutari diligenter debemus, ne forte exitiali aliquo peccato contaminati simus, cuius paenitere necesse sit ut prius contritionis et confessionis medicamenta illud eluatur. Definitum est enim a sancta Tridentina Synodo nemini licere, quem mortalis peccati conscientia stimulet, si sacerdotis facultas data sit, antequam se sacramentali confessione purgant, quantumvis sibi contritus esse videatur, sacram Eucharistiam accipere.

Praeterea taciti cum animis nostris cogitemus quam indigni simus quibus divinum hoc beneficium a Domino tribuatur. Quare illud centurionis, de quo idem ipse Salvator testatus est se non invenisse tantam fidem in Israel, ex animo dicendum est: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum.

Exquiramus etiam a nobis ipsis an illud Petri usurpare nobis liceat: Domine, tu scis quia arno te. Meminisse enim oportet eum qui sine veste nuptiali in Domini convivio accubuerat, in tenebrosum carcerem coniectum, sempiternis poenis addictum fuisse.

Neque vero animi solum, sed etiam corporis praeparatione opus est. Nam ieiuni ad sacram mensam accedere debemus, ita ut saltem a dimidia antecedentis diei nocte, usque ad illud temporis punctum quo Eucharistiam accipimus, nihil omnino comederemus aut biberimus. Postulat etiam tanti sacramenti dignitas, ut qui matrimonio iuncti sunt, aliquot dies a concubitu uxorum abstineant, Davidis exemplo admoniti, qui, cum panes propositionis a sacerdote accepturus esset, purum se et pueros suos ab uxorum consuetudine tres ipsos dies esse professus est.

Haec fere sunt quae maxime observari a fidelibus oportet, ut se ad sacra mysteria utiliter accipienda antea parent. Reliqua enim quae hac in re providenda esse videantur, ad haec ipsa capita facile redigi poterunt.

OBLIGATIO COMMUNICANDI

2311
Sed, ne forte aliqui segniores ad hoc sacramentum percipiendum reddantur, quod tantam praeparationem adhibere grave admodum et difficile ducant, fideles saepe admonendi sunt omnibus eam legem propositam esse ut sacram Eucharistiam accipiant. Praeterea constitutum est ab Ecclesia ut qui semel saltem singulis annis in Pascha non communicaverit, ab Ecclesia arceatur.

Neque tamen fideles hoc satis habeant se, huius decreti auctoritati obtemperantes, semel tantummodo corpus Domini quotannis accipere, verum saepius iterandam Eucharistiae communionem existiment. Utrum autem singulis mensibus, vel hebdomadis, vel diebus id magis expediat, certa omnibus regula praescribi non potest; verumtamen illa est sancti Augustini norma certissima: Sic vive, ut quotidie possis sumere. Quare parochi partes erunt fideles crebro adhortan, ut quemadmodum corpori in singulos dies alimentum sub ministrare necessarium putant, ita etiam quotidie hoc sacramento alendae et nutriendae animae curam non abnciant; neque enim minus spirituali cibo animam qua natural: corpus indigere perspicuum est. Vehementer autem proderit hoc loco repetere maxima illa et divina beneficia quae, ut antea demonstratum est, ex Eucharistiae sacramentali communione consequimur; illa etiam figura erit addenda, cum singulis diebus corporis vires manna reficere oportebat; itemque sanctorum Patrum auctoritates quae frequentem huius sacramenti perceptionem magnopere commendant. Neque enim unius sancti Patris Augustini ea fuit sententia: Quotidie peccas, quotidie sume; sed, si quis diligenter attendent, eundem omnium Patrum qui de hac re scripserunt sensum fuisse, facile comperiet.

Ac tempus quidem ohm fuisse, cum fideles quotidie Eucharistiam acciperent, ex apostolorum Actis mtelhgemus. Omnes enim qui tunc christianam fidem profitebantur, vera et sincera charitate ita ardebant, ut cum sine intermissione orationibus et aliis pietatis officiis vacarent, quotidie ad sacra dominici corporis mysteria sumenda parati invenirentur. Eam postea consuetudinem, quae internum videbatur, Anacletus sanctissimus martyr et pontifex aliqua ex parte renovavit. Praecepit enim ut ministri qui Missae sacrificio interessent, communicarent, quod ab apostolis constitutum esse affirmaret. Diu etiam in Ecclesia ille mos fuit, ut sacerdos, peracto sacrificio, cum Eucharistiam sumpsisset, ad populum qui aderat conversus, his verbis ad sacram mensam fideles invitaret: Venite, fratres, ad communionem; tunc, qui parati erant, summa cum religione sacrosancta mysteria sumebant. Sed, cum deinde chantas et pietatis studium adeo refnxisset, ut raro admodum ad communionem fideles accederent, sancitum est a Fabiano pontifice ut ter quotannis: Natali Domini et Resurrectione et Pentecoste, omnes Eucharistiam sumerent; id quod postea a multis conciliis, praesertim vero ab Agathensi primo, confirmatum est. Ad extremum, cum eo res adducta esset ut non modo sancta illa et salutaris praeceptio non servaretur, sed in plures etiam annos sacrae Eucharistiae communio deferretur, decretum est in Lateranensi Concilio ut semel ad minus singulis annis in Pascha fideles omnes sacrum Domini corpus acciperent; qui vero id facere neglexissent, Ecclesiae aditu prohiberentur.

Verum, quamvis haec lex Dei et Ecclesiae auctoritate sancita ad omnes fideles pertineat, docendum est tamen eos excipi qui nondum rationis usum propter aetatis imbecillitatem habent. Hi enim neque sacram Eucharistiam a profano et communi pane sciunt discernere, neque ad eam accipiendam, pietatem animi et religionem afferre possunt. Atque id etiam a Christi Domini institutione alienissimum videtur; inquit enim: Accipite et comedite; infantes autem idoneos non esse qui accipiant et comedant, satis constat. Vetus quidem illa fuit m quibusdam locis consuetudo, ut infantibus etiam sacram Eucharistiam praeberent; sed tamen tum ob eas causas quae ante dictae sunt, tum ob alias christianae pietati maxime consentaneas, iamdiu eiusdem Ecclesiae auctoritate id fieri desiit. Qua vero aetate pueris sacra mysteria danda sint, nemo melius constituere poterit, quam pater, et sacerdos cui illi confitentur peccata; ad illos enim pertinet explorare et a pueris percunctari an huius admirabilis sacramenti cognitionem aliquam acceperint et gustum habeant.

Amentibus praeterea, qui tunc a pietatis sensu alieni sunt, sacramenta dare minime oportet. Quamvis, si antequam in insaniam inciderint, piam et religiosam animi voluntatem prae se tulerunt, licebit eis in fine vitae, ex Concilii Carthaginensis decreto, Eucharistiam administrare; modo vomitionis vel alterius indignitate et incommodi periculum nullum timendum sit.

Quod vero ad communicandi ritum pertinet, doceant parochi sanctae Ecclesiae lege interdictum esse ne quis sine ipsius Ecclesiae auctontate, praeter sacerdotes corpus Domini in sacrificio conficientes, sub utraque specie sacram Eucharistiam sumat. Nam, ut a Tridentina Synodo explicatum est, quamvis Christus Dominus in ultima coena altissimum hoc sacramentum in panis et vini speciebus instituerit et apostolis tradiderit, ex eo tamen non efficitur hanc legem a Domino Salvatore constitutam esse, ut omnibus fidelibus sacra mysteria sub utraque specie administranda sint. Etenim idem Dominus noster, cum de hoc sacramento loqueretur, alterius tantum speciei saepius meminit, ut cum inquit: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet hi aeternum; et: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita; et: Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum.

Multis vero, et iis quidem gravissimis, rationibus adductam esse Ecclesiam patet, ut hanc potissimum sub altera specie communicandi consuetudinem non solum approbare!, sed etiam decreti auctoritate firmaret.

Primum enim maxime cavendum erat ne sanguis Domini in terram funderetur; quod quidem facile vitari posse non videbatur, si in magna populi multitudine eum ministrare oportuisset. Praeterea, cum sacra Eucharistia aegrotis praesto esse debeat, magnopere timendum erat ne, si diutius vini species asservaretur, coacesceret. Permulti praeterea sunt qui vim saporem, ac ne odorem quidem, perferre ullo modo possint; quare, ne quod spiritualis salutis causa dandum est, corporis valetudini noceret, prudentissimo sancitum est ab Ecclesia ut panis tantummodo speciem fideles acciperent. Accedit ad alias rationes, quod in pluribus provinciis summa vini penuria laboratur; neque id aliunde sine maximis impensis, ac nonnisi longissimis et difficillimis itineribus convehi potest. Deinde, quod maxime omnium ad rem pertinet, convellenda erat eorum haeresis qui negabant sub utraque specie totum Christum esse, sed corpus tantum exsangue sub panis, sanguinem autem sub vini specie contineri asserebant. Ut igitur fidei catholicae veritas magis ante omnium oculos poneretur, sapientissimo consilio alterius speciei, hoc est panis, communio inducta est. Sunt et aliae rationes ab iis collectae qui de hoc argumento disserunt, quae, si opus esse videbitur, a parochis afferri poterunt.

MINISTER

2312
Iam de ministro, quamvis id a nemine fere ignorari possit, agendum est, ne quid praetcrmissum sit quod ad huius sacramenti doctrinam pertinere videatur. Itaque tradendum est solis sacerdotibus potestatem datam esse, ut sacram Eucharistiam conficiant ac fidelibus distnbuant. Eum autem morem in Ecclesia semper servatum esse, ut fidelis populus a sacerdotibus sacramenta acciperet, sacerdotes autem sacra facientes ipsi se communicarent, sancta Tridentina Synodus explicavit, ostenditque hanc consuetudinem tamquam ab apostolica traditione profectam religiose retinendam esse; cum praesertim huius rei illustre nobis exemplum Christus Dominus reliquerit, qui et sanctissimum corpus suum consecravit, et apostolis suis manibus porrexit.

Verum ut quacumque ratione tanti sacramenti dignitati consulcretur, non modo eius administrandi potestas solis sacerdotibus data est, sed lege etiam Ecclesia vetuit ne quis, nisi consecratus esset, sacra vasa, lintea et alia instrumenta quae ad illius confectionem necessaria sunt, tractare aut tangere auderet, modo gravis aliqua necessitas non incideret. Ex quo tum sacerdotes ipsi, tum reliqui fideles intelligere possunt quanta religione et sanctitate praeditos esse oporteat, qui ad Eucharistiam vel consecrandam vel administrandam vel sumendam accedunt.

Quamquam quod antea de ceteris sacramentis dictum est, ea non minus per improbos administrari, si quae ad illorum perfectam rationem attinent rite serventur, idem valet in Eucharistiae sacra mento. Neque enim haec omnia ministrorum merito niti, sed Christi Domini virtute et potestate geri, credendum est.

Haec sunt quae de Eucharistia, ut sacramentum est, explicanda erunt.

SACRIFICIUM

2313
Nunc, quod restat dicendum, ut sacrificium est, explanare oportet; ut intelligant parochi quae potissimum de hoc mysterio, quemadmodum sancta Synodus decrevit, dominicis et festis diebus fideli populo tradere debeant. Etenim hoc sacramentum non solum thesaurus est caelestium divitiarum, quo si bene utamur, Dei gratiam nobis concihamus et amorem; sed in eo praecipua quaedam ratio inest, qua ei pro immensis in nos collatis beneficiis aliquam gratiam, referre possimus. At vero haec victima, si rite et legitime immoletur, quam grata et accepta Deo sit, ex hoc colligitur. Si enim veteris Legis sacrificia, de quibus scriptum est: Sacrificium et oblationem noluisti, et iterum: Si voluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis, ita placuerunt Domino, ut Scriptura Deum odoratum esse odorem suavitatis, id est, grata ei et accepta fuisse testetur, quid nobis sperandum de eo sacrificio in quo ille ipse immolatur atque offertur de quo caelestis vox bis audita est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui? Hoc igitur mysterium parochi diligenter exponent, ut cum fideles ad rem divinam convenerint, attente et religiose sacra illa in quibus intersunt, meditari discant.

Imprimis autem docebunt Eu charistiam duabus de causis a Christo Domino institutam esse: altera est, ut caeleste animae nostrae alimentum esset, quo vitam spiritualem tueri et conservare possemus; altera, ut Ecclesia perpetuum sacrificium haberet, quo peccata nostra expiarentur, et caelestis Pater, sceleribus nostris saepe graviter offensus, ab ira ad misericordiam, a iustae animadversionis severitate ad clementiam traduceretur. Huius rei figuram et similitudinem in agno paschali licet animadvertere, qui ut sacrificium et sacramentum a filiis Israel offerri et comedi consueverat. Nec vero, cum Salvator noster Deo Patri se ipsum in ara crucis oblaturus esset, ullam suae erga nos immensae charitatis illustnorem significationem dare potuit, quam cum nobis visibile sacrificium reliquit, quo cruentum illud semel in cruce paulo post immolandum instauraretur, eiusque memoria, usque in finem saeculi quotidie summa cum utilitate, ab Ecclesia per universum orbem diffusa coleretur.

Differunt autem plurimum inter se hae duae rationes: sacramentum enim consecratione perficitur; omnis vero sacrificii vis in eo est ut offeratur; quare sacra Eucharistia, dum in pyxide continetur vel ad aegrotum defertur, sacramenti, non sacrificii rationem habet. Deinde etiam, ut sacramentum est, iis qui divinam hostiam sumunt meriti causam affert et omnes illas utilitates quae supra commemoratae sunt; ut autem sacrificium est, non merendi solum, sed satisfaciendi quoque efficientiam continet; nam ut Christus Dominus in passione sua pro nobis meruit ac satisfecit, sic qui hoc sacrificium offerunt, quo nobiscum communicant, dominicae passionis fructus merentur ac satisfaciunt.

Iam de huius sacrificii institutione nullum ambigendi locum sancta Tridentina Synodus reliquit. Declaravit enim in extrema coena a Christo Domino institutum esse; simulque anathemate eos damnavit qui asserant verum et proprium sacrificium Deo non offerri, aut offerre nihil aliud esse quam Christum ad manducandum dari.

Nec vero illud praetermisit, quin diligenter explicaret um Deo sacrificium fieri. Nam etsi Ecclesia interdum missas in memoriam et honorem sanctorum celebrare consuevit, non tamen illis sacrificium, sed um Deo, qui sanctos immortali gloria coronavit, offerri docuit. Quare nec sacerdos unquam dicere solet: offero tibi sacrificium, Petre, vel I'aule; sed dum um Deo immolat, gratias illi agit pro beatissnnorum martyrum insigni victoria, eorumque patrocinium ita implorat, ut ipsi pro nobis intercedere dignentur in caelis, quorum memoriam facimus in terris.

Haec autem, quae cle huius sacrificii veritate a catholica Ecclesia tradita sunt, ex Domini verbis accepit, cum extrema illa nocte haec ipsa sacra mysteria apostolis commendans: Hoc facite, inquit, in meam commemorationem; eos enim, quemadmodum a sancta Synodo definitum est, tunc sacerdotes instituit, praecepitque ut ipsi, et qui eis in sacerdotali munere successuri essent, corpus eius immolarent et offerrent. Atque id etiam Apostoli verba ad Corinthios scripta satis demonstrant, cum ait: Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum. Ut enim pro daemoniorum mensa altare in quo eis immolabatur intelligendum est, ita etiam ut quod Apostolus proponit, probabili argumentatione concludatur mensa Domini nihil aliud, nisi altare in quo sacrificium Domino fiebat, significare potest.

Quod si ex Veteri Testamento huius sacrificii figuras et oracula requiramus, primum quidem de eo Malachias apertissime vaticinatus est his verbis: Ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio rnunda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. Praeterea haec hostia tam ante quam post latam Legem variis sacrificiorum generibus praenunciata est. Etenim bona omnia, quae iis sacrificiis significabantur, haec una victima, tamquam omnium perfectio et absolutio, complexa est. Verumtamen nulla in re eius imaginem magis expressam licet videre, quam in Melchisedech sacrificio. Ipse enim Salvator sacerdotem secundum ordinem Melchisedech sc in aeternum constitutum declarans, corpus et sanguinem suum in extrema coena sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit.

Unum itaque et idem sacrificium esse fate mur et haberi debet, quod in Missa peragitur et quod m Cruce oblatum est; quemadmodum una est et eadem hostia, Christus videlicet Dominus noster, qui se ipsum in ara Crucis semel tantummodo cruentum immolavit. Neque enim cruenta et incruenta hostia duae sunt hostiae, sed una tantum, cuius sacrificium, postquam Dominus ita praecepit: Hoc facite in meam commemorationem, in Eucharistia quotidie instauratur. Sed unus etiam atque idem sacerdos est Christus Dominus. Nam ministri qui sacrificium faciunt, non suam, sed Christi personam suscipiunt, cum eius corpus et sanguinem conficiunt. Id quod et ipsius consecrationis verbis ostenditur. Neque enim sacerdos inquit: Hoc est corpus Christi, sed: Hoc est corpus meum, personam videlicet Christi Domini gerens, panis et vini substantiam in veram eius corporis et sanguinis substantiam convertit.

Quae cum ita sint, sine ulla dubitatione docendum est id quod etiam sancta Synodus explicavit, sacrosanctum Missae sacrificium esse non solum laudis et gratiarum actionis, aut nudam commemorationem sacrificii quod in cruce factum est, sed vere etiam propitiatorium sacrificium, quo Deus nobis placatus et propitius redditur. Quare si puro corde et accensa fide et intimo nostrorum scelerum dolore affecti, hanc sanctissimam hostiam immolemus et offeramus, dubitandum non est quin misericordiam a Domino consecutum simus, et gratiam in auxilio opportuno. Huius enim victimae odore ita delectatur Dominus ut, gratiae et paenitentiae donum nobis impertiens, peccata condonet. Quamobrem et solemnis est illa Ecclesiae precatio: Quoties huius hostiae commemoratio celebratur, toties opus nostrae salutis exercetur; nimirum uberrimi illi cruentae hostiae fructus per hoc incruentum sacrificium ad nos manant.

Deinde vero huius sacrificii eam vim esse parochi docebunt, ut non solum immolanti et sumenti prosit, sed omnibus etiam fidelibus, sive illi nobiscum in terris vivant, sive iam in Domino mortui nondum plane expiati sint. Neque enim minus ex apostolorum certissima traditione pro his utiliter offertur, quam pro vivorum peccatis, poenis, satisfactionibus ac quibusvis calamitatibus et angustus. Ex quo facile perspicitur omnes missas communes censendas esse, ut quae ad communem omnium fidelium utilitatem et salutem pertineant.


Catechismus Romanus 2306