Catechismus Romanus 2314

CAEREMONIAE

2314
Habet autem hoc sacrificium multos eosque maxime insignes ac solemnes ritus, quorum nullus supervacaneus aut inanis existimandus est; verum omnes eo spectant, ut et tanti sacrificii maiestas magis eluceat, et salutaribus mysteriis intuendis acl rerum divinarum, quae in eo sacrificio occultae sunt, contemplationem fideles excitemur. Sed de his nihil est ut plura dicamus, tum quia hoc argumentum longiorem explicationem postulare videtur, quam propositae institutioni conveniat, tum quia innumerabiles paene libellos et commentarius, qui de hac re a piis et doctissimis viris conscripti sunt, sacerdotes in promptu habebunt.

Hactenus igitur satis fuerit earum rerum quae acl Eucharistiam, tum quia sacramentum, tum quia sacrificium sit, pertinent, potiora capita, iuvante Domino, exposuisse.

CAPUT V: DE PAENITENTIAE SACRAMENTO

2400
Quemadmodum humanae naturae fragilitas et imbecilhtas omnibus nota est, eamque in se ipso quisque facile experitur, ita quantam habeat necessitatem paenitentiae sacramentum ignorare nemo potest. Quod si diligentiam quae a parochis in unoquoque argumento adhibenda est, ex rei quam tractant magnitudine et pondere metiri oportet, omnino fatebimur eos numquam in huius loci explicatione adeo diligentes futuros esse, ut satis videri possit. Quin etiam de hoc sacramento quam de baptismo eo accuratius agendum est, quod baptismus semel tantum administratur nec iterari potest; paenitentiae vero toties locus datur, eiusque repetendae toties necessitas imposita est, quoties post baptismum peccare contingat. Ita enim a Tridentina Synodo dictum est, sacramentum paenitentiae non secus lapsis post baptismum ac baptismum nondum regeneratis ad salutem necessarium esse; vulgataque illa sancti Hieronymi sententia ab omnibus qui deinceps res sacras tradiderunt, magnopere comprobatur, paenitentiam esse secundam tabulam. Ut enim, confracta navi, unum vitae servandae perfugium reliquum est, si forte tabulam aliquam de naufragio liceat arripere; ita, post amissam baptismi innocentiam, nisi quis ad paenitentiae tabulam confugiat, sine dubio de eius salute desperandum est. Haec autem non ad pastores solum, sed ad reliquos etiam fideles excitandos dicta sint, ne forte in eis rei maxime necessariae incuria reprehendatur. Primum enim, communis fragihtatis memores, omni studio optare debent, ut divina ope adiuti sine casu aut prolapsione aliqua in via Domini progredi possint. Quod si nonnumquam offendermt, tum vero summam Dei benignitatem intuentes, qui tamquam bonus Pastor ovium suarum vulnera obligare eisque meden solet, hoc saluberrimum paenitentiae medicamentum numquam in aliud tempus differendum esse cogitabunt.

NOMEN

2401
Ut autem rem ipsam aggrediamur, prius explicanda est varia huius nominis potestas et notio, ne aliquis ambiguitate vocis in errorem inducatur. Nonnulli enim paenitentiam pro satisfactione accipiunt; alii, a catholicae fidei doctrina longissime remoti, cum arbitrentur paenitentiam nullam temporis praetenti rationem habere, nihil aliud quam novam vitam esse definiunt. Docendum est igitur multiplicem esse huius nominis significationem.

Primum enim paenitentia de iis dicitur quibus aliquid displicet quod ante placuerit, nulla habita ratione huius cogitationis, bonumne an malum fuerit. Sic omnes paeni tet quorum tristitia secundum saeculum est, non secundum Deum; cuiusmodi paenitentia non salutem affert, sed mortem. Altera est paenitentia, cum quis ex scelere admisso, quod quidem antea placebat, dolorem non Dei, sed sui ipsius causa concipit. Tertia est, cum non solum admissi sceleris causa intimo animi sensu dolemus, vel eius doloris externum etiam aliquod signum damus, verum unius Dei causa in eo maerore sumus.

Ac singulis quidem paenitentiae generibus, quae commemorata sunt, paenitentiae vox proprie convenit. Nam cum in sacris Litteris Deum paenitere legimus, id per translationem dici perspicuum est. Eo enim loquendi genere, quod ad hominum mores accommodatum est, sacrae Litterae utuntur, cum Deum mutare aliquid constituisse declarant, quod non aliter facere videatur quam homines, quos si alicuius rei paeniteat, eam commutare omni studio laborant. Sic ergo scriptum est paenituisse eum quod hominem fecisset; et alio loco, quod Saul regem constituisset.

Verum inter has paenitentiae significationes magnum discrimen observare oportet. Prima enim in vitio ponenda est; altera est quaedam commoti et perturbati animi affectio; tertiam tum ad virtutem pertinere, tum sacramentum esse dicimus; quae significatio huius loci propria est.

PAENITENTIAE SACRAMENTUM

2402
De externa vero paenitentia docendum est eam esse in qua sacramenti ratio consistit, habereque externas quasdam res sensibus subiectas, quibus declarantur ea quae interius in anima fiunt.

Imprimis autem explanandum fidelibus videtur, quare factum sit ut Christus Dominus paenitentiam in numerum sacramentorum referri voluerit. Huius autem rei illa omnino causa fuit, ut nobis de remissione peccatorum, quam Deus pollicitus est, cum ait: Si impius egerit paenitentiam, etc, minus dubitare nobis liceret. Vehementer enim pendere animo de intima paenitentia opus esset, cum de suo cuique iudicio in iis quae agit mento timendum sit. Ut igitur Dominus huic nostrae sollicitudini subveniret, paenitentiae sacramentum instituit, quo per sacerdotis absolutionem peccata nobis remissa esse confideremus, conscientiaeque nostrae ob fidem quae sacramentorum virtuti merito habenda est, pacatiores redderentur. Neque enim aliter accipienda est vox sacerdotis peccata nobis legitime condonantis, quam Christi Domini, cum ait paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. Deinde vero, cum nemo salutem nisi per Christum eiusque passionis beneficio consequi possit, consentaneum nobisque utihssimum fuit eiusmodi sacramentum institui, cuius vi et efficientia Christi sanguis ad nos defluens peccata post baptismum admissa elueret, atque ita reconciliationis beneficium illi um Salvatori nostro acceptum referre profiteremur.

Quod vero paenitentia sacramentum sit, pastores ita facile ostendent. Ut enim baptismus sacramentum est, quia peccata omnia, ac praesertim quod origine contractum fuit, delet, eadem ratione paenitentia, quae peccata omnia post baptismum voluntate vel actione suscepta tollit, vere et proprie sacramentum dicendum est. Deinde, quod caput est, cum illa quae extrinsecus tum a paenitente tum a sacerdote fiunt, declarent ea quae interius efficiuntur in aruma, quis neget paenitentiam vera et propria sacramenti ratione praeditam esse? Siquidem sacramentum sacrae rei signum est; peccator autem quem paenitet, rerum et verborum notis plane exprimit se animum a peccati turpitudine abduxisse; itemque ex iis quae a sacerdote geruntur et dicuntur, misericordiam Dei peccata ipsa remittentis facile cognoscimus. Quamquam hoc aperte indicant illa Salvatoris verba: Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque solvens super terram, erit solutum et in caelis. Absolutio enim, sacerdotis verbis enuntiata, remissionem illam peccatorum signat quam in anima efficit.

Neque vero solum fideles docendi sunt paenitentiam in numero sacramentorum habendam esse, sed eorum etiam quae iterari possunt. Quaerenti enim Petro num septies venia peccati danda esset, Dominus respondit: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies. Quare, si cum eiusmodi hominibus agendum sit qui summae Dei bonitati et clementiae diffidere videantur, confir mandus erit illorum animus atque ad spem divinae gratiae engendus. Quod quidem facile consequentur tum huius loci et aliorum tractatione qui in sacris Litteris permulti occurrent, tum vero iis rationibus et argumentis quae ex sanctorum Chrysostomi libro de Lapsis, Ambrosii libris de Paenitentia petere licebit.

MATERIA

2403
Iam quoniam nihil fideli populo notius esse debet quam huius sacramenti materia, docendum est in eo maxime hoc sacramentum ab aliis differre, quod aliorum sacramentorum materia est res aliqua naturalis vel arte effecta; sacramenti vero paenitentiae quasi materia sunt actus paenitentis, nempe contritio, confessio et satisfactio, ut a Tridentina Synodo declaratum est; qui quatenus m paeni tente ad integritatem sacramenti et plenam ac perfectam peccatorum remissionem ex Dei institutione requiruntur, hac ratione partes paenitentiae dicuntur. Neque vero hi actus quasi materia a sancta Synodo appellantur, quia verae materiae rationem non habeant; sed quia eius generis materia non sint quae extrinsecus adhibeatur, ut aqua in baptismo et chrisma in confirmatione. Quod autem ab aliis dictum est peccata ipsa huius sacramenti materiam esse, nihil plane diversum dici videbitur, si diligenter attendamus. Ut enim igrns materiam hgna esse dicimus quae vi igms consumuntur, ita peccata quae paenitentia delentur, recte huius sacramenti materia vocari possunt.

FORMA

2404
Sed formae etiam explicatio pastoribus praetermittenda non est, quod eius rei cognitio excitet fidelium animos ad percipiendam summa cum religione huius sacramenti gratiam. Est autem forma: EGO TE ABSOLVO, etc. Quam non solum ex illis verbis licet colligere Quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelis, sed ex eadem Christi Domini doctrina ab apostolis traditam accepimus. Ac quoniam sacramenta id significant quod efficiunt, illa Ego te absolvo ostendunt peccatorum remissionem huius sacramenti administratione effici, planum est hanc esse paenitentiae perfectam formam; sunt enim peccata tamquam vincula, quibus constnctae animae tenentur, et ex quibus paenitentiae sacramento laxantur. Quod quidem non minus vere de illo etiam homine sacerdos pronuntiat, qui prius ardentissimae contritionis vi, accedente tamen confessionis voto, peccatorum veniam a Deo consecutus sit. Adduntur praeterea complures preces non quidem ad formam necessariae, sed ut ea removeantur quae sacramenti vim et efficientiam, illius culpa cui admmistratur, impedire possent.

Quamobrem peccatores Deo ingentes gratias agant, qui tam amplam potestatem in Ecclesia sacerdotibus tnbuent. Neque enim, ut olim in veteri Lege sacerdotes testimonio suo aliquem a lepra liberatum esse dumtaxat renuntiabant, ita nunc in Ecclesia ea tantum potestas sacerdotibus facta est, ut aliquem peccatis absolutum esse declarent; sed vere tamquam Dei ministri absolvunt: id quod Deus ipse, gratiae et iustitiae auctor ac parens, efficit.

Diligenter vero ritus etiam qui ad hoc sacramentum, adhibentur, fideles observabunt. Ita enim fiet, ut animo magis haereant quae hoc sacramento consecuti sunt, nimirum se tamquam servos clementissimo Domino, vel filios potius optimo Parenti reconciliatos esse; et simul facilius intelligant quid eos facere oporteat, qui velint velle autem omnes debent se tanti beneficii gratos et memores probare. Nam quem peccatorum paenitet, is se humili ac demisso animo ad pedes sacerdotis deiicit, ut, cum se tam humiliter gerat, facile possit agnoscere superbiae radices evellendas esse, a qua omnia scelera quae deflet, ortum habuerint et enata sint; in sacerdote autem, qui in eum legitimus iudex sedet, Christi Domini personam et potestatem veneratur. Sacerdos enim quemadmodum in aliis, ita in paenitentiae sacramento administrando Christi munus exsequitur. Deinde peccata sua paemtens ita enumerat, ut se maxima et acerbissima animadversione dignum esse fateatur, supplexque delictorum veniam petit; quae sane omnia vetustatis suae certissima testimonia a sancto Dionysio habent.

EFFECTUS

2405
Sed nihil profecto tam proderit fidelibus, nihilque maiorem illis alacritatem paenitentiae suscipicndae afferet, quam si a parochis saepe explicatum fuerit quantam ex ea utilitatem capiamus. Vere enim de paenitentia illud dici posse intelhgent, eius quidem radices amaras, fructus vero suavissimos esse.

Paenitentiae itaque omnis in eo vis est, ut nos in Dei gratiam restituat, cum eoque summa amicitia coniungat. Hanc vero reconciliationem interdum in hominibus piis, qui hoc sacramentum sancte et religiose percipiunt, maxima conscientiae pax et tranquillitas cum summa spiritus iucunditate consequi solet. Nullum est enim tam grave et nefarium scelus, quod paenitentiae sacramento non quidem semel, sed iterum et saepius non deleatur. Qua de re ita Dominus per Prophetam inquit: Si impius egent paenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodient praecepta mea, et fecerit iudicium et iustitiam, vita vivet et non morietur; omnium iniquitatum eius quas operatus est, non recordabor. Et sanctus Ioannes: Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata nostra; et paulo post: Si quis peccaverit, inquit nullum videlicet peccati genus excipiens , advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi.

Quod autem in Scripturis legimus, quosdam a Domino misericordiam non esse consecutos, quamvis eam vehementer imploraverint, id vero idcirco factum esse intelligimus, quod eos vere atque ex animo delictorum non paenitebat. Quare cum eiusmodi sententiae in sacris Litteris, vel apud sanctos Patres occurrunt, quibus videntur affirmare aliqua peccata remitti non posse, ita eas interpretari oportet ut difficilem admodum esse veniae impetrationem intelligamus. Ut enim morbus aliquis ea re insanabilis dicitur, quod aegrotus ita affectus sit ut salutaris medicinae vim oderit, sic quoddam est peccati genus quod non remittitur nec condonatur, propterea quod proprium salutis remedium, Dei gratiam, repellit. In hanc sententiam a divo Augustino dictum est: Tanta labes est illius peccati cum post agnitionem Dei per gratiam Christi oppugnat aliquis fraternitatem, et adversus ipsam gratiam invidiae facibus agkatur, ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiamsi peccatum mala conscientia agnoscere et annuntiare cogatur.

Sed ut ad paenitentiam revertamur, haec adeo propria eius vis est ut peccata deleat, ut sine paenitentia remissionem peccatorum impetrare aut ne sperare quidem ullo modo liceat; scriptum est enim: Nisi paeni tentiam habueritis, omnes similiter peribitis. Quod quidem de gravioribus et mortiferis peccatis dictum a Domino est, etsi aliquo etiam paenitentiae genere indigent leviora peccata, quae venialia vocantur. Sanctus enim Augustinus inquit: Cum quaedam sit paenitentia, quae quotidie in Ecclesia pro peccatis venialibus agitur, illa sane frustra esset, si peccata venialia absque paenitentia dimitti possent.

PARTES CONSTITUTIVAE

2406
Sed quoniam de iis rebus quae aliquo modo in actionem cadunt, non satis est universe loqui, curabunt pastores sigillatim ea tradere ex quibus verae et salutaris paenitentiae ratio a fidelibus percipi queat.

Est autem huius sacramenti proprium ut, praeter materiam et formam, quae omnibus sacramentis communia sunt, partes etiam, ut antea diximus, illas habeat quae tamquam totam integramque paenitentiam constituant, contritionem scilicet, confessionem et satisfactionem. De quibus divus Chrysostomus his verbis loquitur: Paenitentia cogit peccatorem omnia libenter sufferre; in corde eius contritio, in ore confessio, in opere tota humilitas vel fructifera satisfactio. Hae autem partes ex earum partium genere esse dicuntur, quae ad aliquod totum constituendum necessariae sunt; quoniam quemadmodum hominis corpus ex pluribus membris constat, manibus, pedibus, oculis et aliis huiusmodi partibus, quarum aliqua si desit, merito imperfectum videatur, perfectum vero, si nulla desideretur; eodem etiam modo paenitentia ex hisce tribus partibus ita constituitur ut, quamvis, quod ad eius naturam attinet, contritio et confessio, quibus homo iustus efficitur, satis sit; tamen nisi tertia etiam pars, id est satisfactio, accedat, aliquid ei omnino ad perfectionem desit, necesse sit. Quare adeo inter se hae partes connexae sunt, ut contritio, confitendi et satisfaciendi consilium et propositum inclusum habeat; confessionem contritio et satisfaciendi voluntas, satisfactionem vero duae reliquae antecedant.

Harum autem trium partium eam rationem afferre possumus, quod animo, verbis et re ipsa peccata in Deum committantur. Quare consentaneum fuit ut nos ipsos Ecclesiae clavibus subhcientes, quibus rebus Dei sanctissimum numen a nobis violatum esset, iisdem etiam eius iram placare et peccatorum veniam ab eo impetrare conaremur. Sed idem etiam alio argumento confirmari potest. Etenim paenitentia est veluti quaedam delictorum compensatio ab eius voluntate profecta qui deliquit, ac Dei arbitrio, in quem peccatum commissum est, constituta. Quare et voluntas compcnsandi requiritur, in quo maxime contritio versatur; et paenitens sacerdotis iudicio, qui Dei personam gerit, se subiiciat necesse est, ut pro scelerum magnitudine poenam constituere in eum possit; ex quo tum. confessionis tum satisfactionis ratio et necessitas perspicitur.

CONTRITIO

2407
Quoniam vero harum partium vim et naturam tradere fidelibus oportet, prius incipiendum est a contritione, eaque diligenter explicanda. Neque enim ad ullum temporis punctum, cum in memoriam praeterita peccata redeunt, vel cum aliquid offendimus, contritione animus debet vacare.

Hanc Patres in Concilio Tridentino ita definiunt: Contritio est animi dolor ac detestatio de peccato commisso, cum proposito non peccandi de cetero. Et paulo post, de contritionis motu subucitur: Ita demum praeparat ad remissionem peccatorum, si cum fiducia divinae misericordiae et voto praestandi reliqua coniunctus sit quae ad nte suscipiendum hoc sacramentum requiruntur. Ex hac itaque definitione intelligent fideles contritionis vim in eo tantum positam non esse, ut quis peccare desinat, aut propositum ei sit novum vitae genus instituere, aut ipsum iam instituat; sed imprimis male actae vitae odium et expiationem suscipiendam esse. Id vero maxime confirmant illi sanctorum Patrum clamores, quos in sacris Litteris frequenter profusos esse legimus. Laboravi, inquit David, in gemitu meo; lavabo per singulas noctes lectum meum; et: Exaudivit Dominus vocem fletus rnei; et rursus alius: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae; quas certe et alias huiusmodi voces vehemens quoddam anteactae vitae odium et peccatorum detestatio expressit.

Quod autem contritio dolore definita est, monendi sunt fideles ne arbitrentur eum dolorem corporis sensu percipi. Contritio enim est voluntatis actio. Et sanctus Augustinus testatur dolorem paenitentiae comitem esse, non paenitentiam. Verum peccati detestationem et odium, doloris vocabulo Patres significarunt, tum quia sacrae Litterae ita utuntur, inquit enim David: Quamdiu ponant consilia in anima ntea, dolorem in corde meo per diem?, tum quia dolor in inferiori animae parte, quae vim concupiscendi habet, ex ipsa contritione oritur; ut non incommode contritio dolore definita iuerit, quod dolorem efficiat, ad eumque declarandum paenitentes vestem etiam mutare soliti sint. De quo Dominus apud sanctum Matthaeum inquit: Vae tibi, Corozain; vae tibi, Bethsaida; quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, ohm in cilicio et cinere paenitentiam egissent.

Recte autem contritionis nomen peccati detestatione de qua loquimur, ad significandam vim doloris impositum est, ducta similitudine a rebus corporeis quae minutatim saxo aut duriore aliqua materia confringuntur, ut eo vocabulo declararetur corda nostra, quae superbia obduruerunt, paenitentiae vi contundi atque conteri. Quare nullus alius dolor, vel ex parentum et filiorum obitu vel cuiusvis alterius calamitatis causa susceptus, hoc nomine appellatur; sed illius tantum doloris proprium est nomen, quo ex amissa Dei gratia atque innocentia afficimur.

Verum aliis quoque vocabulis eadem res declarari solet. Nam et contritio cordis dicitur, quia cordis nomen frequenter sacrae Litterae pro voluntate usurpant. Ut enim a corde motionum corporis principium sumitur, ita voluntas reliquas omnes animae vires moderatur ac regit. Vocatur etiam a sanctis Patribus cordis compunctio, qui libros de contritione conscriptos, de compunctwne cordis mscribere maluerunt. Etenim quemadmodum ferro tumida ulcera secantur, ut inclusum virus possit erumpere, ita corda quasi scalpello contritionis adhibito inciduntur, ut peccati mortiferum virus queant eiicere. Quare et scissw cordis a Ioele propheta appellata est: Convertimini, inquit, ad me in toto corde vestro, in ieiunio et in fletu et in planctu, et scindite corda vestra.

Summum vero et maximum dolorem ex peccatis quae commissa sunt suscipiendum esse, ita ut nullus maior excogitari possit, facile erit hisce rationibus demonstrare. Nam cum perfecta contritio sit charitatis actio quae ab eo timore qui filiorum est proficiscitur, patet eundem charitatis et contritionis modum statuendum esse. At quoniam charitas, qua Deum diligimus, perfectissimus est amor, hinc fit ut contritio vehementissimum animi dolorem coniunctum habeat; ut enim maxime diligendus est Deus, ita quae nos a Deo alienant maxime detestari debemus. In quo etiam illud observandum est, eodem loquendi genere charitatis et contritionis magnitudinem in sacris Litteris significari. De charitate dictum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo; rursus, quod ad contritionem pertinet, clamat Dominus per Prophetam: Convertimini ad me in toto corde vestro. Praeterea, si uti Deus summum bonum est inter omnia quae diligenda sunt, ita etiam peccatum summum est malum inter omnia quae odisse homines debent, illud sequitur, ut quam ob causam Deum summe diligendum esse con fitemur, ob eandem rursus peccati summum odium nos capiat necesse sit. Omnibus vero rebus Dei amorem anteponendum esse, ita ut ne vitae quidem conservandae causa peccare liceat, aperte nos docent illa Domini verba: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et: Qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. Sed illud etiam animadvertendum est, ut quemadmodum, sancto Bernardo teste, nullus finis et modus chantati praescribitur Modus enim, inquit ille, diligendi Deum est ipsum diligere sine modo , ita peccati detestationi nullus modus definiatur.

Sit praeterea non solum maxima, sed vehementissima atque adeo perfecta, omnemque ignaviam et socordiam excludat. Etenim in Deuteronomio scriptum est: Cum quaesieris Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamem toto corde quaesieris et tota tribulatione animae tuae; et apud Ieremiam: Quaeretis me, et invenietis, cum quaesieritis me in toto corde vestro; et inveniar a vobis, ait Dominus.

Quamquam si id minus consequi nobis liceat ut perfecta sit, vera tamen et efficax contritio esse potest. Saepe enim usu venit ut quae sensibus subiecta sunt, magis quam spiritualia nos afficiant. Quare non nulli interdum maiorem ex filiorum obitu, quam ex peccati turpitudine doloris sensum capiunt. Idem etiam iudicium faciendum est, si lacrimae doloris acerbitatem non consequantur; quae tamen in paenitente summopere optandae et commendandae sunt. Praeclara est enim ea de re sancti Augustini sententia: Non sunt, inquit, in te christianae chantatis viscera, si luges corpus a quo recessit anima, animam vero a qua recessit Deus, non luges. Atque huc spectant illa Salvatoris nostri verba, quae supra allata sunt: Vae tibi, Corozain; vae tibi Bethsaida, quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cinere et cilicio paenitentiam egissent. Tametsi ad eam rem comprobandam satis esse debent clarissima nimvitarum, Davidts, peccatricis, apostolorum Principis exempla, qui omnes plurimis lacrimis Dei misericordiam implorantes, peccatorum veniam impetrarunt.

Maxime autem hortandi et monendi sunt fideles, ut ad singula mortalia crimina proprium contritionis dolorem adhibere studeant; ita enim Ezechias contritionem describit, cum ait: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. Etenim recogitare omnes annos est sigilla tim peccata excutere, ut ea ex animo doleamus. Sed apud Ezechielem quoque scriptum legimus: Si impius egent paenitentiam ab omnibus peccatis suis, vita vivet. Atque in hanc sententiam sanctus Augustinus inquit: Consideret peccator qualitatem crimims in loco, in tempore, in varietate, in persona. Neque tamen hac in re desperent fideles de summa Dei bonitate et clementia; is enim cum nostrae salutis cupidissimus sit, nullam moram ad tribuendam nobis veniam mterponit; sed peccatorem paterna charitate complectitur simul atque ille se collegerit, et, universe peccata sua detestatus quae deinde alio tempore, si facultas erit, singula in memoriam reducere ac detestari in animo habeat, ad Dominum se converterit. Ita enim nos per Prophetam iubet sperare, cum inquit: Impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua.

Ex his igitur colligi poterunt quae ad veram contritionem maxime sunt necessaria, de quibus fidelem populum accurate oportebit docere, ut quisque intelligat qua ratione comparare eam possit, regulamque habeat qua diiudicet quantum absit ab eius virtutis perfectione.

Primum enim necesse est peccata omnia quae admisimus, odisse et dolere, ne si quaedam tantum doleamus, ficta et simulata neque salutaris paenitentia a nobis suscipiatur. Nam, ut a sancto Iacobo apostolo dictum est, Quicumque totam legem servaverit, offendit autem in uno, factus est omnium reus. Alterum est, ut ipsa contritio confitendi et satisfaciendi voluntatem coniunctam habeat, de quibus postea suo loco agetur. Tertium est, ut paenitens vitae emendandae certam et stabilem cogitationem suscipiat. Hoc vero Propheta his verbis aperte nos docuit: Si impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodient omnia praecepta mea, et fecerit iudicium et iustitiam, vita vivet et non morietur. Omnium iniquitatum eius quas operatus est, non recordabor. Et paulo post: Cum avertent se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit iudicium et iustitiam, ipse animam suam vivificabit. Ac paucis interiectis: Convertimini, inquit, et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. Proucite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Idem etiam Christus Dominus mulieri quae in adulterio deprehensa est, praescripsit: Vade, inquit, et iam amplius noli peccare. Item paralytico illi quem ad probaticam piscinam curaverat: Ecce, ait, sanus factus es, iam noli peccare.

Sed natura quoque ipsa et ratio plane ostendunt duo illa ad contritionem esse imprimis necessaria, dolorem scilicet peccati admissi et propositum cautionemque, ne quid huiusmodi in posterum committatur. Nam qui amico reconciliari velit quem iniuria aliqua affecent, et doleat oportet quod in eum iniuriosus et contumeliosus fuerit, et diligenter reliquo tempore provideat ne qua in re amicitiam laesisse videatur. Quae duo oboedientiam adiunctam habeant necesse est; hominem enim legi sive naturali et: divinae sive humanae, quibus subiectus est, parere convenit. Quare, si quid paenitens alteri per vim aut per fraudem abstulit, restituat oportet; itemque alicuius aut commodi aut officii compensatione illi satisfaciat, cuius dignitatem aut vitam dicto factove violavit. Tntum enim est omnium sermone quod apud sanctum Augustinum legimus: Non remittitur peccatum, nisi restituatur ablatum.

Neque vero, inter cetera quae ad contritionem maxime pertinent, minus diligenter et necessario curandum est ut, quidquid iniuriarum ab altero acceperis, id totum remittatur ac condonetur. Ita enim Dominus et Salvator noster monet atque denuntia!:: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra; si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.

Haec sunt quae fidelibus in contritione observanda sunt; cetera, quae ad hanc rem colligi a pastoribus facile poterunt, efficient quidem ut in suo genere contritio sit magis perfecta et absoluta; verum adeo necessaria existimanda non sunt, ut sine his verae et salutans paenitentiae ratio constare non possit.

Sed quoniam non satis esse pastoribus debet, si ea doceant quae ad salutem videntur pertinere, nisi etiam omni cura et industria laborent ut fideles ad eam ipsam rationem quae illis praescripta est vitam actionesque suas dirigant, vehementer proderit contritionis vim et utilitatem saepius proponere. Nam, cum pleraque alia pietatis studia, veluti beneficentia in pauperes, ieiunia, preces et alia id genus sancta et honesta opera, hominum culpa a quibus proficiscuntur, a Deo interdum repudientur, ipsa certe contritio numquam illi grata et accepta esse non potest; nam inquit Propheta: Cor contritum et humiliatum, Dens, non despicies. Quin etiam, statim ut eam mentibus nostris concepimus, peccatorum remissionem nobis a Deo tribui, alio loco eiusdem Prophetae verba illa declarant: Dixi, confitebor adversum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Atque eius rei figuram in decem leprosis animadvertimus, qui a Salvatore nostro ad sacerdotes missi, antequam ad illos pervenirent, a lepra liberati sunt. Ex quo licet cognoscere verae contritionis, de qua supra dictum est, eam vim esse, ut illius beneficio omnium delictorum veniam statim a Domino impetremus.

Plurimum etiam valebit ad fidelium mentes excitandas, si pastores rationem aliquam tradiderint, qua se quisque ad contritionem exercere possit. Monere autem oportet ut omnes, conscientiam suam frequenter excutiertes, videant num quae a Deo sive ecclesiasticis sanctionibus praecepta sunt, servaverint. Quod si quis alicuius sceleris reum se esse cognoverit, statim se ipsum accuset, supplexque a Domino veniam exposcat, et spatium tum confitendi tum satisfaciendi sibi dari postulet; imprimisque divinae gratiae praesidio se adiuvari petat, ne in posterum eadem illa peccata admittat quae admisisse vehementer paenitet. Curandum erit praeterea pastoribus ut in peccatum, summum fidelium odium concitetur, tum quia summa est illius foeditas et turpitudo, tum quia gravissima damna et calamitates nobis affert. Nam Dei benevolentiam, a quo maxima bona accepimus longeque maiora exspectare et consequi licebat, a nobis abahenat, et summorum dolorum cruciatibus perpetuo afficiendos sempiternae morti nos addicit.

CONFESSIO

2408
Hactenus de contritione; nunc ad confessionem, quae est altera paenitentiae pars, veniamus. Quantum vero curae et diligentiae in ea explicanda ponere pastores debeant, ex eo facile intelhgent, quod omnibus fere piis persuasum est, quidquid hoc tempore sanctitatis, pietatis et religionis in Ecclesia summo Dei beneficio conservatum est, id magna ex parte confessiom tribuendum esse; ut nulli mirandum sit humani generis hostem, cum fidem catholicam funditus evertere cogitat, per ministros impietatis suae et satellites hanc veluti christianae virtutis arcem totis viribus oppugnare conatum esse.

Primum itaque docendum est confessionis institutionem nobis summopere utilem, atque adeo necessariam fuisse. Ut enim hoc concedamus, contritione peccata deleri, quis ignorat illam adeo vehementem, acrem, incensam esse oportere, ut doloris acerbitas cum scelerum magnitudine aequari confernque possit? At quoniam pauci admodum ad hunc gradum pervenirent, fiebat etiam ut a paucissimis hac via peccatorum venia speranda esset. Quare necesse fuit ut clementissimus Dominus facihon ratione communi hominum saluti consuleret; quod quidem admirabili consilio effecit, cum claves regni caelestis Ecclesiae tradidit. Etenim ex fidei catholicae doctrina omnibus credentium et constanter affirmantium est, si quis ita animo affectus sit: ut peccata admissa doleat simulque in posterum non peccare constituat, etsi eiusmodi dolore non afficiatur qui ad impetrandam veniam satis esse possit, ei tamen, cum peccata sacerdoti nte confessus fuerit, vi clavium scelera omnia remitti ac condonan; ut mento a sanctissimis viris Patribus nostris celebratum sit, Ecclesiae clavibus aditum in caelum aperiri. De quo nemini dubitare fas est, cum a Florentino Concilio decretum legamus paenitentiae effectum esse absolutionem a peccatis.

Verum ex eo praeterea licet cognoscere quantam afferat confessio utilitatem, quod ns quorum est corrupta vitae consuetudo, nihil tam prodesse ad mores emendandus experimur, quam si interdum occultas animi sui cogitationes, facta dictaque omnia prudenti et fideli amico patefaciant, qui eos opera et consilio iuvare possit. Quare ad eandem rationem maxime salutare existimandum est ns qui scelerum conscientia agitantur, ut sacerdoti, tamquam Christi Domini vicario, cui perpetui silentii sevenssima lex proposita est, animae suae morbos et vulnera aperiant; statim enim parata sibi medicamenta invenient, quae non solum praesentis aegritudinis sanandae, verum ita praeparandae animae caelestem quandam vim habeant, ut deinceps facile futurum non sit in eiusdem morbi et vitn genus recidere.

Neque vero illa confessionis utilitas praetermittenda, quae ad vitae societatem et coniunctionem magnopere pertinet. Constat enim, si sacramentalem confessionem e christiana disciplina exemens, plena omnia occultis et nefandis sceleribus futura esse, quae postea, et alia etiam multo graviora, homines peccati consuetudine depravat i palam committere non verebuntur. Etenim confitendi verecundia delinquendi cupiditati et licentiae tamquam fraenos inncit, et improbitatem coercet.

Sed iam confessionis utilitate exposita, quae sit eius natura et vis pastoribus tradendum erit. Eam igitur definiunt esse peccatorum accusationem quae ad sacramenti genus pertinet, eo susceptam ut veniam virtute clavium impetremus. Recte autem accusatio dicitur, quod peccata ita commemoranda non sunt quasi scelera nostra ostentemus, ut n faciunt qui laetantur cum malefecerint; aut omnino enarranda, ut si rem aliquam gestam otiosis auditoribus delectandi causa exponamus; verum accusatono animo ita enumeranda sunt, ut ea etiam in nobis vindicare cupiamus. Veniae autem impetrandae causa peccata confitemur, quoniam hoc iudicium longe dissimile est forensibus capitahum rerum quaestionibus, in quibus confessioni poena et supplicium, non culpae liberatio et: errati venia constituta est. In eandem fere sententiam, quamvis aliis verbis, sanctissimi Patres videntur confessionem definisse, veluti cum sanctus Augustinus inquit: Confessio est per quam morbus latens spe veniae aperitur; et sanctus Gregorius: Confessio est peccatorum detestatio; quarum utraque quod in superiori definitione continetur, facile ad eam referri poterit.

Sed iam quod omnium maximi faciendum est, docebunt parochi, ac sine ulla dubitatione fidelibus tradent, hoc sacramentum a Christo Domino, qui bene omnia et unius salutis nostrae causa fecit, ob eius summam bonitatem et misericordiam institutum esse.

Apostolis enim post resurrectionem unum in locum congregatis, insufflavit, dicens: Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Atque idem significare visus est Dominus cum apostolis id negotii dedit, ut Lazarum a mortuis excitatum a vinculis solverent, quibus constnctus erat. Nam sanctus Augustinus eum locum ita explanat: Ipsi, inquit, sacerdotes plus iam possunt proficere, plus confitentibus parcere, quibus crimen remittit Dominus, scilicet per ipsos apostolos. Lazarum, quem iam suscitaverat, obtulit discipulis solvendum, ostendens potestatem solvendi esse concessam sacerdotibus. Quo etiam pertinet quod iis qui a lepra in itinere curati sunt, praeceperat ut sacerdotibus se ostenderent, illorumque iudicium subirent. Cum igitur Dominus potestatem remittendi et retinendi peccata sacerdotibus tribuent, perspicuum est ipsos etiam ea de re iudices constitutos fuisse. At quoniam, ut sancta Tridentina Synodus sapienter admonuit, de qualibet re verum iudicium fieri, atque in repetendis criminum poenis iustitiae modus teneri non potest, nisi plane cognita et perspecta causa fuerit, ex eo sequitur ut paenitentium confessione singillatim peccata omnia sacerdotibus patefacienda sint.

Haec igitur pastores docebunt quae a sancta Tridentina Synodo decreta, ac perpetuo a catholica Ecclesia tradita sunt. Si enim sanctissimos Patres attente legimus, nusquam non apertissima testimonia occurrent, quibus confirmetur hoc sacramentum a Christo Domino institutum esse, et confessionis sacramentalis legem, quam illi exomologesm et exagoreusiu graeco vocabulo appellant, tamquam evangelicam accipiendam esse. Quod si etiam Veteris Testamenti figuras exquinmus, sine dubio ad peccatorum confessionem videntur pertinere varia illa sacrificiorum genera, quae ad expianda diversi generis peccata a sacerdotibus fiebant.

Sed quemadmodum confessionem a Domino Salvatore institutam esse fideles docendi sunt, ita etiam monere eos oportet quosdam ritus et solemnes caeremonias Ecclesiae auctoritate additas esse, quae, etsi ad sacramenti rationem non spectant, eius tamen dignitatem magis ante oculos ponunt et confitentium animos pietate accensos ad Dei gratiam facilius consequendam praeparant. Cum enim, aperto capite, ad pedes sacerdotis abiecti, demisso in terram vultu, supplices manus tendentes, aliaque huiusmodi christianae humilitatis signa dantes, quae ad sacramenti rationem necessaria non sunt, peccata confitemur, ex his perspicue intelligimus, tum in sacramento caelestem vim agnoscendam, tum a nobis divinam misericordiam summo studio reqmrendam atque efflagitandam esse.

Iam vero nemo existimet confessionem a Domino quidem institutam, sed ita tamen ut eius usum necessarium esse non edixent. Etenim sic statuant fideles oportere, eum qui mortali scelere premitur, confessionis sacramento ad spiritualem vitam revocandum esse; quod quidem pulcherrima translatione a Domino aperte significatum videmus, cum huius sacramenti administrandi potestatem clavem regni caelorum appellavit. Ut enim locum aliquem ingredi nemo potest sine eius opera cui claves commissae sunt, sic intelligimus neminem in caelum admitti, nisi fores a sacerdotibus, quorum fidei claves Dominus tradidit, aperiantur. Aliter enim nullus plane clavium usus in Ecclesia esse videbitur; ac frustra is cui clavium potestas data est, quempiam caeli aditu prohibebit, si tamen alia via introitus patere queat. Hoc vero praeclare a sancto Augustino cognitum est, cum inquit: Nemo sibi dicat: occulte ago apud Dominum paenitentiam; novit Deus, qui mihi ignoscat, quid m corde ago. Ergo sine causa dictum: "quae solveritis in terra, soluta erunt in caelo?" ergo sine causa claves datae sunt Ecclesiae Dei? Atque in eandem sententiam sanctus Ambrosius in hbro de Paenitentia scriptum reliquit, cum novatianorum haeresim convelleret, qui soli Domino potestatem peccata remittendi reservandam asserebant: Ecquis Deum, inquit, magis veneratur, quine mandatis illius obtemperat, an qui resistit? Deus nobis iussit eius ministris obtemperare, quibus cum pareamus, honorem soli Deo deferimus.

Sed cum minime dubitari possit confessionis legem ab ipso Domino latam et constitutam esse, sequitur ut videndum sit quinam, quo aetatis et anni tempore ei parere debeant. Primum itaque ex Lateranensis Concilii canone, cuius initium est: Omnis utriusque, sexus, perspicitur neminem confessionis lege adstnctum esse ante eam aetatem qua rationis usum habere potest. Neque tamen ea aetas certo aliquo annorum numero definita est; sed illud universe statuendum videtur, ab eo tempore confessionem puero indictam esse, cum inter bonum et malum discernendi vim habet, in eiusque mentem dolus cadere potest. Nam cum ad id vitae tempus quisque pervenerit, in quo de salute aeterna deliberandum est, tum primum sacerdoti peccata confiteri debet, cum aliter salutem sperare nemini liceat qui scelerum conscientia premitur.

Quo vero potissimum tempore confiteri oporteat, eo canone de quo antea diximus, sancta Ecclesia decrevit; iubet enim semel saltem quotannis fideles omnes peccata sua confiteri. Verum si quid salutis nostrae ratio postulet consideremus, profecto quoties vel mortis periculum imminet, vel aliquam rem tractare aggredimur cuius tractatio homini peccatis contaminate non conveniat, veluti cum sacramenta administramus aut percipimus, toties confessio praetermittenda non est.

Atque idem omnino servare oportet, cum veremur ne nos alicuius culpae quam admiscnmus, oblivio capiat. Neque enim peccata confiteri possumus quae non meminimus, neque peccatorum veniam a Domino impetramus, nisi ea paenitentiae sacramentum per confessionem deleat.

Sed quoniam multa in confessione observanda sunt, quorum alia ad sacramenti naturam pertinent, alia non ita necessaria sunt, de his accurate agendum erit; neque enim desunt libelli et commentarn, ex quibus facile est horum omnium explicationem depromere.

Illud autem imprimis doceant parochi, in confessione curandum esse ut integra et absoluta sit; etenim omnia mortalia peccata sacerdoti aperire oportet. Nam venialia, quae nos a Dei gratia non divellunt et in quae frequentius labimur, tametsi recte atque utiliter, quod piorum usus demonstrat, confitemur, tamen sine culpa praetermitti multisque aliis rationibus expiari possunt. At mortifera peccata, ut iam diximus, singula enumeranda sunt, quamvis etiam occultissime lateant, et eius generis sint quae duobus tantum extremis Decalogi capitibus interdicuntur. Saepe enim evenit ut ea gravius animam vulnerent, quam illa quae aperte ¿.c palam peccare homines solent. Ita vero a sancta Tridentina Synodo definitum atque a catholica Ecclesia semper traditum est, quemadmodum sanctorum Patrum testimonia declarant. Est enim apud sanctum Ambrosium in hunc modum: Non potest quis iustificari a peccato nisi confessus fuerit peccatum. Sanctus etiam Hieronymus in Ecclesiaste idem plane confirmat; inquit enim: Si quem serpens diabolus occulte momorderit et, nullo conscio, eum peccati veneno infecent; si tacuerit et paenitentiam non egent, nec vulnus suum fratri aut magistro voluerit confiteri, magister, qui linguam habet ad curandum, prodesse non poterit. Praeterea sanctus Cyprianus in sermone de Lapsis apertissime hoc docet his verbis: Quamvis nullo sacrificii aut libelli facinore constricti sint, quoniam tamen de eo cogitaverunt, id ipsum apud sacerdotes Dei dolenter confiteantur. Demque haec omnium Ecclesiae doctorum communis vox est atque sententia.

Sed in confessione summa illa cura et diligentia adhibenda est, quam in rebus gravissimis ponere solemus, omneque studium ita eo conferendum, ut sanemus animae vulnera et peccati radices evellamus. Neque vero solum peccata gravia narrando explicare oportet, verum illa etiam quae unumquodque peccatum circumstant et pravitatem valde augent vel minuunt. Quaedam enim circumstantiae adeo graves sunt, ut peccati mortiferi ratio ex illis tantum constet; quare haec omnia semper confiteri oportet. Si quis enim hominem interemerit, explicandum est utrum ille sacris initiatus an profanus fuerit; itemque si cum muliere concubuit, matrmonune lege libera, aut alterius uxore, aut propinqua, aut alicuius voti sponsione Deo consecrata, aperiat necesse est. Haec enim diversa peccatorum genera constituunt; ita ut primum quidem simplex fornicatio, alterum adulterium, tertium incestus, quartum sacnlegium a divinarum rerum doctoribus appelletur. Furtum etiam in peccatis numerandum est; verum si quis aureum nummum furetur, levius omnino peccat quam is qui centum vel ducentos vel ingentem aliquam auri vim, praesertim vero qui sacram pecuniam abstulit. Quae etiam ratio ad locum et ad tempus pertinet, quorum exempla notiora sunt ex multorum libris, quam ut a nobis commemorentur. Haec igitur, ut diximus, enumeranda sunt; quae vero pravitatem rei magnopere non augent, sine crimine omitti possunt.

Sed ad confessionem adeo necessarium est ut, quod antea diximus, integra et absoluta sit, ut si quis, dedita opera, alia quidem ex ns quae explicari debent praetermittat, alia vero tantummodo confiteatur, non solum ex ea confessione is commodum nullum consequatur, sed etiam novo scelere se obstnngat. Neque eiusmodi peccatorum enumeratio confessionis nomine, in qua sacramenti ratio insit, appellanda est; quin potius paenitenti confessionem repetere est necesse, seque ipsum illius peccati reum facere, quod sacramenti sanctitatem simulatione confessionis violaverit. At vero, si alia de causa confessioni aliquid defuisse videatur, vel quia paenitens nonnulla crimina oblitus fuerit, vel quia conscientiae suae latebras non ita accurate perquisivent, cum tamen illud in animo haberet ut integre peccata omnia confiteretur, nihil ei opus erit confessionem iterare; satis autem habebit, si quando peccata quae oblitus erat in memoriam reduxerit, ea sacerdoti alio tempore: confiteri. In quo tamen animadvertendum est ne forte nimis dissolute et remisse conscientiam nostram scrutati simus, adeoque negligenter peccata admissa memoria repetere studuenmus, ut ea ne recordari quidem voluisse mento videri possimus. Id enim si factum fuerit, confessionem iterare omnino oportebit.

Praeterea curandum est ut confessio nuda, simplex et aperta sit, non artificiose composita, ut a nonnullis fit, qui potius vitae suae rationem exponere quam peccata confiteri videntur. Ea enim confessio esse debet, quae nos tale;; sacerdoti aperiat quales nos ipsos novimus, certaque pro certis ac dubia pro dubiis demonstret. Quod si vel peccata non recensentur, vel alieni a re quam tractamus sermones inferuntur, perspicuum est confessionem hac virtute carere.

Vehementer etiam commendandi sunt qui prudentiam et verecundiam in explicandis rebus adhibent; neque enim nimis multis verbis agendum est, sed quae ad cuiusque peccati naturam et rationem pertinent, brevi oratione, quae modestiam coniunctam habeat, aperienda sunt. Illud vero tum confitenti, tum sacerdoti maxime laborandum est, ut eorum sermo in confessione secreto habeatur. Quare fit ut nemini omnino neque per nuntium neque per litteras, quoniam ea ratione nihil iam occulte agi potest, peccata confiteri liceat.

Sed nulla res fidelibus adeo curae esse debet, quam ut frequenti peccatorum confessione animam studeant expiare. Etenim cum aliquis mortifero scelere urgetur, nihil ei magis salutare esse potest, ob multa quae impendent vitae pericula, quam statim peccata sua confiteri. Nam, ut sibi quisque diuturnum vitae spatium polliceri queat, turpe profecto est cum in eluendis corporis aut vestium sordibus tam diligentes simus, non eadem saltem diligentia curare, ne animae splendor turpissima peccati maculis 34.3 obsolescat.


Catechismus Romanus 2314