Catechismus Romanus 3702

FURTUM

3702
Verum huius generis partes persequamur. Sunt igitur fures etiam qui furto sublatas res emunt, vel aliquo modo inventas, occupatas aut ademptas retinent; ait enim sanctus Augustinus: Si invenisti et non reddidisti, rapuisti. Quod si rerum dominus nulla ratione inveniri potest, illa sunt bona in usus pauperum conferenda. Quae ut restituat qui adduci non potest, ea re facile probat se undique ablaturum omnia, si possit.

Eodem se alligant scelere qui in e mendis vendendisque rebus fraudes adhibent et vanitatem orationis; horum fraudes vindicabit Dominus. Graviores et iniquiores in hoc furtorum genere sunt ii qui fallaces et corruptas merces vendunt pro veris et integris; quive pondere, mensura, numero ac regula decipiunt emptores; est enim in Deuteronomio: Non habebis in sacculo diversa pondera; et in Levitico: Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura; statera iusta et aequa sint pondera, iustus modius aequusque sextarius. Est et alio loco: Abominatio est apud Dominum pondus et pondus, statera dolosa non est bona.

Furtum etiam apertum est operariorum et artificum, qui totam et integram mercedem exigunt ab iis quibus ipsi iustam ac debitam operam non dederunt. Nec vero distinguuntur a furibus servi dominorum rerumque custodes infidi; quin etiam eo sunt detestabiliores quam reliqui fures qui clavibus excluduntur, quod furaci servo nihil domi obsignatum aut occlusum esse potest.

Furtum praeterea facere videntur qui fictis simulatisque verbis, quive fallaci mendicitate pecuniam extorquent; quorum eo gravius est peccatum, quod furtum mendacio cumulant.

Illi quoque in furum numero reponendi sunt qui, cum ad privatum aliquod vel publicum officium conducti sunt, nullam vel parvam operam navantes, munus negligunt, mercede tantum ac pretio fruuntur.

Reliquam furtorum multitudinem a solerti avaritia, quae omnes pecuniae vias novit, excogitat am persequi longum est et, ut diximus, difficillimum. Itaque de rapinis, quod est alterum horum scelerum caput, dicendum videtur, si prius monuerit parochus christianum populum ut meminerit illius Apostoli sententiae: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli; nec ullo sibi loco patiantur excidere praeceptum hoc: Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis; et illud cogitent perpetuo: Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias.

RAPINAM

3703
Rapinae igitur patent latius; nam qui debitam operariis mercedem non persolvunt, sunt rapaces, quos sanctus Iacobus ad paenitentiam invitat illis verbis: Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis vestris quae advenient vobis; cuius paenitentiae causam subiungit: Ecce enim merces operariorum qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat; et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit. Quod genus rapinarum in Levitico, in Deuteronomio, apud Malachiam et apud Tobiam vehementer improbatur. In hoc crimine rapacitatis includuntur qui, quae Ecclesiae praesidibus et magistratibus debentur vectigalia, tributa, decimas et reliqua huius generis, non dissolvunt, vel intervertunt, et ad se transferunt.

Huc etiam referuntur feneratores, in rapinis acerrimi et acerbissimi, qui miseram plebem compilant ac trucidant usuris. Est autem usura quidquid, praeter sortem et caput illud quod datum est, accipitur, sive pecunia sit sive quidvis aliud quod emi aut aestimari possit pecunia. Sic enim apud Ezechielem scriptum est: Usuram et superabundantiam non acceperit; et Dominus apud Lucam: Mutuum date, nihil inde sperantes. Gravissimum semper fuit hoc facinus, etiam apud gentes, et maxime odiosum; hinc illud: Quid fenerari? quid hominem> inquit, occidere? Nam qui fenerantur, bis idem vendunt, aut id vendunt quod non est.

Item rapinas faciunt nummarii iudices, qui venalia habent iudicia, et pretio muneribusque deUniti, optimas tenuiorum et egentium causas evertunt.

Fraudatores creditorum et inficiatores, quique, sumpto temporis spatio ad solvendum, sua vel aliena fide merces emunt neque fidem liberant, damnabuntur eodem crimine rapinarum. Quorum etiam delictum gravius est, quod mercatores, illorum destitutionis ac fraudationis occasione, magno detrimento civitatis vendunt omnia carius; in quos illa Davidis sententia videtur convenire: Mutuabitur peccatory et non solvet.

Quid de locupletius dicemus iis qui, ab illis qui solvendo non sunt, quod commodarunt exigunt acerbius; et pignora etiam ea auferunt contra Dei interdictum, quae ad eorum corpus tuendum sunt necessaria? Inquit enim Deus: Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei; ipsum enim est solum quo operitur, indumentum carnis eius, nec habet aliud in quo dormiat; si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. Horum exactionis acerbitatem iure rapacitatem, atque adeo rapinas, appellabimus.

Ex numero eorum qui raptores dicuntur a sanctis Patribus, sunt qui in frugum inopia comprimunt frumentum, faciuntque ut sua culpa carior ac durior sit annona; quod etiam valet in rebus omnibus ad victum et ad vitam necessariis; ad quos illa Salomonis pertinet exsecratio: Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis. Quos suorum scelerum admonitos parochi liberius accusabunt, ac propositas illis peccatis poenas explicabunt uberius.

QUID IUSSUM: RESTITUTIO...

3704
Haec de vetitis; nunc ad iussa veniamus, in quibus satisfactio vel restitutio primum locum habet; pecatum enim non remittitur, nisi restituatur ablatum. Sed quoniam non is solum qui furtum fecit, ei cui furatus est, id debet restituere, sed omnes praeterea qui furti participes fuerunt hac lege restitutionis tenentur, aperiendum est qui sint illi qui hanc satisfaciendi vel restituendi necessitatem effugere non possint.

Sunt autem plura hominum genera, ac primum est eorum qui furari imperant, qui non modo sunt ipsi furtorum socii et auctores, sed etiam in illo furum genere deterrimi.

Alterum genus, par voluntate primis, potestate dispar, in eodem tamen furum gradu ponendum, eorum qui cum iubere non possint, suasores sunt atque impulsores furtorum.

Tertium genus est eorum qui cum furibus consentiunt.

Quartum genus est eorum qui, participes furtorum, inde lucrum ipsi etiam faciunt, si lucrum dicendum est quod, nisi resipuerint, eos addicit aeternis cruciatibus; de quibus sic loquitur David: Si videbas furem, currebas cum eo.

Quintum genus est furum qui, cum furta possint prohibere, tantum abest ut illis occurrant et obsistant, ut eorum licentiam permittant atque concedant.

Sextum genus est eorum qui, cum et furtum factum et ubi factum sit, certo sciant, non indicant rem, sed eam se scire dissimulant.

Postremum genus est quod omnes complectitur furtorum adiutores, custodes, patronos, quique illis receptaculum praebent ac domicilium; qui omnes et satisfacere debent iis quibus aliquid detractum est, et ad illud necessarium officium vehementer cohortandi sunt. Ne huius quidem sceleris omnino sunt expertes approbatores furtorum et laudatores. Nec vero etiam ab eadem culpa sunt alieni filii familias et uxores qui pecunias a patribus et viris surripiunt.

...ET MISERICORDIAE OPERA

3705
Iam vero huic praecepto illa subiecta sententia est, ut pauperum et inopum misereamur, eorumque difficultates et angustias nostris facultatibus et officiis sublevemus. Quod argumentum quia saepissime et copiosissime tractandum est, petent ea parochi ex virorum sanctissimorum Cypriani, Ioannis Chrysostomi, Gregorii Nazianzeni et aliorum libris, qui de eleemosyna praeclare scripserunt, quibus huic muneri satisfaciant.

Sunt enim inflammandi fideles ad studium et alacritatem opitulandi iis quibus aliena misericordia vivendum est. Sunt vero etiam docendi quantam habeat necessitatem eleemosyna, ut videlicet re et opera nostra in egentes simus liberales, verissimo illo argumento, quod summo iudicii die detestaturus sit eos Deus, et sempiternis ignibus addicturus, qui eleemosynae officia praetermiserint ac neglexerint, illos autem collaudatos in patriam caelestem introducturus, qui benigne fecerint indigentibus. Est utraque Christi Domini ore pronunciata sententia: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum; et: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Utentur praeterea sacerdotes accommodatis illis ad persuadendum locis: Date et dabitur vobis. Proferent Dei promissum, quo nihil uberius, nihil magnificentius ne cogitari quidem potest: Nemo est qui reliquerit etc, qui non accipiet centies tantum nunc in tempore hoc, et in saeculo futuro vitam aeternam. Adiicient illud quod a Christo Domino dictum est: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.

Huius vero necessarii muneris partes exponent, ut qui largiri non possunt egentibus quo vitam sustentent, saltem commodent pauperi, iuxta Christi Domini praescriptum: Mutuum date, nihil inde sperantes. Atque huius rei felicitatem beatus David expressit: Iucundus homo qui miseretur et commodat. Est autem christianae pietatis, nisi sit aliunde facultas bene merendi de iis quibus ad victum aliena misericordia opus est, vitandi etiam otii causa, labore, opera ac manibus ea quaerere quibus inopum indigentiam levare possint. Ad id omnes suo exemplo hortatur in epistola ad Thessalonicenses Apostolus illis verbis: Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos; item ad eosdem: Operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis. Et ad Ephesios: Qui furabatur, iam non furetur; magis autem laboret, operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Est etiam frugalitati consulendum parcendumque bonis alienis, ne ceteris graves aut molesti simus. Quae temperantia sane quam elucet in omnibus apostolis, sed maxime eminet in divo Paulo, cuius illud est ad Thessalonicenses: Memores estis, fratres, laboris nostri et fatigationis; nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis Evangelium Dei. Atque idem alio loco Apostolus: In labore et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.

POENAE ET PRAEMIA

3706
Sed ut ab universo hoc genere nefariorum facinorum abhorreat fidelis populus, parochis a prophetis petere et a reliquis divinis Libris sumere par erit detestationem furtorum et rapinarum, et horribiles minas a Deo propositas eis qui illa scelera committunt. Clamat Amos propheta: Audite hoc qui contentis pauperem et deficere facitis egenos terrae, dicentes: Quando transibit mensis et venundabimus merces, et sabbatum et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et supponamus stateras dolosasf Sunt in eadem sententia multa apud Ieremiam, in Proverbiis et apud Ecclesiasticum. Nec vero dubitandum est quin haec malorum semina, quibus malis opprimitur haec aetas, magna ex parte in his inclusa sint causis.

Verum, ut assuescant christiani homines prosequi omni liberalitatis ac benignitatis officio egentes et mendicos, quod ad alteram huius praecepti partem pertinet, proferent parochi maxima praemia quae beneficis et largis, et in hac et in altera vita, daturum se Deus pollicetur.

FALSAE EXCUSATIONES

3707
Sed quia non desunt qui etiam se in furtis excusem, admonendi sunt fore ut nullam eorum peccati excusationem accipiat Deus, immo vero futurum ut illa purgatione non modo non levetur peccatum, sed mirum in modum augeatur.

Ecce nobilium hominum non ferendae deliciae, qui culpam extenuare sibi videntur, si se affirmarint non cupiditate aut avaritia ad detrahendum alteri sua descendere, sed tuendae causa amplitudinis familiae et maiorum suorum, quorum existimatio ac dignitas rueret, nisi rerum alienarum accessione fulciretur. Quibus perniciosus error eripiendus est, simulque demonstrandum unam esse rationem conservandi et amplificandi copias et opes maiorumque gloriam: si Dei voluntati paruerint, si eius praecepta servarint; quibus contemptis, fundatae et optime constitutae opes evertuntur, reges ex regio solio et summo gradu honoris praecipites exturbantur; in quorum locum infimi interdum homines et qui summo in odio illis fuerunt divinitus vocantur. Incredibile est quantopere his succenseat Deus, cuius rei testis est Isaias, apud quem sunt illa Dei verba: Principes tui infideles, socii furum, omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Propter hoc ait Dominus Deus exercituum, fortis Israel: Heu, consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis; et convertam manum meam ad te, et excoquam ad purum scoriam tuam.

Non desunt qui non iam illam afferant causam splendoris et gloriae, sed victus et vitae commodiorem facultatem et elegantiam. Qui refellendi sunt docendi que quam impia sit eorum et actio et oratio, qui ullam commoditatem anteferant Dei voluntati et gloriae, quam negligendo eius praecepta offendimus mirandum in modum. Etsi quae potest esse in furto commoditas, quod summa incommoda consequantur? Super furem enim, inquit Ecclesiasticus, est confusio et paenitentia. Sed fac esse ut cum illis non agatur incommode; dedecorat fur divinum nomen, repugnat eius sanctissimae voluntati, salutaria ipsius praecepta contemnit; quo ex fonte omnis error, omnis improbitas, omnis fluit impietas.

Quid, quod audire licet interdum fures, qui nihil se eo peccare contendant, quod detrahant aliquid locupletibus et copiosis hominibus, qui ea detractione nihil damni faciant, ne sentiant quidem? Misera sane et pestifera defensio.

Putat alius satisfactionem suam accipi debere, quod eam furandi consuetudinem cepit, ut non facile possit ab illa mente et actione desistere. Qui, nisi audierit Apostolum dicentem: Qui furabatur, iam non furetur^ velit nolit etiam consuetudinem capiet aeternorum suppliciorum.

Nonnulli sunt qui excusant se, occasione data, alteri aliquid ademisse; est enim illud tritum sermone proverbium: fures, qui non sint, fieri occasione. Qui hac ratione sunt de nefaria sententia deducendi: resistendum esse pravis cupiditatibus. Nam si continuo est re perficiendum id quod libido persuaserit, quis modus, quis finis erit scelerum ac flagitiorum? Turpissima igitur est illa defensio, vel summae potius intemperantiae et iniustitiae confessio; nam qui dicit se non ideo peccare quia nullam habet peccandi occasionem, idem propemodum fatetur se semper, oblata occasione, peccaturum.

Sunt qui furari se dicant ulciscendi causa, quod ab aliis eadem iniuria sint affecti. Quibus ita respondendum est: primum nemini licere iniurias persequi; deinde non posse quemquam rei suae iudicem esse, tum multo minus concedi ut poenas ab aliis repetant eorum quae alii in eum peccaverunt.

Postremo quidam furtum satis illa ratione defensum tectumque arbitrantur, quod, cum sint aere alieno oppressi, aliter eo liberari non possint, nisi illud furto dissolvant. Quibuscum ita agendum est: nullum esse gravius aes alienum et quo magis prematur humanum genus, quam debitum illud cuius in divina precatione quotidie meminimus: Dimitte nobis debita nostra; quare illud insanissimi hominis esse, plus velle Deo debere, id est plus peccare, ut quod debet hominibus dissolvat; multoque praestare coniici in carcerem, quam mandari suppliciis inferorum sempiternis; longe etiam esse gravius Dei quam hominum iudicio condemnari; porro autem supplices ipsos ad Dei opem ac pietatem confugere debere, a quo, quid opus sit, possint impetrare.

Sunt alia excusationum genera, quibus parochi prudentes ac sui officii diligentissimi facile poterunt occurrere, ut aliquando habeant populum sectatorem bonorum operum.

CAPUT IX DE OCTAVO PRAECEPTO: NON LOQUERIS CONTRA PROXIMUM TUUM FALSUM TESTIMONIUM

3800
Quantam non modo utilitatem, sed etiam necessitatem habeat assidua huius et praecepti explicatio et officii admonitio, nos divi Iacobi monet auctoritas illis verbis: Si quis in verbo non offendit > hic perfectus est vir; et idem: Lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat; ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit! et quae sequuntur in eandem sententiam. Quibus duo monemur: primum, latissime patere hoc linguae vitium, quod etiam illa Prophetae sententia confirmatur: Omnis homo mendax, ut propemodum sit unum hoc peccatum quod ad omnes homines pertinere videatur. Alterum, inde proficisci mala innumerabilia, cum saepe maledici hominis culpa facultates, fama, vita, animae salus amittatur, vel eius qui laeditur, quod contumelias patienter ferre non possit, sed eas impotenti animo persequatur; vel eius qui laedit, quod pravo pudore et falsa cuiusdam existimationis opinione deterritus adduci non possit ut illi qui offensus sit satisfaciat. Quare hoc loco monendi fideles erunt, ut quantas possunt maximas Deo gratias agant de hoc salutari praecepto non dicendi falsi testimonii, quo non solum ipsi aliis iniuriam facere vetamur, sed etiam hac oboedientia ab aliorum iniuria prohibemur.

DUPLEX PRAECEPTI PARS

3801
Verum hoc praecepto eadem ratione et via progrediendum est qua in ceteris progresi sumus, ut videlicet animadvertantur in eo duae leges: altera prohibens ne falsum dicatur testimonium; iubens altera ut, simulatione fallaciisque sublatis, dicta et facta nostra simplici veritate metiamur. Cuius officii Apostolus Ephesios illis verbis admonuit: Veritatem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia.

QUID VETITUM: FALSUM TESTIMONIUM...

3802
Sed prior huius praecepti pars habet hanc rationem, ut quamvis nomine falsi testimonii significetur quiquid in bonam vel in malam partem de altero constanter dicatur, sive in iudicio sive extra iudicium, tamen praecipue prohibeatur illud testimonium quod in iudicio, falso dicitur a iurato; iurat enim per Deum testis, quod ita testificantis et divinum nomen interponentis oratio plurimum fidei habet et ponderis. Itaque quia periculosum est hoc testimonium, idcirco praecipue prohibetur; iuratos enim testes, nisi exceptionibus legitimis excludantur aut eorum sit aperta improbitas atque perversitas, ne iudex quidem ipse potest reiicere, praesertim cum exstet iussum divinae legis ut in ore duorum vel trium stet omne verbum.

Sed, ut praeceptum fideles plane intelligant, docendi erunt quid significet hoc proximi vocabulum, in quem falsum testimonium dicere minime licet. Est autem proximus, ut ex Christi Domini doctrina colligitur, quicumque eget opera nostra, sive ille propinquus sit, sive alienus, sive civis, sive advena, sive amicus, sive inimicus; nefas enim est existimare contra hostes licere falsum aliquid dicere pro testimonio, quos iussu Dei ac Domini nostri diligere oporteat. Quin etiam, quia sibi quisque quadam ratione proximus est, nemini fas est in se falsum testimonium dicere; quod qui committant, sibi ipsi notam inurentes ignominiae ac turpitudinis, et se ipsos et Ecclesiam laedunt cuius sunt membra, quomodo etiam qui sibi mortem consciscunt nocent civitati; ita enim est apud sanctum Augustinum: Non recte intelligentibus poterat videri, non esse prohibitum ut adversus seipsum quisquam falsus testis assisteret, eo quod in praecepto additum fuit: "contra proximum tuum". Sed non ideo, si adversus seipsum quisque falsum testimonium dixerit, ab hoc crimine se putet alienum, quando regulam diligendi proximi a semetipso dilector accepit.

Verum, quia prohibemur proximum laedere falso testimonio, nemo propterea contrarium permitti nobis arbitretur, ut peierando liceat conciliare ei qui nobiscum natura ac religione coniunctus sit, aliquid utilitatis aut commodi; nemini enim mendacio et vanitate, multo minus periurio studendum est. Quare sanctus Augustinus de mendacio ad Crescentium docet ex Apostoli sententia mendacium in falsis testimoniis numerandum esse, etiamsi in cuiusquam falsa laude dicatur.

Nam locum illum tractans: Invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum, quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt, Falsum, inquit, testimonium vocat Apostolus, si quis de Christo, et quod ad eius laudem videtur pertinere, mentiatur. Saepissime vero etiam contingit ut qui alteri favet, obsit alteri. Certe errandi causa affertur iudici, qui interdum falsis testibus adductus contra ius secundum iniuriam statuit et iudicare cogitur. Nonnumquam etiam fit ut qui ob falsum alicuius testimonium causam iudicio vicerit idque impune tulerit, exsultans iniqua victoria, assuescat corrumpere et adhibere falsos testes, quorum opera sperat se posse ad id quodcumque concupierit pervenire. Est vero id et ipsi testi gravissimum, qui et ab eo quem iureiurando sublevarit et adiuvent falsus et periurus agnoscitur; et ipse, quod ei e sententia succedit scelus, quotidie maiorem exercitationem et consuetudinem capit impietatis et audaciae. Ut igitur testium vanitas, mendacia et penuria prohibentur, sic et accusatorum, et reorum, et patronorum, cognitorum, et procuratorum, advocatorum, et omnium denique qui iudicia constituunt.

Postremo vetat Deus omne testimonium non modo in iudicio sed etiam extra iudicium, quod alteri incommodum aut detrimentum possit afferre. Est enim in Levitico, quo loco haec praecepta iterantur his verbis: Non facietis furtum, non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum, ut nemini dubium esse possit quin a Deo omne mendacium hoc praecepto eiectum condemnetur; quod apertissime testatur David in hunc modum: Perdes omnes qui loquuntur mendacium.

... DETRACTATIO ET MENDACIUM, ETC.

3803
Prohibetur autem hoc praecepto non modo falsum testimonium, sed detestabilis etiam libido et consuetudo detrahendi alteri; qua ex peste incredibile est quam multa et quam gravia et incommoda et mala nascantur. Hoc vitium maledice et contumeliose dicendi occulte in alterum passim improbant divinae Litterae: Cum hoc, inquit David, non edebam; et sanctus Iacobus: Nolite detrahere alterutrum, fatres mei. Nec vero praecepta solum sacrae Litterae sed etiam exempla suppeditant, quibus sceleris magnitudo declaratur; nam et Aman, confictis criminibus, adeo incendit in iudaeos Assuerum, ut is omnes eius gentis homines imperarit occidi. Referta est huiusmodi exemplis sacra historia, quorum commemoratione sacerdotes operam dabunt ut fideles a rei improbitate deterreant.

Ut autem peccati huius vis quo de altero detrahitur omnino perspiciatur, sciendum est non tantum adhibenda calumnia offendi hominum existimationem, sed et augendis amplificandisque criminibus; et si quid occultius ab aliquo commissum sit quod, ubi rescitum fuerit, grave aut turpe sit ad famam, eam rem qui, ubi, quando, quibus non necesse sit pervulgarit, is obtrectator et maledicus iure dicitur. Verum totius obtrectationis nulla capitalior est, quam eorum qui catholicae doctrinae eiusque praedicatoribus obtrectant. In simili culpa sunt qui malarum doctrinarum et errorum magistros extollunt laudibus.

Nec vero ab horum hominum numero et culpa seiunguntur qui, detrahentibus et maledicentibus hominibus patefacientes aures, non reprehendunt obtrectatores, sed illis libenter assentiuntur. Detrahere enim vel detrahentem audire, scribunt sancti Hieronymus et Bernardus, utrum damnabilius sit non facile constat; non enim essent qui detraherent, si non adessent qui detrahentes audirent.

In eodem genere sunt qui suis artificiis distrahunt homines et inter se committunt, magnopereque serendis discordiis delectantur, ut summas coniunctiones ac societates fictis sermonibus dirimentes, amicissimos viros ad immortales inimicitias et ad arma compellam. Hanc pestem sic detestatur Dominus: Non eris criminator, neque susurro in populo. Tales erant multi ex consiliariis Saulis, qui eius voluntatem a Davide alienare et in illum regem incitare conabantur.

Peccant denique in hanc partem blandi homines et assentatores, qui blanditiis et simulatis laudibus influunt in aures et in animos eorum quorum gratiam, pecuniam et honores aucupantur, dicentes, ut est apud Prophetam: Malum bonum, et bonum malum. Quos ut arceamus et pellamus a consuetudine nostra, monuit nos David illa oratione: Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quamquam enim Isti proximo minime maledicunt, tamen ei maxime nocent qui vel laudandis eius peccatis afferunt ipsi causam perseverandi in vitiis quamdiu vixerit. Et quidem in hoc genere illa est assentatio deterior, quae ad proximi calamitatem et perniciem adhibetur; sic Saul, cum Davidem furori et ferro philistaeorum obiicere cuperet ut occideretur, ei blandiebatur illis verbis: Ecce filia mea maior Merob, ipsam dabo tibi uxorem, tantummodo esto vir fortis, et proeliare bella Domini; sic iudaei insidiosa oratione Christum Dominum sunt affati: Magister, scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces. Longe autem permciosior oratio est amicorum, affinium et cognatorum, qua ad eos interdum utuntur assentatorie qui mortifero morbo affecti iam sint extremo spiritu, dum affirmant nullum esse tum ei a morte periculum; dum laetum et hilarem esse iubent, eumque a peccatorum confessione tamquam a tristissima cogitatione deterrent; dum denique eius animum avertunt ab omni cura et meditatione extremorum periculorum in quibus maxime versatur.

Quare fugiendum est omne mendaciorum genus, sed illud imprimis quo gravi damno quisquam affici possit. Plenissimum vero impietatis est mendacium, cum quis in religionem vel de religione mentitur. Sed illis etiam maledictis et probris graviter offenditur Deus quae committuntur libellis quos famosos vocant, et aliis huius generis contumeliis. Praeterea ioco vel officii causa fallere Mendacio, ut si nemo in illo vel damnum vel lucrum fecerit, tamen omnino indignum est; ita enim nos Apostolus admonet: Deponentes mendacium^ loquimini veritatem. Nam in eo est ad frequens graviusque mendacium magna proclivitas et ex iocosis mendaciis capiunt homines mentiendi consuetudinem, unde veniunt in opinionem non esse veraces; quamobrem, ut fidem faciat eorum oratio, necesse habent iurare perpetuo.

Postremo, priore parte huius praecepti simulatio repudiatur; nec modo quae simulate dicuntur, sed quae ita fiunt, cum scelere coniuncta sunt; tam enim verba quam facta notae ac signa quaedam sunt eorum quae sunt in animo cuiusque; ob eamque causam Dominus saepe pharisaeos arguens hypocritas appellat. Et haec de priore praecepti lege, quae ad vetandum spectat.

QUID IUSSUM

3804
Nunc explicemus quid in altera iubeat Dominus. Pertinet autem haec praecepti vis et ratio ad id, ut iuste et ex legibus forensia iudicia exerceantur, neve occupent homines et usurpent iudicia; non enim fas esse alienum servum iudicare scribit Apostolus, ne re et causa incognita sententiam ferant. Quo in vitio fuit sacerdotum et scribarum consilium qui de sancto Stephano iudicarunt; quod item peccatum fuit magistratus philippensium, de quibus inquit Apostolus: Caesos nos publice, indemnatos, homines romanos miserunt in carcerem, et nunc occulte nos eiiciuntf Ne condemnent innocentes, aut nocentes absolvant; ne pretio aut gratia, ne odio aut amore moveantur. Sic enim Moyses seniores admonet quos populi iudices constituerat: Quod iustum est, iudicate, sive civis sit ille sive peregrinus. Nulla erit distantia personarum; ita parvum audietis ut magnum; nec accipietis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est.

De reis autem et sontibus vult eos Deus verum confiteri, cum ex iudicii formula interrogantur; est enim testimonium ac praedicatio quaedam, illa confessio laudis et gloriae Dei, ex ipsius Iosuae sententia, qui, Achan ad veri confessionem adhortatus, inquit: Fili mi> da gloriam Domino Deo Israel.

Sed quoniam hoc praeceptum testes potissimum attingit, de his etiam a parocho diligenter agendum erit; nam praecepti vis ea est ut non solum prohibeat falsum testimonium, sed verum etiam dici imperet. Est enim in humanis rebus maximus usus veri testimonii, quod sunt innumerabiles res quas a nobis ignorari necesse sit, nisi eas ex testium fide cognoscamus. Quare nihil tam necessarium est quam testimoniorum veritas in iis rebus, quas nec ipsi scimus, neque tamen licet ignorare. De quo exstat illa sancti Augustini sententia: Qui veritatem occultat et qui prodit mendaciumy uterque reus est: ille, quia prodesse non vult; hic, quia nocere desiderat. Licet vero interdum verum tacere, sed extra iudicium; nam in iudicio, ubi testis legitime interrogatur a iudice, vera omnino patefacienda sunt. Quo loco cavendum tamen est testibus ne, suae memoriae nimium confisi, quod exploratum non habent id pro certo affirment.

Reliqui sunt patroni causarum et advocati, actores deinceps et petitores. Illi igitur opera ac patrocinio suo non deerunt necessariis hominum temporibus, et egentibus benigne subvenient; tum iniustas causas defendendas non suscipient, neque calumnia lites protrahent, nec alent avaritia. Quod ad mercedem attinet laboris et operae suae, illa iure et aequo metiantur.

Petitores vero et accusatores monendi sunt ne cuiquam, amore aut odio aut cupiditate aliqua adducti, periculum iniquis criminationibus creent. Iussum hoc denique divinitus descriptum est piis omnibus, ut in congressibus et colloquiis vere semper et ex animo loquantur; nihil dicant quod alterius existimationi possit officere, ne de illis quidem a quibus laedi se et exagitari intelligunt; cum illud propositum habere debeant, sibi cum illis eam necessitudinem et societatem intercedere ut membra sint eiusdem corporis.

MENDACII MISERIA

3805
Ut autem libentius hoc mendacii vitium caveant fideles, proponet eis parochus summam huius sceleris miseriam ac turpitudinem. Nam in sacris Litteris mendacii pater daemon dicitur; quod enim daemon in veritate non stetit, mendax est et mendacii parens.

Adiunget, ad eiiciendum tantum flagitium, ea mala quae mendacium consequuntur; et quoniam sunt innumerabilia, fontes et capita incommodorum et calamitatum commonstrabit.

Ac primum, in quantam cadat Dei offensionem, quantumve eius odium incurrat homo vanus et mendax, Salomonis auctoritate declarabit eo loco: Sex sunt quae odit Dominus, et septimum detestatur anima eius: oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, proferentem mendacia, testem fallacem, et quae sequuntur. Quis igitur ei praestet incolumitatem, qui in insigni odio sit apud Deum, quominus gravissimis addiciatur suppliciis?

Deinde, quid impurius aut foedius, ut sanctus inquit Iacobus, quam in eadem lingua qua benedicimus Deum et Patrem, maledicere homines, qui ad imaginem et similitudinem Dei facti sunt, ita ut fons de eodem foramine emanet dulcem et amaram aquam? Quae enim lingua prius laudem et gloriam Deo tribuebat, postea, quantum in ea est, eum ignominia afficit ac dedecore mentiendo; quare fit ut a caelestis beatitudinis possessione mendaces excludantur. Cum enim in hunc modum quaereret a Deo David: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuof respondit Spiritus Sanctus: Qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua.

Maximum vero etiam illud in mendacio incommodum est, quod fere est insanabilis is animi morbus. Cum enim peccatum quod, inferendo falso crimine aut proximi famae et existimationi obtrectando, commissum sit, non remittatur nisi calumniator ei quem criminatus fuerit satisfaciat iniuriarum, id autem difficile fiat ab hominibus, pnmo, ut antea monuimus, pudore et inani quadam dignitatis opinione deterritis; qui in eo peccato sit, hunc addictum esse aeternis inferorum poenis dubitare non possumus. Neque enim quisquam speret se calumniae vel obtrectationis veniam consequi posse, nisi prius ei satisfaciat de cuius dignitate et fama, aut publice in iudicio, aut etiam in privatis et familiaribus congressibus, aliquid detraxerit.

Praeterea latissime patet hoc detrimentum, et in ceteros diffunditur; qua vanitate et mendacio fides ac veritas tolluntur, arctissima vincula societatis humanae; quibus sublatis, sequitur summa vitae confusio, ut homines nihil a daemonibus differre videantur.

Docebit porro vitandam esse loquacitatem parochus, cuius vitatione et reliqua peccata fugiuntur, et est magna cautio mendacii, a quo vitio loquaces sibi haud facile temperare possunt.


Catechismus Romanus 3702