Catechismus Romanus 3806

FALSAE EXCUSATIONES

3806
Postremo iis illum errorem eripiet parochus, qui se in vanitate orationis excusant et mendacium prudentium exemplo defendunt, quorum esse aiunt mentiri in tempore. Dicet id quod verissimum est, prudentiam carnis mortem esse; hortabitur auditores ut in difficultatibus et angustiis Deo confidant, neque ad artificium mentiendi confugiam; nam illo qui utuntur perfugio, facile declarant se sua magis niti prudentia, quam in Dei providentia spem ponere. Qui causam sui mendacii conferunt in eos a quibus sunt mendacio decepti, hi docendi sunt non licere hominibus se ipsos ulcisci, neque malum maio compensandum esse, sed potius vincendum in bono malum; quod si etiam fas esset hanc referre gratiam, nemini tamen utile se suo ulcisci detrimento, esse autem id gravissimum detrimentum quod mendacio dicendo facimus. Iis qui afferunt humanae naturae imbecillitatem et fragilitatem, tradendum erit hoc officii praeceptum, ut divinum auxilium implorent, nec infirmitati humanitatis obtemperent. Qui consuetudinem opponunt, admonendi sunt, si mentiri assueverunt, ut dent operam ut contrariam consuetudinem capiant vere loquendi, praesertim cum qui usu et consuetudine peccant, gravius delinquam quam ceteri. Et quoniam non desunt qui se tegant excusatione ceterorum hominum, quos passim mentiri et peierare contendunt, hac ratione illi ab ea opinione deducendi sunt, non esse imitandos malos, sed reprehendendos et corrigendos; cum autem ipsi mentimur, minus auctoritatis in reprehensione et correctione alterius nostram habere orationem. Alios se ita defendentes, quod, vera dicendo, saepe incommodo sint affecti, sic refellent sacerdotes, esse illam accusationem, non defensionem, cum sit officium christiani hominis quamvis potius facere iacturam quam mentiri. Restant duo genera eorum qui se in mendacio excusem; alteri qui dicant se ioci causa mentiri; alteri, se ldem facere utilitatis gratia, quippe qui bene nec emerent nec venderent, nisi mendacium adhiberent. Utrosque a suo errore parochi avertere debebunt; ac superiores quidem illos a vitio abducent, et docendo quantum eo in genere peccandi consuetudinem augeat usus mentiendi, et illud inculcando, omnis otiosi verbi reddendam esse rationem; proximos autem hos acerbius etiam obiurgabunt, quorum in excusatione gravior insit illorum ipsorum accusatio, qui praeseferant se minime illis Dei verbis fidem et auctoritatem tribuere: Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis.

CAPUT X DE NONO ET DECIMO PRAECEPTO: NON CONCUPISCES DOMUM PROXIMI TUI;

3900
NEC DESIDERABIS UXOREM EIUS, NON SERVUM, NON ANCILLAM, NON BOVEM, NON ASINUM, NEC OMNIA QUAE ILLIUS SUNT

In his duobus praeceptis quae postremo loco tradita sunt, illud imprimis sciendum est, rationem fere constitui qua cetera praecepta serventur. Nam quod his verbis praescriptum est, eo spectat ut, si quis studet superiora legis iussa servare, hoc maxime faciat, ne concupiscat; quoniam qui non concupiscet, suis contentus aliena non appetet, aliorum commodis gaudebit, Deo immortali gloriam tribuet, gratias eidem maximas aget, sabbatum colet, id est, quiete perpetua fruetur, maioresque venerabitur, neminem denique neque re, neque verbis, neque ullo alio modo laedet. Nam stirps ac semen malorum omnium est prava concupiscentia, qua qui incensi sunt praecipites feruntur in omne flagitiorum et scelerum genus. His animadversis, et parochus in iis quae sequuntur tradendis diligentior, et fideles ad audiendum erunt attentiores.

Sed quamquam haec duo praecepta coniunxerimus, propterea quod, cum non dissimile sit eorum argumentum, eandem docendi viam habent, parochus tamen et cohortando et monendo poterit communiter vel separatim, ut commodius sibi videbitur, ea tractare. Sin autem Decalogi interpretandi munus susceperit, demonstrabit quae sit horum duorum praeceptorum dissimilitudo, quidve una concupiscentia ab altera differat; quam differentiam libro quaestionum in Exodum divus Augustinus declarat. Nam ex iis altera solum spectat quid utile sit, quid fructuosum; alteri propositae sunt libidines et voluptates. Si quis igitur fundum aut domum concupiscit, is lucrum potius et quod utile est consectatur quam voluptatem; si vero alienam uxorem appetit, non utilitatis sed voluptatis cupiditate ardet.

Verum horum praeceptorum duplex fuit necessitas; altera, ut sexti septimique praecepti sententia explicaretur. Nam etsi quodam naturae lumine intellectum est alienae uxoris potiundae cupiditatem prohiberi, vetito adulterio nam si concupiscere liceret, fas item esset potiri, tamen plerique ex iudaeis, peccato obcaecati, in eam opinionem adduci non poterant, ut crederent id a Deo prohibitum esse; immo vero, lata et cognita hac Dei lege, multi qui se legis esse interpretes profitebantur in eo errore versati sunt; id quod animadvertere licet ex illo Domini sermone apud sanctum Matthaeum: Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis; ego autem dico vobis, et quae sequuntur. Altera est horum praeceptorum necessitas, quod aliqua distincte explicateque vetantur, quae sexto et septimo explicate non prohibebantur.

Nam, exempli causa, septimum praeceptum prohibuit ne quis iniuste concupiscat aliena, aut eripere conetur; hoc autem vetat ne ullo modo quis concupiscat, etsi iure legeque assequi id possit, ex cuius adeptione proximo damnum importari videat.

Sed illud imprimis, antequam ad praecepti explicationem veniamus, fideles docendi erunt nos hac lege non ad id solum institui ut cupiditates nostras cohibeamus, sed etiam Dei erga nos pietatem, quae immensa est, cognoscamus. Nam cum superioribus legis praeceptis nos quibusdam quasi praesidiis munisset, ne quis nos ipsos aut nostra violaret, hoc adiuncto praecepto illud maxime providere voluit, ne appetitionibus nostris nos ipsi laederemus; quod facile futurum fuit, si omnia cupere atque optare liberum nobis atque integrum esset. Hac igitur non concupiscendi lege praescripta, illud a Deo provisum est, ut cupiditatum aculei, quibus ad perniciosa quaeque incitari solemus, huius legis vi quodammodo excussi, nos minus urgeant; maiusque propterea temporis spatium nos, molesta illa cupiditatum sollicitudine liberati, ad ea praestanda pietatis et religionis officia habeamus quae ipsi Deo multa maximaque debemus.

Neque id solum haec lex nos docet, verum etiam illud ostendit, legem Dei eiusmodi esse, quae non externis solum munerum functionibus, sed etiam intimo animi sensu servanda sit; hocque inter divinas et humanas leges interest, quod hae rebus tantum externis contentae sunt; illae vero, quoniam animum Deus intuetur, ipsius animi puram sinceramque castitatem atque integritatem requirunt. Est igitur divina lex, quasi speculum quoddam, in quo naturae nostrae vitia intuemur. Quamobrem dixit Apostolus: Concupiscentiam nesciebams nisi lex diceret: Non concupisces. Cum enim concupiscentia, id est, peccati fomes, qui ex peccato originem habuit, perpetuo nobis infixus inhaereat, ex hoc agnoscimus in peccato nos nasci; quapropter supplices ad eum confugimus qui solus potest peccati sordes eluere.

DUPLEX PRAECEPTI PARS

3901
Habent autem haec singula praecepta illud cum ceteris commune, ut partim aliquid vetent, partim iubeant.

QUID VETITUM

3902
Quod ad prohibendi vim attinet, ne quis forte arbitretur concupiscentiam illam quae vitio caret, aliquo modo vitium esse, ut concupiscere spiritum adversus carnem, vel expetere iustificationes Dei in omni tempore, id quod David summopere cupiebat; parochus doceat quae concupiscentia illa sit quam huius legis praescripto fugere oporteat.

Quare sciendum est concupiscentiam esse commotionem quandam ac vim animi, qua impulsi, homines quas non habent res iucundas appetunt. Et quemadmodum reliqui animi nostri motus non perpetuo maii sunt, ita haec concupiscendi vis non semper in vitio est ponenda. Neque enim propterea malum est, si cibum aut si potum appetimus, aut cum frigemus, si calescere, aut contra, cum calemus, si frigescere cupimus. Et quidem recta haec concupiscendi vis, Deo auctore, nobis a natura insita est; sed primorum parentum nostrorum peccato factum est, ut illa naturae fines transiliens usque adeo depravata sit, ut ad ea concupiscenda saepe incitetur quae spiritui ac rationi repugnant.

Quin etiam haec vis, si moderata est suisque finibus continetur, saepe etiam non mediocres utilitates praebet; nam illud primum efficit, ut assiduis precibus Deum oremus, supplicesque ab eo petamus quae maxime cupimus; oratio enim cupiditatis nostrae interpres est; quod si recta haec concupiscendi vis abesset, non tam multae preces essent in Ecclesia Dei. Efficit praeterea ut chariora sint nobis Dei munera; quo enim vehementiori alicuius rei cupiditate flagramus, eo charior illa nobis res est atque iucundior, cum eam adepti sumus. Tum vero delectatio ipsa quam ex re concupita sentimus, facit ut maiore pietate gratias Deo agamus; itaque, si concupiscere aliquando licet, fateamur necesse est non omnem concupiscendi vim prohibitam esse. Et quamquam divus Paulus concupiscentiam peccatum esse dixit, id in eam tamen sententiam accipiendum est in quam Moyses locutus est, cuius ille testimonium affert, id quod ipsius Apostoli oratio declarat; nam illam carnis concupiscentiam vocat in epistola ad Galatas: Spiritu, inquit, ambulate, et desideria carnis non perfiaetis. Naturalis igitur illa cupiditatis vis et moderata, quae fines suos non egreditur, non vetatur, multoque minus spiritalis illa rectae mentis cupiditas, qua ad eorum appetitionem incitamur quae carni repugnant; ad hanc ipsam enim sacrae Litterae nos adhortamur: Concupiscite sermones meos, et: Transite ad me omnes qui concupiscitis me. Itaque hoc interdicto non ipsa concupiscendi vis, qua tum ad bonum tum ad malum uti licet, sed usus pravae cupiditatis, quae carnis concupiscentia et peccati fomes vocatur ac, si animi assensionem adiunctam habeat, semper in vitiis numeranda est, omnino prohibetur. Ergo ea tantum concupiscendi libido vetita est, quam carnis concupiscentiam vocat Apostolus, illi scilicet concupiscendi motus qui nullum rationis modum habent, neque finibus a Deo constitutis continentur. Haec cupiditas damnata est; vel quia malum appetit, veluti adulteria, ebrietates, homicidia, et alia eiusmodi nefaria scelera, de quibus ita Apostolus: Non simus, inquit, concupiscentes malorum, quemadmodum et illi concupierunt; vel quia, etsi res natura sua malae non sunt, causa tamen aliunde exstat quare illas concupiscere nefas sit. Quo in genere sunt ea quae ne possideamus, Deus aut Ecclesia prohibet. Non enim ea nobis appetere licet, quae possidere omnino nefas sit; qualia olim in veteri Lege fuerunt aurum et argentum, ex quibus idola conflata erant, quae Dominus in Deuteronomio vetuit ne quis concupisceret. Ob eam praeterea causam haec cupiditas vitiosa prohibetur, quoniam quae appetuntur aliena sunt, ut domus, servus, ancilla, ager, uxor, bos, asinus et alia multa quae, cum aliena sint, ea concupiscere vetat divina lex; rerumque eiusmodi cupiditas nefaria est, et in peccatis gravissimis numeratur, cum illis concupiscendis animi praebetur assensus. Nam tum peccatum natura exsistit, cum post malarum cupiditatum impulsum animus rebus pravis delectatur, atque his vel assentitur, vel non repugnat; id quod divus Iacobus, cum peccati originem et progressionem ostendit, illis verbis docet: Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus; deinde concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem.

VERBA PRAECEPTI EXPLICANTUR

3903
Cum igitur lege ita caveatur: Non concupisces, haec verba ad eum sensum referuntur, ut nostras cupiditates a rebus alienis cohibeamus. Alienarum enim rerum cupiditates sitis immensa est atque infinita, neque unquam satiatur, ut scriptum est: Avarus non implebitur pecunia; de quo ita est apud Isaiam: Vae, qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis. Sed ex singularum vocum explicatione facilius intelligetur huius peccati foeditas et magnitudo.

Quare parochus docebit domus vocabulo non locum modo quem incolimus, sed universam hereditatem significari, ut ex divinorum scriptorum usu consuetudineque cognoscitur. In Exodo scriptum est obstetricibus a Domino domos esse aedificatas; sententia eo spectat ut illarum facultates ab eo auctas esse atque amplificatas interpretemur. Ex hac igitur interpretatione animadvertimus hac praecepti lege vetitum nobis esse ne divitias avide expetamus, neque alienis opibus, potentiae, nobilitati invideamus, sed statu nostro, qualis qualis ille sit, sive humilis sive excelsus, contenti simus. Alienae deinde gloriae appetitionem vetitam esse intelligere debemus; nam hoc item ad domum pertinet.

Quod vero sequitur: Nec bovem, nec asinum, id ostendit non solum quae magna sunt, ut domus, nobilitas et gloria, ea cum aliena sint, concupiscere nobis non licere, sed etiam parva, qualia illa sint sive animata sive inanima.

Sequitur deinceps: Neque servum, quod intelligendum est tam de captivis quam de reliquo genere servorum, quos, ut cetera alterius bona, concupiscere non debemus. Liberos vero homines qui voluntate serviunt, vel mercede conducti, vel amore observantiaque impulsi, nullo modo, neque verbis, neque spe, neque pollicitationibus, neque praemiis quis corrumpere aut sollicitare debet, ut eos deserant quibus se ipsi sponte addixerunt; immo vero, si ante id tempus quo se in illorum famulatu fore promiserant ab illis recesserint, huius praecepti auctoritate admonendi sunt ut ad eos ipsos omnino revertantur.

Quod autem in praecepto mentio fit proximi, id eo pertinet ut hominum vitium demonstretur qui vicinos agros aut proximas domos, aut aliam rem eiusmodi quae secum continens sit, appetere solent. Vicinitas enim, quae in parte amicitiae ponitur, ab amore ad odium, cupiditatis vitio, traducitur. Hoc vero praeceptum ii minime violant qui res quas proximi venales habent, emere de illis cupiunt aut iusto pretio emunt; ii enim non modo proximum non laedunt, sed valde adiuvant, cum ei pecunia maiori commodo usuique futura sit, quam res illae quas ipse venditat.

Hanc de re aliena non concupiscenda legem altera sequitur, quae prohibet ne alienam concupiscamus uxorem. Qua lege concupiscendi libido non ea quidem tantum prohibita censetur, qua adulter alterius uxorem appetit, sed etiam qua affectus aliquis alterius uxorem in matrimonium ducere concupiscit. Eo enim tempore cum repudii permittebatur libellus, illud facile evenire poterat, ut quae ab uno repudiata esset, eam alter uxorem acciperet; at hoc Dominus vetuit ne aut mariti ad uxores relinquendas sollicitarentur, aut uxores maritis difficiles se ac morosas ita praeberent, ut eam ob causam quaedam quasi necessitas viris imponeretur illas repudiandi. Nunc vero gravius est peccatum, cum mulierem, etiam si a viro repudiata sit, alteri in matrimonium ducere non liceat nisi marito mortuo. Itaque qui alterius uxorem concupiscet, facile ex una in aliam incidet cupiditatem; aut enim illius virum mori, aut adulterium admittere cupiet; atque hoc idem de iis mulieribus dicitur, quae alteri desponsatae sunt; neque enim has item concupiscere licet, cum ii qui haec pacta rescindere student, violent sanctissimum fidei foedus. Et quemadmodum quae alteri nupta est, eam concupiscere omnino nefas est, sic quae ad Dei cultum religionemque est consecrata, nullo pacto licet illam uxorem appetere. Si vero quis mulierem quae nupta est, cum eam innuptam esse opinetur, uxorem sibi dari concupiscit, neque si in matrimonium alii collocatam intelligeret, eam nuptam sibi dari cuperet id quod Pharaoni et Abimelech contigisse legimus, qui Saram in matrimonio habere concupierunt, cum eam minime nuptam, Abrahaeque sororem, non uxorem arbitrarentur, ille certe, qui eo animo est, eiusmodi praecepti legem violare non videtur.

QUID IUSSUM

3904
Sed ut parochus remedia patefaciat quae ad tollendum hoc cupiditatis vitium accommodata sunt, explicare alteram praecepti rationem debet, quae in eo consistit, ut si divitiae affluant, cor non apponamus, easque pietatis et divinarum rerum studio abiicere parati simus, et in sublevandas pauperum miserias libenter pecuniam erogemus; si desint facultates, egestatem aequo et hilari animo feramus. Et quidem, si rebus nostris dandis liberalitate utemur, rerum alienarum cupiditates restinguemus. De paupertatis autem laudibus, divitiarumque despicientia in sacris Litteris et apud sanctos Patres facile erit parocho multa colligere, et fideli populo tradere.

Hac item lege praecipitur, ut ardenti studio summaque cupiditate optemus id potissimum effici, non quod nos concupiscimus, sed quod Deus vult, quemadmodum Domini oratione exponitur. Voluntas autem Dei in eo maxime est, ut nos singulari quodam modo sancti efficiamur, animumque nostrum sincerum atque ab omni labe purum integrumque conservemus, et exerceamus nos in iis mentis ac spiritus officiis quae corporis repugnant sensibus; horumque edomitis appetitionibus, ratione ac spiritu duce, rectum vitae cursum teneamus; quive praeterea sensus materiam cupiditatibus nostris libidinique praebent, eorum vim maxime reprimamus.

Sed ad hunc cupiditatum ardorem restinguendum, plurimum etiam hoc potest, si quae incommoda ex illis accidunt, ea nobis ob oculos proponamus. Primum vero illud incommodum est, quod quoniam eiusmodi cupiditatibus paremus, in anima nostra regnat summa peccati vis ac potestas; quamobrem monuit Apostolus: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius. Nam quemadmodum, si cupiditatibus resistimus, peccati vires concident, ita si iisdem succumbimus, Dominum a regno suo expellimus, et in eius locum peccatum introducimus. Alterum praeterea incommodum est, quod ab hac concupiscendi vi veluti fonte quodam omnia peccata manant, ut divus Iacobus docet. Divus item Ioannes: Omne, inquit, quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae. Tertium incommodum in eo est, quoniam rectum animi iudicium his cupiditatibus obscuratur; homines enim iis cupiditatum tenebris obcaecati, honesta et praeclara putant omnia quaecumque ipsi concupiscunt. Opprimitur praeterea concupiscendi vi verbum Dei, quod in animis nostris a magno illo agricola Deo insitum est; sic enim apud divum Marcum scriptum est: Alii sunt qui in spinis seminantur; hi sunt qui verbum audiunt, et aerumnae saeculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.

QUINAM PRAECIPUE HOC VITIO LABORANT

3905
Iam vero qui prae ceteris hoc cupiditates vitio laborant, quosque propterea parochus ad colendum hoc praeceptum diligentius cohortari debet, illi sunt qui lusionibus non honestis delectantur, aut qui ludis immoderate abutuntur; mercatoresque item qui rerum penuriam annonaeque caritatem expetunt, atque id aegre ferunt, ut alii praeter ipsos sint qui vendant aut emant, quo carius vendere aut vilius emere ipsi possint; qua in re item peccant qui alios egere cupiunt, ut aut vendendo aut emendo ipsi lucrentur. Peccant etiam milites qui bellum expetunt ut furari ipsis liceat; medici item qui morbos desiderant; iure consulti qui causarum litiumque vim copiamque concupiscunt; tum artifices qui, quaestus avidi, omnium quae ad victum cultumque pertinent penuriam exoptant, ut inde plurimum lucri faciant. In hoc praeterea genere graviter ii peccant qui alienae laudis gloriaeque avidi atque appetentes sunt, non sine aliqua famae alterius obtrectatione, idque praesertim si qui illam appetunt ignavi nulliusque pretii homines sunt; fama enim et gloria virtutis atque industriae, non ignaviae aut inertiae praemium est.


PARS QUARTA: DE ORATIONE

4000

CAPUT 1: DE ORATIONE, EIUSQUE IMPRIMIS NECESSITATE

In officio et munere pastorali cumprimis necessaria est ad salutem fidelis populi praeceptio christianae precationis, cuius vim ac rationem multos necesse est ignorare, nisi pia et fideli pastoris diligentia tradita sit. Quamobrem praecipua parochi cura versari debet in eo, ut pii auditores intelligant quid a Deo et quomodo orandum sit.

Omnes autem necessariae precationis numeros continet divina illa formula quam Christus Dominus apostolis, et per illos eorumque successores omnibus deinceps qui christianam religionem susciperent, notam esse voluit, cuius verba atque sententias sic animo ac memoria comprehendere oportet, ut in promptu habeamus.

Ut autem in hac orandi ratione suppeditet parochis facultas instituendi fideles auditores, quae magis opportuna visa sunt hic proposuimus, sumpta ab iis scriptoribus quorum eo in genere doctrina et copiamaxime laudatur; nam reliqua, si opus fuerit, pastores ex eisdem fontibus haurire poterunt.

DE NECESSITATE ORATIONIS

4001
Primum igitur docendum est quam sit oratio necessaria, cuius praeceptum non solum consilii causa traditum est, sed etiam necessarii mssi vim habet; quod a Christo Domino declaratum est illis verbis: Oportet semper orare. Hanc orandi necessitatem ipsa etiam, illo Dominicae precationis quasi prooemio, ostendit Ecclesia: Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati, audemus dicere. Itaque, cum esset necessaria precatio christianis hominibus, et illud a discipulis ipse rogatus esset: Domine, doce nos orare, praescripsit eis orandi formam Dei Filius, et spem attulit impetrationis eorum quae postularent; et ipse documentum fuit precationis, qua non solum utebatur assidue, sed etiam in ea pernoctabat. Cuius deinde officii iis qui se ad Iesu Christi fidem contulissent, apostoli praecepta tradere non destiterunt; nam sancti et Petrus et Ioannes de ea diligentissime pios admonent, et eius rationis memor Apostolus pluribus locis christianos hortatur ad salutarem orandi necessitatem.

Praeterea tam multis indigemus bonis et commodis ad animum et corpus tuendum necessariis, ut ad precationem confugere oporteat, tamquam ad unam omnium optimam et indigentiae nostrae interpretem et conciliatricem eorum quibus egemus. Nam cum nihil cuiquam debeat Deus, reliquum profecto est ut quae nobis opus sunt, ab eo precibus expetamus; quas preces tamquam instrumentum necessarium nobis dedit ad id quod optaremus consequendum, | praesertim cum quaedam esse constet quae nisi eius adiumento non liceat impetrare. Habent enim sacrae preces praestantem illam virtutem, qua maxime daemones eiiciuntur; est enim quoddam daemoniorum genus quod non eiicitur nisi ieiunio et oratione. Quare magnam sibi adimunt facultatem singularium donorum, qui hanc consuetudinem exercitationemque non adhibent, pie ac diligenter orandi; petitione enim non solum honesta, sed etiam assidua opus est ad impetrandum quod concupiscas. Nam, ut inquit sanctus Hieronymus: Scriptum est: Omni petenti datur; ergo si tibi non datur; ob id non datur, quia non petis; petite ergo, et accipietis.

CAPUT II: DE UTILITATE ORATIONIS

4002
Habet autem haec necessitas iucundissimam utilitatem, quae fructus ex se edit uberrimos, quorum copiam sument pastores a sacris scriptoribus, cum opus erit illos impertire fideli populo; nos ex ea eopia aliquot elegimus quos huic tempori accommodatos duximus.

Primus autem fructus quem inde capimus est is, quod orantes Deo honorem habemus; siquidem est quoddam religionis argumentum oratio, quae in divinis Litteris thymiamati comparatur. Dirigatur enim, inquit Propheta, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Quare nos hac ratione Deo subiectos esse profitemur, quem bonorum omnium auctorem agnoscimus et praedicamus, in quem solum spectamus, quod unum incolumitatis salutisque praesidium atque perfugium habemus. Huius fructus illis etiam verbis admonemur: Invoca me in die tribulationis, eruam te, et honorificabis me.

Sequitur fructus amplissimus et iucundissimus orationis, cum a Deo preces audiuntur. Est enim, ex sancti Augustini sententia, caeli clavis oratio; nam ascendit, inquit, precatio et descendit Dei miseratio; licet alta sit terra, altum caelum, audit tamen Deus hominis linguam. Cuius orandi muneris tanta vis est, tanta utilitas, ut ea re caelestium donorum amplitudinem consequamur. Nam et impetramus nobis ut ducem et adiutorem adhibeat Spiritum Sanctum; et fidei assequimur conservationem et incolumitatem, et vitationem poenarum, et divinum patrocinium in tentationibus, et ex diabolo victoriam. Omnino inest in precatione singularis gaudii cumulus, quamobrem sic loquebatur Dominus: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.

Nec vero, quin huic petitioni praesto sit et occurrat Dei benignitas, ullus relictus est dubitandi locus; quod multa comprobant divinae Scripturae testimonia, quae quia sunt in promptu, illa modo apud Isaiam exempli causa attingemus: Tunc enim, inquit, invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: ecce adsunt; et rursus: Eritque, antequam clamenty ego exaudiam; adhuc illis loquentibus, ego audiam. Exempla autem eorum qui Deum exoraverunt, quia propemodum sunt et infinita et posita ante oculos, omittimus.

At interdum fit ut, quae petimus a Deo, non impetremus; ita est, sed tum maxime prospicit utilitati nostrae Deus, vel quod alia nobis maiora et ampliora bona impertitur, vel quod nec necessarium nobis est nec utile quod petimus; immo vero fortasse supervacaneum id futurum sit si dederit, atque pestiferum. Quaedam enim, inquit sanctus Augustinus, negat propitius Deus, quae concedit iratus. Nonnumquam etiam fit ut adeo remisse ac negligenter oremus, ut ne ipsi quidem, quod dicimus, attendamus. Cum autem sit oratio mentis ascensus ad Deum, si in orando animus, qui ad Deum referri debet, peregrinatur, nulloque studio, nulla adhibita pietate, temere precationis verba funduntur, quomodo inanem huius orationis sonitum christianam precationem esse dicemus? Quare minime mirum est, si Deus nostrae non obsequitur voluntati, cum vel ipsi nolle id nos quod petimus, paene probemus nostrae negligentia et ignoratione precationis, vel postulemus ea quae nobis sunt obfutura. | Contra vero scienter ac diligenter petentibus multo plus tribuitur, quam a Deo postulaverint. Quod et Apostolus testatur in epistola ad Ephesios, et illa prodigi filii similitudine declaratur, qui praeclare secum actum esse existimaturus fuit, si in loco mercenarii famuli eum habuisset pater; etsi recte cogitantibus, non solum postulantibus, nobis cumulat gratiam suam Deus, non modo munerum copia, sed etiam celeritate tribuendi; quod ostendunt divinae Litterae, cum illa utuntur loquendi formula: Desiderium pauperum exaudivit Dominus. Intimis enim et tacitis egentium studiis, ne exspectata quidem eorum voce, Deus occurrit.

Accedit eo etiam ille fructus, quod orando animi virtutes et exercemus et augemus, maxime vero fidem. Ut enim rite illi non orant qui fidem Deo non habent: Quomodo enim, inquit, invocabunt, in quem non crediderunt*, sic fideles, quo studiosius orant, eo maiorem ac certiorem fidem habent divinae curae et providentiae; quae potissimum id requirit a nobis, ut ad se de iis quae nobis opus sunt referentes, omnia postulemus. | Posset vero Deus non petentibus, ne cogitantibus quidem, abunde nobis omnia dilargiri; quomodo et animantibus rationis expertibus cuncta suppeditat ad usus vitae necessarios; sed beneficentissimus Parens vult a filiis invocari; vult nos quotidie rite petendo, petere fidentius; vult, impetratis iis quae postulamus, in dies magis testificari ac praedicare suam in nos ipsos benignitatem. | Amplificatur etiam charitas; nam illum auctorem agnoscentes omnium bonorum utilitatumque nostrarum, quanta eum possumus maxima charitate complectimur; et ut amantes colloquio et congressu magis ad amorem incenduntur, sic pii homines, quo saepius Deo facientes preces et eius implorantes benignitatem, quasi cum ipso colloquuntur, eo maiori in singulas precationes affecti laetitia ad eum amandum et colendum incitantur ardentius. | Propterea nos hac uti vult exercitatione precationis, ut flagrantes petendi studio quod optamus, tantum ea assiduitate et cupiditate proficiamus, ut digni simus in quos illa conferantur beneficia, quae antea ieiunus et angustus animus noster capere non poterat. Vult praeterea nos id quod est intelligere ac prae nobis ferre: si gratiae caelestis auxilio deseramur, nostra opera nihil consequi posse, proptereaque> toto animo ad orandum incumbere. Valent autem maxime haec tamquam orationis arma contra naturae nostrae hostes acerrimos; inquit enim sanctus Hilarius: Adversus diabolum armaque eius orationum nostrarum sonitu certandum est.

Praeclarum praeterea illum orationis fructum assequimur, quod, cum proclives simus ad malum et ad libidinis varios appetitus vitio infirmitatis ingenitae, patitur se nostris cogitationibus concipi, ut, dum illum oramus et mereri eius contendimus munera, accipiamus innocentiae voluntatem, et ab omni labe, delictorum omnium amputatione, purgemus.

Postremo, ex sancti Hieronymi sententia, irae divinae resistit oratio; itaque sic ad Moysen locutus est Deus: Dimitte me, cum quidem poenas eum ab illo populo petere volentem precibus impediret. Nihil enim est quod aeque Deum leniat iratum, aut etiam paratum ad plagas sceleratis inferendas, aeque retardet et revocet a furore, ac preces piorum hominum.

CAPUT III: DE PARTIBUS ET GRADIBUS ORATIONIS

4003
Exposita necessitate et utilitate christianae precationis, scire praeterea oportet fidelem populum quot et quibus partibus ea constet oratio. Id enim ad huius officii perfectionem pertinere testatur Apostolus, qui in epistola ad Timotheum cohortans ad pie sancteque orandum, orationis partes diligenter enumerat. Obsecro, inquit, primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus. Quod vero subtilis quaedam est harum differentia partium, si eius explicationem auditoribus parochi conducere existimabunt, consulent, inter ceteros, sanctos Hilarium et Augustinum.

Sed quoniam duae sunt praecipuae partes orationis, postulatio et gratiarum actio, a quibus, tamquam a capite, manant reliquae, minime eas praetermittendas duximus. Nam ad Deum accedimus, ut cultum ei ac venerationem adhibentes, vel ab eo aliquid impetremus, vel ipsi de beneficiis, quibus assidue ab eius benignitate ornamur et augemur, gratias agamus. Utramque hanc maxime necessariam partem orationis Deus ipse pronunciavit ore Davidis illis verbis: Invoca me in die tribulationis, eruam te, et honorificabis me. Quantum autem egeamus divinae liberalitatis ac bonitatis quis ignorat, modo summam hominum egestatem et miseriam intueatur? | Quam vero sit propensa Dei voluntas in genus humanum, quam effusa in nos benignitas, omnes intelligunt qui sensu oculorum et mente praediti sint. Nam quocumque oculos coniicimus, quocumque nos cogitatione convertimus, nobis admirabilis lux divinae beneficentiae ac benignitatis oboritur. Quid enim habent homines quod a Dei largitate profectum non sit? et si omnia sunt eius dona ac munera bonitatis, quid est quod non omnes pro viribus beneficentissimum Deum laudibus celebrent et gratiarum actione prosequantur?

Sed utriusque officii, et petendi aliquid a Deo et ei gratias agendi, multi sunt gradus, quorum alius alio est altior atque perfectior. Ut igitur fidelis populus non solum oret, sed etiam optime fungatur illo munere orationis, proponent ei pastores summam perfectamque orandi rationem, et ad eam, quam diligentissime poterunt, hortabuntur.

Sed quinam est optimus orandi modus et summus precationis gradus? Nempe is quo pii et iusti homines utuntur; qui freti verae fidei stabili fundamento, quibusdam optimae mentis orationisque gradibus in illum locum perveniunt, ex quo infinitam Dei potentiam, immensam benignitatem ac sapientiam contemplari possunt; ubi etiam in spem certissimam veniunt, se et quidquid petierint in praesentia, et illam inexplicabilium bonorum vim consecuturos esse quae pollicitus est Deus largiturum se iis qui divinum auxilium pie et ex animo implorarint. His quasi duabus alis elata in caelum, anima ardenti studio pervenit ad Deum, quem omni gratiarum et laudum honore prosequitur, quod summis ab eo beneficiis affecta sit; tum vero, singulari adhibita pietate ac veneratione, quasi filius unicus charissimo parenti, quid sibi sit opus non dubitanter exponit. Quem precandi modum effundendi voce exprimunt divinae Litterae; inquit enim Propheta: Effundo in conspectu eius orationem meamy et tribulationem meam ante ipsum pronuntio. Quae vox eam vim habet ut nihil reticeat, nihil occultet, sed effundat omnia is qui ad orandum venit, fidenter confugiens in sinum amantissimi parentis Dei. Ad id enim nos doctrina caelestis hortatur illis verbis: Effundite coram illo corda vestra; et: Iacta super Dominum curam tuam. Hunc autem precationis gradum significat sanctus Augustinus, cum inquit in eo libro qui inscriptus est Enchiridion: Quod fides credit, spes et charitas orat.

Alius est eorum gradus qui, mortiferis peccatis oppressi, fide tamen ea quae mortua dicitur, nituntur sese erigere et ad Deum ascendere; sed propter intermortuas vires summamque fidei imbecillitatem se altius a terra tollere non possunt; verumtamen sua peccata recognoscentes, et eorum conscientia ac dolore cruciati, humiliter ac demisse ex illo maxime longinquo loco paenitentes, scelerum a Deo veniam et pacem implorant. Horum oratio suum obtinet locum apud Deum, nam eorum preces audiuntur; immo vero huiusmodi homines liberalissime misericors Deus invitat: Venite, inquit, ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Ex horum hominum numero fuit ille publicanus qui, cum oculos ad caelum tollere non auderet, exiit tamen, inquit, e templo magis iustificatus quam pharisaeus.

Est praeterea eorum gradus qui nondum fidei lucem acceperunt; verumtamen divina benignitate exiguum illorum naturae lumen accendente, vehementer excitantur ad studium cupiditatemque veritatis, quam ut doceantur, summis precibus petunt; qui si manent in voluntate, a Dei clementia eorum studium non repudiatur, quod exemplo Cornelii centurionis comprobatum videmus; nemini enim id ex animo petenti clausae sunt fores divinae benignitatis.

Postremus est gradus eorum quos non modo facinorum ac flagitiorum non paenitentes, sed etiam sceleribus scelera cumulantes, tamen non pudet saepe a Deo petere peccatorum veniam in quibus volunt perseverare; qui tali statu ne ab hominibus quidem audere deberent, ut sibi ignoscerent postulare. Horum oratio a Deo non auditur; sic enim de Antiocho scriptum est: Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. Quare vehementer hortandi sunt qui in gravi illa miseria versantur, ut, abiecta peccandi voluntate, vere et ex animo se convertant ad Deum.


Catechismus Romanus 3806