Catechismus Romanus 4004

CAPUT IV: DE IIS QUAE PETENDA SUNT

4004
Sed quoniam ln singulis petitionibus quid postulandum, quid non, suo loco dicetur, satis hic erit fideles universe illud admonere, ut quae iusta, quaeve honesta sint, a Deo petant homines; ne, si contra quam deceat aliquid postularint, illo responso repellantur: Nescitis quid petatis. Quidquid autem recte optari potest petere licet, quod illa Domini uberrima promissa testantur: Quodcumque volueritis, petetis et fiet vobis; omnia enim se concessurum pollicetur. | Quare primum optatum ac desiderium nostrum ad eam regulam dirigemus, ut ad Deum, qui summum est bonum, summum studium desideriumque referatur. Deinde cupiemus ea quae cum Deo nos maxime coniungant; quae vero nos inde seiungant, aut causam aliquam afferunt disiunctionis, ab omni studio et cupiditate nostra removenda sunt.

Hinc licet colligere secundum illud summum et perfectum bonum, quomodo reliqua quae dicuntur bona, et optanda sint, et a parente Deo postulanda. | Nam haec corporis, quae vocant, et externa bona, ut sanitas, robur, pulchritudo, divitiae, honores, gloria, quia facultatem ac materiam saepe dant peccato (quare fit ut non omnino pie aut salutariter petantur), erit illa petitio his praescribenda finibus, ut haec vitae commoda postulentur necessitatis causa; quae precandi ratio refertur ad Deum. Licet enim nobis ea precibus petere quae et Iacob et Salomon postularunt; ille enim in hunc modum: Si dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum erit mihi Dominus in Deum; Salomon his verbis: Tribue tantum victui meo necessaria. | Cum vero nobis Dei benignitate suppeditetur ad victum et ad cultum, par est nos illius Apostoli cohortationis recordari: Qui emunt, tamquam non possidentes, et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur; praeterit enim figura huius mundi; item: Divitiae si affluant, nolite cor apponere; quarum fructum et usum tantummodo nostrum esse, sed ita ut cum ceteris communicemus, ab ipso doctore Deo didicimus. Si valemus, si reliquis externis et corporis bonis abundamus, eo illa nobis tributa esse meminerimus, ut et facilius Deo inservire possimus, et proximo omnia eius generis commodare. | Ingenii autem bona et ornamenta, cuius generis sunt artes atque doctrinae, petere non licet, sed ea tantum conditione, si nobis ad Dei gloriam et ad salutem profutura sunt. Quod autem omnino et sine adiunctione aut conditione optandum, quaerendum, postulandum est, quemadmodum antea diximus, id Dei gloria est; et deinceps omnia quae summo illi bono coniungere nos queant, ut fides, timor Dei, amor, de quibus plenius dicemus in explicatione petitionum.

CAPUT V: PRO QUIBUS ORANDUM SIT

4005
His autem cognitis quae petenda sint, docendus est fidelis populus pro quibus orare debeat. Continet autem oratio petitionem et gratiarum actionem; quare prius de petitione dicamus.

Orandum igitur est pro omnibus sine ulla exceptione vel inimicitiarum, vel gentis, vel religionis; nam sive hostis sit, sive alienus, sive infidelis, proximus est; quem quia Dei iussu amare debemus, sequitur ut preces quoque, quod amoris officium est, pro eo facere oporteat. Nam eo pertinet illa Apostoli eo hortatio: Obsecro fieri orationes pro omnibus hominibus. Qua in oratione primum petenda sunt quae salutem animae complectuntur, deinde quae corporis.

Debemus autem hoc precationis officium primum pastoribus animarum tribuere, quod ab Apostolo eius exemplo monemur; scribit enim is ad Colossenses ut orent pro se, ut sibi Deus aperiat ostium sermonis; quod item facit ad Thessalonicenses. Est praeterea in Actis apostolorum: Oratio fiebat sine intermissione ab Ecclesia pro Petro. Cuius etiam officii a divo Basilio in libris de moribus admonemur; pro iis enim orandum esse inquit, qui praesunt verbo veritatis.

Secundo loco pro principibus nos precari oportet, ex eiusdem Apostoli sententia; quanto enim publico bono principibus piis et iustis utamur nemo ignorat. Itaque rogandus est Deus ut tales sint quales esse oportet qui reliquis hominibus praesint.

Exstant exempla sanctorum hominum quibus monemur ut pro bonis etiam piisque deprecemur; egent enim et illi precibus aliorum; quod divinitus factum est ne superbia efferantur, dum intelligunt se inferiorum suffragiis indigere.

Iussit praeterea Dominus precari pro persequentibus et calumniantibus nos.

Illud etiam sancti Augustini testimonio celebratum est, hanc esse acceptam consuetudinem ab apostolis, pro iis qui ab Ecclesia sunt alieni preces et vota faciendi, ut infidelibus donetur fides; ut idolorum cultores ab impietatis errore liberentur; ut iudaei, discussa animorum caligine, lucem veritatis accipiant; ut haeretici, redeuntes ad sanitatem, catholicae doctrinae praeceptis erudiantur; ut schismatici, a qua desciverunt sanctissimae parentis Ecclesiae communione, cum ea iterum verae charitatis nodo iuncti copulentur. Quantam autem vim habeant preces pro huiusmodi hominibus factae ex animo, constat tam multis exemplis omnis hominum generis, quos quotidie ereptos a potestate tenebrarum transfert Deus in regnum Filii charitatis suae, et ex vasis irae facit vasa misericordiae; in quo plurimum valere piorum obsecrationem, nemo qui recte sentiat dubitare potest.

Preces autem quae pro mortuis fiunt, ut ab igne purgatorii liberentur, ex apostolorum doctrina fluxerunt; qua de re satis dictum est, cum de sacrificio Missae loqueremur.

In iis autem qui peccare dicuntur ad mortem, vix quidquam precibus votisque proficitur; verumtamen est christianae charitatis et precari pro illis et lacrimis contendere, an eis possint reddere pacatum Deum.

Exsecrationes vero sanctorum hominum quibus in impios utuntur, ex Patrum sententia constat esse vel praedictiones eorum quae illis eventura sunt, vel adhibitas contra peccatum, ut, salvis hominibus, peccati vis intereat.

In altera parte precationis maximas Deo gratias agimus pro divinis eius immortalibusque beneficiis, quibus et semper affecit et quotidie afficit humanum genus. Maxime autem fungimur hoc munere gratiarum actionis, sanctorum omnium causa, quo in officio singulares Deo laudes tribuimus et eorum victoriae et triumphi, quem de omnibus et intimis et externis hostibus eius benignitate deportarunt.

Huc pertinet prima illa pars angelicae salutationis, cum ea ad precandum utimur: Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Nam Deum summis et habendis laudibus et gratiis agendis celebramus, quod sanctissimam Virginem omni caelestium donorum munere cumulavit; ipsique Virgini singularem illam gratulamur felicitatem.

Iure autem sancta Dei Ecclesia huic gratiarum actioni preces etiam et implorationem sanctissimae Dei Matris adiunxit, qua pie atque suppliciter ad eam confugere mus, ut nobis peccatoribus sua intercessione conciliaret Deum, bonaque tum ad hanc, tum ad aeternam vitam necessaria impetraret. Ergo nos exsules filii Evae, qui hanc lacrimarum vallem incolimus, assidue misericordiae Matrem ac fidelis populi advocatam invocare debemus, ut oret pro nobis peccatoribus, ab eaque hac prece opem et auxilium implorare, cuius et praestantissima merita apud Deum esse, et summam voluntatem iuvandi humanum genus, nemo nisi impie et nefarie dubitare potest.

CAPUT VI: QUIS ORANDUS SIT

4006
Deum autem orandum esse et eius nomen invocandum, ipsa loquitur naturae vis insita in hominum mentibus, non solum tradunt divinae Litterae, in quibus licet audire imperantem Deum: Invoca me in die tribulationis. Sed Dei nomine tres Personas intelligi oportet.

Secundo loco confugimus ad auxilia sanctorum, qui in caelo sunt; quibus etiam preces esse faciendas ita certum est in Ecclesia Dei, ut piis nulla de eo dubitatio possit accidere. Quae res quia separatim suo loco est explicata, eo et parochos et ceteros transmittimus.

Sed ut tollatur omnis error lmperitorum, operae pretium erit docere fidelem populum quid intersit inter hanc invocandi rationem. | Non enim eodem modo Deum et sanctos imploramus; nam precamur Deum ut ipse vel bona det vel liberet a malis; a sanctis autem, quia gratiosi sunt apud Deum, petimus ut nostri patrocinium suscipiant, ut nobis a Deo impetrent ea quorum indigemus. Hinc duas adhibemus precandi formulas, modo differentes: ad Deum enim proprie dicimus: Miserere nobis, audi nos; ad sanctum: Ora pro nobis. | Quamquam licet etiam alia quadam ratione petere a sanctis ipsis ut nostri misereantur; sunt enim maxime misericordes. Itaque precari possumus eos ut, conditionis nostrae miseria permoti, sua nos apud Deum gratia ac deprecatione iuvent. Quo loco illud maxime cavendum est omnibus, ne, quod Dei proprium est, cuiquam praeterea tribuant; immo vero, cum ad imaginem sancti alicuius quis Dominicam orationem pronunciat, ita tum sentiat se ab illo petere ut secum oret, sibique postulet ea quae Dominicae orationis formula continentur, et sui denique sit interpres et deprecator ad Deum; nam eos hoc fungi officio docuit sanctus Ioannes apostolus in Apocalypsi.

CAPUT VII: DE PRAEPARATIONE ADHIBENDA

4007
Est in divinis Litteris: Ante orationem praepara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum; tentat enim Deum is qui, cum bene orat, male agit, et cum loquatur cum Deo, a precibus animus eius aberrat. Quare cum tanti intersit quo quisque animo Deo preces faciat, tradant parochi vias precationum piis auditoribus.

Primus igitur gradus ad orationem erit vere humilis ac demissus animus, scelerum quoque recognitio; quibus sceleribus intelligat qui ad Deum accedit, se non modo dignum non esse qui quidquam impetret a Deo, sed qui ne in eius quidem conspectum veniat oraturus. Huius praeparationis saepissime mentionem faciunt divinae Litterae, quae et illud loquuntur: Respexit in orationem humilium et non sprevit preces eorum; item: Oratio humiliantis se nubes penetrabit. Sed occurrent pastoribus eruditis loci innumerabiles, qui in eam sententiam conveniant; quamobrem plurium non necessaria commemoratione supersedemus; tantum vero, quae alias attigimus, ne in hac quidem parte, quia sunt apposita ad hanc rationem, duo illa exempla praetermittemus. Publicanus est ille notissimus qui, longe consistens, oculos humo tollere non audebat; est etiam mulier illa peccatrix quae, dolore commota, lacrimis pedes Christi Domini perfudit; uterque quantum afferat orationi pondus humilitas christiana declaravit. Sequitur angor quidam in recordatione delictorum, vel saltem aliquis doloris sensus ob eam causam quod dolere non possimus; quorum utrumque, vel certe alterum, nisi a paenitente adhibeatur, venia impetrari non potest.

Sed quia sunt quaedam scelera quae maxime obstant quominus in precatione Deus postulationi nostrae concedat, ut caedes et illata vis, manus abstinendae sunt ab hac crudelitate et violentia. De quo facinore sic Isaiae ore loquitur Deus: Cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam; manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Fugienda est ira ac dissidium, quae magnopere etiam impediunt ne preces audiantur; de quibus est illud Apostoli: Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Videndum est praeterea ne nos implacabiles cuiquam praebeamus in iniuria; nam, sic affecti, Deum precibus adducere non poterimus ut nobis ignoscat. Cum enim stabitis, inquit ipse, ad orandum, dimittite si quid habetis; et: Si non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. Cavendum quoque est ne duri simus et inhumani egentibus; nam in eiusmodi homines illud dictum est: Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit et non exaudietur. Quid dicemus de superbia? Quae quantopere Deum offendat, testis est illa vox: Dens superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Quid de contemptione divinorum oraculorum? In quam exstat illud Salomonis: Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio eius erit exsecrabilis. Quo tamen loco non excluditur deprecatio factae iniuriae, non caedis, non iracundiae, non illiberalitatis in pauperes, non superbiae, non despicientiae divinae orationis, non denique reliquorum scelerum, si ignoscendi venia petatur.

Est vero ad hanc quoque praeparationem animi fides necessaria; quae si desit, neque de summi Patris omnipotentia, neque de illius misericordia, unde tamen orantis fiducia oritur, habetur cognitio, quemadmodum docuit ipse Christus Dominus: Omnia, inquit, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis. De huiusmodi fide scribit sanctus Augustinus de verbis Domini: Si fides deficit, oratio periit. Caput igitur est ad rite orandum quod iam dictum est, ut fide firmi ac fixi simus; quod Apostolus ex contrario ostendit: Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? Itaque credamus oportet ut et orare possimus, et ne nos fides ipsa deficiat qua salutariter oramus; fides enim est quae preces fundit; preces faciunt ut, omni dubitatione sublata, stabilis ac firma sit fides. In hanc sententiam sanctus hortabatur Ignatius eos qui ad Deum adirent oraturi: Noli dubio esse animo in oratione; beatus est qui non dubitaverit. Quare ad impetrandum quod velimus a Deo, maximum pondus affert fides et certa spes impetrandi; quod monet sanctus Iacobus: Postulet in fide, nihil haesitans. | Multa sunt quibus nos confidere oportet in hoc officio precationis. Est ipsa Dei in nos perspecta voluntas ac benignitas, cum iubet nos se Patrem appellare, ut eius nos esse filios intelligamus. Est prope infinitus numerus eorum qui Deum exoraverunt. Est summus ille deprecator qui nobis semper praesto est, Christus Dominus, de quo sic est apud sanctum Ioannem: Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum, iustum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris; item Paulus apostolus: Christus Iesus qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis; item ad Timotheum: Unus enim Deus, unus et Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus; tum ad Hebraeos: Unde debuit per omnia fratribus assimilari, ut misericors fieret, et fidelis Pontifex ad Deum. Quare etsi nos indigni sumus qui impetremus, tamen optimi dignitate interpretis ac deprecatoris Iesu Christi sperare et magnopere confidere debemus, nobis omnia quae per illum rite petierimus, concessurum Deum. | Denique nostrae auctor est precationis Spiritus Sanctus, quo duce preces nostras audiri necesse est. Accepimus enim Spiritum adoptionis filiorum Dei in quo clamamus: Abbay Pater; qui quidem Spiritus infirmitatem, qui inscitiam nostram adiuvat in hoc orandi munere; immo vero, inquit: Ipse postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. | Quod si qui titubant interdum nec se satis esse firmos in fide sentiunt, utantur illa voce apostolorum: Domine, adauge nobis fidem; et patris illius: Adiuva incredulitatem meam.

Sed tum maxime et fide et spe vigentes, omnia a Deo optata consequemur, cum ad ipsius Dei legem ac voluntatem omnem mentem, actionem et orationem nostram conformabimus: Si manseritis enim, inquit, in me3 et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. Quamquam ad hanc impetrandi a Deo omnia facultatem, imprimis necessaria est, ut antea diximus, oblivio iniuriarum et benevolentia ac benefica voluntas in proximos.

CAPUT VIII: QUAE RATIO IN ORANDO REQUIRATUR

4008
Maxime autem refert quomodo sacris precibus utamur; nam etsi precatio bonum est salutare, tamen, nisi recte adhibeatur, minime prodest; quod enim petimus, saepe non assequimur, ut sanctus inquit Iacobus, ob eam causam quia male petimus. Ergo docebunt parochi fidelem populum quae sit optima ratio bene petendi, et privatim ac publice orandi; quae praecepta christianae orationis tradita sunt ex Christi Domini disciplina.

Est igitur orandum in spiritu et veritate; nam caelestis Pater tales quaerit qui adorent eum in spiritu et veritate. Orat autem eo modo, qui intimum ac flagrans animi studium adhibet. A qua spirituali precandi ratione vocalem non excludimus; verumtamen principatum iure tribuendum ducimus illi quae a vehementi animo proficiscitur obsecrationi; quam Deus, cui patent occultae hominum cogitationes, audit, etiamsi non ore proferatur. Audivit Annae eius quae fuit mater Samuelis, intimas preces, de qua illud legimus flentem orasse et tantum labia moventem. Oravit hoc modo David; inquit enim: Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea. Huiusmodi exempla in divinis Libris passim legentibus occurrunt.

Habet autem vocalis oratio propriam utilitatem et necessitatem; nam incendit animi studium, et religionem orantis inflammat; quod ad Probam scripsit sanctus Augustinus hoc modo: Nonnumquam verbis et aliis signis ad augendum desiderium sanctum nos ipsi acrius excitamus. Cogimur interdum, vehementi animi cupiditate et pietate, verbis efferre sententiam; nam exsultante animo laetitia, par etiam est linguam exsultare; et vero decet nos cumulatum illud sacrificium facere et animae et corporis. Quem apostolorum orandi morem fuisse, ex Actis et ex Apostolo multis locis cognoscimus. | Sed quoniam duplex precandi ratio est, privata et publica, privatae orationis pronuntiatione utimur, ut intimum studium et pietatem adiuvet; in publica, quae ad incitandam fidelis populi religionem instituta est, certis statisque temporibus linguae officio supersederi nullo modo potest.

Hanc vero spiritu orandi consuetudinem, propriam christianorum hominum, infideles minime colunt, de quibus ita licet Christum Dominum loquentem audire: Orantes nolite multum loqui, sicut ethnici faciunt; putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis eum. Cum autem prohibeat loquacitatem, longas tamen preces quae a vehementi ac diuturno animi studio proficiscantur, tantum abest ut reiiciat, ut etiam suo exemplo nos ad eam rationem cohortetur; qui non modo noctes in precatione consumpsit, sed ter eundem sermonem repetiit. Tantum igitur statuendum est inani verborum sono minime exoran Deum. | Nec vero ex animo orant hypocritae a quorum nos consuetudine deterret Christus Dominus in hanc sententiam: Cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Tu autem, cum oraveris, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio1, ora Patrem tuum in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Cubiculum, quod hoc loco dicitur, ad cor hominis referri potest, quod non satis est ingredi, sed praeterea occludi oportet, ne quid irrumpat vel influat in animas extrinsecus, quo precationis integritas violari possit; tum enim caelestis Pater, qui omnium mentes et occultas cogitationes maxime perspicit, orantis postulationi concedit.

Requirit praeterea oratio assiduitatem, quae quantam vim habeat, iudicis illius exemplo Dei Filius ostendit, qui cum nec timeret Deum nec hominem revereretur, victus assiduitate ac diligentia viduae, eius postulationi concessit. Itaque assidue Deo preces faciendae sunt, nec imitandi illi qui semel aut iterum orantes, nisi quod petunt impetrarint, in oratione defatigantur; nulla enim huius officii lassitudo esse debet, quod nos Christi Domini et Apostoli docet auctoritas. Quod si interdum voluntas in eo defecerit, precibus a Deo petamus perseverandi vim.

Vult etiam Dei Filius orationem nostram ad Patrem suo nomine pervenire; quae eius merito et gratia deprecatoris id pondus assequitur, ut a caelesti Patre audiatur. Est enim eius illa vox apud sanctum Ioannem: Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo; petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum; et iterum: Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam.

Imitemur ardens sanctorum hominum studium quod in orando adhibebant. Gratiarum autem actionem cum precatione iungamus, apostolorum exemplo, qui hanc consuetudinem perpetuo servaverunt, quemadmodum apud Apostolum licet videre. | Ieiunium vero et eleemosynam ad orationem adhibeamus. Ieiunium quidem certe maxime est cum oratione sociatum; nam qui cibo et potu sunt onusti, horum mens oppressa est sic, ut neque Deum intueri neque quid sibi velit oratio cogitare possint. Sequitur eleemosyna, quae magnam et ipsa cum oratione societatem habet. Quis enim, cui facultas sit benigne faciendi ei qui aliena misericordia vivat, nec opituletur proximo et fratri suo, se charitate praeditum dicere audeat? Aut quo ore is qui expers sit charitatis, Dei auxilium implorabit, nisi tum peccati veniam precatur, simul et a Deo suppliciter postulat charitatem? Quare divinitus factum est ut saluti hominum triplici hoc remedio subveniretur: cum enim peccando vel offendamus Deum, vel proximos videmus, vel nos ipsos laedamus, sacris precibus placatum reddimus Deum, eleemosyna redimimus hominum offensiones, ieiunio proprias vitae sordes eluimus. Et quamquam singula prosint ad omnium scelerum genera, tamen proprie singulis iis peccatis quae diximus, apposita et accommodata sunt.

CAPUT IX DE ORATIONIS DOMINICAE PROOEMIO: PATER NOSTER, QUI ES IN CAELIS

4009
Cum haec formula christianae precationis a Iesu Christo tradita, eam habeat viam ut, antequam ad preces postulationesque veniamus, certis verbis loco prooemii nobis utendum sit, quibus pie ad Deum accedentes, fidentius etiam id facere possimus; parochi officium est illa distincte dilucideque declarare, ut alacrior pius populus ad preces adeat seque cum Patre Deo acturum intelligat. Prooemium autem, si spectes verba, brevissimum est; si res aestimes, gravissimum mysteriorumque plenissimum.

PATER

4010
Ac prima quidem vox qua Dei iussu et institutione utimur in hac precatione, est PATER; nam etsi Salvator noster divinam hanc orationem praetexere potuit aliquo verbo quod plus maiestatis haberet, exempli causa, Creatoris aut Domini, tamen haec omisit quae timorem simul nobis afferre possent; illud autem adhibuit quod orantibus et aliquid a Deo petentibus, amorem fiduciamque conciliat; quid enim iucundius est Patris nomine, quod indulgentiam sonat et charitatem? | Quibus autem rationibus Patris nomen Deo conveniat, suppeditabit facultas docendi fidelem populum ex locis creationis, gubernationis ac redemptionis.

Nam cum Deus hominem creaverit ad imaginem suam nec illam ceteris animantibus imperaverit, ex hoc singulari munere quo hominem ornavit, iure omnium hominum, nec fidelium modo sed etiam infidelium, Pater in divinis Scripturis appellatur.

A gubernatione vero sumere poterit argumentum, quod prospiciendo et consulendo utilitati hominum, praecipuo quodam curae et providentiae modo, nobis praestat patriam charitatem.

Sed ut in huius explicatione argumenti paternam Dei de hominibus curam melius agnoscat, de custodia angelorum, in quorum tutela sunt homines, aliquid dicendum videtur. | Est enim Dei providentia datum hoc negotium angelis, ut custodiant humanum genus singulisque hominibus praesto sint, ne gravius aliquod detrimentum accipiant; nam ut parentes, si infesta et periculosa via filiis iter faciendum sit, custodes adhibent et periculorum adiutores; sic caelestis Parens in hoc itinere quo ad caelestem patriam contendimus, singulis nobis praeposuit angelos, quorum ope ac diligentia tecti, furtim paratos ab hostibus laqueos vitaremus, et factos in nos horribiles impetus repelleremus; iisque ducibus rectum iter teneremus, ne obiectus aliquis error a fallaci adversario, nos de via posset deducere quae ducit in caelum.

Quam vero habeat utilitatem haec de hominibus Dei cura ac providentia singularis, cuius munus et administratio mandata est angelis, quorum inter Deum et homines media est et interiecta natura, patet exemplis, quorum copiam suppeditant divinae Litterae, quae testantur saepe Dei benignitate factum esse ut, inspectantibus hominibus, angeli mirabiles res efficerent quibus monere mur innumerabilia eius generis quae sub oculos non caderent, a custodibus nostrae salutis angelis effici utiliter ac salutariter. Raphael angelus Tobiae comes et dux itineris divinitus adiunctus, illum duxit et reduxit incolumem; cui et adiumento fuit ne ab immani pisce devoraretur; et quanta esset in eius piscis iecore, felle et corde vis demonstravit. Ille daemonium expulit, eiusque impedita et colligata potestate, ne Tobiae noceret effecit; ille verum et legitimum matrimonii ius et usum adolescentem edocuit; ille Tobiae patri, oculis capto, lumina restituit.

Angelus item ille Principis apostolorum liberator, uberem praebebit materiam ad erudiendum pium gregem de admirabili fructu curae custodiaeque angelorum, cum demonstrabunt parochi angelum carceris tenebras illustrantem, et Petrum tacto eius latere e somno excitantem, solventem catenas, dirumpentem vincula, monentem ut surgeret seque, sumptis caligis et reliquo vestitu, sequeretur; cum docebunt ab eodem angelo Petrum per custodias libere eductum e carcere et, aperta denique ianua, in tuto collocatum. Huius generis exemplorum, quemadmodum diximus, referta est sanctarum Litterarum historia, quibus intelligimus quanta sit vis beneficiorum quae confert in homines Deus angelis interpretibus et internuntiis, nec solum certa aliqua et privata de re missis, sed a primo ortu nostrae curae praepositis et in singulorum omnium hominum salutis praesidio collocatis. Hanc doctrinae diligentiam illa utilitas consequetur, ut audientium mentes erigantur, et ad agnoscendam ac venerandam Dei paternam de se curam ac providentiam excitemur, Commendabit autem hoc loco parochus, in primisque praedicabit divitias benignitatis Dei erga genus humanum; quem cum a primo parente nostri generis et peccati usque ad hanc diem offenderimus flagitiis ac sceleribus innumerabilibus, retinet tamen in nos charitatem, neque praecipuam illam de nobis curam deponit. Quem si quis existimat hominum oblivisci, amens est, et in Deum iacit indignissimam contumeliam. Irascitur israeli Deus propter eius gentis blasphemiam, quae se arbitrabatur caelesti ope desertam esse; est enim in Exodo: Tentaverunt Dominum, dicentes: Estne Deus in nobis, an non? et apud Ezechielem succenset eidem populo Deus, quod dixerat: Non videt Dominus nos, dereliquit Dominus terram. Ergo fideles his auctoritatibus a nefaria illa opinione deterrendi sunt, fieri posse ut Deum capiat hominum oblivio. In quam sententiam audire licet conquerentem de Deo apud Isaiam israeliticum populum, contraque Deum stultam eius querimoniam benigna similitudine refellentem. Est enim ibi: Dixit Sion: Dereliquit me Dominus; et Dominus oblitus est mei. Cui Deus: Numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri suif etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. Ecce m manibus meis descripsi te. | Quibus locis quamquam id liquido confirmatur, tamen ut penitus fideli populo persuadeatur nullum posse tempus accidere quo deponat Deus hominum memoriam, quo eis non tribuat patriae charitatis officia, parochi rem clarissimo primorum hominum exemplo comprobabunt; quos, post neglectum violatumque Dei iussum, cum acerbius accusatos et horribili illa sententia condemnatos audis: Maledicta terra in opere tuo, in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae, spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae; cum vides e paradiso expulsos et, ut omnis reditus spes adimeretur cum in aditu paradisi collocatum legis cherubim, flammeum tenentem et versatilem gladium; cum ab ulciscente suam iniuriam Deo illos intimis et externis molestiis conflictatos intelligis: an non actum de homine putes? an non credas non modo divino illum auxilio nudatum, sed etiam cuivis iniuriae propositum? Verumtamen in tantis divinae irae et ultionis indiciis, oborta est lux quaedam Dei in eos charitatis. Fecit enim, inquit, Dominus Deus Adae et uxori eius tunicas pelliceas, et induit eos; quod maximum fuit argumentum hominibus nullo unquam tempore defuturum Deum. | Huius etiam sententiae vim, non exhauriri Dei amorem ulla hominum iniuria, David expressit illis verbis: Numquid continebit Deus in ira sua misericordias suas? Hanc Habacuch, Deum affatus, exposuit, dum inquit: Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis; hanc sic Michaeas aperuit: Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transfers peccatum reliquiarum hereditatis tuaef Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est. Omnino res ita se habet, cum maxime perditos nos et Dei praesidio spoliatos arbitramur, tum maxime pro immensa sua bonitate nos quaerit et curat Deus; sustinet enim in ira gladium iustitiae, nec cessat effundere inexhaustos misericordiae thesauros.

Sed ad erudiendam inscitiam dirigendamque sententiae perversitatem eorum, si qui tantummodo secundas res et prosperum vitae cursum argumento esse existimant Deum conservare nobis amorem suum, rebus autem adversis et calamitatibus cum a Deo exercemur, id esse signum hostilis in nos animi et prorsus abalienatae a nobis divinae voluntatis; demostrandum erit, cum tangit nos manus Domini, minime id hostiliter facere Dominum, verum percutiendo sanare et plagam a Deo venientem esse medicinam. Castigat enim peccantes, ut ea disciplina meliores faciat et praesenti animadversione redimat ab exitio sempiterno. Nam visitat quidem in virga iniquitates nostras et in verberibus peccata nostra, misericordiam autem suam non aufert a nobis. Quare monendi sunt fideles ut in eiusmodi castigatione patriam Dei charitatem agnoscant, et illud apud patientissimum Iob in memoria et in ore habeant: Ipse vulnerat et medetur; percutit, et manus eius sanabunt; ut illud usurpent quod sub persona israelitici populi scripsit Ieremias: Castigasti me, et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus; converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus; ut Tobiae exemplum sibi proponant, qui cum in illa plaga caecitatis paternam Dei manum caedentem sensisset, exclamavit: Benedico te, Domine Deus

Israel, quia tu castigasti me, et tu salvasti me. | In quo maxime cavendum est fidelibus ne, etiamsi quovis incommodo affecti, quavis calamitate afflicti sint, Deum id ignorare existiment; ait enim ipse: Capillus de capite vestro non peribit. Immo vero se ipsi illo divini oraculi solatio consolentur quod in Apocalypsi dictum est: Ego quos amo, arguo et castigo; conquiescam in Apostoli cohortatione ad Hebraeos: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini, neque fatigeris, dum ab eo arguens. Quem enim diligit Dominus castigat; flagellat autem omnem filium quem recipit. Quod si extra disciplinam estis, adulterini estis et non filii. Patres quidem carnis nostrae eruditores habuimus et reverebamur eos; non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus?

Magnam igitur vim habent ad declarandam praecipuam Dei rationem in amando tuendoque hominum genere creatio et gubernatio. Sed tamen illud opus redimendi hominem sic eminet inter duo superiora, ut beneficentissimus Deus parensque noster summam in nos benignitatem tertio hoc beneficio cumulatam illustrant.

Quare tradet spiritualibus filiis parochus et assidue eorum auribus inculcabit hanc praestantissimam Dei erga nos charitatem, ut intelligant se, quia redempti sint, admirabilem in modum Dei filios evasisse. Dedit enim, inquit Ioannes, eis potestatem filios Dei fieri, et: Ex Deo nati sunt. Quam ob causam baptismus, quod primum redemptionis pignus et monumentum habemus, sacramentum regenerationis dicitur; inde enim nascimur Dei filii, nam inquit ipse Dominus: Quod natum est ex Spiritu, spiritus est; et: Oportet vos nasci denuo; item Petrus apostolus: Renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili, per verbum Dei vivi. | Huius pondere redemptionis et Spiritum Sanctum accepimus et Dei gratia dignati sumus. Quo munere Dei filii adoptamur, quemadmodum ad Romanos scripsit apostolus Paulus: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater. Cuius vim et efficaciam adoptionis explanat sanctus Ioannes ad hunc modum: Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus.

His expositis, admonendus est fidelis populus quid ipse vicissim debeat amantissimo Patri Deo, ut intelligat quem amorem ac pietatem, quam oboedientiam ac venerationem creatori, gubernatori ac redemptori praestare; qua spe ac fiducia illum invocare oporteat.


Catechismus Romanus 4004