Catechismus Romanus 4011

NOSTER

4011
Cum Patrem invocamus singuli, et nostrum appellamus, docemur ex dono ac iure divinae adoptionis consequi necessario ut fratres sint fideles omnes, et inter se fraterne amare debeant: Omnes enim, inquit, vos fratres estis; unus est enim Pater vester qui in caelis est; quare etiam in Epistolis fideles omnes apostoli fratres appellant. Ex quo item conficitur illa consecutio necessaria, ut eadem adoptione Dei non solum inter se fideles universi fraterna necessitudine coniungantur, sed quia homo est unigenitus Dei Filius, fratres etiam eius et nominentur et sint; nam in epistola ad Hebraeos, cum de Filio Dei loqueretur, scripsit Apostolus: Non confunditur fratres eos vocare, dicens: Nuntiabo nomen tuum fratribus meis> quod David de Christo Domino tanto ante praedixerat. Ipse vero etiam Christus sic apud Evangelistam loquitur ad mulieres: Re, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt. Quod tum ab eo dictum esse constat, cum iam excitatus a mortuis immortalitatem esset consecutus; ne quis existimet fraternam hanc cognationem eius resurrectione et in caelum ascensu dissolutam esse. Tantum enim abest ut hanc coniunctionem et charitatem Christi resurrectio diremerit, ut ex illa maiestatis et gloriae sede, tum cum de omnibus omnis memoriae hominibus iudicabit, fidelium minimos ab eo fratrum nomine appellandos acceperimus. | Qui autem fieri potest ut Christi fratres non simus, cuius coheredes dicimur? Est enim primogenitus ipse, constitutus heres universorum; nos vero, secundo loco geniti, coheredes eius pro modo caelestium donorum, pro ratione charitatis qua praebuerimus nos ministros et coadiutores Spiritus Sancti; quo auctore, ad virtutem salutaresque actiones impellimur et incendimur, ut eius freti gratia in certamen salutis fortiter descendamus, quo sapienter constanterque confecto decursoque huius vitae spatio, iustum coronae praemium capimus, a caelesti Parente, omnibus qui eundem cursum tenuerint, constitutum. Non enim, ut ait Apostolus, iniustus est Deus, ut obliviscatur operis nostri et dilectionis. | Quam vero hanc ex animo vocem noster proferre debeamus, sancti Chrysostomi sententia declaratur, qui Deum inquit libenter christianum audirey non solum pro se, sed pro altero deprecantem; quod pro se orare naturae est, pro altero gratiae; pro se necessitas cogit, pro altero fraterna charitas hortatur. Quibus illa subiunxit: lucundior est Deo quam charitas fraterna commendat, quam ea quae necessitate pronuntiat.

In hac tanta materia salutaris orationis monere et hortari debet parochus omnes omnis aetatis, generis, ordinis, ut communis huius fraternae necessitudinis memores comiter et fraterne se gerant; neque se aliis alii praeferant insolentius. Nam etsi in Ecclesia Dei diversi sunt officiorum gradus, tamen illa varietas graduum et munerum fraternae necessitudinis coniunctionem minime tollit, quemadmodum in hominis corpore varius usus et diversa functio membrorum nihil agit quamobrem haec vel illa corporis pars membri munus et nomen amittat.

Propone tibi eum qui regia sit potestate: an is igitur, si fidelis est, frater non est omnium qui christianae fidei communione continentur? Maxime; quid ita? quia non est Deus alius is ex quo divites et reges nati sunt, ab eo a quo pauperes et qui in regum potestate sunt, exstiterunt; sed unus Deus et Parens et Dominus omnium. Itaque una spiritualis onus omnium nobilitas, una dignitas, unus splendor generis, cum omnes ex eodem Spiritu, ex eodem fidei sacramento nati simus filii Dei, et eiusdem hereditatis coheredes. Nec vero alium Christum Deum habent copiosi et potentes homines, alium tenuiores et infimi; non aliis sacramentis sunt initiati, nec aliam hereditatem regni caelestis expectant. Fratres sumus omnes; et, ut inquit Apostolus ad Ephesios, membra sumus corporis Christi, de carne eius, et de ossibus eius. Quod idem in epistola ad Galatas significat Apostolus: Omnes filii Dei estis per fidem in Christo Iesu; quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est iudaeus, neque graecus, non est servus, neque liber, non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Iesu.

Haec autem accurate versanda res est pastoribus animarum, et scienter illis in hac sententia commorandum; est enim accommodatus locus non minus ad confirmandos et excitandos inopes et abiectos homines, quam ad coercendam deprimendamque arrogantiam locupletum atque potentium. Cui hominum incommodo uti mederetur, urgebat Apostolus fraternam hanc charitatem, et inculcabat fidelium auribus.

Cum igitur has Deo preces facturus es, christiane, memineris te tamquam filium ad Patrem Deum accedere. Itaque, cum precationem ordiris, et illud Pater noster pronuntias, cogita quem in locum te summa Dei benignitas extulerit, qui non ut servum ad dominum adire, invitum ac timidum, sed ut ad patrem filium, voluntarium securumque confugere iusserit. Qua in memoria et cogitatione, quo vicissim studio et pietate tibi orandum sit considera; danda enim est tibi opera te ut talem praebeas, qualem esse decet Dei Filium, id est, ut oratio et actiones tuae non indignae sint divino genere, quo te dignari voluit beneficentissimus Deus. Ad hanc officii rationem nos Apostolus cohortatur, cum ait: Estote ergo imitatores Dei, sicut filii charissimi; ut vere de nobis dici possit, quod ipse Apostolus scripsit ad Thessalonicenses: Omnes vos filii lucis estis, et filii diei.

QUI ES IN CAELIS

4012
Constat inter omnes qui recte de Deo sentiunt, ubique locorum et gentium esse Deum; quod non ita intelligendum est, quasi ipse distributus in partes, una parte locum unum, alia alium occupet ac tueatur, nam Deus spiritus est, omnis expers divisionis. Quis enim audeat Deum, tamquam in vestigio positum, loci alicuius finibus circumscribere, cum ipse de se dicat: Numquid non caelum et terram ego impleo? Quod rursum sic accipiendum est: Deum caelum ac terram, quaeque caelo ac terra comprehensa sunt, vi sua ac virtute complecti, non autem ipsum ullo loco contineri. Adest enim rebus omnibus Deus, vel creans ipsas, vel conservans creatas, nulla regione, nullis finibus vel circumscriptus vel ita definitus, quominus et naturam et potestatem suam praesens ubique constituat. Quod beatus David expressit illis verbis: Si ascendero in caelum, tu illic es.

Verum etsi praesens adsit Deus in locis et rebus omnibus, nullis, ut diximus, terminis definitus, tamen in divinis Scripturis saepe dicitur habere domicilium suum in caelo; quod ideo factum videmus, quod caeli, quos suspicimus, sunt nobilissima mundi pars, iidemque manent incorrupti, praestantes vi, magnitudine ac pulchritudine ceteris corporibus, certisque ac stabilibus motibus praediti. Ergo, ut excitaret hominum animos Deus ad contemplandam infinitam suam potestatem ac maiestatem, quae maxime elucet in opere caelorum, se in divinis

Scripturis habitare testatur in caelis; saepe etiam, quod res est, declarat nullam esse mundi partem quae non praesenti Dei natura et potestate comprehensa sit.

Quamquam in hac cogitatione fideles non solum communis omnium Parentis imaginem sibi proponent, sed etiam in caelo regnantis Dei, ut oraturi meminerint mentem animumque esse referendum ad caelum; quantumque spei ac fiduciae affert eis Patris nomen, tantum christianae humilitatis ac pietatis adiungat praestans illa natura ac divina maiestas Patris nostri, qui est in caelis.

Quae verba praefiniunt etiam orantibus quid petendum sit; omnis enim postulatio nostra quae ad huius vitae usum ac necessitatem pertineat, nisi cum caelestibus sit coniuncta bonis et ad illum finem dirigatur, inanis est et indigna christiano. Quare monebunt pios auditores parochi de hac ratione precationis, et admonitionem illa Apostoli auctoritate comprobabunt: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram.

CAPUT X DE PRIMA PETITIONE: SANCTIFICETUR NOMEN TUUM

4100
Quid a Deo petendum, quove ordine id agendum sit, magister ipse ac Dominus omnium docuit et imperavit; nam cum studii et desiderii nostri nuntia sit et interpres oratio, tum recte et ratione petimus, cum postulationum ordo sequitur ordinem rerum expetendarum. Monet autem nos vera charitas totum ut animum ac studium conferamus in Deum, qui, quoniam solus est in se ipso summum bonum, iure est praecipuo quodam ac singulari amore diligendus. Nec vero ex animo et unice potest amari Deus, nisi rebus ac naturis omnibus eius honor et gloria praeponatur; bona enim, et nostra, et aliena, et omnino omnia quaecumque boni vocabulo nominantur, ab illo profecta summo ipsi bono cedunt. Quare ut ordine procederet oratio, Salvator petitionem hanc de summo bono principem et caput constituit petitionum reliquarum, docens nos, priusquam ea quae nobis aut proximo cuique opus sint postulemus, quae propria sint Dei gloriae petere debere, ipsique Deo studium et desiderium eius rei nostrum exponere. Quo facto, manebimus in officio charitatis, qua docemur et plus Deum quam nos ipsos diligere, et primum petere quae Deo cupiamus, deinde quae nobis optemus.

Et quoniam desiderium et petitio sunt earum rerum quibus caremus (nec vero Deo, id est eius naturae, fieri accessio potest, aut augeri ulla re divina substantia, quae inexplicabilem in modum est omni perfectione cumulata), intelligendum est extra haec esse, quae a Deo ipsi Deo petimus, et ad externam eius gloriam pertinere. Cupimus enim et petimus ut Dei nomen notius sit gentibus, ut eius regnum amplificetur, ut plures quotidie oboediant divino Numini; quae tria, nomen, regnum, oboedientia, non in illo ipso sunt intimo Dei bono, sed assumuntur extrinsecus.

Verum, ut hae petitiones quam vim habeant et quid valeant planius intelligatur, pastoris erunt partes monere fidelem populum verba illa: Sicut in caelo et in terra ad singulas referri posse primarum trium postulationum, ut Sanctificetur nomen tuum, sicut in caelo et in terra; item: Adveniat regnum tuum, sicut in caelo et in terra; similiter: Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.

Cum autem petimus ut sanctificetur nomen Dei, id sentimus, ut augeatur sanctitas et gloria divini nominis. Quo loco parochus animadvertet ac docebit pios auditores, non id dicere Salvatorem ut eodem modo sanctificetur in terra quo et in caelo, id est, ut amplitudine terrestris sanctificatio caelestem exaequet (hoc enim fieri nullo pacto potest); sed ut ex charitate, ex intimo animi studio id agatur. | Etsi verissimum illud est, sicuti est, divinum Nomen per se sanctificatione non egere, cum sanctum et terribile sit, quemadmodum ipse Deus suapte natura sanctus est, neque ei ulla sanctitas, qua ab omni aeternitate praeditus non fuerit, possit accedere; tamen, quod in terris longe minori honore afficitur quam par est, nonnumquam etiam maledictis et nefariis vocibus violatur, propterea cupimus ac petimus ut laudibus, honore, gloria celebretur, ad exemplum laudum, honoris et gloriae, quae illi in caelo tribuuntur; id est, ut sic honor et cultus in mente, in animo, in ore versetur, ut omni veneratione et intima et externa prosequamur, omni celebritate excelsum, purum et gloriosum Deum, ad imitationem stipernorum ac caelestium civium, complectamur.

Ut enim caelites summa consensione, gloria et praedicatione efferunt Deum, sic precamur ut ldem contingat orbi terrarum, et omnes gentes Deum cognoscant, colant et venerentur, ut nulli plane mortales reperiantur qui non et suscipiant christianam religionem, et se totos Deo dicantes credant ex eo omnem sanctitatis fontem exsistere, neque quidquam esse purum aut sanctum quod non a sanctitate divini nominis oriatur. | Testatur enim Apostolus mundatam esse Ecclesiam in lavacro aquae in verbo vitae: significat autem verbum vitae nomen Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, in quo baptizamur et sanctificamur. Itaque quoniam nulla cuiusquam expiatio, nulla munditia et integritas esse potest, super quo non sit invocatum divinum Nomen; cupimus et petimus a Deo ut omne hominum genus, relictis impurae infidelitatis tenebris, ac radiis divini luminis illustratum, huius vim nominis agnoscat sic, ut in eo veram quaerat sanctitatem, et in nomine sanctae et individuae Trinitatis baptismi sacramentum suscipiens ipsius Dei dextera, perfectam vim sanctitatis consequatur.

Pertinet vero optatum et postulatio nostra non minus etiam ad eos qui, flagitiis et sceleribus contaminati, puram baptismi integritatem et innocentiae stolam amiserunt; quare factum est ut in illis miserrimis suam iterum sedem impurissimus spiritus collocant. Optamus igitur et precamur a Deo ut in ipsis etiam sanctificetur Nomen eius: ut ad cor et ad sanitatem redeuntes, sacramento paenitentiae redimam pristinam sanctitatem, seque ipsos purum ac sanctum Deo templum ac domicilium praebeant.

Oramus denique lumen ut suum Deus praeferat omnium mentibus, quo videre possint omne datum optimum et omne donum perfectum, descendens a Patre luminum, ad nos divinitus esse delatum; quo temperantiam, iustitiam, vitam, salutem, omnia denique animi, corporis, externa, vitalia ac salutaria bona illi accepta referant a quo, quemadmodum praedicat Ecclesia, bona cuncta procedunt. Si quid luce sua sol, si quid reliqua sidera motu et cursu prosunt hominum generi, si circumfuso hoc alimur spiritu, si terra frugum et fructuum ubertate vitam sustinet omnium, si opera magistratuum quiete ac tranquillitate fruimur: et haec, et huius generis bona innumerabilia nobis suppeditat immensa Dei benignitas. Quin etiam, quas philosophi secundas causas appellant, interpretari debemus mirabiliter effectas quasdam, et ad usum nostrum accommodatas, Dei manus, quibus nobis sua bona distribuit ac longe lateque diffundit.

Quod autem maxime rem continet in hac petitione illud est, ut omnes agnoscant et venerentur sanctissimam Iesu Christi sponsam et parentem nostram Ecclesiam, in qua una est fons ille amplissimus atque perpetuus ad eluendas et expiandas omnes peccatorum sordes, unde hauriuntur universa salutis et sanctificationis sacramenta, quibus, quasi caelestibus quibusdam fistulis, in nos a Deo ille sanctitatis ros et liquor effunditur; ad quam solam, et ad eos quos suo sinu et gremio complexa est, pertinet divini illius imploratio nominis, quod unum sub caelo datum est hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.

Verum parochi maxime hunc locum urgere debebunt, boni esse filii non solum Patrem Deum orare Verbis, sed re etiam et actione conari ut eluceat in ipso sanctificatio divini Nominis. Utinam non essent qui, cum oratione hanc Dei nominis sanctificationem assidue postulent, factis, quantum in ipsis est, illud violant atque contaminant, quorum culpa interdum ipsi etiam Deo maledicitur. In quos dictum est ab Apostolo: Nomen Dei per vos blasphematur inter gentes; et apud Ezechielem legimus: Ingressi sunt ad gentes, ad quas introierunt, et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis: Populus Domini iste est, et de terra eius egressi sunt. Qualis enim est vita, et ut sunt eorum mores qui religionem profitentur, sic de religione ipsa deque eius auctore religionis multitudo imperita iudicare solet. Quare qui vivunt ex christiana religione quam susceperunt, et ad eius regulam orationem et actiones dirigunt suas, magnam facultatem praebent aliis laudandi nomen caelestis Parentis, et omni honore et gloria celebrandi. Nobis enim ipse has partes imposuit Dominus, ut illustribus virtutis actionibus excitemus homines ad laudem et praedicationem divini Nominis, ad quos loquitur in hunc modum apud Evangelistam: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est; et Princeps apostolorum: Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut ex bonis operibus vos considerantes glorificent Deum.

CAPUT XI DE SECUNDA PETITIONE: ADVENIAT REGNUM TUUM

4200
Regnum caeleste, quod altera hac petitione postulamus, eiusmodi est ut eo referatur ac terminetur omnis Evangelii praedicatio. Nam et inde exorsus est ad paenitentiam cohortari sanctus Ioannes Baptista, dum: Paenitentiam, inquit, agite, appropinquavit enim regnum caelorum. Nec aliunde fecit initium suae praedicationis Salvator humani generis; et in illo salutari sermone quo beatitudinis vias discipulis in monte monstravit, tamquam proposito orationis argumento, principium duxit a regno caelorum, nam: Beati, inquit, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Quin etiam eum retinere cupientibus, attulit illam causam necessariae profectionis: Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum. Hoc idem postea regnum praedicare iussit apostolos; et illi qui se ire ad sepeliendum patrem suum velle dixerat, respondit: Tu vade, et annuntia regnum Dei. Cum vero resurrexisset a mortuis, per illos quadraginta dies quibus apparuit apostolis, loquebatur de regno Dei.

Quare parochi hunc secundae postulationis locum diligentissime tractabunt, ut fideles auditores quanta sit in hac petitione vis ac necessitas intelligant.

Primum autem ipsis ad rem scienter subtiliterque explicandam magnam facultatem dabit ea cogitatio, quod etsi haec petitio coniuncta sit cum reliquis omnibus, eam tamen separatim etiam adhiberi iusserit a ceteris, ut quod petimus summo studio quaeramus. Inquit enim: Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis. Et quidem tanta vis et copia caelestium munerum hac postulatione continetur,, ut omnia complectatur quae ad corpoream et spiritualem vitam tuendam sint necessaria. Quem autem regio nomine dignum dicemus, cui ea curae non sint quae regni salutem contineant? Quod si sunt homines de regni sui incolumitate solliciti, quanta Regem regum omnium cura et providentia tueri credendum est et vitam et salutem hominum? Hac igitur regni Dei petitione comprehensa sunt omnia quibuscumque in hac peregrinatione, vel exsilio potius, indigemus, quae concessurum se Deus benigne pollicetur; nam statim illa subiunxit: Et haec omnia adiicientur vobis. Quibus omnino declaravit se eum esse Regem qui generi hominum copiose omnia largeque suppeditat; in cuius infinitae benignitatis cogitatione infixus David cecinit: Dominus regit me et nihil mihi deerit. | Verum minime satis est vehementer petere Dei regnum, nisi ad petitionem nostram adhibeamus omnia tamquam instrumenta quibus illud quaeritur et invenitur; nam et quinque fatuae virgines, studiose illae quidem, petierunt ad hunc modum: Domine, Domine, aperi nobis; verumtamen, quod illius postulationis praesidia non haberent, exclusae sunt; nec iniuria, est enim illa Dei ore pronuntiata sententia: Non omnis qui dicit mihi Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum.

Quamobrem haurient animarum curatores sacerdotes ex uberrimis divinarum Litterarum fontibus ea quae fidelibus desiderium studiumque commoveant regni caelorum; quae calamitosam status nostri conditionem illis ob oculos ponant; quae sic eos afficiant ut, respicientes et colligentes se, in memoriam redeant summae beatitudinis et inexplicabilium bonorum quibus redundat aeterna parentis Dei domus. Exsules enim sumus et plane eius loci incolae in quo habitant daemones, quorum odium in nos nulla ratione mitigari potest, nam sunt infestissimi et implacabiles in genus humanum. Quid domestica intestinaque proelia quae inter se corpus et anima, caro et spiritus assidue gerunt, quibus perpetuo timendum est ne concidamus? Timendum autem? Immo vero statim concideremus, nisi propugnaculo divinae dexterae defenderemur. Quam vim miseriarum cum sentiret Apostolus: Infelix, inquit, ego homo; quis me liberabit de corpore mortis huius?

Haec infelicitas nostri generis, quamquam per se cognoscitur, tamen ex contentione reliquarum naturarum et creatarum rerum facilius intelligi potest. In illis, sive rationis sive etiam sensus expertibus, raro fieri videmus ut aliqua natura a propriis actionibus, a sensu vel motu insito declinet sic, ut a proposito et constituto fine deflectat. Hoc apparet in bestiis agrestibus, nantibus, volucribus, ut res declaratione non egeat. Quod si caelum suspexeris, nonne verissimum id esse intelligis quod a Davide dictum est: In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in caelo? Nempe illud continenti motu et perpetua conversione fertur ut ne minimum quidem a praefinita divinitus lege discedat. Si terram et reliquam universitatem consideres, facile videas aut nulla aut exigua ex parte deficere. At miserrimum hominum genus saepissime labitur; raro quae recte sunt cogitata persequitur; plerumque susceptas bonas actiones abiicit atque contemnit; quae modo placuerat optima sententia, subito displicet et, illa reiecta, ad turpia consilia sibique perniciosa delabitur.

Quaenam igitur est huius inconstantiae miseriaeque causa? Contemptio plane divini afflatus; claudimus enim aures Dei monitis; oculos tollere nolumus ad ea quae nobis lumina divinitus praeferuntur, nec caelestem Patrem salutariter praecipientem audimus. Quare huc incumbendum erit parochis, ut et miserias oculis subiiciant fidelis populi, et commemorent causas miseriarum, et remediorum vim ostendant. Quorum omnium illis facultas non deerit, comparata ex viris sanctissimis Ioanne Chrysostomo et Augustino, maxime vero ex iis quae in Symboli expositione posuimus. Nam, illis cognitis, quis erit e facinorosorum hominum numero, quin, adiumento Dei gratiae praeeuntis, evangelico illo prodigi filii exemplo conetur exsurgere et erigere se atque in caelestis Regis Patrisque conspectum venire?

His explicatis quo sit fidelium fructuosa petitio, aperient quid sit quod his verbis a Deo postulemus; praesertim cum vocabulum regni Dei multa significet, quorum declaratio et ad reliquam Scripturae intelligentiam non erit inutilis, et est ad huius cognitionem loci necessaria.

Communis igitur quaedam regni Dei significatio, quae frequens est in divinis Litteris, est non solum eius potestatis quam habet in omnem hominum rerumque universitatem, sed etiam providentiae qua cuncta regit et moderatur: In manu enim eius, inquit Propheta, sunt omnes fines terrae. Quibus finibus intelliguntur etiam quae occulta sunt et abdita in intimis terrae ac rerum omnium partibus. In hanc sententiam Mardochaeus loquebatur illis verbis: Domine, Domine, Rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati. Dominus omnium es, nec est qui resistat maiestati tuae.

Item Dei regno declaratur praecipua illa ac singularis providentiae ratio qua Deus pios et sanctos homines tuetur et curat; de qua propria et eximia quadam Dei cura dictum est illud a Davide: Dominus regit me, et nihil mihi deerit; tum ab Isaia: Dominus Rex noster, ipse salvabit nos.

In qua Dei regia potestate, etsi praecipua ratione sunt in hac vita ii quos diximus sancti ac pii homines, tamen monuit Pilatum ipse Christus Dominus regnum suum non esse ex hoc mundo, hoc est, minime ex hoc mundo qui et conditus est et interiturus ortum habere. Nam eo quem diximus modo dominantur imperatores, reges, reipublicae duces, omnesque ii qui, vel expetiti ac delecti ab hominibus praesunt civitatibus atque provinciis, vel per vim et iniuriam dominatum occupaverunt. Christus autem Dominus constitutus est rex a Deo, ut ait Propheta; cuius regnum, ex Apostoli sententia, iustitia est; inquit enim: Regnum Dei est iustitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto.

Regnat autem in nobis Christus Dominus per virtutes intimas, fidem, spem, charitatem; quibus virtutibus regni quodammodo partes efficimur, et, Deo peculiari quadam ratione subiecti, ad eius cultum ac venerationem consecramur, ut, quemadmodum dixit Apostolus: Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus, ita nobis dicere liceat: Regno ego, iam non ego, regnat vero in me Christus. Id autem regnum iustitia dicitur, quia Christi Domini iustitia constitutum est. Ac de hoc regno sic loquitur apud sanctum Lucam Dominus: Regnum Dei intra vos est. Nam etsi Iesus Christus per fidem regnat in omnibus qui gremio ac sinu sanctissimae matris Ecclesiae continentur, praecipuo tamen modo regit eos qui, praestanti fide, spe et charitate praediti, se tamquam pura quaedam et viva membra Deo praebuerunt; et in his Dei gratiae regnum esse dicitur.

Est vero etiam Dei gloriae regnum illud, de quo Christum Dominum apud sanctum Matthaeum loquentem audimus: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Quod idem ab eo regnum apud sanctum Lucam latro, admirabiliter sua scelera recognoscens, expetebat in hunc modum: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum. Sanctus etiam Ioannes meminit huius regni: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Meminit item Apostolus ad Ephesios: Omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hereditatem in regno Christi et Dei. Eodem pertinent aliquot similitudines Christi Domini loquentis de regno caelorum.

Necesse est autem prius ponere regnum gratiae; neque enim fieri potest ut in ullo regnet gloria Dei, nisi eiusdem gratia in illo regnarit. Est vero gratia, ipsius sententia Salvatoris, fons aquae salientis in vitam aeternam. Gloriam autem quid esse dicemus nisi gratiam quamdam perfectam et absolutam? Quamdiu enim fragili hoc et mortali corpore vestiti sumus, dum in hac caeca peregrinatione et exsilio vagi et imbecilles absumus a Domino, saepe labimur et cadimus, abiecto regni gratiae adminiculo quo nitebamur; cum autem regni gloriae, quod perfectum est, lux nobis illuxerit, firmi ac stabiles perpetuo consistemus. Omne enim et vitium et incommodum exhaurietur, omnis infirmitas confirmata roborabitur, ipse denique nostra in anima et in corpore regnabit Deus; quae res uberius in Symbolo tractata est, cum de resurrectione carnis ageretur.

His igitur expositis quae communem regni Dei sententiam declarant, quid sibi haec petitio proprie velit dicendum est.

Petimus autem a Deo ut regnum Christi, quod est Ecclessia, propagetur; ut se ad fidem Christi Domini et ad accipiendam veri Dei cognitionem convertant infideles et iudaei; ut schismatici ac haeretici redeant ad sanitatem, et ad Ecclesiae Dei communionem a qua desciverunt revertantur; ut compleatur et ad exitum perducatur quod Isaiae ore dixit Dominus: Dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende; longos /ac funiculos tuos et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis; quia dominabitur tui qui fecit te; et idem: Ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui; leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi; filii tui de longe venient, et filiae tuae de latere surgent.

Verum quia sunt in Ecclesia qui, verbis confitentes Deum, factis negantes, deformatam fidem prae se ferant, in quibus propter peccatum daemon habitat ac dominatur tamquam in propriis domiciliis, petimus etiam ut ad eos veniat regnum Dei, quo illi, peccatorum discussa caligine, et radiis divinae lucis illustrati, restituantur in filiorum Dei pristinam dignitatem; ut, omnibus e suo regno caelestis Parens sublatis haereticis atque schismaticis eiectisque offensionibus ac scelerum causis, aream purget Ecclesiae, quae, Deo cultum pie sancteque adhibendo, quieta ac tranquilla pace perfruatur.

Petimus denique ut solus in nobis vivat, solus regnet Deus; ne sit posthac morti locus, sed ut illa absorbeatur in victoria Christi Domini nostri, qui, disiecto ac dissipato omni hostium principatu, potestate et virtute, suo omnia subiiciat imperio.

Erit autem curae parochis ut, quod postulat huius ratio petitionis, fidelem populum doceant quibus cogitationibus et meditationibus instructus has pie Deo preces facere possit.

Ac primum hortabuntur ut vim ac sententiam intueatur illius similitudinis a Salvatore introductae: Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit, et prae gaudio iilius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Nam qui noverit Christi Domini divitias, is prae illis omnia contemnet; huic facultates, opes, potentia sordescent; nihil enim est quod illi summo pretio comparari, immo vero quod in conspectu eius stare possit; quare, quibus id nosse contigerit, exclamabunt illi, ut Apostolus: Omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam. Haec est illa insignis Evangelii margarita, in quam qui pecuniam ex omnium bonorum venditione redactam erogarit, is beatitudine fruetur sempiterna. | O nos felices, si tantum luminis nobis praeferret Iesus Christus, ut illam videre possemus divinae gratiae margaritam, qua ipse regnat in suis! Nam et nostra omnia et nos ipsos venundaremus, ut emptam illam tueremur; tum enim denique nobis id non dubitanter dicere liberet: Quis nos separabit a charitate Christi? Praestantem vero regni gloriae excellentiam, si quae sit scire volumus, eandem de illa et Prophetae et Apostoli vocem atque sententiam audiamus: Oculus non vidit, neque auris audivit, neque in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum.

Proficiet autem ad impetrandum maxime quod petimus, si qui simus, ipsi nobiscum reputemus, id est, Adam progenies, iure e paradiso eiecti et exsules, quorum indignitas ac perversitas summum Dei odium ac sempiternas poenas postularet. Quare demisso tum et abiecto animo simus oportet; nostra etiam erit plena christianae humilitatis oratio; et omnino nobis ipsi diffidentes, illius more publicani confugiemus in Dei misericordiam totumque eius benignitati tribuemus, et ipsi gratias agemus immortales, qui nobis suum spiritum sit elargitus, quo freti clamare audeamus: Abba, Pater. | Suscipiemus etiam illam curam et cogitationem quid agendum, quid contra vitandum sit ut ad caeleste regnum pervenire possimus; non enim a Deo ad otium et ad inertiam vocati sumus, quinimmo inquit: Regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud; et: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.

Itaque non est satis petere regnum Dei, nisi suum ipsi etiam studium et operam adhibeant homines; nam adiutores sint oportet et administri Dei gratiae in eo tenendo cursu quo pervenitur in caelum. Numquam nos deserit Deus, qui nobiscum se futurum perpetuo pollicitus est; unum ut nobis videndum sit, ne Deum et nos ipsos deseramus. Ac Dei quidem sunt in hoc Ecclesiae regno omnia quibus et vitam tuetur hominum et salutem perficit sempiternam; et quae sub adspectum non cadunt, angelorum copiae, et plenissimum virtutis caelestis visibile hoc munus sacramentorum. In his tantum nobis praesidii est divinitus constitutum, ut non modo ab acerrimorum hostium regno tuti esse, sed ipsum etiam tyrannum eiusque nefarios satellites prosternere et conculcare possimus.

Quare vehementer ad extremum petamus a Dei Spiritu nos ut omnia iubeat e sua voluntate facere; Satanae ut tollat imperium, nullam ut in nobis summo illo die potestatem habeat; ut vincat, ut triumphet Christus; ut vigeant eius leges toto orbe terrarum; ut decreta serventur; nullus ut proditor aut desertor eius sit, sed tales se praebeant omnes, ut in regis Dei conspectum non dubitanter veniant, et constitutam illis ex omni aeternitate possessionem adeant regni caelestis, ubi beati cum Christo sempiterno aevo fruantur.

CAPUT XII DE TERTIA PETITIONE: FIAT VOLUNTAS TUA

4300
Cum a Christo Domino dictum sit: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum, quicumque in illud caeleste regnum pervenire cupiunt, id a Deo petere debent, ut fiat voluntas eius Quamobrem haec loco posita petitio est statim post regni caelestis postulationem. | Ut autem intelligant fideles quam necessarium id nobis sit quod hac prece postulamus, quantamque vim salutarium munerum ex eius impetratione consequamur, demostrabunt parochi quibus miseriis et aerumnis oppressum fuerit hominum genus propter peccatum primi parentis.

Nam a principio Deus proprii boni appetitionem creatis rebus ingeneravit, ut naturali quadam propensione suum quaererent et expeterent finem; a quo illae nunquam, nisi obiecto extrinsecus impedimento, declinant. Haec autem initio fuit in homine expetendi Deum, suae beatitudinis auctorem parentemque, eo praeclarior et praestantior vis, quod is compos esset rationis atque consilii. Sed hunc amorem sibi naturaliter ingenitum cum reliquae naturae rationis expertes conservassent, quae ut initio procreatae fuerunt natura bonae sic in eo statu et conditione manserunt hodieque manent, miserum hominum genus cursum non tenuit. Non enim solum bona iustitiae originalis amisit, quibus a Deo supra naturae suae facultatem auctum ornatumque fuerat, sed etiam insitum in animo praecipuum virtutis studium obscuravit. Omnes, inquit, declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Nam sensus et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua; ut inde facile intelligi possit neminem per se salutariter sapere, sed omnes ad malum esse propensos, innumerabilesque esse hominum pravas cupiditates, dum proclives sunt et flagranti studio feruntur ad iram, ad odium, ad superbiam, ad ambitionem, ad omne fere malorum genus. | Quibus in malis quamquam assidue versemur, tamen, quae summa est nostri generis miseria, permulta ex illis sunt quae nobis minime mala videantur. Quae res insignem arguit hominum calamitatem, qui cupiditatibus ac libidinibus obcaecati non videant quae salutaria opinantur plerumque esse pestifera, immo vero ad illa perniciosa mala, tamquam ad optabile et expetendum bonum, rapiantur praecipites; ab iis quae vere bona sunt et honesta, tamquam a contrariis rebus abhorreant. Hanc opinionem corruptumque iudicium detestatur

Deus illis verbis: Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum.

Itaque, nostris ut subiiciant oculis nostras miserias, comparant nos divinae Litterae iis qui verum gustandi sensum amiserunt; quare fit ut a salubri victu alieni sint, appetantque contrarium. Cum aegrotis praeterea nos conferunt; ut enim illi, nisi morbum depulerint, sanorum et integrorum hominum officia ac munera obire non possunt, sic nos actiones quae Deo gratae sint suscipere sine divinae gratiae adiumento nequimus. | Quod si quaedam sic affecti assequimur, levia illa sunt et quae ad consequendam caelestem beatitudinem, parum vel nihil momenti habent. At Deum ut par est amare et colere, quod maius quiddam et altius est quam ut nos humi strati id humanis viribus assequamur, numquam poterimus nisi adminiculo divinae gratiae sublevemur. | Quamquam aptissima est etiam illa comparatio ad significandam miseram humani generis conditionem, quod similes esse dicimur puerorum, qui suo relicti arbitrio temere moventur ad omnia; pueri, inquam, sumus et imprudentes, ludicris sermonibus et inanibus actionibus dediti, si a divino praesidio deseramur. Sic enim nos obiurgat Sapientia: Usquequo parvuli diligitis infantiam; et stulti ea quae sibi sunt noxia cupient? Et in hunc modum hortatur Apostolus: Nolite pueri effici sensibus. Etsi maiori in inanitate et errore versamur quam illa puerilis aetas, cui tantum abest humana prudentia, ad quam tamen per se tempore potest pervenire, cum ad divinam prudentiam, quae ad salutem necessaria est, nos, nisi Deo auctore et adiutore, aspirare non possimus. Nisi enim praesto nobis sit Dei auxilium, reiectis iis quae vere sunt bona, ad interitum ruimus voluntarium.

Ac si quis, discussa divinitus animi caligine, has videat hominum miserias et, sublato stupore, sentiat legem membrorum ac sensus cupiditates spiritui repugnantes recognoscat omnemque dispiciat naturae nostrae propensionem ad malum; qui poterit non ardenti studio opportunum tanto huic maio, quo naturae vitio premimur, remedium quaerere salutaremque illam regulam expetere, ad quam christiani hominis vita dirigenda et conformanda sit? Hoc igitur illud est quod imploramus cum ita precamur Deum: Fiat voluntas tua. Cum enim, abiecta oboedientia et Dei voluntate neglecta, in has miserias inciderimus, unum illud tantorum malorum remedium nobis divinitus propositum est, ut ex Dei voluntate, quam peccando contempsimus, aliquando vivamus omnesque cogitationes et actiones nostras ea regula metiamur; quod ut assequi possimus, suppliciter illud a Deo petimus: Fiat voluntas tua.

Id vero illis etiam vehementer petendum est in quorum animis iam regnat Deus, quique iam sunt radiis divini luminis illustrati, cuius gratiae beneficio Dei obtemperent voluntati. Quibus, licet ita comparatis, propriae tamen cupiditates adversantur propter proclivitatem ad malum insitam in hominum sensibus, ut etiam si tales simus, magnum tamen hoc loco nobis periculum sit a nobis ipsis, ne abstracti et illecti a concupiscentiis quae militant in membris nostris, iterum de salutis via deflectamus. De quo nos periculo Christus Dominus admonuit illis verbis: Vigilate et orate ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. | Non enim est in hominis potestate, ne in eius quidem qui per Dei gratiam est iustificatus, ita domitos habere carnis affectus ut numquam illi postea excitentur; quippe cum eorum qui iustificati sunt mentem sanet Dei gratia, non etiam carnem, de qua illud scripsit Apostolus: Scio enim quia non habitat in me, hoc est, in came mea, bonum. Nam ut semel primus homo iustitiam originalem, quo tamquam fraeno quodam cupiditates regebantur, amisit, minime eas postea ratio ita continere potuit in officio, ut ea non appeterent quae etiam rationi repugnant. Itaque in ea hominis parte peccatum, id est, peccati fomitem, habitare scribit Apostolus, ut intelligamus eum non ad tempus, quasi hospitem, diversari apud nos, sed quamdiu vivimus, tamquam incolam nostri corporis, in domicilio membrorum haerere perpetuo. Ergo domesticis et intestinis hostibus assidue oppugnati, facile intelligimus confugiendum esse ad Dei auxilium, petendumque ut fiat in nobis voluntas eius.


Catechismus Romanus 4011