Catechismus Romanus 4300

Iam vero faciendum est ut sciant fideles, quae sit huius petitionis vis.

Quo loco, multis omissis quae a doctoribus scholasticis de Dei voluntate utiliter et copiose disputantur, voluntatem hic accipi dicimus pro ea quam signi appellare solent, hoc est, pro eo quod Deus a nobis fieri aut caveri iusserit aut monuerit. Quare voluntatis nomine hoc loco comprehensa sunt universa quae nobis ad caelestem beatitudinem comparandam proponuntur, sive illa ad fidem sive ad mores pertineant; omnia denique quaecumque nos Christus Dominus per se vel per Ecclesiam suam facere, aut imperant aut prohibuerit; de qua voluntate ita scribit Apostolus: Nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei.

6l4r Cum igitur illud precamur: Fiat voluntas tua, petimus imprimis nobis ut Pater caelestis facultatem concedat obtemperandi divinis iussis et inserviendi ei m sanctitate et iustitia omnibus diebus nostris; ut ad nutum et voluntatem eius omnia faciamus; ut ea colamus officia de quibus in sacris Litteris admonemur; ut, ipso duce et auctore, reliqua omnia praestemus quae eos decent qui non ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt; exemplum Christi Domini secuti, qui factus est oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis, ut parati simus omnia perpeti, potius quam vel minimum ab eius voluntate discedere.

Nec vero quisquam est qui huius studio et amore petitionis flagret ardentius, quam is cui concessum sit ut summam eorum dignitatem intueatur qui Deo oboediunt. Idem enim illud verissime dici intelligit, servire Deo et illi oboedire regnare esse; Quicumque, inquit Dominus, fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater, soror, et mater est; hoc est, cum illo sum omnibus amoris et benevolentiae vinculis coniunctissimus. Nemo fere est ex viris sanctis quin praecipuum huius petitionis munus a Deo vehementer postulant; ac praeclara quidem omnes, sed varia persaepe oratione usi sunt. In quibus mirificum et suavissimum Davidem videmus illud varie postulantem; modo enim inquit: Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iutificationes tuas; interdum: Deduc me in semitam mandatorum tuorum; nonnunquam: Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis iniustitia. Huc pertinent illa: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Iudicia tua doce me. Da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua., Saepe aliis verbis eandem tractat versatque sententiam. Qui loci diligenter animadvertendi sunt et fidelibus explicandi, ut quanta sit in prima huius petitionis parte vis et copia salutarium rerum omnes intelligant.

Secundo loco, cum illud precamur: Fiat voluntas tua, detestamur opera carnis, de quibus scribit Apostolus: Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, etc, et: Si secundum carnem vixeritis, moriemini; petimusque ne sinat Deus ea nos perficere quae sensus, quae cupiditas, quae imbecillitas nostra suaserit, sed ut nostram voluntatem sua voluntate moderetur. Alieni sunt ab hac voluntate voluptuarii homines, qui in terrenarum rerum cura et cogitatione defixi sunt; feruntur enim libidine praecipites ad potiundum quod concupierunt, et in illo fructu pravae cupiditatis felicitatem ponunt, ut beatum etiam esse dicant qui, quodcumque optarit, consequatur. Nos contra petimus a Deo, ut ait Apostolus, ne carnis curam faciamus in desideriis, sed ut fiat voluntas eius. | Etsi non facile adducimur ut precemur Deum ut cupiditatibus nostris non satisfaciat; habet enim difficultatem haec animi inductio, quod ipsi quodammodo, id petentes, nos videmur odisse; quod etiam stultitiae tribuunt ii qui toti haerent in corpore. Sed nos stultitiae famam subeamus libenter Christi causa, cuius est illa sententia: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum; praesertim cum sciamus multo praestare id optare quod rectum iustumque sit, quam illud assequi quod a ratione, a virtute, a Dei legibus sit alienum. Et certe deteriore loco is est quicumque ad id pervenit quod temere ac libidinis impulsu cupiebat, quam qui optime quod optavit non assequitur.

Quamquam non id modo petimus, ne concedatur nobis a Deo quod ipsi nostra sponte cupimus, cum studium nostrum depravatum esse constat, sed ne id etiam detur quod suasore et impulsore daemone, simulato lucis angelo, tamquam bonum interdum postulamus. Rectissimum illud Principis apostolorum studium videbatur pietatisque plenissimum, cum Dominum a consilio proficiscendi ad mortem avocare conabatur; et tamen eum, quia humanis sensibus, non divina ratione ducebatur, Dominus acriter obiurgavit. Quid amantius in Dominum videtur eo postulari potuisse quod sancti viri Iacobus et Ioannes, illis irati samaritanis qui Magistrum hospitio accipere noluissent, ab eo petierunt, uti iuberet ignem a caelo descendere qui duros illos et inhumanos absumeret? At a Christo Domino reprehensi sunt illis verbis: Nescitis cuius spiritus estis; Filius enim hominis non venit animas perdere sed salvare.

Neque vero solum, cum quod cupimus malum est aut maii speciem habet, Deum precari debemus ut fiat voluntas eius; sed etiam cum re vera malum non est, veluti cum voluntas sequitur primam illam naturae inclinationem, ut appetat ea quae naturam conservare et reiiciat quae ei contraria videantur. Quocirca, cum in eum locum ventum est ut aliquid petere velimus huius generis, tum vero dicamus ex animo: Fiat voluntas tua; imitemur illum ipsum a quo salutem et salutis disciplinam accepimus, qui cum naturaliter insito cruciatuum et acerbissimae mortis timore commoveretur, tamen in illo horrore summi doloris suam ad Dei Patris retulit voluntatem: Non mea} inquit, voluntas, sed tua fiat. | Sed mirabiliter depravatum est hominum genus, qui, cum vim etiam suae attulerint cupiditati eamque divinae voluntati subiecerint, tamen sine Dei auxilio, quo a maio protegimur et in bonum dirigimur, peccata vitare non possunt. Ergo confugiendum est ad hanc precationem, et petendum a Deo ut in nobis ipse instituta perficiat; ut exsultantes cupiditatis motus comprimat; ut appetitus rationi oboedientes efficiat; ut nos denique totos ad suam conformet voluntatem.

Precamur etiam ut Dei voluntatis cognitionem totus orbis terrarum accipiat, quo divinum mysterium, absconditum a saeculis et generationibus, notum ac pervulgatum sit apud omnes.

SICUT IN CAELO ET IN TERRA

4301
Formam praeterea et praescriptionem huius oboedientiae postulamus, ut videlicet ad eam regulam dirigatur, quam in caelo et servant beati angeli, et colit reliquus caelestium animarum chorus; ut quemadmodum illi sponte et summa cum voluptate oboediunt divino Numini, sic nos Dei voluntati, quomodo ipse maxime vult, libentissime pareamus. | Et vero in opera et studio quod Deo navamus, summum a nobis amorem Deus et eximiam charitatem requirit; ut etiam si spe caelestium praemiorum totos nos ei dicaverimus, tamen ideo illa speremus, quod, ut in eam spem ingrederemur, placuit divinae Maiestati. Quare tota nitatur illo in Deum amore nostra spes, qui mercedem amori nostro proposuit aeternam beatitudinem. Sunt enim qui amanter alicui serviant, sed tamen pretii causa quo amorem referunt. Sunt praetera qui, tantummodo charitate et pietate commoti, in eo cui dant operam nihil spectant nisi illius bonitatem atque virtutem, cuius cogitatione et admiratione se beatos arbitrantur, quod ei suum officium praestare possint. | Et hanc habet sententiam illa appositio: sicut in caelo et in terra. Maxime enim nobis enitendum est ut Deo simus oboedientes, quemadmodum beatas mentes esse diximus, quorum laudes in illo summae oboedientiae munere obeundo eo Psalmo persequitur David: Benedicite,, Dominoy omnes virtutes eius, ministri eiusy qui facitis voluntatem eius. Quod si quis, sanctum Cypnanum secutus, sic illa interpretatur ut dicat: in caelo, in bonis et piis; in terra, in malis et impiis; nos vero etiam eius sententiam comprobamus, ut pro caelo spiritus, pro terra caro intelligatur, ut et omnes et omnia in omnibus Dei voluntati oboediant.

Gratiarum item actionem continet haec petitio; veneramur enim eius sanctissimam voluntatem, et maximo perfusi gaudio, summis laudibus et gratulationibus omnia eius opera celebramus, qui certo sciamus eum omnia bene fecisse. Cum enim constet esse omnipotentem Deum, necessario sequitur ut omnia eius nutu facta esse intelligamus. Cum vero etiam ipsum, sicuti est, summum bonum esse affirmemus, nihil ex eius operibus non esse bonum, cum omnibus ipse suam impertiverit bonitatem, confitemur. Quod si in omnibus divinam rationem non assequimur, in omnibus tamen, et ambigui causa neglecta et reiecta omni haesitatione, illud Apostoli profitemur, ininvestigabiles esse vias eius. Sed ob id maxime etiam Dei voluntatem colimus, quod ab eo caelesti lumine dignati sumus; ereptos enim de potestate tenebrarum, transtulit in regnum Filii dilectionis suae.

Sed ut extremo loco id explicetur quod ad meditationem pertinet huius petitionis, redeundum est ad id quod initio attigimus, debere fidelem populum in huius pronuntiatione petitionis esse demisso et humili animo; reputantem secum eam quae in natura est insita cupiditatum vim divinae voluntati repugnantem; cogitantem se in eo officio vinci a naturis omnibus, de quibus ita scriptum est: Omnia serviunt tibi, maximeque imbecillem esse qui nullum opus Deo gratum non modo non perficere, sed ne instituere quidem possit, nisi Dei adiumento sublevetur. Quoniam vero nihil magnificentius est, nihil praestantius quam, ut diximus, Deo servire et vitam ex eius lege ac praeceptis agere, quid optabilius esse potest homini christiano quam ambulare in viis Domini, quam nihil agitare animo, nihil actione suscipere quod a divina voluntate abhorreat? Ut vero eam exercitationem capiat et illud institutum teneat diligentius, petat ex divinis libris exempla eorum quibus, cum illi consiliorum suorum rationem non retulissent ad Dei voluntatem, omnia male ceciderunt.

Moneantur postremo fideles ut in simplici et absoluta Dei voluntate acquiescant; ferat aequo animo conditionem suam, qui sibi inferiori loco videtur esse quam eius dignitas postulet; ne deserat ordinem suum, sed in ea vocatione maneat in qua vocatus est, et proprium iudicium subiiciat Dei voluntati, qui nobis melius consulit quam ipsi optare possimus. Si angustia rei familiaris, si corporis valetudine, si persecutionibus, si aliis molestiis et angoribus premimur, certo statuendum est nihil horum sine Dei voluntate, quae summa omnium ratio est, nobis accidere posse; ideoque non debere nos gravius commoveri, sed invicto animo ferre, semper illud in ore habentes: Domini voluntas fiat; et illud beati Iob: Sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum.

CAPUT XIII DE QUARTA PETITIONE: PANEM NOSTRUM QUOTIDIANUM

4400

DA NOBIS HODIE

Quarta petitio et reliquae deinceps, quibus animae et corporis subsidia proprie ac nominatim postulamus, ad superiores petitiones referuntur. Habet enim hunc ordinem ac rationem precatio dominica, ut postulationem rerum divinarum consequatur earum petitio quae ad corpus et ad hanc vitam tuendam pertinent; nam ut ad Deum, tamquam ad ultimum finem, referuntur homines, sic humanae vitae bona ad divina eadem ratione diriguntur. | Quae quidem ideo optanda ac petenda sunt, vel quod ita divinus ordo postulat, vel quod illis adiumentis ad divinorum bonorum adeptionem indigemus, ut iis adminiculis propositum finem consequamur, qui regno et gloria caelestis Patris atque iis praeceptis colendis servandisque continetur, quae Dei voluntatis esse non ignoramus. Quare omnem vim et rationem huius petitionis ad Deum eiusque gloriam referre debemus.

Praestabunt igitur suum officium parochi fidelibus auditoribus, ut intelligant in iis petendis quae ad usum ac fructum pertinent rerum terrenarum, esse intendendum animum ac studium nostrum ad Dei praescriptionem, nec inde ulla ex parte declinandum. Nam in eo quod scribit Apostolus: Quid oremus, sicut oportet, nescimus, maxime peccatur his postulationibus terrenarum et caducarum rerum. Ergo petenda sunt bona haec ut oportet, ne perperam aliquid postulantes, responsum illud a Deo feramus: Nescitis quid petatis. Erit autem certa iudicandi nota, quae prava sit, quaeve recta petitio, consilium et propositum postulantis. Nam si quis terrena petit eo animo ut illa omnino bona existimet et, in illis tamquam in optato fine conquiescens, nihil praeterea requirat, sine dubio non orat sicut oportet. Non enim, inquit sanctus Augustinus, petimus temporalia haec tamquam bona nostra, sed tamquam necessaria nostra. Apostolus etiam in epistola ad Corinthios docet omnia quae spectant ad usus vitae necessarios, ad Dei gloriam referri oportere. Sive enim manducatis, inquit, sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite.

Sed, ut videant fideles quantam habeat haec petitio necessitatem, commemorabunt parochi quanta ad victum et ad vitam colendam indigentia sit externarum rerum. Quod magis intelligens si comparatio fiet eorum quae primo illi parenti nostri generis et reliquis deinceps hominibus fuerunt ad vivendum necessaria; nam etsi ille in amplissimo innocentiae statu, unde et ipse et eius culpa omnis posteritas corruit, necesse habuisset adhibere cibum ad reficiendas vires, tamen inter illius et nostrae vitae necessitates multum interest. Non enim ei vestibus ad tegumentum corporis opus fuisset, non tecto ad perfugium, non armis ad defensionem, non remediis ad valetudinem, non aliis multis quorum subsidio nos ad hanc naturae imbecillitatem ac fragilitatem tuendam egemus; satis ei fuisset act immortalem vitam ille fructus quem felicissima vitae arbor nullo eius aut posterorum labore praebuisset. Neque vero futurus erat homo in tantis paradisi deliciis otiosus, quem ad agendum Deus in eo voluptatis domicilio collocarat; verum nulla ei opera molesta, nullum officii munus non iucundum fuisset; tulisset ille perpetuo suavissimos fructus ex cultura felicium hortorum, nec eum umquam opera aut spes fefellisset.

At posterorum proles non solum fructu privata vitalis arboris, verum etiam horribili illa sententia condemnata est: Maledicta terra in opere tuo; in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae; spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae; in sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram, de qua sumptus es, quia pulvis es, et in pulverem reverteris. Nobis igitur contra evenerunt omnia atque illi et posteris contigisset, si Dei dicto audiens fuisset Adam; itaque versa sunt omnia et mutata in deterrimam partem. In quo illud gravissimum est, quod maximos sumptus, summum laborem ac sudorem saepissime nullus fructus consequitur; cum fruges datae in deteriorem segetem, vel succrescenti agrestium herbarum asperitate opprimuntur, vel nimbis, vento, grandine, uredine, rubigine perculsae et prostratae intereunt; ut omnis anni labor, exiguo tempore, aliqua caeli vel terrae calamitate recidat ad nihilum. Quod accidit immanitate nostrorum scelerum, a quibus aversus Deus nostris minime benedicit operibus, sed horrenda manet sententia quam de nobis initio pronuntiavit.

Ergo pastores in huius loci tractationem incumbent, ut sciat fideIis populus sua culpa homines in has angustias et miserias incidere; ut intelligat desudandum quidem et elaborandum esse in parandis iis quae ad vivendum sunt necessaria; verumtamen, nisi laboribus nostris benedixerit Deus, fallacem spem et inanem fore omnem contentionem. Nam neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus; et: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam.

Docebunt igitur parochi esse res paene innumerabiles, quae si nobis desint, vel vitam amittimus vel agimus insuavem. Hac enim cognita rerum necessitate naturaeque imbecillitate, christianus populus caelestem Patrem adire cogetur, et ab eo terrena et caelestia bona suppliciter petere; imitabitur prodigum illum filium, qui cum in regione longinqua cepisset egere, nec esset, cum esuriret, qui ei siliquas daret, aliquando ad se rediens intellexit malorum quibus premebatur nusquam nisi a Patre esse expectandum remedium. Quo loco accedet etiam fidentius ad orandum fidelis populus, si in cogitatione divinae benignitatis recordabitur paternas aures perpetuo patere filiorum vocibus. Nam dum hortatur nos ut panem petamus, ea se recte petentibus abunde largiturum pollicetur; docendo enim quomodo petamus, hortatur; hortando, impellit; impellendo, spondet; spondendo, nos in spem certissimae impetrationis inducit.

Excitatis igitur et inflammat is animis fidelis populi, sequitur ut, quid hac petitione postuletur, declarandum sit: primum, qui sit ille panis quem petimus. Sciendum igitur est in divinis Litteris hoc panis nomine multa quidem significari, sed illa duo praecipue: primum, quidquid in victu ceterisque rebus ad corpus vitamque tuendam adhibemus; deinde, quidquid nobis ad spiritus et animae vitam ac salutem Dei munere tributum est.

PANEM

4402
Petimus autem hoc loco huius quam in terris agimus vitae subsidia, sanctorum Patrum ita sentientium auctoritate. | Quamobrem minime sunt audiendi qui dicunt non licere christianis hominibus a Deo petere terrena huius vitae bona; nam huic adversantur errori, praeter consentientem Patrum sententiam, exempla permulta tum Veteris tum Novi Testamenti. Iacob enim vovens sic orabat: Si fuerit Dominus mecum et custodierit me in via per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum et vestimentum ad induendum, reversusque fuero prospere ad domum patris mei, erit mihi Dominus in Deum, et lapis iste quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei; cunctorumque quae dederis mihi, decimas offeram tibi. Salomon etiam certum petebat huius vitae subsidium, cum illud precabatur: Mendicitatem et divitias ne dederis mihi, tribue tantum victui meo necessaria. Quid quod Salvator humani generis illa iubet petere quae nemo negare audeat ad corporis usum pertinere? Orate, inquit, ut non fiat fuga. vestra in hieme vel sabbato. Quid dicemus de sancto Iacobo, cuius illa sunt: Tristatur aliquis vestrumf oret; aequo animo est? psallat. Quid de Apostolo? qui sic cum Romanis agebat: Obsecro vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum et per charitatem Sancti Spiritus, ut adiuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea. Quare cum et divinitus concessum sit fidelibus ut petant haec subsidia rerum humanarum, et perfecta haec a Christo Domino tradita sit orandi formula, ne illud quidem dubium relinquitur unam ex septem hanc esse petitionem.

Petimus praeterea panem quotidianum, id est, victui necessaria, ut panis nomine, quod satis sit et vestium ad tegendum et cibi ad vescendum, sive panis is sit sive caro sive piscis sive quodcumque aliud, intelligamus. Videmus enim usum esse hoc loquendi modo Eliseum, cum regem moneret ut praeberet panem militibus assyriis, quibus magna ciborum copia data est. Illud etiam de Christo Domino scriptum scimus: Ingressus est in domum cuiusdam principis pharisaeorum sabbato manducare panem; qua voce, quae ad cibum quaeque ad potum pertinent, significari videmus.

Ad huius petitionis absolutam significationem praeterea animadvertendum est hoc panis vocabulo non abundantem et exquisitam ciborum ac vestium copiam, sed necessariam ac simplicem intelligi debere, quemadmodum scripsit Apostolus: Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus; et Salomon, ut diximus: Tribue tantum victui meo necessaria.

NOSTRUM

4403
Huius quoque frugalitatis et parsimoniae illa voce, quae proxime sequitur, admonemur; cum enim nostrum dicimus, panem illum ad necessitatem nostram, non ad luxuriam petimus; non enim nostrum dicimus, quia eum nobis opera nostra, sine Deo, parare possimus (est enim apud Davidem: Omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore; dante te illis, colligent; aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate; et alio loco: Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno); sed quia necessarius est, et a parente omnium Deo, qui omnes sua providentia alit animantes, nobis attributus.

Ob eam quoque causam panis noster appellatur, quod iure est a nobis acquirendus, non iniuria, fraude, aut furto parandus; quae enim nobis malis artibus conciliamus, non nostra sunt, sed aliena; saepiusque illorum calamitosa est vel adeptio vel possessio vel certe iactura. Contra vero honestis ac laboriosis piorum hominum lucris, ex Prophetae sententia, tranquillitas inest et magna felicitas. Labores enim, inquit, manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit. Iam vero iis qui iusto labore victum quaerunt, fructum suae benignitatis eo loco pollicetur Deus: Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum, benedicetque tibi. Neque solum petimus a Deo nobis ut illo uti liceat quod nostro sudore ac virtute peperimus eius adiumento benignitatis (id enim vere dicitur nostrum), sed etiam bonam mentem postulamus ut recte partis, recte item ac prudenter uti possimus.

QUOTIDIANUM

4404
Huic etiam voci subiecta est ea notio frugalitatis ac parsimoniae quam proxime diximus. Non enim multiplicem aut delicatum cibum postulamus, sed eum qui naturae necessitati satisfaciat, ut eos pudeat hoc loco qui, fastidio communis cibi et potionis, conquisitissima escarum ac vinorum genera persequuntur. Nec minus hac quotidiani voce improbantur ii quibus horrendas illas minas proponit Isaias: Vaey qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci; numquid habitabitis vos soli in medio terrae? Etenim est inexplebilis horum hominum cupiditas, de quibus illud scriptum est a Salomone: Avarus non implebitur pecunia. Ad quos dictum etiam illud pertinet Apostoli: Qui volunt divites fieriy incidunt in tentationem et in laqueum diaboli. Quotidianum praeterea panem appellamus, quod vescimur eo ad reficiendum vitalem humorem, qui quotidie consumitur vi naturalis caloris. Est denique illa huius ratio nominis, quod assidue petendus est ut in hac consuetudine amandi et colendi Deum retineamur nobisque omnino persuadeamus, id quod est, vitam ac salutem nostram ex Deo pendere.

DA NOBIS

4405
Quantam hae duae voces materiam praebeant ad cohortandum fideles ut infinitam Dei potentiam pie sancteque colant et venerentur, in cuius manu sunt omnia, et ut nefariam illam Satanae ostentationem detestentur: Mihi tradita sunt omnia et cui volo do illa, nemo non videt. Nam, unius nutu Dei distributa, cuncta et conservantur et augentur. | Sed quae divitibus haec est imposita necessitas, dixerit quispiam, petendi quotidianum panem, cum rebus omnibus abundent? Haec illis necessitas est orandi in hunc modum, non ut dentur eis quorum Dei benignitate habent copiam, sed ne quae abunde illis adsunt amittant. Quamobrem, ut scribit Apostolus, hinc discant divites non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo> qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum. Huius autem necessariae petitionis hanc causam affert sanctus Chrysostomus, non solum ut nobis suppetat cibus, sed ut eum nobis suppeditet Domini manus, quae, salubrem atque adeo salutarem vim inserens pani quotidiano, efficit ut et cibus corpori prosit et corpus animae serviat.

Sed quid est quamobrem da nobis numero multitudinis dicimus, non autem mihi? Quia proprium illud est christianae charitatis, non ut quisque de se uno sollicitus sit, sed ut praeterea de proximo laboret et in cura suae utilitatis meminerit etiam aliorum. Accedit eo, quod quae alicui munera divinitus tribuuntur, non idcirco tribuuntur ut solus is ea possideat, vel in illis luxuriose vivat, sed ut cum aliis communicet, quae necessitati superfuerint. Nam, inquiunt sancti Basilius et Ambrosius: Esurientium partis est quem tu detines; nudorum indumentum est quod tu recludis; miserorum redemptio est et absolutio pecunia quam tu in terram defodis.

HODIE

4406
Admonet nos haec vox communis infirmitatis. Quis enim est qui, si minus sua unius opera providere se posse sperat in longinquum tempus necessarios vitae sumptus, saltem in diem victus subsidia paraturam non confidat? Sed ne huius quidem fiduciae facultas nobis a Deo permittitur, qui nos singulorum etiam dierum cibum a se petere iussit. Quae sententia habet illam necessariam rationem, quia quotidiano pane egemus omnes, quotidie etiam dominica precatione singulis utendum esse.

PANIS SPIRITUALIS

4407
Haec de pane, qui ore perceptus corpus alit atque sustentat; qui communis fidelium et infidelium, piorum et impiorum, admirabili Dei bonitate, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, pluit super iustos et iniustos, omnibus impertitur. | Reliquus est spiritualis panis, quem etiam hoc loco petimus; quo significantur omnia quaecumque in hac vita ad spiritus et animae salutem et incolumitatem requiruntur. Ut enim multiplex est cibus quo corpus alitur et sustentatur, sic non est unius generis esca quae spiritus et animae vitam continet.

Nam et verbum Dei cibus est animae; Sapientia enim inquit: Venite, comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis. Huius autem verbi facultatem cum adimit Deus hominibus, quod efficere solet cum gravius nostris sceleribus offenditur, fame dicitur premere genus humanum; sic enim est apud Amos: Emittam famem in terram; non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini. Ut autem illud est certum propinquae mortis signum, cum non possint homines vel cibum sumere vel sumptum retinere; sic magnum est desperatae salutis argumentum, cum vel non quaerunt verbum Dei vel, si adsit, non sustinent et illam impietatis vocem in Deum effundunt: Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. In hoc furore animi et mentis caecitate versantur illi qui, neglectis iis qui legitime eis praesunt catholicis et episcopis et sacerdotibus, et a sancta romana

Ecclesia desciscentes, corruptoribus Dei verbi haereticis se in disciplinam tradiderunt.

Iam vero panis est Christus Dominus, animae cibus; inquit enim ipse de se: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Incredibile est quanta voluptate ac laetitia perfundat piorum animas hic panis, tum cum maxime terrenis molestiis et incommodis conflictatur. Exemplo nobis est sanctus ille chorus apostolorum, de quibus exstat: Illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii. Referti sunt huiusmodi exemplis libri de vita sanctorum hominum; et de intimis his bonorum gaudiis ita loquitur Deus: Vincenti dabo manna absconditum.

Praecipue autem panis noster est ipse Christus Dominus, qui in sacramento Eucharistiae substantialiter continetur. Hoc inexplicabile pignus charitatis dedit nobis rediturus ad Patrem, de quo dixit: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Accipite et manducate: hoc est corpus meum. Ea petent parochi quae ad fidelis populi utilitatem pertinebunt, ex eo loco quo separatim huius sacramenti vis ac ratio continetur. Et vero dicitur hic panis noster, quia fidelium modo hominum est, id est, eorum qui charitatem cum fide coniungentes, paenitentiae sacramento sordes eluunt peccatorum; qui, non dimittentes memoriam se Dei filios esse, divinum sacramentum sumunt et colunt quanta maxima possunt sanctitate ac veneratione. | Quotidianus vero quamobrem dicatur, in promptu duplex ratio est: altera, quod in sacris christianae Ecclesiae mysteriis quotidie et offertur Deo et datur pie sancteque postulantibus; altera, quod quotidie sumendus est, vel certe ita vivendum ut quotidie, quoad eius fieri possit, digne sumere queamus. Audiant, qui contra sentiunt: nisi longo intervallo salutaribus his epulis animae vesci non oportere, quid sanctus dicat Ambrosius: Si quotidianus est panis, cur post annum illum sumisf

Sed in hac petitione ad illud praecipue cohortandi sunt fideles ut, cum recte et consilium et industriam suam posuerint in comparandis rebus vitae necessariis, rei exitum Deo permittant suumque desiderium ad eius referant voluntatem, qui non dabit in aeternum fluctuationem iusto. Nam vel concedet Deus quae petuntur, et ita suum optatum consequentur; vel non concedet, et id erit certissimum argumentum, nec salutare illud esse nec utile quod piis a Deo negatur, cui magis curae est de eorum salute quam illis ipsis. Quem locum instruere poterunt explicandis iis rationibus parochi quae a sancto Augustino in epistola ad Probam praeclare colliguntur.

Extremum illud erit in huius tractatione petitionis, ut meminerint divites facultates suas et copias Deo acceptum referre, cogitentque se idcirco illis bonis esse cumulatos, ut illa distribuant indigentibus. In i. quam sententiam conveniunt quae in prima epistola ad Timotheum ab Apostolo disseruntur, unde magnam vim parochis petere licebit divinorum praeceptorum ad hunc locum utiliter ac salutariter illustrandum.

CAPUT XIV DE QUINTA PETITIONE: ET DIMITTE NOBIS DEBITA NOSTRA, SICUT ET NOS DIMITTIMUS DEBITORIBUS NOSTRIS

4500
Cum ita multa sint quae infinitam Dei potentiam cum pari sapientia ac bonitate coniunctam significent, ut quocumque oculos cogitationemque converteris, certissima signa immensae potestatis ac benignitatis occurrant, nihil profecto est quod summum eius amorem et admirabilem in nos charitatem magis declaret, quam inexplicabile mysterium Iesu Christi passionis; unde perennis ille fons ad eluendas peccatorum sordes erupit, quo perfundi et expiari, Deo duce ac largitore, exoptamus cum illud ab eo petimus: Dimitte nobis debita nostra. | Continet autem haec petitio summam quamdam eorum bonorum quibus per Iesum Christum cumulatum est humanum genus. Id enim docuit Isaias: Dimittetur, inquit, iniquitas domui Iacob; et iste omnis fructus, ut auferatur peccatum eius. Quod David etiam ostendit, beatos praedicans eos qui salutarem illum fructum percipere potuerunt, his verbis: Beati quorum remissae sunt iniquitates. Quare est accurate ac diligenter pastoribus huius postulationis animadvertenda et exponenda sententia, quam ad caelestem vitam consequendam tantum valere intelligimus. | Ingredimur autem novam precandi rationem; nam hactenus a Deo non solum aeterna et spiritualia bona, sed caduca et quae ad hanc vitam pertinent commoda petivimus; nunc vero mala deprecamur et animae et corporis, et huius et sempiternae vitae.

Sed quoniam ad impetrandum quod postulamus requiritur recta postulandi ratio, quomodo affectos esse oporteat eos qui Deum hoc orare velint, dicendum videtur. Monebunt igitur parochi fidelem populum, primum necesse esse ut is qui ad hoc petendum velit accedere, suum ipse peccatum agnoscat; deinde ut eius sensu ac dolore commoveatur; tum ut sibi omnino persuadeat Deum in hac esse voluntate, ut iis qui peccaverunt, ita, ut diximus, affectis et comparatis, ignoscat, ne forte acerbam delictorum recordationem ac recognitionem illa veniae desperatio consequatur quae olim Cain et Iudae animum occupavit, qui Deum modo vindicem et ultorem, non etiam mitem et misericordem existimarunt. Ergo in hac petitione sic affecti simus oportet, ut, dolenter peccata nostra recognoscentes, ad Deum tamquam ad parentem, non quasi ad iudicem, confugiamus, a quo non ut ex iustitia nobiscum agat, sed ex misericordia postulemus.

Facile autem adducemur ut peccatum nostrum agnoscamus, si ipsum audierimus Deum nos in sacris Litteris huius rationis admonentem. Est enim illud apud Davidem: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. In eandem sententiam loquitur Salomon: Non est horno iustus in terra qui faciat bonum, et non peccet. Quo illud etiam pertinet: Quis potest dicere: Mundum est cor meum, purus sum a peccato? Quod idem a sancto Ioanne ad deterrendos homines ab arrogantia scriptum est: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Et a Ieremia: Dixisti: absque peccato et innocens ego sum, et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego iudicio contendam tecum eo quod dixeris: non peccavi. Quorum sententias omnium idem qui eas illorum ore protulerat Christus Dominus hoc petitionis praescripto confirmat, quo iubet nos delicta nostra confiteri. Id enim secus interpretari prohibuit auctoritas Milevitani concilii in hunc modum: Placuit ut quicumque verba ipsa Dominicae orationis, ubi dicimus: Dimitte nobis debita nostra, ita vult a Sanctis dici ut humiliter, non veraciter hoc dicatur, anathema sit. Quis enim ferat orantem, et non hominibus sed ipsi Domino mentientem, qui labiis sibi dicit dimitti velle, et corde dicit quae sibi dimittantur debita non habere?

Verum in necessaria recognitione peccatorum non est satis illa leviter recordari; nam, ut acerba nobis sit ea memoria, ut cor pungat, animum stimulet et dolorem inurat, necesse est. Quare pertractabunt locum hunc diligenter parochi, ut non solum facinorum ac flagitiorum suorum meminerint fideles auditores, sed ut moleste dolenterque meminerint; ut, cum angantur intimis sensibus, conferant se ad Patrem Deum, a quo ut inhaerentes evellat scelerum aculeos suppliciter petant. Nec vero solum erratorum turpitudinem studebunt subiicere oculis fidelis populi, verum etiam indignitatem ac sordes hominum, qui, cum nihil simus nisi putida caro, nisi summa foeditas, incomprehensibilem illam Dei maiestatem et inexplicabilem praestantiam, incredibilem in modum audeamus offendere; praesertim a quo procreati, liberati, innumerabilibus maximisque beneficiis aucti simus. | Ut quid? ut abalienati a Patre Deo, qui summum bonum est, turpissima peccati mercede diabolo nos addicamus in miserrimam servitutem; neque enim dici potest quam crudeliter ille dominetur in eorum animis qui, repulso suavi iugo Dei ruptoque charitatis amabilissimo nodo quo parenti Deo spiritus noster adstringitur, ad hostem acerrimum desciverunt; qui eo nomine princeps et rector mundi, et princeps tenebrarum, et rex super universos filios superbiae dicitur in divinis Litteris. In eos autem qui daemonis tyrannide opprimuntur, vere convenit illa vox Isaiae: Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te.

Haec si nos minus movent rupta foedera charitatis, moveant certe calamitates et aerumnae in quas per peccatum incidimus. Violatur enim sanctitas animae, quam Christo desponsam esse scimus; profanum fit illud idem templum Domini, quod qui contaminant in eos dicit Apostolus: Si quis autem templum Dei violaverit y disperdet illum Deus. Innumerabilia sunt mala quae peccatum invehit in hominem; quam paene infinitam pestem David his verbis expressit: Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae, non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Nimirum norat hanc plagae vim, cum nullam sui partem pestifero peccato intactam fateretur; pervaserat enim in ossa peccati virus, id est, rationem et voluntatem, quae maxime solidae sunt animae partes, infecerat. Hanc late patentem pestem indicant sacrae Litterae, cum peccatores claudos, surdos, mutos, caecos et omnibus membris captos appellant. Sed praeter dolorem quem ex peccatorum quasi ulcere sentiebat, magis etiam angebatur David ex ira Dei, quam in se propter peccatum commotam intelligebat. Bellum enim est sceleratis cum Deo, quorum sceleribus incredibiliter offenditur; inquit enim Apostolus: Ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum. Nam, etsi transierit actio peccati, tamen peccatum macula et reatu permanet, cui semper imminens ira Dei illud insequitur, tamquam umbra corpus.

Cum igitur David his vulneraretur aculeis, ad petendam delictorum veniam excitabatur; cuius et exemplum doloris et doctrinae rationem, ex quinquagesimo eius Psalmo depromptam, proponent parochi fidelibus auditoribus, ut Prophetae imitatione, et ad doloris sensum, id est ad veram paenitentiam, et ad veniae spem erudiri possint. Quantam habeat utilitatem haec docendi ratio ut ex peccatis dolere discamus, illa Dei apud Ieremiam declarat oratio, qui cum Israelem ad paenitentiam hortaretur, admonebat eum ut malorum sensum perciperet quae peccatum consequuntur: Vide enim, inquit, quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus Deus exercituum. Qui carent necessario hoc recognitionis ac doloris sensu, ii apud prophetas Isaiam, Ezechielem et Zachariam cor durum, lapideum et adamantinum habere dicuntur. Sunt enim instar lapidis nullo dolore molliti, nullum vitae, id est, salutaris recognitionis sensum habentes.

Sed, ne peccatorum gravitate deterritus se populus veniam impetrare posse desperet, ipsum ad spem vocare parochi debebunt his rationibus, quod et Ecclesiae Christus Dominus potestatem dedit remittendi peccata, quemadmodum sacrosancti Symboli articulo declaratur, et hac petitione docuit quanta esset Dei bonitas ac liberalitas in genus humanum. Nisi enim promptus esset ac paratus Deus ad condonandum peccata paenitentibus, numquam nobis hanc precandi formulam praescripsisset: Dimitte nobis debita nostra. Quamobrem illud fixum in animis tenere debemus, fore ut is paternam misericordiam nobis impertiat qui ipsam his precibus iussit exposcere. | Nam omnino sub hac petitione illa est subiecta sententia: sic esse in nos affectum Deum ut vere paenitentibus libenter ignoscat. Est enim Deus is in quem, abiecta oboedientia, peccamus; cuius ordinem sapientiae perturbamus, quantum est situm in nobis; quem offendimus, quem factis dictisque violamus. Verum idem est ille beneficentissimus Parens, qui, cum possit omnia condonare, non modo se id velle declaravit, sed etiam impulit homines ut a se veniam peterent et quibus verbis id facerent docuit. Quare nemini dubium esse potest quin, illo auctore, in nostra potestate sit nobis Dei gratiam reconciliare. Et quoniam haec testificatio propensae ad ignoscendum divinae voluntatis fidem auget, spem alit, charitatem inflammat, operae pretium est ornare hunc locum nonnullis divinis testimoniis et hominum exemplis, quibus maximorum scelerum paenitentibus Deus veniam concesserit. Quam sententiam quoniam persecuti sumus, quantum res ferebat, in prooemio huius precationis et in ea Symboli parte quae est de remittendis peccatis, inde assument parochi quae ad hunc locum instruendum pertinere videbuntur; reliqua haurient ex divinarum Litterarum fontibus.


Catechismus Romanus 4300