Catechismus Romanus 4501

DEBITA

4501
Tum vero eodem utantur instituto quo in ceteris petitionibus utendum duximus, ut intelligant fideles quid hic debita significent; ne forte decepti ambiguo, aliud ab eo quam quod petendum sit postulent.

Primum autem scire oportet, minime petere nos nobis ut remittatur amor ex toto corde, ex tota anima et ex tota mente nostra, quem omnino Deo debemus et cuius debiti solutio est ad salutem necessaria. Neque vero, quia debiti nomine etiam oboedientia, cultus, veneratio et cetera huius generis officia continentur, postulamus ut non amplius ea debeamus; sed precamur ut liberet a peccatis. Sic enim sanctus Lucas est interpretatus, qui peccata pro debitis posuit ob eam causam, quod illis commitendis rei efficimur Deo et debitis poenis propositi, quas vel satisfaciendo vel patiendo pendimus. Huius generis debitum fuit quod Christus Dominus locutus est ore Prophetae: Quae non rapui, tunc exsolvebam. Qua Dei Verbi sententia licet intelligere non solum nos debitores esse, sed etiam non esse solvendo, cum peccator per se satisfacere nullo modo possit. | Quare confugiendum nobis est ad Dei misericordiam; cui quia par iustitia respondet, cuius est retinentissimus Deus, utendum erit deprecatione et patrocinio passionis Domini nostri Iesu Christi, sine qua nemo unquam veniam delictorum impetravit, a qua omnis et satisfaciendi vis et ratio tamquam ex fonte profluxit. Nam pretium illud in cruce a Christo Domino persolutum, et nobiscum per sacramenta re vel studio ac desiderio adhibita communicatum, tanti est, ut nobis impetret et conficiat quod hac petitione postulamus, ut peccata nostra remittantur. | Quo loco non id modo pro levibus erratis et facillimis ad impetrandam veniam, sed pro gravibus et mortiferis peccatis deprecamur; quae precatio in scelerum gravitate pondus non habebit, nisi id a paenitentiae sacramento, re vel certe desiderio suscepto, ut iam dictum est, assumpserit.

NOSTRA

4502
Dicimus autem debita nostra longe aliter atque panem nostrum antea diximus; noster enim ille est panis, quia nobis Dei munere tribuitur; at peccata nostra sunt, quia illorum culpa residet in nobis, nam nostra voluntate suscipiuntur; quae peccati vim non haberent, nisi essent voluntaria. Nos igitur eam culpam sustinentes et confitentes, ad expiandum peccata necessariam Dei clementiam imploramus. In quo non utimur excusatione cuiusquam, nec causam in quemquam transferimus, ut primi homines Adam et Eva fecerunt; ipsi nos indicamus, illam, si sapimus, Prophetae precationem adhibentes: Non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis.

NOBIS

4503
Nec vero dicimus: dimitte mihi, sed nobis; quod fraterna necessitudo et charitas, quae inter omnes homines intercedit, a nobis singulis postulat ut, de communi proximorum salute solliciti, cum pro nobis preces facimus, pro illis etiam deprecemur. Hunc orandi morem a Christo Domino traditum, deinceps ab Ecclesia Dei acceptum perpetuoque servatum, ipsi et maxime tenuerunt apostoli et, ut ceteri adhiberent, auctores fuerunt. Huius autem flagrantis studii et cupiditatis in deprecando pro salute proximorum habemus in utroque Testamento sanctorum Moysis et Pauli praeclarum exemplum, quorum alter sic Deum precabatur: Aut dimitte eis fyanc noxam aut, si non facis, dele me de libro tuo; alter in hunc modum: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis.

SICUT ET NOS DIMITTIMUS DEBITORIBUS NOSTRIS

4504
Illud sicut dupliciter intelligi potest; nam et similitudinis vim habet, cum videlicet a Deo petimus ut, quemadmodum nos iniurias et contumelias remittimus iis a quibus laesi sumus, sic ipse nobis peccata condonet. Est praeterea conditionis nota, in quam sententiam Christus Dominus eam formulam interpretatur: Si enim dimiseritis, inquit, hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra; si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.

Verum habet uterque sensus eandem ignoscendi necessitatem; ut, si volumus Deum nobis veniam concedere delictorum, parcamus illis ipsi necesse sit a quibus iniuriam accepimus. Sic enim Deus oblivionem miuriarum, mutuumque studium et amorem requirit a nobis, ut eorum qui in gratiam non sunt reconciliati, dona ac sacrificia reiiciat et aspernetur. | Est etiam naturae lege sancitum, ut tales nos aliis praebeamus, quales eos in nos esse cupimus; vere ut impudentissimus ille sit qui postulet a Deo ut sui sceleris poenam praetermittat, cum ipse in proximum animum retineat armatum. Quare parati et prompti ad ignoscendum esse debent ii quibus impositae sunt iniuriae, cum et urgeantur hac precandi formula, et apud sanctum Lucam id iubeat Deus: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum; et si paenitentiam egerit; dimitte illi; et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad tey dicens: paenitet me, dimitte illi; et in evangelio sancti Matthaei sit: Diligite inimicos vestros; et Apostolus et ante eum Salomon scripserit: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi; et sit apud sanctum Marcum evangelistam: Cum stabitis ad orandum, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra.

Sed quoniam depravatae naturae vitio nihil aegrius fit ab homine quam ut inferenti condonet iniurias, omnem conferant parochi animi et ingenii vim ad commutandos et flectendos animos fidelium ad hanc lenitatem et misericordiam christiano homini necessariam. Commorentur in tractatione divinorum Oraculorum, in quibus audire licet imperantem Deum, inimicis ignoscendum. Praedicent id, quod verissimum est, magno esse argumento hominibus eos esse Dei filios, si facile remittant iniurias et inimicos diligant ex animo. Elucet enim in eo quod inimicos diligimus, similitudo quaedam cum parente Deo, qui sibi inimicissimum et infestissimum genus hominum, Filii sui morte ab aeterno exitio redemptum, reconciliavit. Sit autem huius cohortationis et praecepti clausula illud imperium Christi Domini, quod recusare non possumus sine summo dedecore et pernicie: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est.

Verum hoc loco non vulgaris pastorum prudentia requiritur, ne quis, cognita huius difficultate ac necessitate praecepti, salutem desperet. Sunt enim qui, cum se debere intelligant conterere iniurias oblivione voluntaria et eos diligere qui laeserunt, id cupiunt et pro viribus faciunt, sed universam memoriam iniuriarum sibi exhauriri non posse sentiunt, nam resident in animo quaedam reliquiae simultatis; quamobrem magnis agitantur conscientiae fluctibus, yerentes ne, parum simpliciter et candide positis inimicitiis, Dei iusso non oboediant. Hic igitur pastores contraria studia carnis et spiritus explicabunt; quod illius sensus sit ad vindicationem proclivis, huius ratio propensa ad ignoscendum; hinc inter ipsos perpetuam turbam ac rixam exsistere. Quare saluti minime diffidendum esse demonstrabunt, reclamitantibus et adversantibus rationi corruptae naturae appetitionibus, modo spiritus perstet in officio et voluntate remittendi iniurias proximumque diligendi.

Quod autem aliqui fortasse fuerint qui, cum nondum animum inducere possint ut, obliti iniurias, ament inimicos, propterea deterriti ea quam diximus conditione huius petitionis, dominica precatione non utantur, duas has rationes afferent parochi quibus exitiosum hunc errorem illis eripiant. Nam quivis unus e fidelium numero preces has facit totius Ecclesiae nomine, in qua pios esse aliquot necesse est qui debitoribus ea quae hic commemorantur debita remiserunt. Accedit eo quod, id a Deo petentes, una etiam petimus quiquid ad illud impetrandum in eam petitionem a nobis necessario conferendum est. Petimus enim et veniam peccatorum et donum verae paenitentiae; petimus facultatem intimi doloris; postulamus ut a peccatis abhorrere et illa sacerdoti vere ac pie confiteri possimus. Itaque, cum necesse etiam nobis sit parcere iis qui damnum aut malum aliquod dederint, cum ut nobis Deus ignoscat precamur, simul oramus ut facultatem largiatur reconciliandi nos illis quos odimus. Quare deterrendi sunt ab ea opinione, qui inani et pravo illo timore commoventur ne sibi Deum reddant offensiorem hac precatione; contraque etiam cohortandi ad frequentem precationis usum, quo a parente Deo postulent ut sibi det eam mentem, ut iis qui laeserint ignoscam et inimicos diligant.

Sed ut precatio omnino fructuosa sit, primum haec in ea est cura meditatioque adhibenda, nos Deo supplices esse, et ab eo veniam petere quae non datur nisi paenitenti; itaque nos ea charitate et pietate praeditos esse oportere quae paenitentibus conveniat; convenire autem maxime iis, subiecta quasi oculis, propria flagitia atque facinora lacrimis expiare. Cum hac cogitatione coniungenda est cautio in posterum earum rerum in quibus fuit aliqua occasio peccandi, quaeque nobis ansam dare possint ad offendendum parentem Deum. In his curis versabatur David, cum diceret: Et peccatum meum contra me est semper; et alio loco: Lavabo per singulas noctes lectum meum; lacrimis meis stratum meum rigabo. Proponat sibi praeterea unusquisque ardentissimum orandi studium eorum qui a Deo precibus impetraverunt veniam delictorum; ut publicani illius, qui, longe consistens prae pudore ac dolore, et oculis humi defixis, tantum pulsabat pectus, eam habens orationem: Deus, propitius esto mihi peccatori; tum illius peccatricis mulieris, quae, Christo Domino retro stans, rigatos a se eius pedes, capillis etiam abstersos, osculabatur; Petri denique Principis apostolorum, qui, egressus foras, flevit amare.

Deinde cogitandum est quo infirmiores sunt homines et ad morbos animi, quae sunt peccata, propensiores, eo pluribus et frequentioribus medicamentis indigere. Sunt autem aegrotae animae remedia Paenitentia et Eucharistia; haec igitur saepissime adhibeat fidelis populus. Deinde eleemosyna, quemadmodum tradunt divinae Litterae, medicina est accommodata sanandis animae vulneribus; quare qui pie hac prece uti cupiunt, pro viribus benigne faciant egentibus; quantam enim vim habeat ad delendas scelerum maculas, testis est in Tobia angelus Domini sanctus Raphael, cuius est illa vox: Eleemosyna a morte liberati et ipsa est quae purgat peccata et facit invenire misericordiam et vitam aeternam; testis est Daniel, qui Nabuchodonosor regem sic admonebat: Peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum. Optima autem largitio et impertiendae misericordiae ratio est oblivio iniuriarum et bona voluntas erga eos qui rem vel existimationem vel corpus tuum tuorumve violarint. Quicumque igitur cupit in se esse maxime misericordem Deum, is ipsi Deo suas donet inimicitias remittatque omnem offensionem, et pro hostibus libentissime deprecetur, omnem captans occasionem de illis ipsis bene promerendi. Sed quoniam hoc argumentum explicatum est cum homicidii locum tractavimus, eo reiicimus parochos. Qui tamen hanc petitionem hoc fine concludant, nihil iniustius esse aut fingi posse quam eum qui cum hominibus durus sit ut nemini se det ad lenitatem, idem postulet ut in se sit mitis et benignus Deus.

CAPUT XV DE SEXTA PETITIONE: ET NE NOS INDUCAS IN TENTATIONEM

4600
Non dubium est quin filii Dei, post impetratam delictorum veniam, cum incensi studio adhibendi Deo cultum et venerationem caeleste regnum exoptant et, omnia divino Numini tribuentes pietatis officia, toti pendent a paterna eius voluntate ac providentia, tum eo magis humani generis hostis omnes adversus illos artes excogitet, omnes machinas paret quibus oppugnentur sic ut verendum sit ne, labefactata et mutata sententia, rursum in vitia delabantur, longeque deteriores evadant quam antea fuerint; de quibus illud Principis apostolorum iure dici possit: Melius erat illis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato.

Quare nobis a Christo Domino datum est huius petitionis praeceptum, ut quotidie nos Deo commendemus, eiusque patriam curam et praesidium imploremus, minime dubitantes fore ut, si deseramur divino patrocinio, vaferrimi hostis laqueis irretiti teneamur. Neque vero solum in hac orandi regula iussit a Deo petere, ne patiatur nos induci in tentationem, sed in illa etiam oratione quam ad sacros apostolos habuit sub ipsum mortis tempus; cum quidem ipsos mundos esse dixisset, eos huius officii his verbis admonuit: Orate ut non intretis in tentationem. Quae iterum a Christo Domino adhibita admonitio magnum diligentiae onus imponit parochis excitandi fidelem populum ad frequentem huius usum precationis, ut cum tanta hominibus ab hoste diabolo in singulas horas pericula huius generis intendantur, a Deo, qui solus illa propulsare potest, petant illud assidue: Ne nos inducas in tentationem.

Intelliget autem fidelis populus quantopere egeat divini huius adiumenti, si suae imbecillitatis inscitiaeque meminerit; si recordabitur illam Christi Domini sententiam: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma; si ei venerit in mentem quam graves sint et exitiales hominum casus, impellente daemone, nisi sustineantur dexterae caelestis auxilio. Quod illustrius esse possit humanae infirmitatis exemplum, quam sacer ille chorus apostolorum, qui magno antea animo cum essent, primo quoque obiecto terrore, relicto Salvatore, diffugerunt? Etsi illustrius etiam est illud Principis apostolorum, qui in tanta professione singularis et fortitudinis et amoris in Christum Dominum, cum paulo ante, sibi bene fidens, ita dixisset: Si oportuerit me mori tecum, non te negabo, statim unius voce mulierculae perterritus, se Dominum non nosse iureiurando affirmavit; nimirum illi in summa spiritus alacritate non respondebant vires. Quod si viri sanctissimi humanae naturae fragilitate, cui confidebant, graviter peccaverunt, quid non timendum est ceteris, qui ab eorum sanctitate absunt longissime?

Quare proponat fideli populo parochus proelia ac pericula in quibus assidue versamur, dum anima est in hoc mortali corpore, quos undique caro, mundus et Satanas oppugnant. Quid ira, quid cupiditas in nobis possit, quotus quisque est qui magno suo maio non experiri cogatur? Quis non his lacessitur stimulis? Quis hos non sentit aculeos? Quis subiectis non uritur ardentibus facibus? Et quidem tam varii sunt ictus, tam diversae petitiones ut difficillimum sit gravem aliquam plagam non accipere. Ac praeter hos inimicos qui habitant et vivunt nobiscum, sunt praeterea illi hostes acerrimi de quibus scriptum est: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in caelestibus.

Accedunt enim ad intimas pugnas externi impetus et impressiones daemonum, qui et aperte nos petunt et per cuniculos influunt iri animas nostras vix ut ab illis cavere possimus. Illos et principes appellat Apostolus propter naturae excellentiam (nam natura hominibus et ceteris quae sub sensum cadunt creatis rebus antecellunt) et potestates vocat, quod non solum naturae vi, sed potestate etiam superant; et rectores nominat mundi tenebrarum; non enim clarum et illustrem mundum regunt, id est bonos et pios, sed obscurum et caliginosum, nempe eos qui, flagitiosae et facinorosae vitae sordibus ac tenebris obcaecati, duce tenebrarum diabolo delectantur. Nuncupat etiam daemones spiritualia nequitiae; est enim et carnis et spiritus nequitia. Carnalis quae dicitur nequitia, incendit appetitum ad libidines et voluptates quae percipiuntur sensibus. Spiritualia nequitiae sunt mala studia et pravae cupiditates quae ad superiorem pertinent animae partem; quae tanto peiores sunt quam reliquae, quanto mens ipsa et ratio altior est atque praestantior. Quae Satanae nequitia, quia maxime spectat illuc, ut caelesti nos hereditate privet, propterea dixit Apostolus: in caelestibus. Ex quo licet intelligere magnas esse hostium vires, invictum animum, immane in nos et infinitum odium, bellum etiam perpetuum eos gerere nobiscum, ut nulla pax esse cum illis, nullae induciae fieri possint.

Quantum vero audeant, declarat Satanae apud Prophetam vox: In caelum conscendam. Aggressus est primos homines in paradiso, adortus est prophetas, appetivit apostolos, ut, quemadmodum loquitur apud Evangelistam Dominus, cribraret eos sicut triticum; ne ipsum quidem Christi Domini os erubuit. Itaque eius inexplebilem cupiditatem et immensam diligentiam sanctus Petrus expressit, cum dixit: Adversarius vester diabolus, tamquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret.

Quamquam non unus modo tentat homines Satan, sed gregatim interdum daemones in singulos impetum faciunt; quod ille confessus est daemon qui, rogatus a Christo Domino quod sibi nomen esset, respondit: Legio mihi nomen est, nempe daemonum multitudo, quae miserum illum divexarat; et de alio scriptum est: Assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi.

Multi sunt qui, quod impulsus atque impetus daemonum in se minime sentiunt, totam rem falsam esse arbitrantur; quos ipsos a daemonibus non oppugnari mirum non est, quibus se sponte dediderunt; non est in illis pietas, non charitas, non virtus ulla christiano homine digna; quare fit ut toti sint in potestate diaboli, nec ullis tentationibus opus est ad eos evertendos in quorum iam animis, ipsis libentibus, commoratur. At vero qui se Deo dicaverunt, in terris caelestem vitam agentes, ii maxime omnium Satanae incursibus petuntur, hos acerbissime odit, his in singula temporis momenta struit insidias. Plena est historia divinarum Litterarum sanctorum hominum, quos praesenti etiam animo stantes vel vi vel fraude pervertit. Adam, David, Salomon, aliique quos enumerare difficile sit, experti sunt daemonum violentos impetus et callidam astutiam, cui resisti non possit consilio aut hominum viribus. Quis igitur se suo praesidio satis tutum existimet? Itaque pie casteque petendum a Deo est ne nos tentari sinat supra id quod possumus, sed faciat etiam cum tentatione proventum ut possimus sustinere.

Verum hic fideles confirmandi sunt, si qui animi imbecillitate aut rei ignoratione daemonum vim perhorrescunt, ut ipsi, tentationum fluctibus agitati, in hunc precationis portum confugiam; non enim Satan in tanta et potentia et pertinacia, in capitali odio nostri generis, nec quantum nec quamdiu vult, tentare nos aut vexare potest, sed omnis eius potestas Dei nutu et permissu gubernatur. Notissimum est exemplum Iob, de quo nisi diabolo dixisset Deus: Ecce universa quae habet in manu tua sunt, nihil eius Satanas attigisset; contra vero, nisi addidisset Dominus: Tantum in eum ne extendas manum tuam, uno diaboli ictu cum filiis ipse facultatibusque concidisset. Ita autem alligata est daemonum vis, ut ne in porcos quidem illos de quibus scribunt Evangelistae, non permittente Deo, invadere potuisset.

Sed ad intelligendam huius petitionis vim, dicendum est quid hic tentatio significet, quid item induci in tentationem.

TENTATIO

4601
Est autem tentare periculum facere de eo qui tentetur, ut, ab ipso quod cupimus elicientes, verum exprimamus. Qui tentandi modus in Deum minime cadit; quid enim est quod nesciat Deus? Omnia enim, inquit, nuda et aperta sunt oculis eius. Est alterum tentandi genus, cum longius progrediendo aliud quaeri solet, in bonam vel in malam partem. In bonam, cum ea re tentatur alicuius virtus, ut, illa perspecta et cognita, is commodis et honoribus augeatur eiusque exemplum ceteris imitandum proponatur, ac denique omnes ob id ipsum ad Dei laudes excitemur; quae tentandi ratio sola convenit in Deum. Huius exemplum tentationis est illud in Deuteronomio: Tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum, an non. Quo modo etiam tentare dicitur suos Deus, cum inopia, morbo et aliis calamitatum generibus premit; quod probandae eorum patientiae causa facit et ut aliis documentum sint christiani officii. In hanc partem legimus Abraham esse tentatum ut filium immolaret; quo facto fuit is oboedientiae et patientiae exemplum singulare ad memoriam hominum sempiternam. In eandem sententiam dictum est de Tobia: Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te. | In malam partem tentantur homines, cum ad peccatum aut exitium impelluntur, quod proprium diaboli officium est. Is enim eo animo tentat homines ut decipiat agatque praecipites; quamobrem tentator m divinis Litteris appellatur. In iis vero tentationibus modo intimos nobis admovens stimulos, animae affectiones et commotiones adhibet administras; modo nos exagitans extrinsecus, externis rebus utitur vel prosperis ad efferendos, vel ad frangendos adversis; nonnumquam habet emissarios et excursores, perditos homines, in primisque haereticos, qui sedentes in cathedra pestilentiae, malarum doctrinarum mortifera semina dispergunt, ut illos qui nullum deiectum aut discrimen habent virtutis et vitiorum, homines per se proclives ad malum, nutantes ac praecipitantes impellant.

INDUCI IN TENTATIONEM

4602
Dicimur autem induci in tentationem, cum tentationibus succumbimus. Inducimur vero in tentationem dupliciter.

Primum, cum de statu dimoti, in id ruimus malum in quod tentando nos aliquis impulerit. At nemo quidem a Deo hoc modo in tentationem inducitur; quia nemini est peccati auctor Deus, immo vero odit omnes qui operantur iniquitatem. Sic vero etiam est apud sanctum Iacobum: Nemo, cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur, Deus enim intentator malorum est.

Deinde dicitur nos in tentationem inducere is qui, etsi non tentat ipse neque operam dat quo tentemur, tentare tamen dicitur, quia cum possit prohibere ne id accidat aut ne tentationibus superemur, non impedit. Hoc modo Deus bonos et pios tentari quidem sinit, verumtamen sua gratia sustentatos non deserit. Nec vero noninterdum iusto et occulto Dei iudicio, nostris id sceleribus postulantibus, nobis ipsi relicti concidimus.

Praeterea nos in tentationem Deus inducere dicitur, cum eius beneficiis, quae nobis ad salutem dedit, abutimur ad perniciem, et patris substantiam, ut prodigus ille filius, dissipamus vivendo luxuriose, nostris cupiditatibus obsequentes. Quamobrem id dicere possumus, quod de lege dixit Apostolus: Inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Opportunum rei exemplum est Ierosolyma, teste Ezechiele, quam Deus omni ornamentorum genere locupletarat, ut eius ore Prophetae diceret Deus: Perfecta eras in decore meo, quem posueram super te; et tamen illa civitas, divinis cumulata bonis, tantum abest ut, optime de se merito ac merenti Deo gratiam habens, caelestibus beneficiis ad beatitudinem consequendam, cuius gratia ea acceperat, uteretur, ut ingratissima in parentem Deum, abiecta spe et cogitatione caelestium fructuum, tantum praesenti abundantia luxuriose ac perdite frueretur; quod Ezechiel eodem capite pluribus verbis persecutus est. Quare sunt eodem loco ingrati in Deum homines, qui praebitam sibi ab eo divinitus uberem materiam recte factorum, ad vitia, illo permittente, convertunt.

Sed oportet hunc divinae Scripturae morem diligenter attendere, quae Dei permissionem his interdum verbis significat, quae, proprie si accipiantur, tamquam actionem in Deo significant; nam in Exodo sic est: Indurabo cor Pharaonis; et apud Isaiam: Excaeca cor populi huius; et ad Romanos scribit Apostolus: Tradidit illos Dens in passiones ignominiae et in reprobum sensum. Quibus in locis aliisque similibus, non id omnino esse actum a Deo, sed permissum intelligendum est.

His positis, non erit difficile scire quid in hac precationis parte postulemus. Nec vero petimus ne omnino tentemur; est enim hominum vita tentatio super terram. Est autem ea res utilis et fructuosa hominum generi; nam in tentationibus nos ipsos, id est, vires nostras cognoscimus. Quamobrem etiam humiliamur sub potenti manu Dei, viriliterque decertantes exspectamus immarcessibilem coronam gloriae. Nam et qui certat in agone, non coronatur, nisi legitime certaverit; et, ut inquit sanctus Iacobus: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. Quod si urgemur nonnumquam hostium tentationibus, magnae nobis erit levationi illa cogitatio: habere nos adiutorem Pontificem, qui possit compati infirmitatibus nostris, tentatum ipsum per omnia.

Quid hic igitur petimus? Ne, divino praesidio deserti, tentationibus vel decepti assentiamur vel cedamus afflicti; ut praesto sit nobis Dei gratia, quae, cum defecerint nos propriae vires, in malis recreet ac reficiat. | Quare et generatim Dei opem implorare debemus in omnibus tentationibus, et nominatim cum singulis affligimur, ad precationem confugere oportet. Quod a Davide factum legimus paene in unoquoque tentationum genere; nam in mendacio sic precabatur: Ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque; in avaritia ad hunc modum: Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam; in rebus vero inanibus huius vitae et illecebris cupiditatum hac prece utebatur: Averte oculos meos ne videant vanitatem. Ergo postulamus ne morem geramus cupiditatibus, neve defatigemur in tentationibus sustinendis, ne declinemus de via Domini, ut tam in rebus incommodis quam in prosperis aequitatem animi constantiamque servemus, et nullam nostri partem Deus sua tutela vacuam relinquat. Petimus denique ut Satanam conterat sub pedibus nostris.

Reliquum est ut fidelem populum ad ea parochus cohortetur, quae in hac precatione maxime cogitare et meditari oporteat.

In qua erit illa optima ratio si, quanta sit hominum infirmitas intelligentes, viribus nostris diffidemus, et, omni spe nostrae incolumitatis in Dei benignitate collocata, eo freti patrocinio, vel in maximis periculis magnum animum habuerimus, praesertim cogitantes quam multos hac spe atque hoc animo praeditos ex hiantibus Satanae faucibus liberant Deus. An non Ioseph, undique circumdatum ardentibus insanae mulieris facibus, e summo ereptum periculo ad gloriam extulit? Non Susannam, a Satanae ministris obsessam, tum cum nihil propius esset quam ut nefariis sententiis interficeretur, servavit incolumem? Neque mirum; erat enim, inquit, cor eius fiduciam habens in Domino. Insignis est laus et gloria Iob, qui de mundo, de carne, de Satana triumphavit. Plurima sunt huius generis exempla, quibus parochus diligenter pium populum ad eam spem fiduciamque cohortari debebit.

Cogitent etiam fideles quem in hostium tentationibus ducem habeant, nempe Christum Dominum, qui victoriam ex illo certamine retulit. Vicit ipse diabolum; est is ille fortior qui superveniens fortem superavit armatum, quem et armis nudavit et spoliis. De eius victoria, quam de mundo reportavit, est apud sanctum Ioannem: Confidite, ego vici mundum; et in Apocalypsi dicitur ipse leo vincens, et exisse vincens ut vinceret; qua in victoria suis etiam cultoribus facultatem vincendi dedit. Est Apostoli ad Hebraeos epistola plena victoriis sanctorum hominum, qui per fidem devicerunt regna, obturaverunt ora leonum, et quae sequuntur. Ex his vero quae sic acta legimus, eas victorias cogitatione complectamur, quas quotidie reportant ex intimis et externis daemonum proeliis homines fide, spe et charitate praestantes; quae tam multae sunt tamque insignes, ut, si sub aspectum caderent oculorum, nihil frequentius accidere iudicaremus, nihil gloriosius; de quorum hostium clade his verbis scripsit sanctus Ioannes: Scribo vobis, iuvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum.

Vincitur autem Satanas non otio, somno, vino, comessatione, libidine, sed oratione, labore, vigilia, abstinentia, continentia, castitate. Vigilate et orate, inquit, ut iam diximus, ut non intretis in tentationem. Qui iis armis ad illam pugnam utuntur, in fugam convertunt adversarios; qui enim resistunt diabolo, is fugiet ab eis.

In his tamen sanctorum hominum victoriis quas diximus, nemo sibi placeat, nemo se efferat insolentius, ut se suis viribus hostiles daemonum tentationes impetusque sustinere posse confidat; non est hoc naturae nostrae, non humanae imbecillitatis. | Hae vires, quibus prosternimus Satanae satellites, dantur a Deo, qui ponit, ut arcum aereum, brachia nostra, cuius beneficio arcus fortium superatus esty et infirmi accincti sunt robore; qui dat nobis protectionem salutis, cuius nos dextera suscipit; qui docet manus nostras ad proelium et digitos nostros ad bellum; ut uni Deo pro victoria sint agendae et habendae gratiae, quo uno et auctore et adiutore vincere possumus. Quod fecit Apostolus, inquit enim: Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. Eundem auctorem victoriae praedicat caelestis illa vox in Apocalypsi: Facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi' eius; quia proiectus est accusator fratrum nostrorum; et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni. Testatur idem liber Christi Domini partam ex mundo carneque victoriam, eo loco: Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos. Haec de causa et de modo vincendi.

Quibus expositis, proponent fideli populo parochi a Deo paratas coronas et constitutam victoribus sempiternam praemiorum amplitudinem, quorum ex eadem Apocalypsi divina proferent testimonia: Qui vicerit, non laedetur a morte secunda; et alio loco: Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae, et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius; et paulo post Deus ipse ac Dominus noster ita loquitur ad Ioannem: Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius. Tum inquit: Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius. Denique, cum sanctorum gloriam et perpetuam illam bonorum vim quibus in caelo fruentur exposuisset, adiunxit: Qui vicerit, possidebit haec.

CAPUT XVI DE SEPTIMA PETITIONE: SED LIBERA NOS A MALO

4700
Postrema haec petitio est instar omnium, qua Dei Filius divinam hanc orationem conclusit; cuius etiam vim et pondus ostendens, ea usus est orandi clausula, cum e vita migraturus, Deum Patrem pro hominum salute deprecaretur: Rogo enim, inquit, ut serves eos a maio. Ergo hac precationis formula, quam et praecepto tradidit et exemplo confirmavit, quasi quadam epitome summatim complexus est vim et rationem ceterarum petitionum. Cum enim id quod ea prece continetur impetraverimus, nihily auctore sancto Cypriano, remanet quod ultra adhuc debeat postulariy cum semel protectionem Dei adversus malum petamus; qua impetrata, contra omnia quae diabolus et mundus operantur securi stamus et tuti. Quare, cum tanti sit haec petitio quanti diximus, debebit parochus in ea fidelibus explicanda summam adhibere diligentiam.

LIBERA NOS

4701
Differt autem haec et proxima petitio, quod illa vitationem culpae, hac poenae liberationem postulamus. | Quare non iam monendus est fidelis populus, quantopere et laboret ex incommodis et calamitatibus, et caelestis egeat adiumenti; nam quot et quantis miseriis proposita sit hominum vita, praeterquam quod et sacri et profani scriptores hoc argumentum sunt copiosissime persecuti, nemo fere est quin intelligat et suo et alieno periculo. Persuasum enim est omnibus, quod exemplum patientiae Iob memoriae prodidit: Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis; qui quasi flos egreditur, et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. Nec vero ullum praeterire diem qui propria aliqua molestia aut incommodo notari non possit, testis est illa Christi Domini vox: Sufficit diei malitia sua. Etsi conditionem humanae vitae declarat ipsius Domini monitum illud, quo crucem quotidie sumi seque docuit sequi oportere. Ut igitur quisque sentit quam laboriosa sit et periculosa haec vivendi ratio, ita facile persuadebitur fideli populo malorum liberationem a Deo implorandam esse; praesertim cum nulla re magis ad orandum adducantur homines, quam cupiditate et spe liberationis eorum incommodorum quibus premuntur, aut quae impendeant. Est enim haec insita ratio in animis hominum ut in malis statim ad Dei auxilium confugiam. Qua de re est illud scriptum: Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine.

Sed si illud fere sua sponte faciunt homines, ut in periculis et calamitatibus invocent Deum, certe, quomodo id recte facere possint, ab iis quorum fidei ac prudentiae commissa est eorum salus, maxime docendi sunt. Non enim desunt qui contra Christi Domini iussum praepostero utantur ordine precationis; nam qui iussit nos ad se confugere in die tribulationis, idem orationis ordinem nobis praescripsit; voluit enim ut, prius quam precaremur ut nos liberaret a maio, peteremus uti nomen Dei sanctificaretur et adveniret regnum eius, et reliqua postularemus quibus quasi gradibus quibusdam in hunc locum pervenitur. Sed quidam, si dens, si caput, si latus, si pes condoluit, si rei familiaris iacturam faciunt, si minae, si pericula ab inimicis intenduntur, in fame, in bello, in pestilentia, omissis mediis dominicae precationis gradibus, tantum petunt ut ex illis eripiantur malis. At huic consuetudini repugnat Christi Domini iussum: Quaerite primum regnum Dei; itaque qui recte preces faciunt, cum deprecantur calamitates, incommoda, malorum depulsionem, id referunt ad Dei gloriam. Sic David illi precationi: Domine, ne in furore tuo arguas me, subiecit rationem qua se Dei gloriae cupidissimum ostendit; inquit enim: Quia non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi? Et idem, cum oraret Deum sibi ut misericordiam impertiret, subiungit illud: Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convententur.

Ad hanc orandi salutarem rationem et ad exemplum Prophetae incitandi sunt fideles auditores, et simul docendi quantum intersit inter infidelium et christianorum hominum preces. | Petunt vehementer illi etiam a Deo ut possint ex morbis vulneribusque convalescere, sibi ut ex urgentibus vel imminentibus malis evadere liceat; sed tamen illius praecipuam spem liberationis ponunt in remediis natura vel hominum industria comparatis; quin etiam sibi datum a quovis medicamentum, etiam si cantionibus, si veneficiis, si daemonum opera confictum sit, sine ulla religione adhibent, modo aliqua valetudinis spes osten datur. Longe alia est ratio christianorum, qui in morbis et in omnibus adversis rebus habent summum perfugium et praesidium salutis Deum; unum illum omnis auctorem boni et liberatorem suum agnoscunt ac venerantur; remediis vero quae inest ad sanandum vis, insitam a Deo esse pro certo habent; tantumque illa aegrotis prodesse existimant quantum ipse voluerit Deus; est enim a Deo data hominum generi medicina qua morbos sanaret. Hinc est illa Ecclesiastici vox: Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit illa. Itaque qui Iesu Christo nomen dederunt, non in illis remediis summam spem reponunt recuperandae valetudinis, sed ipsi medicinae auctori Deo maxime confidunt. | Quare etiam in divinis Litteris reprehenduntur ii qui, medicinae fiducia, nullum Dei auxilium requirunt; immo vero qui vitam agunt ex divinis legibus, abstinent omnibus remediis quaecumque ad curationem a Deo non adhibita esse constet. Quod si etiam eorum usu medicamentorum illis sit explorata spes sanitatis, tamen ab iis, ut cantionibus et daemonum artificiis, abhorrent. Ad id autem fideles cohortari oportet, ut Deo confidant; ea enim re iussit nos beneficentissimus Parens liberationem malorum postulare, ut in eo ipso quod iussit, spem etiam impetrationis haberemus. Multa sunt in sacris Litteris huius rei exempla, ut qui minus rationibus adducuntur ad bene sperandum, exemplorum multitudine confidere cogantur. Abraham, Iacob, Loth, Ioseph, David sunt in oculis locupletissimi testes divinae benignitatis. Sacrae Novi Testamenti Litterae tam multos enumerant qui ex maximis discriminibus erepti sunt piae pondere precationis, ut res exemplorum commemoratione non egeat. Una igitur illa Prophetae sententia contenti erimus, quae vel infirmissimum quemque confirmare potest: Clamaverunt enim, inquit, iusti et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.


Catechismus Romanus 4501