Catechismus Romanus 4702

A MALO

4702
Sequitur huius vis et ratio petitionis, ut fideles intelligant non omnino petere nos hoc loco ut a malis omnibus liberemur. Sunt enim quaedam quae communiter mala putantur, quae tamen sunt illis fructuosa qui patiuntur, ut ille stimulus qui Apostolo erat adhibitus ut, Dei gratia adiuvante, virtus in infirmitate perficeretur. Haec, si cognita sit eorum vis, summa voluptate pios afficiunt; tantum abest ut a Deo petant ut auferantur. Quare tantum ea mala deprecamur quae nullam animae utilitatem afferre possunt; reliqua minime, modo aliquis inde salutaris fructus exsistat. | Omnino igitur huic voci ea subiecta vis est, ut, a peccato liberati, a tentationis etiam periculo, ab intimis externisque malis eripiamur; ut tuti simus ab aqua, ab igne, a fulgure; ne grando noceat frugibus; ne annonae caritate, seditionibus, bello labore mus; petimus a Deo ut morbos, pestem, vastitatem arceat; vincula, carcerem, exsilium, proditiones, insidias, ceteraque omnia prohibeat incommoda quibus maxime terreri ac premi solet hominum vita; omnes denique flagitiorum et facinorum causas avertat. Neque haec solum quae omnium consensione mala sunt deprecamur, sed illa etiam quae paene omnes bona confitentur: divitias, honores, valetudinem, robur, hanc ipsam vitam; petimus, inquam, ne ad malum et ad animae nostrae exitium haec convertantur. Oramus etiam

Deum ne morte opprimamur repentina; ne in nos iram Dei concitemus; ne, quae impios manent, supplicia subeamus; ne igne purgatorii torqueamur, a quo ut alii liberentur, pie et sancte precamur. Hanc petitionem et in Missa et in litaniis sic interpretatur Ecclesia, nos videlicet ea praeterita, praesentia, futura mala deprecari.

Non uno autem modo Dei nos benignitas eripit a malis; nam impendentes prohibet calamitates, quomodo legimus magnum illum Iacob esse liberatum ab inimicis, quos in illum concitarat sichimitarum caedes; exstat enim illud: Terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes. Et quidem beati omnes, qui cum Christo Domino in caelis regnant, omnibus malis Dei ope liberati sunt; nos autem, qui in hac peregrinatione versamur, ab omnibus incommodis solutos esse minime vult, sed eripit a quibusdam; etsi sunt instar liberationis malorum omnium ea solatia quae dat interdum Deus iis qui rebus premuntur adversis. His se consolabatur Propheta, cum illa dicebat: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meoy consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Praeterea a malis homines liberat Deus, cum illos, in summum discrimen adductos, integros servat et incolumes; quod et pueris illis in ardentem fornacem coniectis et Danieli contigisse legimus, quem leones nihil laeserunt, quemadmodum neque pueros flamma violavit.

Maius vero, etiam ex sententia sanctorum Basilii Magni, Chrysostomi et Augustini, praecipue dicitur daemon, quod hominum culpae, id est, sceleris et peccati auctor fuit; quo etiam ministro utitur Deus in repetendis poenis a sceleratis et facinorosis. Dat enim Deus omne malum hominibus quod illi peccati causa patiuntur. In quam sententiam loquuntur divinae Litterae illis verbis: Si erit malum in civitate quod Dominus non fecerit; item: Ego Dominus, et non est alter, formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum. Maius quoque dicitur daemon ob eam causam quod, etsi nihil eum laeserimus, tamen perpetuum bellum nobis infert et capitali nos insectatur odio. Quod si nobis et fide armatis et innocentia tectis nocere non potest, tamen nullum finem facit tentandi nos externis malis, et quacumque potest ratione divexandi; quamobrem Deum precamur ut nos a maio liberare velit. | Dicimus autem a maio, non a malis, ob id quod mala quae in nos a proximis proficiscuntur, illi assignamus tamquam auctori et impulsori; quo minus etiam proximis irasci debemus; quin odium et iracundiam in ipsum Satanam convertere oportet, a quo homines ad inferendam iniuriam impelluntur; itaque, si te aliqua re laeserit proximus, cum preces facis parenti Deo, pete ut non modo te liberet a maio, id est, ab iis quas tibi proximus imponit iniuriis, sed illum ipsum eripiat proximum ex diaboli manu, cuius impulsu homines in fraudem inducuntur.

Illud denique sciendum est, si in precibus et votis non liberamur a malis, debere nos quae premant ferre patienter, intelligentes placere divino Numini ut toleranter ea patiamur. Quare minime nos indignari aut dolere par est, quod preces nostras non audiat Deus; sed omnia ad eius nutum ac voluntatem referre oportet, existimantes id utile, id esse salutare, quod Deo placet ut ita sit, non autem id quod secus nobis videatur.

Postremo docendi sunt pii auditores, dum in hoc vitae curriculo versamur, eos ad omne incommodorum et calamitatum genus non solum aequo, sed etiam gaudenti animo ferendum paratos esse debere. Omnes enim, inquit, qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur; item: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei; rursum: Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Non enim aequum est servum maiorem esse domino suo; sicuti turpe est, e sententia sancti Bernardi, membra esse delicata sub spinoso capite. Praeclarum illud est exemplum Uriae propositum ad imitandum, qui, adhortante Davide domi ut se contineret, inquit: Area Dei et Israel et Iuda habitant in papilionibus, et ego ingrediar domum meam?

His instructi rationibus ac meditationibus, si ad orandum veniemus, illud assequemur, ut, si minis undique cincti malisque circumdati, quemadmodum tres illi pueri intacti ab igne, sic nos inviolati servemur; certe, ut Machabaei, casus adversos constanter ac fortiter feramus. In contumeliis et cruciatibus sacros imitabimur apostolos qui, caesi verberibus, vehementer laetabantur quod digni habiti essent qui pro Christo Iesu contumelias paterentur; sic nos ita comparati, canemus illa summa animi voluptate: Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum; laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.

CAPUT XVII DE EXTREMA CLAUSULA: AMEN

4703
Hanc vocem, sicuti est, signaculum orationis dominicae appellat sanctus Hieronymus in commentariis in Matthaeum. Quare ut admonuimus antea fideles de praeparatione quae adhibenda sit prius quam aggrediantur ad divinam precationem, sic nunc faciendum duximus ut clausulae ac finis ipsius precationis causam rationemque cognoscant. Non enim pluris est divinas preces diligenter ordiri quam religiose absolvere.

Sciat igitur fidelis populus multos esse et eos uberes fructus quos ex dominicae orationis fine percipimus, sed omnium uberrimus ac laetissimus fructus est eorum impetratio quae postulavimus; de quo supra satis dictum est. Non solum autem consequimur, postrema hac parte precationis, ut nostrae preces audiantur, sed quaedam etiam maiora ac praeclariora quam ut verbis explicari possint. | Nam, cum orando homines cum Deo colloquantur, ut sanctus Cyprianus ait, fit quodam inexplicabili modo oranti divina Maiestas propior quam ceteris; quem praeterea singularibus ornat muneribus, ut qui pie Deum orant, quodammodo cum iis qui ad ignem accedunt comparari possint: qui si algent, calescunt; si calent, aestuant; sic illi assistentes ad Deum, pro modo pietatis ac fidei ardentiores evadunt, inflammatur enim eorum animus ad Dei gloriam, mens illustratur admirabilem in modum, omnino cumulantur divinis muneribus; est enim illud proditum sanctis Litteris: Praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis. Exemplo est omnibus magnus ille Moyses, qui a Dei congressu et colloquio digrediens, divino quodam fulgore collucebat sic ut Israelitae eius oculos et os intueri non possent. Omnino qui vehementi illo studio preces faciunt, Dei benignitate ac maiestate admirabiliter perfruuntur: Mane astabo, inquit Propheta, et videbo, quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Haec quo magis noscunt homines, eo Deum vehementiori cultu ac pietate venerantur; eo etiam sentiunt iucundius quam suavis sit Dominus, et quam vere beati sint omnes qui sperant in eo; tunc vero, clarissima illa luce circumfusi, quanta sit eorum humilitas, quanta sit Dei maiestas considerant; est enim illa sancti Augustini regula: Noverim tey noverim me. Itaque fit ut, suis viribus diffidentes, totos se committant Dei benignitati, minime dubitantes quin is ipsos paterna illa sua et admirabili charitate complexus, abundanter iis omnia suppeditet quae sint ad vitam et salutem necessaria; hinc se ad agendas Deo gratias convertant quantas animo maximas capere possunt, quantas oratione complecti; quod magnum Davidem fecisse legimus, qui, cum ita precationem instituisset: Salvum me fac ex omnibus persequentibus me, sic eam absolvit: Confitebor Domino secundum iustitiam eius, et psallam nomini Domini altissimi. | Sunt eiusmodi sanctorum preces innumerabiles, quarum exordium est timoris plenum, clausula spei bonae laetitiaeque referta; sed mirabile est quam eo in genere eniteant Davidis ipsius precationes. Nam, cum metu perturbatus sic orare esset exorsus: Multi insurgunt adversum me, multi dicunt animae meae: non est salus ipsi in Deo eius, confirmatus aliquando gaudioque perfusus subiunxit paulo post: Non timebo millia populi circumdantis me. Alio etiam psalmo suam cum deplorasset miseriam, ad extremum Deo confisus, incredibiliter laetatur spe sempiternae beatitudinis: In pace in idipsum, inquit, dormiam et requiescam. Quid illa: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me, quanto cum tremore et pallore Prophetam dixisse credendum est? Contra, quae deinceps sequuntur, quam fidenti ac laetanti animo?: Discedite a me, inquit, omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. Cum vero Saulis iram furoremque pertimesceret, quam humiliter ac demisse Dei opem implorabat: Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua iudica me; et tamen hilare ac fidenter in eodem psalmo subiecit: Ecce enim Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est animae meae. Quare, qui se confert ad sacras preces fide speque munitus parentem adeat Deum, ut se id consequi posse quod ei opus sit, nullo modo diffidat. Sunt autem in extremo hoc divinae precationis verbo Amen multa quasi semina quaedam earum rationum cogitationumque quas diximus, et quidem adeo frequens fuit haec hebraea vox in ore Salvatoris, ut Spiritui Sancto placuerit ut in Ecclesia Dei retineretur; cui voci illa quodammodo subiecta sententia est: Scito tuas auditas esse preces; habet enim vim respondentis et illum qui precibus quod velit impetrarit, cum bona gratia dimittentis Dei. Hanc sententiam perpetua Ecclesiae Dei consuetudo comprobavit, quae in sacrificio Missae, cum pronunciatur oratio dominica, non rei sacrae ministris, quorum partes sunt illa dicere: Sed libera nos a malo> attribuit hanc vocem Amen, sed ipsi sacerdoti accommodatam reservavit, qui cum Dei et hominum sit interpres, Deum exoratum esse populo respondet. | Nec tamen hic ritus communis est omnium precationum, quippe cum in ceteris ministrorum sit munus respondendi Amen, sed proprius dominicae orationis; nam in aliis precibus consensum modo desideriumque significat, in hac responsio est Deum orantis postulationi consensisse.

Ac varie quidem a multis est interpretatum hoc verbum Amen. Septuaginta interpretes verterunt fiat; alii reddiderunt vere; Aquila fideliter convertit; sed parvi refert hoc an illo modo sit redditum, modo habere intelligamus eam vim quam diximus confirmamus sacerdotis concessum id esse quod petebatur; cuius sententiae testis est Apostolus in epistola ad Corinthios: Quotquot enim, inquit, promissiones Dei sunt, in illo est; ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram.

Est etiam haec nobis accommodata vox, in qua inest confirmatio quaedam earum petitionum quas adhuc adhibuimus, quae etiam eos reddit attentos qui dant operam sacris precibus; fit enim saepe ut in precatione distracti homines variis cogitationibus alio traducantur. Immo vero summo studio petimus hac ipsa voce ut omnia fiant, id est, concedantur quae antea petiimus; vel potius intelligentes nos iam impetrasse omnia ac sentientes praesentem vim divini auxilii, illud una cum Propheta canimus: Ecce enim Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est animae meae. Nec est quod quisquam dubitet quin et nomine Filii sui et verbo quo saepissime is usus est moveatur Deus, qui semper, ut ait Apostolus, exauditus est pro sua reverentia.









Catechismus Romanus 4702