In Librum Boethii De Trinitate Pars2 Qu.4 Art.2

Articulus 2

1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod varietas accidentium non possit esse causa pluralitatis secundum numerum. Philosophus enim dicit in V metaphysicae quod numero sunt unum, quorum est materia una. Ergo et numero plura, quorum sunt materiae plures. Ergo diversitatem in numero non facit varietas accidentium, sed magis diversitas materiae.

2. Praeterea, Philosophus dicit in X metaphysicae quod idem est rebus causa substantiae et unitatis. Sed accidentia non sunt individuis causa substantiae, ergo nec unitatis, et ita per consequens nec pluralitatis secundum numerum.

3. Praeterea, omnia accidentia, cum sint formae, ex se ipsis sunt communicabilia et universalia. Sed nihil tale potest esse alteri principium individuationis. Ergo accidentia non sunt individuationis principium. Sed aliqua sunt secundum numerum diversa, in quantum in sua individuatione dividuntur. Igitur accidentia non possunt esse principium diversitatis secundum numerum.

4. Praeterea, sicut ea, quae differunt genere vel specie in genere substantiae, differunt secundum substantiam et non solum secundum accidens, ita et ea quae differunt secundum numerum. Sed aliqua dicuntur diversa genere vel specie per id quod est in genere substantiae. Igitur et similiter dicuntur diversa numero per id quod est in genere substantiae et non per accidentia.

5. Praeterea, remota causa removetur effectus. Sed omne accidens contingit a subiecto removeri vel actu vel cogitatione. Si ergo accidens est principium identitatis secundum numerum et diversitatis, contingeret actu vel cogitatione eadem quandoque esse unum secundum numerum, quandoque vero diversa.

6. Praeterea, posterius numquam est causa prioris. Sed inter omnia accidentia primum locum tenet quantitas, ut dicit boethius in commento praedicamentorum. Inter quantitates autem naturaliter numerus prior est, cum sit simplicior et magis abstractus. Ergo impossibile est quod aliquod aliud accidens sit principium pluralitatis secundum numerum.

Sed contra est quod dicit Porphyrius quod individuum facit collectio accidentium, quae in alio reperiri non possunt. Sed illud, quod est principium individuationis, est principium diversitatis secundum numerum. Ergo accidentia sunt principium pluralitatis secundum numerum.

Praeterea, in individuo nihil invenitur nisi forma et materia et accidentia. Sed diversitas formae non facit diversitatem secundum numerum, sed secundum speciem, ut patet in X metaphysicae. Diversitatem vero secundum genus facit diversitas materiae. Dicit enim Philosophus in X metaphysicae quod genere differunt, quorum non est materia communis nec generatio ad invicem. Ergo diversitatem secundum numerum nihil potest facere nisi diversitas accidentium.

Praeterea, illud, quod invenitur commune in pluribus specie differentibus, non est causa diversitatis secundum numerum, quia divisio generis in species praecedit divisionem speciei in individua. Sed materia invenitur communis in diversis secundum speciem, quia eadem materia formis contrariis subditur; alias habentia contrarias formas non transmutarentur invicem. Ergo materia non est principium diversitatis secundum numerum, nec forma, ut probatum est. Ergo relinquitur quod accidentia sint huius diversitatis causa.

Praeterea, in genere substantiae nihil invenitur nisi genus et differentia. Sed individua unius speciei non differunt genere nec substantialibus differentiis. Ergo non differunt nisi differentiis accidentalibus.

co.1. Responsio. Dicendum quod ad evidentiam huius quaestionis et eorum, quae in littera dicuntur, oportet videre, quid sit causa huius triplicis diversitatis, quae in littera assignatur. Cum autem in individuo composito in genere substantiae non sint nisi tria, scilicet materia, forma et compositum, oportet ex aliquo horum cuiuslibet harum diversitatum causas invenire. Sciendum est ergo quod diversitas secundum genus reducitur in diversitatem materiae, diversitas vero secundum speciem in diversitatem formae, sed diversitas secundum numerum partim in diversitatem materiae, partim in diversitatem accidentis. Cum autem genus sit principium cognoscendi, utpote prima diffinitionis pars, materia autem secundum se sit ignota, non potest secundum se ex ea accipi diversitas generis, sed solum illo modo, quo cognoscibilis est. Est autem cognoscibilis dupliciter. Uno modo per analogiam sive per proportionem, ut dicitur in I physicorum. Hoc est, ut dicamus illud esse materiam quod hoc modo se habet ad res naturales sicut lignum ad lectum. Alio modo cognoscitur per formam, per quam habet esse in actu. Unumquodque enim cognoscitur, secundum quod est in actu, et non secundum quod est in potentia, ut dicitur in ix metaphysicae.

co.2. Et secundum hoc dupliciter sumitur diversitas generis ex materia. Uno modo ex diversa analogia ad materiam, et sic penes materiam distinguuntur prima rerum genera. Id enim, quod est in genere substantiae, comparatur ad materiam sicut ad partem sui; quod vero est in genere quantitatis, non habet materiam partem sui, sed comparatur ad ipsam sicut mensura, et qualitas sicut dispositio. Et his duobus generibus mediantibus omnia alia genera nanciscuntur diversas comparationes ad materiam, quae est pars substantiae, ex qua substantia habet rationem subiecti, secundum quam ad accidentia comparatur. Alio modo penes materiam sumitur diversitas generis, secundum quod materia est perfecta per formam. Cum enim materia sit potentia pura et Deus actus purus, nihil est aliud materiam perfici in actum qui est forma, nisi quatenus participat aliquam similitudinem actus primi, licet imperfecte, ut sic illud, quod est iam compositum ex materia et forma, sit medium inter potentiam puram et actum purum.

co.3. Non autem materia ex omni parte recipit aequaliter similitudinem primi actus, sed a quibusdam imperfecte, a quibusdam vero perfectius, utpote quaedam participant divinam similitudinem secundum hoc tantum quod subsistunt, quaedam vero secundum quod vivunt, quaedam vero secundum quod cognoscunt, quaedam secundum quod intelligunt. Ipsa igitur similitudo primi actus in quacumque materia exsistens est forma eius. Sed forma talis in quibusdam facit esse tantum, in quibusdam esse et vivere, et sic de aliis una et eadem. Similitudo enim perfectior habet omne illud quod habet similitudo minus perfecta, et adhuc amplius. Aliquid ergo invenitur commune in utraque similitudine, quod in una substernitur imperfectioni et in alia perfectioni, sicut materia substernebatur actui et privationi. Et ideo materia simul accepta cum hoc communi est adhuc materialis respectu perfectionis et imperfectionis praedictae.

co.4. Et ex hoc materiali sumitur genus, differentiae vero ex perfectione et imperfectione praedicta. Sicut ex hoc communi materiali, quod est habere vitam, sumitur hoc genus animatum corpus; ex perfectione vero superaddita haec differentia sensibile; ex imperfectione vero haec differentia insensibile. Et sic diversitas talium materialium inducit diversitatem generis, sicut animal a planta. Et propter hoc dicitur materia esse principium diversitatis secundum genus. Et eadem ratione forma est principium diversitatis secundum speciem, quia a praedictis formalibus, quae habent ad dicta materialia, unde genera sumuntur, comparationem formae ad materiam, sumuntur differentiae quae constituunt species.

co.5. Sciendum tamen quod cum illud materiale, unde sumitur genus, habeat in se materiam et formam, logicus considerat genus solum ex parte eius quod formale est, unde et eius diffinitiones dicuntur formales, sed naturalis considerat genus ex parte utriusque. Et ideo contingit quandoque quod aliquid communicat in genere secundum logicum, quod non communicat secundum naturalem. Contingit enim quandoque quod illud de similitudine primi actus quod consequitur res aliqua in materia tali, aliud consequatur sine materia et aliud in alia materia omnino diversa. Sicut patet quod lapis in materia, quae est secundum potentiam ad esse, pertingit ad hoc quod subsistat, ad quod idem pertingit sol secundum materiam ad ubi et non ad esse et angelus omni materia carens. Unde logicus inveniens in omnibus his illud materiae, ex quo genus sumebat, ponit omnia in uno genere substantiae. Naturalis vero et metaphysicus, qui considerant omnia principia rei, non invenientes convenientiam in materia dicunt genere differre secundum hoc quod dicitur in X metaphysicae quod corruptibile et incorruptibile differunt genere et quod illa conveniunt genere, quorum materia est una et generatio ad naturalis ponit invicem.

co.6. Sic ergo patet, quomodo materia facit diversitatem in genere et forma diversitatem in specie. Inter individua vero unius speciei hoc modo consideranda est diversitas. Secundum Philosophum enim in VII metaphysicae sicut partes generis et speciei sunt materia et forma, ita partes individui sunt haec materia et haec forma. Unde sicut diversitatem in genere vel specie facit diversitas materiae vel formae absolute, ita diversitatem in numero facit haec forma et haec materia. Nulla autem forma in quantum huiusmodi est haec ex se ipsa. Dico autem in quantum huiusmodi propter animam rationalem, quae quodammodo ex se ipsa est hoc aliquid, sed non in quantum forma. Intellectus enim quamlibet formam, quam possibile est recipi in aliquo sicut in materia vel in subiecto, natus est attribuere pluribus, quod est contra rationem eius quod est hoc aliquid. Unde forma fit haec per hoc quod recipitur in materia. Sed cum materia in se sit indistincta, non potest esse quod formam receptam individuet, nisi secundum quod est distinguibilis. Non enim forma individuatur per hoc quod recipitur in materia, nisi quatenus recipitur in hac materia distincta et determinata ad hic et nunc. Materia autem non est divisibilis nisi per quantitatem. Unde Philosophus subiecto, dicit in I physicorum quod subtracta quantitate remanebit substantia indivisibilis. Et ideo materia efficitur haec et signata, secundum quod subest dimensionibus.

co.7. Dimensiones autem istae possunt dupliciter considerari. Uno modo secundum earum terminationem; et dico eas terminari secundum determinatam mensuram et figuram, et sic ut entia perfecta collocantur in genere quantitatis. Et sic non possunt esse principium individuationis; quia cum talis terminatio dimensionum varietur frequenter circa individuum, sequeretur quod individuum non remaneret semper idem numero. Alio modo possunt considerari sine ista determinatione in natura dimensionis tantum, quamvis numquam sine aliqua determinatione esse possint, sicut nec natura coloris sine determinatione albi et nigri; et sic collocantur in genere quantitatis ut imperfectum. Et ex his dimensionibus indeterminatis materia efficitur haec materia signata, et sic individuat formam, et sic ex materia causatur diversitas secundum numerum in eadem specie.

co.8. Unde patet quod materia secundum se accepta nec est principium diversitatis secundum speciem nec secundum numerum, sed sicut est principium diversitatis secundum genus, prout subest formae communi, ita est principium diversitatis secundum numerum, prout subest dimensionibus interminatis. Et ideo cum hae dimensiones sint de genere accidentium, quandoque diversitas secundum numerum reducitur in diversitatem materiae, quandoque in diversitatem accidentis, et hoc ratione dimensionum praedictarum. Alia vero accidentia non sunt principium individuationis, sed sunt principium cognoscendi distinctionem individuorum. Et per hunc modum etiam aliis accidentibus individuatio attribuitur.

Ad primum ergo dicendum quod, cum dicit Philosophus quod numero sunt unum, quorum est materia una, intelligendum est de materia signata, quae subest dimensionibus, alias oporteret dicere quod omnia generabilia et corruptibilia sint unum numero, cum eorum sit materia una.

Ad secundum dicendum quod dimensiones, cum sint accidentia, per se non possunt esse principium unitatis individuae substantiae; sed materia, prout talibus dimensionibus subest, intelligitur esse principium talis unitatis et multitudinis.

Ad tertium dicendum quod de ratione individui est quod sit in se indivisum et ab aliis ultima divisione divisum. Nullum autem accidens habet ex se propriam rationem divisionis nisi quantitas. Unde dimensiones ex se ipsis habent quandam rationem individuationis secundum determinatum situm, prout situs est differentia quantitatis. Et sic dimensio habet duplicem rationem individuationis: unam ex subiecto, sicut et quodlibet aliud accidens, et aliam ex se ipsa, in quantum habet situm, ratione cuius etiam abstrahendo a materia sensibili imaginamur hanc lineam et hunc circulum. Et ideo recte materiae convenit individuare omnes alias formas ex hoc, quod subditur illi formae, quae ex se ipsa habet individuationis rationem, ita quod etiam ipsae dimensiones terminatae, quae fundantur in subiecto iam completo, individuantur quodammodo ex materia individuata per dimensiones interminatas praeintellectas in materia.

Ad quartum dicendum quod illa, quae differunt numero in genere substantiae, non solum differunt accidentibus, sed etiam forma et materia. Sed si quaeratur, quare differens est eorum forma, non erit alia ratio, nisi quia est in alia materia signata. Nec invenitur alia ratio, quare haec materia sit divisa ab illa, nisi propter quantitatem. Et ideo materia subiecta dimensioni intelligitur esse principium huius diversitatis.

Ad quintum dicendum quod ratio illa procedit de accidentibus completis, quae sequuntur esse formae in materia, non autem de dimensionibus interminatis, quae praeintelliguntur ante ipsam formam in materia. Sine his enim non potest intelligi individuum, sicut nec sine forma.

Ad sextum dicendum quod numerus formaliter loquendo est prius quam quantitas continua, sed materialiter quantitas continua est prior, cum numerus ex divisione continui relinquatur, ut dicitur in III physicorum. Et secundum hanc viam causat diversitatem secundum numerum divisio materiae secundum dimensiones. Rationes autem quae sunt in contrarium patet ex dictis qualiter sunt concedendae et qualiter falsum concludunt.


Articulus 3

1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod duo corpora possint intelligi esse in eodem loco. Omnis enim propositio videtur esse intelligibilis, in cuius subiecto non includitur oppositum praedicati, quia talis propositio non habet repugnantiam intellectuum. Sed haec propositio duo corpora sunt in eodem loco non est huiusmodi; alias numquam posset miraculose fieri quod duo corpora sint in eodem loco; quod patet esse falsum in corpore dominico quod exivit clauso utero virginis et intravit ad discipulos clausis ianuis. Non enim Deus potest facere quod affirmatio et negatio sint simul vera, ut dicit Augustinus contra faustum. Ergo potest aliquis saltem intellectu fingere duo corpora esse in eodem loco.

2. Praeterea, a corporibus glorificatis non removetur natura corporeitatis, sed solum natura corpulentiae. Sed removetur ab eis ista condicio, quod non possunt esse in eodem loco, per dotem subtilitatis, ut a multis dicitur. Ergo haec condicio non sequitur naturam corporeitatis, sed corpulentiae sive grossitiei cuiusdam. Ergo non est impossibile universaliter duo corpora esse in eodem loco.

3. Praeterea, Augustinus dicit super genesim ad litteram quod lux in corporibus primum tenet locum. Sed lux est simul in eodem loco cum aere. Ergo duo corpora possunt esse simul in eodem loco.

4. Praeterea, quaelibet species ignis est corpus. Sed lux est quaedam species ignis, ut dicit Philosophus in V topicorum. Ergo lux est corpus. Et sic idem quod prius.

5. Praeterea, in ferro ignito simul est ignis et ferrum. Utrumque autem est corpus. Ergo possibile est simul esse duo corpora in eodem loco.

6. Praeterea, elementa in mixto non sunt corrupta, alias mixtum non sequeretur dominantis motum. Sed omnia quattuor elementa sunt corpora et simul in qualibet parte mixti. Ergo possibile est duo corpora esse in eodem loco.

7. Praeterea, quod duo corpora non sint in eodem loco, hoc non potest convenire corporibus ratione materiae, cum materiae secundum se non debeatur locus, nec ratione formae propter idem nec ratione dimensionis, cum dimensiones non repleant locum, quod patet ex hoc quod quidam locum, ubi erant solae dimensiones, dicebant esse vacuum. Ergo hoc non convenit corpori nisi ratione aliquorum accidentium posteriorum, quae non sunt omnibus corporibus communia et quae possibile est a corporibus separari. Et sic videtur quod duo corpora possint esse in eodem loco.

8. Praeterea, secundum astrologos, qui sequuntur ptolemaeum, sex planetarum corpora moventur in epicyclis, qui sunt circuli intersecantes sphaeras excentricas planetarum. Oportet ergo quod planetae corpus quandoque perveniat ad locum sectionis. Sed non potest dici quod ibi sit aliquid vacuum, cum vacuum natura non patiatur, neque quod substantia sphaerarum sit divisibilis, ut intelligatur cedere corpori planetae quando pervenit illuc, sicut cedit aer lapidi aut alii corpori, cum caeli solidissimi quasi aere fundati sint, ut dicitur Jb 37,18. Ergo oportet quod corpus planetae sit simul cum corpore sphaerae eius in eodem loco. Et sic falsum est quod dicit boethius hic quod duo corpora numquam unum obtinent locum.

Sed contra est, quia si duo corpora sunt in eodem loco, eadem ratione et quotlibet. Sed aliquod corpus quantumcumque magnum potest dividi in parva cuiuscumque quantitatis secundum aliquem numerum. Ergo sequetur quod in loco parvissimo continebitur maximum corpus; quod videtur absurdum.

Praeterea, impossibile est inter duo puncta signata esse plures lineas rectas. Hoc autem sequetur, si duo corpora sint in eodem loco. Signatis enim duobus punctis ex duabus partibus loci oppositis erunt inter ea duae lineae rectae signatae in duobus corporibus locatis. Non enim potest dici quod inter illa duo puncta nulla sit linea neque quod unius locati linea magis sit inter ea quam alia neque quod sit ibi aliqua una linea praeter corpora locata quae sit inter duo puncta loci, quia sic illa linea esset non in subiecto. Ergo impossibile est duo corpora esse in eodem loco.

Praeterea, demonstratum est in geometria quod duo circuli non se contingunt nisi in puncto. Sed ponamus duo corpora quae sunt in eodem loco; sequetur quod duo circuli signati in eis se secundum totum contingunt. Ergo impossibile est duo corpora esse in eodem loco.

Praeterea, quaecumque uni et eidem sunt eadem, sibi invicem sunt eadem. Sed cum oporteat eandem esse dimensionem loci et locati ex eo quod non est ponere dimensiones sine subiecto, si duo corpora sint in eodem loco, sequetur dimensiones utriusque corporis esse easdem dimensionibus loci. Ergo sequetur eas esse easdem ad invicem, quod est impossibile.

co.1. Responsio. Dicendum quod in his quae apud nos sunt, quae omnes esse corpora confitentur, ad sensum videmus quod adveniente uno corpore ad locum aliquem aliud corpus a loco illo expellitur. Unde experimento patet talium corporum duo in eodem loco esse non posse. Quidam autem dicunt quod non prohibentur duo horum corporum ab hoc, quod sint simul, propter corporeitatem vel propter aliquid quod sit de ratione corporis, in quantum est corpus; sic enim sequeretur omnino duo corpora prohiberi ab hoc quod est esse simul. Sed dicunt quod ab hoc prohibentur propter corpulentiam ipsorum. Sed quidquid sit hoc quod corpulentiam nominant, sive sit densitas sive impuritas vel corruptibilitas aliquorum corporum vel etiam aliqua natura specialis naturae generali corporeitatis superaddita, non potest esse causa huius prohibitionis.

co.2. Invenitur enim duplex comparatio corporis ad locum. Una, secundum quam ponitur in loco hoc vel illo determinato; et haec comparatio sequitur naturam specialem huius vel illius corporis, sicut quod gravia ex natura gravitatis sunt deorsum, levia vero sursum ex natura levitatis. Alia vero comparatio est, secundum quam dicitur esse in loco simpliciter; et haec comparatio sequitur corpus ex ipsa natura corporeitatis, non propter aliquid additum. Secundum hoc enim corpus est in loco, quod loco se commetitur; hoc autem est, secundum quod est dimensionatum dimensionibus aequalibus et similibus dimensionibus loci. Dimensiones autem insunt cuilibet corpori ex ipsa corporeitatis natura. Esse autem plura corpora in eodem loco vel non esse non respicit locum determinatum, sed locum absolute. Unde oportet quod causa huius impedimenti referatur ad ipsam naturam corporeitatis, ex qua convenit omni corpori quod, in quantum est corpus, natum sit esse in loco. Et si ultima sphaera non sit in loco, hoc non est nisi quia nihil potest esse extra ipsam, non autem propter defectum aptitudinis praedictae.

co.3. Et ideo alii concedunt simpliciter quod nulla duo corpora possunt esse in eodem loco et rationem huius referunt ad principia mathematica, quae oportet salvari in omnibus naturalibus, ut dicitur in III caeli et mundi. Sed hoc non videtur esse conveniens, quia mathematicis non competit esse in loco nisi similitudinarie et non proprie, ut habetur in I de generatione. Et ideo ratio praedicti impedimenti non est sumenda ex principiis mathematicis, sed ex principiis naturalibus, quibus proprie locus debetur. Praeterea, rationes mathematicae non sufficienter concludunt in ista materia. Etsi enim mathematica salventur in naturalibus, tamen naturalia addunt aliquid supra mathematica, scilicet materiam sensibilem, et ex hoc addito potest assignari ratio alicuius in naturalibus, cuius ratio in mathematicis non poterat assignari. In mathematicis enim non potest assignari ratio diversitatis harum duarum linearum nisi propter situm. Unde remota diversitate situs non remanet pluralitas linearum mathematicarum et similiter nec superficierum aut corporum. Et propter hoc non potest esse quod corpora mathematica sint plura et sint simul; et similiter de lineis et superficiebus. Sed in corporibus naturalibus posset ab adversario assignari alia ratio diversitatis, diversitatis, scilicet ex materia sensibili, etiam remota diversitate situs. Et ideo illa, quae probabat duo corpora mathematica non esse simul, non est sufficiens ad probandum duo corpora naturalia simul non esse.

co.4. Et ideo accipienda est via avicennae, qua utitur in sua sufficientia in tractatu de loco, per quam assignat causam prohibitionis praedictae ex ipsa natura corporeitatis per principia naturalia. Dicit enim quod non potest esse causa huius prohibitionis nisi illud cui primo et per se competit esse in loco; hoc est enim quod natum est replere locum. Formae autem non competit esse in loco nisi per accidens, quamvis aliquae formae sint principium, quo corpus determinatur ad hunc vel illum locum. Similiter nec materia secundum se considerata, quia sic intelligitur praeter omnia alia genera, ut dicitur in VII metaphysicae. Unde oportet quod materia secundum quod subest ei, per quod habet primam comparationem ad locum, hoc prohibeat. Comparatur autem ad locum, prout subest dimensionibus.

co.5. Et ideo ex natura materiae subiectae dimensionibus prohibentur corpora esse in eodem loco plura. Oportet enim esse plura corpora, in quibus forma corporeitatis invenitur divisa, quae quidem non dividitur nisi secundum divisionem materiae, cuius divisio cum sit solum per dimensiones, de quarum ratione est situs, impossibile est esse hanc materiam distinctam ab illa, nisi quando est distincta secundum situm, quod non est quando duo corpora ponuntur esse in eodem loco. Unde sequitur illa duo corpora esse unum corpus, quod est impossibile. Cum ergo materia dimensionibus subiecta inveniatur in quibuslibet corporibus, oportet quaelibet duo corpora prohiberi ex ipsa natura corporeitatis, ne sint in eodem loco.

Ad primum ergo dicendum quod dupliciter aliqua propositio potest dici non intelligibilis. Uno modo ex parte intelligentis qui deficit intellectu, sicut haec propositio: in tribus personis divinis est una essentia. Et huiusmodi propositio non oportet quod implicet contradictionem. Alio modo ex parte ipsius propositionis. Et hoc dupliciter. Uno modo implicat contradictionem absolute, sicut rationale est irrationale et similia; et huiusmodi nullo miraculo verificari possunt. Alia vero implicant contradictionem aliquo modo, sicut ista: mortuus redit ad vitam. Implicat enim contradictionem, secundum quod intelligitur redire ad vitam propria virtute, cum ponatur per hoc quod dicitur mortuum omni vitae principio destitutum. Et talia possunt verificari per miraculum superiori virtute operante. Et similiter est in proposito. Non enim in duobus corporibus in eodem loco positis potest aliqua naturalis causa diversitatis inveniri. Sed divina virtus potest ea, quamvis sint unita in situ, in sua distinctione conservare. Et sic miraculose fieri potest quod duo corpora sint in eodem loco.

Ad secundum dicendum quod quidquid sit illa corpulentia quae ponitur removeri a corporibus gloriosis, tamen planum est quod corporeitas ab eis numquam removebitur et ideo nec causa naturaliter prohibens aliquod eorum simul esse cum alio corpore in eodem loco. Sed solum miraculose hoc esse poterit quod sint simul cum aliis corporibus in eodem loco.

Ad tertium dicendum quod lux non est corpus, sed qualitas quaedam, ut Damascenus dicit et etiam avicenna. Augustinus autem lucem nominat ipsum ignem, quod patet ex hoc quod condividit lucem contra aerem, aquam et terram.

Ad quartum dicendum quod tres species ignis a Philosopho assignatae sic sunt intelligendae, ut per lucem intelligatur ignis in propria materia exsistens, dato etiam, ut quidam dicunt, quod ignis in propria sphaera non lucet. Lucis enim non est lucere, sed quod ex eius participatione alia luceant. Et similiter ignis, etsi in propria materia non luceat, tamen eius participatione alia lucentia fiunt. Per flammam autem intelligitur ignis exsistens in materia aerea, per carbonem in materia terrea. In materia autem aquea non potest ignis convalescere in tantum quod ignis nomen habeat, quia aqua habet omnes qualitates oppositas igni.

Ad quintum dicendum quod in ferro ignito non sunt duo corpora, sed unum corpus habens quidem speciem ferri, sed aliquas proprietates ignis.

Ad sextum dicendum quod etsi ponantur elementa in corpore mixto remanere secundum suas formas substantiales, non tamen ponuntur esse plura corpora in actu, alias nullum corpus mixtum esset vere unum, sed est unum in actu et multa in potentia. Probabilior tamen videtur esse opinio commentatoris in III caeli et mundi, qui hanc opinionem avicennae improbans dicit elementorum formas in mixto non remanere nec totaliter corrumpi, sed fieri ex his unam mediam formam, in quantum suscipiunt magis et minus. Sed cum formae substantiales magis et minus suscipere sit absonum, videtur eius dictum esse intelligendum hoc modo, quod formae elementorum suscipiant magis et minus non secundum se, sed secundum quod manent virtute in qualitatibus elementaribus quasi in propriis instrumentis, ut sic dicatur quod formae secundum se non remanent, sed solum prout sunt virtute in qualitatibus, ex quibus fit una media qualitas.

Ad septimum dicendum quod quamvis dimensiones per se non possent replere locum, tamen corpus naturale ex hoc quod eius materia intelligitur subiecta dimensionibus habet quod repleat locum.

Ad octavum dicendum quod opinio ptolemaei de epicyclis et excentricis non videtur consonare principiis naturalibus quae Aristoteles ponit; et ideo illa opinio sectatoribus aristotelis non placet. Si tamen sustineatur, nulla necessitas erit quod duo corpora sint in eodem loco, quia secundum tenentes illam opinionem triplex substantia distinguitur in caelestibus corporibus, scilicet substantia stellarum, quae est luminosa, et substantia sphaerarum, quae est diaphana et solida non divisibilis, et substantia alia quae est inter sphaeras, quae est divisibilis et inspissabilis ad modum aeris, quamvis sit incorruptibilis. Et per hanc substantiam defenduntur, ne oporteat eos ponere substantiam sphaerarum dividi aut duo corpora esse in eodem loco.


Articulus 4

1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod loci varietas nihil faciat ad diversitatem secundum numerum. Causa enim diversitatis secundum numerum est in ipsis quae numero differunt. Sed locus est extra locata. Ergo ex diversitate locorum non potest esse causa diversitatis secundum numerum.

2. Praeterea, res non est completa in esse nisi secundum quod est ab aliis distincta. Sed locus advenit post esse completum, unde etiam motus ad locum est motus perfecti secundum substantiam, ut dicitur in VIII physicorum. Ergo non potest ex loco sumi aliqua causa distinctionis in corporibus locatis.

3. Praeterea, distinctio secundum numerum est invariabilis circa ipsa distincta. Sed a causa variabili non procedit effectus invariabilis. Ergo cum locus varietur circa locatum, non potest esse quod diversitas secundum locum sit causa diversitatis secundum numerum.

4. Praeterea, remota causa removetur effectus. Sed aliquando a duobus corporibus removetur per miraculum distinctio secundum locum, ut prius dictum est, et tamen non removetur distinctio secundum numerum. Ergo distinctio secundum locum non est causa diversitatis secundum numerum.

5. Praeterea, diversitas secundum numerum non solum invenitur in corporibus, sed etiam in substantiis incorporeis. Sed in eis diversitas locorum non potest esse causa diversitatis secundum numerum, cum incorporalia in loco non sint, ut dicit ipsemet in libro de hebdomadibus. Ergo diversitas secundum locum non potest poni causa diversitatis secundum numerum universaliter, ut ipse videtur dicere.

Sed contra est quod ea, quae differunt secundum numerum, differunt accidentibus. Sed nullius accidentis diversitas ita inseparabiliter se habet ad diversitatem in numero, sicut diversitas loci. Ergo diversitas in loco maxime videtur facere ad diversitatem in numero.

Praeterea, diversitas locorum secundum speciem concomitatur diversitatem corporum secundum speciem, sicut patet in gravibus et levibus. Ergo et diversitas locorum secundum numerum indivisibiliter concomitatur diversitatem corporum secundum numerum, et sic idem quod prius.

Praeterea, sicut tempus est mensura motus, ita locus est mensura corporis. Sed motus dividitur numero secundum tempus, ut dicitur in V physicorum. Ergo et corpus dividitur numero secundum locum.

co.1. Responsio. Dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, diversitas secundum numerum causatur ex divisione materiae sub dimensionibus exsistentis. Ipsa etiam materia, secundum quod sub dimensionibus exsistit, prohibet duo corpora esse in eodem loco, in quantum oportet duorum corporum distinctas secundum situm esse materias. Et sic patet quod ex eodem causatur diversitas secundum numerum, ex quo causatur necessitas diversitatis locorum in diversis corporibus. Et ideo ipsa diversitas locorum in se considerata est signum diversitatis secundum numerum, sicut et de aliis accidentibus praeter dimensiones primas interminatas supra dictum est. Sed si diversitas loci consideretur secundum suam causam, sic planum est quod diversitas loci est causa diversitatis secundum numerum. Et ideo boethius quod varietas accidentium facit diversitatem secundum numerum omnibus aliis remotis in locorum diversitate hic inevitabiliter verificari constituit, quia scilicet nullum aliud accidentium, quae exterius apparent completa, est ita propinquum ad causam diversitatis secundum numerum sicut diversitas locorum.

Ad primum ergo dicendum et secundum et tertium quod rationes illae concludunt quod diversitas loci non est causa diversitatis individuorum secundum se. Sed per hoc non removetur, quin causa diversitatis locorum sit causa diversitatis secundum numerum.

Ad quartum dicendum quod omnes effectus causarum secundarum magis dependent a Deo quam etiam ab ipsis causis secundis, et ideo etiam remotis causis secundis ipse miraculose potest producere effectus quos voluerit.

Ad quintum dicendum quod in substantiis incorporeis diversitas secundum numerum sequitur diversitatem secundum speciem excepta anima rationali, quae sequitur divisionem materiae sibi dispositae. Hic autem boethius loquitur de diversitate secundum numerum, ubi est eadem species.



Ad primum vero eorum quae in contrarium obiciuntur dicendum quod varietas aliorum accidentium praeter dimensiones interminatas non facit diversitatem in numero sicut causa, sed dicitur facere sicut signum demonstrans, et sic maxime diversitas loci facit, in quantum est propinquius signum.

Ad secundum dicendum quod diversitas locorum secundum speciem est signum diversitatis corporum secundum speciem, sed non causa.

Ad tertium dicendum quod, cum divisio temporis causetur ex divisione motus, diversitas etiam temporis non est causa diversitatis motus, sed signum. Et similiter est de loco ad corpora.



In Librum Boethii De Trinitate Pars2 Qu.4 Art.2