Thomae A., In Dionysii De Divinis Nominibus Cap.2 Lec.1


Lectio 2


Quia in solutione obiectionis supra positae dixerat quod theologia de divinis personis quaedam tradit unitive et quaedam discretive, intendit hic exponere qualis sit unitio et discretio in divinis; et primo, exponit secundum quod possibile est; secundo, dicit quod non potest totaliter et perfecte a nobis exponi; ibi: sed harum.... Circa primum duo facit: primo, tradit modum secundum quem exponere intendit; secundo, secundum illum modum exponit; ibi: vocant enim.... Dicit ergo quod ad pleniorem intellectum praemissae solutionis, oportet, secundum eius arbitrium, magis exponere perfectum modum divinae unitionis et discretionis, resumentes solutionem a principio, ita ut omnis sermo noster circa hoc fiat conspicuus, idest manifestus. Ad quod consequendum, duo ponit vitanda et tria observanda: vitandum enim est sive respuendum omne varium confusum et permixtum. Cum enim aliquis diversa confuse et indistincte dicit, oportet quod nunc de hoc, nunc de illo loquatur et sic in sermone apparet varietas; respuendum est omne non planum idest obscurum, quod quidem potest contingere si intelligibilia tradantur absque sensibilium exemplorum manuductione vel si per verba inusitata aliqua manifesta traderentur. Contra haec autem duo, ponit duo observanda: ut scilicet, sermo eius determinet, secundum virtutem loquentis, propria, idest connaturalia nobis; discrete, contra hoc quod dixerat: varium; et plane, contra hoc quod dixerat: non planum; et addit tertium, scilicet, ordinate; oportet enim ad hoc quod doctrina sit manifesta, ut procedatur secundum ordinem disciplinae, a manifestioribus incipiendo et ab his per quorum cognitionem alia cognoscuntur. Promittit etiam se expositurum perfectum modum divinae unitionis et discretionis, quia assignabit modos omnes, secundum quos unitio et discretio possunt accipi in divinis, non autem quod ipsum modum, secundum quod in Deo perfectus est, manifestare possit; hoc enim supra virtutem nostram est, ut infra probabit. Deinde, cum dicit: vocant enim... Prosequitur expositionem unitionis et discretionis divinae: et primo, quantum pertinet ad deitatem; secundo, quantum pertinet ad humanitatem Christi; ibi: discretum autem est.... Circa primum, duo facit: primo, exponit duos modos unitionis et discretionis; secundo, subdit utrumque; ibi: et dicunt.... Circa primum, duo facit: primo, exponit communem modum unitionis; secundo, communem modum discretionis; ibi: discretionis.... Dicit ergo, primo, quod, sicut in aliis suis libris dixerat, scilicet in libro de divinis hypotyposibus, sancti magistri nostrae theologicae traditionis idest christianae doctrinae, scilicet apostoli et eorum discipuli vocant unitiones divinas, quasdam occultas et inegressibiles supercollocationes divinas quae sunt singularitatis divinae, superineffabilis et superignotae. Ad cuius evidentiam considerandum est, quod, cum omnis multitudo rerum a principio primo effluat, primum principium, secundum quod in se consideratur, unum est; secundum autem emanationem qua ab eo procedit multitudo, iam invenitur a quo primum principium distingui possit, quia ratio multitudinis in distinctione consistit. Considerare igitur primum principium, secundum quod in se est, hoc est considerare unitionem ipsius et hanc existentiam primi principii in seipso, supercollocationem vocat; et nominat hanc supercollocationem et occultam et inegressibilem: occultam quidem quia intantum Deus potest a nobis cognosci, inquantum participationes suae bonitatis cognoscimus; secundum autem quod est in se, est nobis occultus; inegressibilem autem dicit, quia secundum quod in seipso est primum principium nulli communicatur et sic quasi a seipso non egreditur: et propter hoc et ipsam divinitatem sic consideratam, per excellentiam distinguentem ipsam ab omnibus, vocat singularitatem, quia singulare est quod est incommunicabile. Deinde, cum dicit: discretiones... Exponit, per oppositum, communem modum discretionum; et dicit quod praedicti magistri vocant discretiones, processiones et manifestationes deitatis, quae conveniunt ei inquantum ipsum bonum, quia de ratione boni est quod ab eo procedant effectus per eius communicationem. Et considerandum quod contra id quod supra dixerat: occultas et inegressibiles, satis congrue posuit processiones et manifestationes, quia per effectus progredientes ab ipso manifestatur, et quodammodo ipsa deitas in effectus procedit, dum sui similitudinem rebus tradit, secundum earum proportionem, ita tamen, quod sua excellentia et singularitas sibi remanet, incommunicata rebus et occulta nobis. Hae igitur processiones vocantur discretiones, quia nisi a primo principio alia effluerent, non haberet primum principium a quo discerneretur. Deinde, cum dicit: et dicunt... Subdit utrumque dictorum modorum; et primo, ponit subdivisionem; secundo, manifestat eam; ibi: sicut.... Dicit ergo, primo, quod illi qui sequuntur sacras scripturas et sequuntur proprias rationes praedictae unitionis et iterum praedictae discretionis, dicunt quod tam in praedicta unitione communi sunt quaedam propriae unitiones et discretiones, quam etiam in praedicta communi discretione. Deinde, cum dicit sicut in unitione divina... Exponit subdivisionem; et primo, ostendit quomodo, in praedicto modo unitionis communi, sit quaedam unitio et discretio; secundo, ostendit quod, etiam in discretione praedicta, est unitio et discretio; ibi: est autem.... Circa primum, duo facit: primo, ostendit quomodo in praedicta unitione sit propria unitio; secundo, quomodo in praedicta unitione sit discretio; ibi: mansio principalium.... Ad intellectum ergo huius partis considerandum est quod, cum supra, acceperit rationem unitionis divinae ex eo quod Deus in seipso secundum suam excellentiam consideratur, ista consideratio est duplex. Potest enim considerari ista superexcellens Dei essentia in seipso: vel secundum essentiam et sic est unitum et commune toti trinitati; vel secundum quod una personarum est in alia et sic in unitione invenitur discretio. Hoc est ergo quod dicit: sicut in unitione divina, idest supersubstantialitate, quasi dicat: sic accipio, modo unitionem divinam secundum communem rationem unitionis supra positam, secundum quod ratio unitionis consistit in quadam excellentia deitatis; in hac, inquam, unitione communi, est unitum et commune principali trinitati, quidquid ad superexcellentiam essentiae divinae pertinet et, per hoc, dat intelligere quod ratio unitatis propriae, quam nunc exponit, nihil est aliud quam esse commune tribus personis; et exemplificat: sicut essentia supersubstantialis, divinitas superdea, idest super modum deitatis communicatae rebus, et bonitas superbona, et identitas quae est super omnia, secundum quam, scilicet, Deus est idem sibi, et unitas super principatum, unitas, inquam, totalis proprietatis existentis scilicet super omnia. Et hoc dicit quia unum habet rationem principii. Unum autem est unum secundum quod in seipso indivisum est; hoc autem est illud quod retinet proprietatem suae naturae. Quasi dicat quod ipse, inquantum est unitas, est principium super omne principium, habens in se suam proprietatem qua supra omnia existit. Ad hanc etiam excellentiam est et quod a nobis ignoratur propter excellentiam sui luminis et quod a nullo intellectu creato est perfecte intelligibilis, idest comprehensibilis et quod de eo omnia possunt affirmari et omnia negari, secundum modum in praecedenti capitulo expositum, cum tamen ipse sit super omnem affirmationem et negationem; est enim super omnem intellectum nostrum, qui affirmationes et negationes componit. Deinde, cum dicit: mansio principalium... Exponit quomodo discretio est in communi modo unitionis, quae est superexcellentiae collocatio; et circa hoc, tria facit: primo, ponit quod intendit; secundo, manifestat propositum, per exemplum sensibile; ibi: quemadmodum...; tertio, ostendit exemplum esse deficiens a tantae rei repraesentatione; ibi: et haec totaliter.... Dicit ergo, quod mansio principalium personarum in se invicem, idest secundum quod una divinarum personarum est in alia, et collocatio unius in aliam, si ita oporteat nominari, cum distinctionem importet, tamen est totaliter superunita, idest pertinens ad illam unitionem excellentiae de qua supra dictum est. Deinde, cum dicit: quemadmodum... Manifestat, per exemplum sensibile, quod in praedicta unitione possit esse discretio; in quo quidem exemplo, tria facit: primo, ponit exemplum sensibile, in quo dicit esse simul unitionem et discretionem; secundo, ostendit quod in illo exemplo sit unitio; ibi: et quidem videmus...; tertio, quod in eo sit discretio; ibi: sed etiam si unus.... Dicit ergo primo quod ut utamur exemplis sensibilibus et propriis nobis, lumina plurium luminarium, existentia in domo una, et tota sunt invicem in se totis et tamen habent diligentem, idest optimam et perfectam discretionem ad se invicem proprie subsistentem; et sic plura lumina sunt unita cum discretione et discreta cum unitione. Deinde, cum dicit: et quidem... Ostendit quod praedicta lumina habeant unitionem ad invicem; et dicit quod videmus, multis luminaribus existentibus in domo una, omnium luminarium lumina esse unita ad unum quoddam lumen, quia in eadem parte aeris omnium luminarium lumina resplendent; et hoc est quod subdit: et una claritate indiscreta, idest indistincta, secundum locum vel subiectum, resplendentia; et nullus, ut arbitror, posset lumen huius luminaris, in aere, secundum quod continet omnia lumina, discernere ab aliis et videre alterum eorum sine altero, propter hoc quod totum unum lumen est concretum alteri, sine mixtione, tollente scilicet discretionem. Deinde, cum dicit: sed etiam si unus... Ostendit quod maneat ibi discretio, quia si aliquis educat unum de luminaribus, utpote unam candelarum, simul egreditur cum illo totum proprium lumen, quod ex luminari illo in domo erat, quod ex hoc patet quod lumen, in domo, minoratum invenietur; ita tamen, quod lumen egrediens non simul secum avellet aliquod aliorum luminum, nec etiam aliquid sui cum aliis luminibus derelinquat; quod esse non posset, si esset facta mixtio luminum, utpote si aqua cineri aut farinae misceatur, non potest extrahi tota, quin aliquid remaneat farinae aut cineri immixtum et quin etiam de cineribus aut farina deperdatur vel simul egrediatur. Sed quod hoc in luminibus non contingit, ideo est quia erat totorum luminum ad tota, perfecta coniunctio absque omni mixtione et nulla partium confusione existente. Est autem hic considerandum quod, de lumine, fuit duplex opinio physicorum: quidam enim dixerunt lumen esse corpus et secundum hanc opinionem, satis plane videtur procedere exemplum inductum. Sic enim loqui videtur Dionysius de pluribus luminibus ex diversis luminaribus in uno aere procedentibus, sicut si loqueretur de pluribus corporibus et praecipue propter hoc quod dicit quod habent discretionem subsistentem, subsistere enim est substantiarum tantum, et propter hoc est quod dicit, quod unum lumen egreditur sine altero, in quo videtur designari quidam motus localis, qui est corporum tantum. Si vero lumen non sit corpus, sed qualitas, secundum opinionem aliorum, non haberent lumina discretionem subsistentem, quin immo, ex diversis luminaribus, sicut ex diversis causis agentibus, fiet unum lumen tantum, intensius in aere et uno lumine subtracto, cessaret superadditio intensionis, sicut ex pluribus causis calefacientibus, intenditur calor in calefactibili et, una causa subtracta, minuitur calor. Haec autem secunda opinio verior est; unde potest dici quod Dionysius hic loquitur de subsistenti discretione luminum et de egressione alicuius eorum per respectum ad luminaria et non secundum se. Tamen considerandum est quod consueverunt tam Philosophi quam etiam sacri doctores, aliquando, ad propositum manifestandum, exemplis aliquibus uti, secundum aliquas opiniones apud aliquos probabiles, licet ipsi eam non sequantur. Deinde, cum dicit: et haec totaliter... Ostendit quod istud exemplum deficit a tantae rei repraesentatione; et dicit quod haec quae dicta sunt de diversis luminibus, totaliter accidunt in rebus corporeis et materialibus, scilicet in corpore aere ut in loco, si lumina sint corpora vel ut in subiecto, si lumen est qualitas; et, iterum, lumine sensibili dependente ex materiali igne. Sed in divinis personis, dicimus collocari supersubstantialem unitionem, non super solas unitiones quae sunt in corpore, sed et super illas quae sunt in ipsis animabus et in ipsis mentibus angelicis; quas quidem unitiones habent deiformia et supercoelestia lumina, idest ipsi angeli, tota per tota non mixte et supermundane, dum scilicet unus angelus toti alteri coniungitur per intellectum et affectionem. Et huiusmodi inconfusa unitio in mentibus et animabus, fit secundum proportionalem participationem illius unitionis quae est in divinis personis, quae est supersegregata ab omnibus participantibus, quia scilicet nullum participantium potest perfecte imitari divinam unitionem. Deinde, cum dicit: est autem discretio... Exponit quomodo in communi modo discretionis supra signatae, invenitur et discretio et unitio, idest aliquid commune toti trinitati et aliquid distinctum ad personas pertinens. Dictum est enim supra quod discretiones divinae vocantur secundum processiones deitatis. Est autem duplex processio: una quidem secundum quod una persona procedit ab alia et per hanc multiplicantur et distinguuntur divinae personae et quantum ad hoc attenditur discretio propria in communi modo discretionis; alia est processio secundum quam creatura procedit a Deo, secundum quam fit multitudo rerum et distinctio creaturarum a Deo, et haec est discretio unita, idest communis toti trinitati. Primo, igitur, exponit quomodo aliqua discretio pertineat ad discretionem personarum; secundo, quomodo aliqua discretio pertineat ad essentiae unitatem, ibi: si autem et divina discretio.... Dicit ergo primo, quod discretio in supersubstantialibus theologiis ad divinas personas, non solum est illa quam dixi quod per ipsam unitionem communem, quae pertinet ad superexcellentiam deitatis, unaquaeque divinarum personarum, immixtim et inconfuse collocatur in altera, sed etiam quod ea quae pertinent ad fecunditatem Dei supersubstantialem, numquam convertuntur ad se invicem, sicut convertebantur ea quae pertinent ad collocationem personalem. Mutuo enim pater est in filio et filius in patre, non tamen mutuo pater generat filium et filius patrem; et hoc est quod subdit quod solus pater est fons supersubstantialis deitatis, ut in fonte, auctoritas intelligatur sive principium non de principio; nec filius est pater nec pater filius, cum divinae laudes conservent secundum fidem christianae religionis, suas proprietates unicuique divinarum personarum. Ultimo epilogando subdit, quod istae quae dictae sunt, sunt unitiones et discretiones pertinentes ad ipsam divinam essentiam ineffabilem et ad ineffabilem eius unitionem; quia quod sequitur de unitione et discretione, pertinet ad creaturas.



Lectio 3


Postquam exposuit Dionysius quomodo sub communi modo discretionis, qui est secundum processionem, continetur propria discretio, quae est secundum processionem unius personae ab alia, nunc intendit exponere quomodo sub eodem communi discretionis modo, continetur et quaedam propria unitio, quae est secundum processionem creaturarum a Deo, ad totam trinitatem pertinens; et circa hoc duo facit: primo, proponit quod intendit; secundo, manifestat per exempla; ibi: quemadmodum.... Ad evidentiam autem primae partis, considerandum est quod posset aliquis dicere quod processio creaturarum non continetur sub divina discretione, unde licet processio creaturarum communiter ad totam trinitatem pertineat, non tamen potest dici quod aliqua divina discretio sit communis vel unita in trinitate. Et ideo vult ostendere quod processio creaturarum est quodammodo divina discretio, non tamen eo modo quo processio divinarum personarum. Nam in processione divinarum personarum ipsa eadem divina essentia communicatur personae procedenti et sic sunt plures personae habentes divinam essentiam, sed in processione creaturarum, ipsa divina essentia non communicatur creaturis procedentibus, sed remanet incommunicata seu imparticipata; sed similitudo eius, per ea quae dat creaturis, in creaturis propagatur et multiplicatur et sic quodammodo divinitas per sui similitudinem non per essentiam, in creaturas procedit et in eis quodammodo multiplicatur, ut sic ipsa creaturarum processio possit dici divina discretio, si respectus ad divinam similitudinem habeatur, non autem si respiciatur divina essentia. Hoc est ergo quod dicit, quod si processio possit dici divina essentia bonitati conveniens, quae est unitionis divinae superunitae, idest unitatis essentiae, in qua tres personae uniuntur, quae est super omnem unitatem, quae quodammodo seipsam agit sive ducit ex sua bonitate in pluralitatem et multiplicat seipsam, scilicet secundum suam similitudinem, si, inquam, talis processio ea ratione quod per eam divina unitas quodammodo multiplicetur, dici potest divina discretio, tunc consequenter dicendum est quod traditiones, idest donationes divinorum donorum, quae sunt incomprehensae ex parte principii, sunt unitae, idest communes toti trinitati secundum divinam discretionem, idest secundum communem modum divinae discretionis, qui secundum processionem attenditur. Et quae sint istae traditiones ostendit subdens: substantificationes secundum quod dat esse omnibus subsistentibus; vivificationes secundum quod dat vitam; sapientificationes, secundum quod dat sapientiam et alia dona divinae bonitatis, quae est omnium causa, secundum quae dona divina participata per similitudinem, non participabiliter, inquantum essentia manet imparticipata, laudantur ex participationibus, idest ex donis participatis, ut est esse, sapientia et vita et participantibus, quibus scilicet, ista communicantur. Loquitur autem pluraliter de divinis vel propter pluralitatem personarum vel propter pluralitatem nominum quae ipsi Deo attribuuntur; et hoc est toti divinitati commune. Et ne intelligatur communitas rationis tantum sicut genus est commune speciebus et species individuis, addidit: et unitum, ut ostendat unum numero esse in tribus. Et ne aliquis intelligat unitatem ex multis congregatam, sicut domus unitur ex partibus, addidit: et unum hoc, scilicet omnem ipsam divinitatem, idest, secundum quamlibet personam, totam participari ab unoquoque participantium per similitudinem et a nullo participantium in nulla sui parte participari, per commixtionem suae substantiae. Dicit autem totam eam participari, non tamen totaliter vel perfecte, qui omnibus incomprehensibilis est, ut supra dictum est. Et quia hoc ultimo dictum difficile videbatur et contradictionem implicans, manifestat hic consequenter per exempla, cum dicit: quemadmodum...; et circa hoc tria facit: primo, ponit exempla; secundo, ostendit ea esse deficientia; ibi: excedit...; tertio, obiicit contra praedicta et solvit; ibi: quamvis.... Dicit ergo quod hoc ita est de participatione deitatis sicut punctum quod est in medio circuli participatur ab omnibus lineis in circulo circumpositis quae scilicet protrahuntur a centro ad circumferentiam, inquantum quaelibet linea sortitur indivisibilitatem secundum latitudinem, ad similitudinem indivisibilitatis puncti, prout imaginamur punctum suo motu facere lineam et tamen punctum secundum situm distinctum est a longitudine lineae. Et sicut etiam, multae expressiones sigilli participant archetypo sigillo, idest principali figurae sigilli (dicitur enim archetypum ab archon, quod est princeps et typos, quod est figura) toto et eodem archetypo existente in unaquaque expressionum, secundum similitudinem et in nulla earum secundum nullam sui partem per substantiae commixtionem. Deinde, cum dicit: excedit... Ostendit haec exempla esse deficientia a repraesentatione divina et dicit quod imparticipabilitas divinitatis quae est omnium causa, excedit haec praedicta exempla, quia imparticipabilior et minus commixta est deitas participantibus, quam punctum et sigillum. Non enim est aliquis tactus deitatis ad creaturas, eo scilicet modo quo, ex sigillo et cera, fit unum per contactum; neque etiam est alia quaedam communio per quam commisceatur partibus rerum, sicut punctum commiscetur lineae, inquantum est terminus eius. Deinde, cum dicit: quamvis... Obiicit contra hoc quod dixerat, quod sigillum totum existit in unaquaque expressionum. Potest enim aliquis dicere hoc non esse verum, propter hoc quod aliqua expressio invenitur quae non perfecte recipit formam sigilli. Sed ipse respondet quod huius causa non est ex parte sigilli, quia sigillum unum et idem totum se ingerit unicuique expressioni, sed diversitas participantium facit dissimiles expressiones, idest repraesentationes, unius et eiusdem principalis formae, quae totaliter habet formam. Quomodo autem diversimode recipiatur in diversis, forma unius sigilli, ostendit subdens: si enim ea in quibus fit expressio, sint intantum mollia quod facile possint recipere figuram; et plana, idest absque tumorositatibus, ut uniformis in eis fiat impressio; et immaculata, ne commixtio alienae materiae expressionem figurae impediat; et neque sit contraria figura, utpote si quis unius sigilli figuram imprimere velit in cera iam alio sigillo signata; et cum ad recipiendum figuram sint aliqualiter dura, ut non sint facile fusibilia et calefactibilia aut nimis liquefacta et mollia et instabilia, quia sic non remaneret figurae impressio; istis conditionibus existentibus, materiae in quibus fit impressio, habebunt figuram sigilli quamdam, absque permixtione alterius figurae impressam et planam, idest inturgidam, absque deformitate et permanentem. Sed si aliquid deficiat de dicta opportunitate figurationis, haec erit causa quod figura non participetur vel quod non plane, idest uniformiter, participetur et aliorum defectuum, quicumque pertinent ad inopportunitatem participationis. Deinde, cum dicit: discretum est autem..., exponit discretionem quae est secundum humanitatem Christi et dicit quod discretum est, idest ad unam tantum personam pertinens, supersubstantiale verbum, idest Dei filium esse factum secundum nos, idest hominem similem nobis in natura; ex nobis, accepta carne, non de coelo allata, secundum valentinum; totaliter, idest non subtracta anima vel intellectu, secundum arium et apollinarium; et vere, non phantastice, secundum manichaeum. Et non solum ipsa incarnatio est discretum, sed etiam actiones et passiones Dei incarnati; quaecumque sunt cum quadam electione et segregatione ab aliis attributa Christo, secundum considerationem humanitatis ipsius, ut concipi, nasci, comedere, bibere, dormire, crucifigi et alia huiusmodi; istis enim pater et spiritus secundum nullam rationem communicaverunt, quia neuter eorum est incarnatus aut mortuus; nisi forte dicat aliquis quod communicaverunt praemissis, secundum voluntatem bonitati divinae convenientem et benignam quoad nos: acceptaverunt enim pater et spiritus sanctus incarnationem filii et passionem et alia huiusmodi et similiter communicaverunt secundum omnem divinam operationem superpositam creaturis et ineffabilem nobis, quam faciebat Christus factus secundum nos, idest factus homo passibilis, invariabilis manens secundum quod Deus et Dei verbum. Non enim sic factus est homo quod divinitatem amitteret, sed homo existens habebat operationem divinam, quae communis est sibi et patri et spiritui sancto. Et sic destruitur hic error ponentium unam operationem in Christo, per hoc quod attribuit Christo operationem divinam communem toti trinitati et operationem propriam sibi. Ultimo autem epilogat: quod sic studemus divina nostro sermone et unire et discernere sicut, secundum rei veritatem, sunt unita et discreta.



Lectio 4


Postquam Dionysius exposuit modum unitionis et discretionis divinae, excusat se a perfecta horum manifestatione; et dividitur in partes duas: in prima, ostendit quod discretiones divinae et unitiones non possunt sufficienter a nobis manifestari; in secunda, prosequitur de discretione quae est secundum processionem creaturarum, quia hoc maxime pertinet ad intentionem praesentis libri; ibi: igitur.... Circa primum, duo facit: primo, ponit excusationem a perfecta manifestatione praedictorum; secundo, rationem assignat; ibi: omnia enim.... Dicit ergo, primo, quod in libro de theologicis hypotyposibus, ipse exponit sicut erat sibi possibile, causas idest rationes praedictarum unitionum et discretionum, quascumque invenit in sacris scripturis, Deo convenientes, tractans id quod erat proprium unicuique; ita, tamen, quod quaedam revolvit et discussit veridico sermone et reseravit, idest aperuit et ulterius reduxit in manifestas visiones eloquiorum, idest manifestas auctoritates sacrae scripturae quae continent visiones et revelationes factas prophetis et apostolis; id quod sancte intelligi potuit et manifeste, post discussionem et reserationem. Non enim sufficit in rebus divinis humano ingenio veritatem discutere et aperire, nisi veritas, quae post discussionem invenitur, sacrae scripturae concordet et per eam confirmetur. Et cum quaedam sic reseravit, quibusdam tamen sicut mysticis, idest occultis, unitus fuit super operationem intellectualem et hoc secundum quod tradita est a Deo: ordinatum est enim nobis a Deo, ut in his quae super intellectum nostrum sunt, uniamur adhaerentes per fidem. Deinde, cum dicit: omnia enim... Assignat rationem quare in rebus divinis sint quaedam mystica, quae intellectum nostrum excedunt; et circa hoc, duo facit: primo, manifestat hoc ex parte deitatis; secundo, ex parte humanitatis Christi; ibi: sed quod est.... Circa primum, tria facit: primo, assignat rationem praemissorum; secundo, manifestat rationem assignatam, per exempla; ibi: sicut...; tertio, probat per similitudinem in aliis causis et causatis; ibi: neque enim.... Dicit ergo, primo, quod omnia divina etiam quae nobis manifestata sunt, cognoscuntur a nobis solum participationibus. Cuius ratio est, quia nihil cognoscitur nisi secundum quod est in cognoscente. Sunt autem quaedam cognoscibilia, quae sunt infra intellectum nostrum, quae quidem habent simplicius esse in intellectu nostro, quam in seipsis, sicut sunt omnes res corporales, unde huiusmodi res dicuntur cognosci a nobis per abstractionem. Divina autem simplicia et perfectiora sunt in seipsis quam in intellectu nostro vel in quibuscumque aliis rebus nobis notis, unde divinorum cognitio dicitur fieri non per abstractionem, sed per participationem. Sed haec participatio est duplex: una quidem, secundum quod divina in ipso intellectu participantur, prout scilicet intellectus noster participat intellectualem virtutem et divinae Sapientiae lumen; alia vero, secundum quod divina participantur in rebus quae se intellectui nostro offerunt, inquantum scilicet per participationem divinae bonitatis, omnia sunt bona et per participationem divini esse seu vitae, res dicuntur existentes seu viventes. Et secundum utramque istarum participationum divina cognoscimus. Ostensum est autem supra, quod Deus ita participatur a creaturis per similitudinem, quod tamen remanet imparticipatus super omnia per proprietatem suae substantiae. Unde, si divina non cognoscuntur a nobis nisi solis participationibus, consequens est quod ipsa divina, qualia sunt et secundum propriam rationem principii et secundum quod divina collocantur in seipsis, sunt super omnia, sicut supra omnem mentem et supra omnem substantiam et supra omnem cognitionem. Deinde, cum dicit: sicut si... Manifestat rationem propositam per exempla; et primo, in processionibus creaturarum; secundo, in processionibus divinarum personarum; ibi: rursus.... Dicit ergo, primo, quod si illud occultum divinae essentiae, quod est super omnem substantiam, nominemus aut Deum aut vitam aut substantiam aut lumen aut rationem vel quocumque alio tali nomine, non per hoc intelligimus id ipsum quod Deus est, sed nihil aliud intellectus concipit, nisi virtutes quae rebus ex Deo proveniunt, quibus formaliter deificantur vel substantificantur aut vivificantur aut sapientificantur. Sed cum Deus sit super omnes huiusmodi processiones, oportet quod nos immittamus nos in Deum, ad cognoscendum ipsum secundum remotionem ab omnibus operationibus intellectualibus, idest ab omni eo quod cadit in intellectum nostrum et hoc ideo quia nos non possumus per intellectum videre aliquam deificationem aut vitam vel substantiam, quae perfecte comparari possit illi causae quae est segregata ab omnibus rebus secundum totalem excessum. Non enim cadit in visionem intellectus nostri, nisi aliquod ens creatum et finitum quod omnino deficit ab ente increato et infinito et ideo oportet quod Deum intelligamus esse supra omne id quod intellectu apprehendere possumus. Deinde, cum dicit: rursus... Manifestat idem in his quae pertinent ad processiones divinarum personarum et dicit quod ex sacris scripturis, accepimus quod pater est fontana deitas, idest quod pater est fons et principium totius deitatis et quod filius et spiritus sanctus, si ita oportet dicere, sunt quaedam pullulationes deigenae deitatis, idest patris qui est Deus generans, pullulationes inquam non extra divinam naturam sicut creaturae, sed in ipsa divina natura et sunt etiam sicut flores et supersubstantialia lumina. Nec est mirum si haec pluraliter dicimus de divinis personis, quia si in metaphoricis locutionibus accipiatur ipsum signatum metaphorarum, oportet singulariter praedicari de divinis personis; si vero accipiantur ipsae metaphorae, possunt pluraliter praedicari; per lumen enim metaphorice intelligitur veritas. Possumus ergo dicere quod filius et spiritus sanctus sunt unum lumen, quia sunt una veritas; possumus etiam dicere quod sunt duo lumina, ut sit sensus quod signantur per duo lumina, idest per duos radios ab uno lumine procedentes, sicut per duos flores, quia uterque procedit a patre. Nec tamen per hoc excluditur quin spiritus sanctus procedat a filio. Sed quomodo haec sunt non possumus dicere nec cogitare, ut scilicet exprimamus vel cognoscamus qualis sit illa paternitas vel filiatio, sed usque ad hoc cognoscendum solum se extendit tota virtus nostri intellectus, quod et nobis et supercoelestibus virtutibus, scilicet angelis, ex principali paternitate divina, quae est segregata ab omnibus creaturis et similiter ex principali filiatione, data est omnis paternitas et filiatio quae est secundum propagationem in rebus divinis, prout scilicet unus angelus purgat, illuminat et perficit alium et unus homo alium; ex qua scilicet, principali paternitate et filiatione, mentes angelorum Deo conformes et fiunt per participationem divinorum donorum et nominantur in scripturis et dii et deorum filii et deorum patres, per assimilationem ad paternitatem principalem et filiationem. Et ne videatur deesse communicatio proprietatum spiritus sancti, subiungit quod talis paternitas et filiatio in sanctis angelis perficitur spiritualiter, cum exponit spiritualitatem per tria: spirituale enim significat aliquid incorporale et immateriale et intelligibile. Et quamvis haec spiritualitas inveniatur in angelis, divinus tamen spiritus est supercollocatus super omnem intelligibilem immaterialitatem angelorum vel animarum, sicut et pater et filius sunt segregati per modum excessus ab omni paternitate et filiatione quae est in creaturis, secundum participationem rerum divinarum. Deinde, cum dicit: neque enim... Probat quod dixerat, per assimilationem in aliis causis et causatis et dicit quod inter causas et causata, non potest esse diligens, idest perfecta comparatio, quia causae excedunt sua causata, sed est quaedam alia comparatio causatorum ad causas, inquantum causata habent imagines, idest similitudines causarum. Omnis enim causa producit suum effectum per aliquem modum similitudinis, non tamen causata consequuntur perfectam similitudinem causae; contingentes, idest prout contingit secundum suam proportionem. Sed ideo non est perfecta comparatio, quia causae separantur a causatis, inquantum superponuntur eis, secundum rationem proprii principii, idest in illa ratione in qua sunt principia. Et hoc manifestat per exempla sumpta a rebus quae sunt apud nos: et primo quidem ex passionibus, secundum quod delectationes et tristitiae faciunt delectari et tristari non per modum causae efficientis, sed formalis, sicut dicitur quod albedo facit album, sed ipsae delectationes et tristitiae non delectantur neque tristantur. De eo enim quod delectatur vel tristatur, praedicatur delectatio seu tristitia per participationem, sed non de ipsa delectatione vel tristitia per essentiam et sic causa excedit effectum. Deinde ponit exemplum in causis agentibus cum dicit: ignis qui calefacit et urit, non dicitur calefieri aut uri, sed esse calidus et sic per suam naturam, calefacere alia. Postea ponit exemplum in causis formalibus, scilicet de per se vita, et per se lumine, ut inde per hoc non intelligatur aliquod lumen aut vita separata, sed ipsae formae participatae, secundum quem modum nec de vita potest dici quod vivat aut de lumine quod illuminetur, secundum rationem praedictam, nisi forte aequivoce, ut intelligatur vita vivere, quia est causa vivendi. Et assignat rationem illorum exemplorum et similium, per hoc quod ea quae sunt causatorum per modum participationis, sunt causarum superabundanter et substantialiter, sicut vivere est viventis participative, ipsius vero vitae est essentialiter. Deinde, cum dicit: sed quod est..., manifestat idem circa humanitatem Christi; et primo, per sua verba; secundo, per verba hierothei; ibi: haec autem.... Dicit ergo, primo, quod quamvis in omnibus quae de Deo dicuntur, manifestissimum videatur quod ad incarnationem pertinet, tamen compositio qua, divinitus, Iesus compositus est secundum nos, idest secundum quod habet naturam nostram, non potest sufficienter exprimi quocumque verbo, nec sufficienter cognosci quacumque mente, etiam ipsius supremi angeli. Accepimus quidem secundum scripturas, velut quoddam occultum mysterium, quod ipse Iesus est factus substantia viriliter, idest hypostasis virilis, sed nescimus sufficienter quomodo corpus eius compactum sit ex virgineis sanguinibus, lege quadam praeter naturam: factum est enim virtute spiritus sancti, quae est omni menti creatae incomprehensibilis. Et etiam non possumus perfecte scire quomodo ambulavit super aquam maris, quae est humida et instabilis substantia, pedibus siccis, non quidem deposita corporis gravitate per assumptionem dotis agilitatis, ut quidam dixerunt, sed adhuc pedibus habentibus materiae gravitatem: hoc enim factum est virtute divina incomprehensibili. Et eadem ratio est in omnibus aliis quaecumque pertinent ad cognitionem Iesu, quae excedit naturale lumen aut naturalem rationem. Haec autem et a nobis in aliis sufficienter dicta sunt et a nobili duce in theologicis ipsius stoichiosibus laudata sunt valde supernaturaliter. His quae praemiserat ad incarnationis mysterium necessaria, adiungit quaedam verba hierothei de laude Christi; et circa hoc duo facit: primo, ostendit unde hierotheus accepit haec verba quae dixit; quia scilicet: vel habuit haec ex doctrina apostolorum vel ex studio sanctarum scripturarum vel ex speciali revelatione ipsi facta; secundo, ponit verba ipsius; ibi: omnium causa.... Dicit ergo, primo, quod praedicta quae pertinent ad laudem Christi, sufficienter ipse dixit in aliis, scilicet in libro de divinis hypotyposibus et sunt etiam, valde excellenter super naturalem modum, laudata a quodam hierotheo, qui fuit nobilis dux, idest Magister, discipulus apostolorum et hoc in quodam libro suo quem intitulavit de theologicis stoichiosibus, idest divinis obscuris commentis; et ponit consequenter tres modos quibus ea quae sequuntur, hierotheus acquirere potuit: unus modus est quod accepit ea, addiscendo a sanctis theologis, idest ab apostolis; alius modus est quod ipse, proprio studio, inspexit ea, ex sapienti et subtili discussione sanctarum scripturarum. Quae quidem subtilis discussio in duobus consistit: quorum primum subdit dicens: ex multa luctatione circa ipsa, in quo assiduitas studii designatur: tunc enim aliquis multum luctatur cum scriptura, quando aliquis, inspecta difficultate scripturae, nititur ad videndum difficultatem; secundum subdit, dicens: et contritione in quo designatur diligens scripturae expositio, quod enim conteritur, usque ad minima dividitur; tunc ergo aliquis scripturam sacram conterit, quando subtiles sensus in ea latentes exquirit. Tertius modus habendi est, quod doctus est ista quae dixit ex quadam inspiratione diviniore, quam communiter fit multis, non solum discens, sed et patiens divina, idest non solum divinorum scientiam in intellectu accipiens, sed etiam diligendo, eis unitus est per affectum. Passio enim magis ad appetitum quam ad cognitionem pertinere videtur, quia cognita sunt in cognoscente secundum modum cognoscentis et non secundum modum rerum cognitarum, sed appetitus movet ad res, secundum modum quo in seipsis sunt, et sic ad ipsas res, quodammodo afficitur. Sicut autem aliquis virtuosus, ex habitu virtutis quam habet in affectu, perficitur ad recte iudicandum de his quae ad virtutem illam pertinent, ita qui afficitur ad divina, accipit divinitus rectum iudicium de rebus divinis. Et ideo subdit quod ex compassione ad divina, idest ex hoc quod diligendo divina coniunctus est eis (si tamen dilectionis unio, compassio dicit debet, idest simul passio), perfectus est hierotheus, id est institutus, ad unitionem et fidem ipsorum, idest ut eis quae dixit, uniretur per fidei unitionem; dico: indocibilem, idest quae humano magisterio doceri non potest; et mysticam, idest occultam, quia excedit naturalem cognitionem. Et, ut in paucis comprehendamus multas et beatas visiones, idest revelationes potentis deliberationis, idest virtuosae discussionis illius, scilicet hierothei, licet multa alia dixerit, haec tamen, quae sequuntur, dicit ad laudem Iesu Christi, in libro supra nominato.



Thomae A., In Dionysii De Divinis Nominibus Cap.2 Lec.1