Thomae A., In Dionysii De Divinis Nominibus Cap.4 Lec.7


Lectio 8


Expositis motibus angeli et animae, hic concludit causalitatem pulchri et boni respectu tam horum quam omnium aliorum motuum et quietum; et primo, manifestat causalitatem pulchri et boni circa differentias motuum et quietum; secundo, circa differentias omnium rerum; ibi: etenim ex ipso.... Dicit ergo, primo, quod pulchrum et bonum est causa ipsorum motuum mentium et animarum, de quibus iam dictum est et etiam trium motionum sensibilium, quae sunt in hoc universo: quia etiam in rebus sensibilibus invenitur motus circularis, ut in corporibus coelestibus; et motus rectus, ut in gravibus et levibus; et motus obliquus, ut in animalibus; et cum immobilia et quieta sint priora secundum naturam, his quae moventur, cum primum cuiuslibet motus sit ab aliquo immobili, pulchrum et bonum multo prius est causa mansionum uniuscuiusque, quae quidem attenditur secundum quod una res dicitur esse in alia et stationum, secundum quod una res quiescit in alia et collocationum, secundum quod una res per aliam conservatur et firmatur. Horum, autem, pulchrum et bonum divinum quod est super omnem stationem et motum creaturarum, causa est non solum productiva, sed etiam contentiva, idest conservativa et causa finalis et ad quod et cuius gratia, sicut in causam finalem: ad finem enim consequendum movemur et eius gratia operamur; unde quod dicit: ad quod pertinet ad ipsam nominationem finis; quod autem dicit: cuius gratia respicit intentionem secundum quod volentes unum, tendimus in illud quasi in finem. Deinde, cum dicit: etenim ex ipso... Colligit universam causalitatem pulchri et boni, circa omnes rerum differentias: et primo, ponit differentias rerum quae causantur ex pulchro et bono; secundo, diversos modos causandi qui attribuuntur pulchro et bono; ibi: et simpliciter.... Circa primum: primo, ponit substantiales differentias, dicens; ideo oportet quod omnis statio et motus causetur ex pulchro et bono, quia ex ipso causantur omnes rerum differentiae: ex ipso enim sicut ex causa activa et per ipsum, sicut per causam exemplarem, secundarie est omnis substantia cuiuscumque sit speciei et omnis vita sive sit mentis angelicae quae sic vivit quod non vivificat corpus sive animae quae vivificat corpus. Deinde, descendit ad res corporales: in quibus, primo, considerantur differentiae ad quantitatem continuam pertinentes; et dicit quod ab ipso causantur omnes parvitates, aequalitates, magnitudines rerum omnis naturae corporalis. Differentiae autem quantitatis sunt magnum et parvum, quorum medium est aequale, ut dicitur in X metaph.. Haec autem signant quantitatem indeterminatam; sed quaedam aliae sunt quae significant quantitatem determinatam, ut bicubitum, tricubitum; et ad huiusmodi exprimenda, subdit: mensurae omnes. Ex determinatione autem quantitatum, consurgit proportio quae est habitudo unius quantitatis ad aliam; et ideo subdit: existentium proportiones. Proportiones autem quaedam sunt convenientes secundum naturam et conditionem rerum et quaedam non convenientes; proportiones autem in sonis vocantur harmoniae et, per quamdam similitudinem, proportiones convenientes quarumcumque rerum harmoniae dicuntur; unde subdit: et harmoniae. Est autem, in quantitate continua, considerare ipsam continuitatis rationem; ad quam pertinet quod subdit: et concretiones. De ratione autem continui est quod dividatur; divisio autem constituit rationem totius et partis, quia pars est in quam dividitur totum; et ideo subdit: totalitatis partes. Deinde, accedit ad quantitatem discretam, quae est numerus, cuius principium est unum; unde subdit: omne unum et multitudo. Est autem in ipsa multitudine quamdam unitatem considerare, secundum quod ex multis unum constituitur vel secundum continuationem aut contactum partium, ad quod pertinet quod subdit: et coniunctiones partium, aut quocumque modo; ad quod pertinet: omnis multitudinis unitiones. Ex unitione autem partium resultat forma, quae est perfectio totius; unde subdit: perfectiones totalitatum. Deinde, accedit ad differentias diversorum generum; unde subdit: quale, quantum ad genus qualitatis; quantum, secundum genus quantitatis; quotum, prout dicit ordinem secundum genus situs vel quotum, quantum ad quantitatem discretam secundum quod importat numerum; et subdit: infinitum, quod convenit quantitati continuae quidem secundum divisionem; discretae vero secundum appositionem; et subdit: comparationes, quantum ad genus relationis et discretiones, idest differentiae. Quantum ad idem ergo comparatio pertinet ad relationem convenientiae: ut idem, aequale, simile; discretio vero, ad relationem differentiae: ut diversum, inaequale, dissimile. Et quia posuit infinitum et relationem, quasi consequentia quantitatem et qualitatem, circa utrumque differentias quasdam considerat: et primo, quidem, circa infinitum considerat ipsam infinitatem, cum dicit; omnis infinitas, omnis finis; et effectivum finis, cum dicit: diffinitiones omnes: dicit enim aliquid infinitum secundum quod est indeterminatum. Deinde, ponit diversitates comparationum: comparatur autem aliquid alteri, secundum prius et posterius et quantum ad hoc dicit: ordines, et secundum magis et minus et quantum ad hoc dicit: excessus, et quantum ad causam et causatum: et sic dicit: elementa, propter causas materiales; et formae, propter causas formales. Ulterius, procedit ad actiones; et primo ponit divisionem secundum substantiam et virtutem et operationem; deinde dicit processum operationis in homine: in qua, primo, est habitus animae; secundo, sensus, idest cognitio vel apprehensio; tertio, verbum; quarto, exterius factum; iterum, sic factionem distinguit: in corporibus enim est actio per contactum, et quantum ad hoc dicit: omnis tactus; in intellectu autem per scientiam, quae est quidam contactus intellectus; in voluntate vero per unitionem, quae est etiam quidam tactus voluntatis, unde subdit: omnis scientia, omnis unitio. Deinde, cum dicit: et simpliciter... Ostendit diversos modos causandi qui conveniunt pulchro et bono; et circa hoc, tria facit: primo, ostendit quomodo pulchrum et bonum est diversimode causa rerum; secundo, quod omnis causalitas rerum in ipso praeexistit; ibi: et in ipso...; tertio, ostendit quomodo ab ipso omnis causalitas derivatur; ibi: et simpliciter.... Dicit ergo, primo, universaliter loquendo: omne quod est, est ex pulchro et bono quod est Deus, sicut ex principio effectivo; et in pulchro et bono est, sicut in principio contentivo vel conservativo; et ad pulchrum et bonum convertitur, ipsum desiderans, sicut ad finem, et non solum est finis ut desideratus, sed etiam inquantum omnes substantiae et actiones ordinantur in ipsum, sicut in finem; et hoc est quod subdit: et omnia quaecumque sunt et fiunt, propter pulchrum et bonum sunt et fiunt et ad ipsum omnia inspiciunt, sicut ad causam exemplarem, quam habent ut regulam suae operationis; et ab ipso moventur, sicut a causa movente; et continentur et conservantur in suo motu et actione. Non autem movet res propter aliquem finem extraneum, sed gratia sui ipsius, quantum ad suam intentionem, et propter ipsum attingendum a rebus. Deinde, cum dicit: et in ipso... Ostendit quod omnis causalitas aliarum causarum, in ipso praeexistit; et dicit quod in ipso est omne principium tam exemplare, quam finale, efficiens, formale et elementale, idest materiale, sicut effectus sunt in virtute suae causae. Deinde, cum dicit: et simpliciter omne... Ostendit quomodo ab ipso derivantur; et dicit quod universaliter omne principium rerum productivum et omne principium conservativum et omnis continentia et omnis finis et, ut breviter dicam, omnia existentia, sunt ex pulchro et bono et omnia non-existentia supersubstantialiter, quia scilicet negationes omnium rerum conveniunt Deo per suum excessum. Quod autem dicitur Deus esse omnium principium et finis est supra modum aliorum principiorum et perfectio huius est super perfectionem aliorum. Hanc autem universalem causalitatem pulchri et boni, confirmat per auctoritatem scripturae, subdens: quoniam ex ipso, ut ex principio effectivo; et per ipsum, sicut per principium exemplare; et in ipso, sicut in principio contentivo; et ad ipsum, sicut ad finem, sunt omnia, sicut dicit sanctus sermo apostoli, Rm 9. Quomodo autem omnis causalitas attribuatur pulchro et bono ex supra dictis haberi potest.



Lectio 9


Postquam Dionysius determinavit de pulchro et bono quae incitant ad amandum, hic determinat de ipso amore; et primo, per verba propria; secundo, per verba hierothei, ibi: haec et nobilis...; circa primum, duo facit: primo, determinat de amore divino; secundo, ostendit quomodo Deus et amor et amabilis dicatur; ibi: quid autem.... Circa primum, tria facit: primo, determinat de ipso amore; secundo, de extasi, quae est effectus amoris; ibi: est autem...; tertio, de zelo, qui est quaedam amoris species; ibi: propter quod.... Circa primum, duo facit: primo, determinat de amore; secundo, excludit quamdam obiectionem; ibi: et non aliquis.... Circa primum, duo facit: primo, ostendit quomodo Deus est obiectum amoris; secundo, quomodo Deus amat; ibi: confidit.... Circa primum, tria facit: primo, ostendit quid sit obiectum amoris; secundo quomodo singulis est amor respectu singulorum; ibi: et propter ipsum...; tertio, quid facit amor in amantibus; ibi: et omnia.... Dicit ergo, primo, quod, ex quo pulchrum et bonum est finis omnium, consequens est quod pulchrum et bonum sit amabile ab omnibus, desiderabile et diligibile, quia obiectum desiderii et amoris est pulchrum et bonum. Ad evidentiam autem eorum quae hic dicuntur, considerandum est quod amor ad appetitum pertinet. Est autem amor prima et communis radix omnium appetitivarum operationum; quod patet inspicienti per singula: nihil enim desideratur nisi quod est amatum; neque aliquis gaudet de re habita, nisi quia amat eam; nec aliquis tristatur de aliquo, nisi quia est contrarium amato. Et ideo oportet quod ratio amoris accipiatur ex eo quod est commune obiectum appetitus. Hoc autem est bonum. Ex hoc igitur aliquid dicitur amari, quod appetitus amantis se habet ad illud sicut ad suum bonum. Ipsa igitur habitudo vel coaptatio appetitus ad aliquid velut ad suum bonum amor vocatur. Omne autem quod ordinatur ad aliquid sicut ad suum bonum, habet quodammodo illud sibi praesens et unitum secundum quamdam similitudinem, saltem proportionis, sicut forma quodammodo est in materia inquantum habet aptitudinem et ordinem ad ipsam. Sed tamen contingit quod bonum amatum totaliter est absens amanti et sic causatur in amante desiderium amati; quandoque autem est totaliter praesens ei et sic causatur in eo delectatio vel gaudium de amato; et per contrarium, de eius absentia causatur timor et tristitia de ipso et per consequens aliae affectiones quae ab his derivantur. Sic igitur patet in quo differt quod dicit: desiderabile et amabile; nam desiderium est quidam effectus amoris. Quod autem dicit: diligibile, determinat quemdam modum amoris: cum enim amor ad appetitum pertineat, secundum ordinem appetituum est ordo amorum. Est autem imperfectissimus appetituum, naturalis appetitus absque cognitione, quod nihil aliud importat quam inclinationem naturalem. Supra hunc autem est appetitus sensibilis, qui sequitur cognitionem, sed est absque libera electione. Supremus autem appetitus est qui est cum cognitione et libera electione: hic enim appetitus quodammodo movet seipsum, unde et amor ad hunc pertinens est perfectissimus et vocatur dilectio, inquantum libera electione discernitur quid sit amandum. Deinde, cum dicit: et propter ipsum... Ostendit quomodo amor conveniat singulis, respectu singulorum. Unde considerandum est quod, cum amor importet habitudinem appetitus ad bonum amantis, tot modis contingit aliquid amari, quot modis contingit aliquid esse bonum alterius. Quod quidem, primo, contingit dupliciter; nam bonum dupliciter dicitur, sicut et ens: dicitur enim, uno modo ens proprie et vere, quod subsistit ut lapis et homo; alio modo quod non subsistit, sed eo aliquid est, sicut albedo non subsistit, sed ea aliquid album est. Sic igitur bonum dupliciter dicitur: uno modo, quasi aliquid in bonitate subsistens; alio modo, quasi bonitas alterius, quo scilicet alicui bene sit. Sic igitur dupliciter aliquid amatur: uno modo, sub ratione subsistentis boni et hoc vere et proprie amatur, cum scilicet volumus bonum esse ei; et hic amor, a multis vocatur amor benevolentiae vel amicitiae; alio modo, per modum bonitatis inhaerentis, secundum quod aliquid dicitur amari, non inquantum volumus quod ei bonum sit, sed inquantum volumus quod eo alicui bonum sit, sicut dicimus amare scientiam vel sanitatem. Nec est inconveniens si hoc etiam modo amemus aliqua quae per se subsistunt, non quidem ratione substantiae eorum, sed ratione alicuius perfectionis quam ex eis consequimur; sicut dicimus amare vinum, non propter substantiam vini ut bene sit ei, sed ut per vinum bene sit nobis vel inquantum delectamur eius sapore vel inquantum sustentamur eius humore. Omne autem quod est per accidens reducitur ad id quod est per se. Sic igitur hoc ipsum quod aliquid amamus, ut eo alicui bene sit, includitur in amore illius quod amamus, ut ei bene sit. Non est enim alicui aliquid diligendum per id quod est per accidens, sed per id quod est per se; et ideo oportet quidem diversitatem amorum accipere secundum ea quae sic amamus ut eis velimus bonum. Et quia unumquodque amamus inquantum est bonum nostrum, oportet tot modis variare amorem, quot modis contingit aliquid esse bonum alicuius. Quod quidem contingit quadrupliciter: uno modo, secundum quod aliquid est bonum suipsius et sic aliquid amat seipsum; alio modo, secundum quod aliquid per quamdam similitudinem est quasi unum alicui et sic aliquid amat id quod est sibi aequaliter coordinatum in aliquo ordine, sicut homo amat hominem alium eiusdem speciei et sicut civis amat concivem et sicut consanguineus, consanguineum; alio modo, aliquid est bonum alterius quia est aliquid eius, sicut manus est aliquid hominis et universaliter pars est aliquid totius; alio vero modo, secundum quod, e converso, totum est bonum partis: non enim est pars perfecta nisi in toto, unde naturaliter pars amat totum et exponitur pars sponte pro salute totius. Quod enim est superius in entibus, comparatur ad inferius sicut totum ad partem, inquantum superius, perfecte et totaliter, habet quod ab inferiori, imperfecte et particulariter habetur et inquantum supremum continet in se, inferiora multa. Unde et Dionysius hic quatuor modos amoris ponit: et primus est secundum quod inferius amat suum superius; et hoc est quod dicit quia propter bonum et pulchrum et ipsius gratia, minora, idest inferiora, amant meliora, idest superiora, convertendo se ad ea, quia in eis habent suam perfectionem; secundo, ponit modum, quo aequalia amant aequalia; et dicit quod ordinata, idest ea quae sunt unius ordinis, amant coordinata, idest aequalia communicative, idest inquantum communicant cum eis vel in specie vel in quocumque ordine; tertio, ponit modum quo superiora amant inferiora; et dicit quod meliora, idest superiora amant minora, idest inferiora provisive, idest inquantum provident eis ut sub se contentis; quarto, ponit modum quo aliqua amant seipsa et dicit quod ipsa singula amant seipsa contentive, idest inquantum unumquodque in seipso continetur. Deinde, cum dicit: et omnia pulchrum... Ostendit quid facit amor in amante. Quia enim amor est communis radix appetitus, oportet quod omnis operatio appetitus ex amore causetur, ut dictum est. Et quia omnis operatio uniuscuiusque rei ex appetitu causatur, sequitur quod omnis actio cuiuscumque rei ex amore causetur; et hoc est quod dicit quod omnia ex desiderio pulchri et boni faciunt et volunt quaecumque faciunt et volunt. Et sumit hic desiderium pro amore, quia est effectus eius, ut dictum est. Deinde, cum dicit: confidit... Ostendit quomodo Deus amat; et dicit quod confidenter dicere possumus quod Deus qui est omnium causa, propter excessum suae bonitatis, omnia amat; et ex amore facit omnia dans eis esse; et omnia perficit, implendo singula propriis perfectionibus; et omnia continet, conservando ea in esse; et cuncta convertit, idest in se ordinat sicut in finem; et sic dicimus: amor divinus est bonus et est boni, idest Dei quasi amantis et est propter bonum sicut propter obiectum; Deus enim nihil amat nisi propter suam bonitatem. Et ad exponendum hoc quod dixerat, subdit quod amor, quo Deus amat existentia est operativus bonitatis in ipsis; et propter hoc dicit ipsum bonum, quia causaliter praeexistit in bono, idest Deo, secundum excessum, sicut omnia ad perfectionem pertinentia quae sunt in creaturis, excellentius sunt in Deo et ideo dixerat divinum amorem esse boni; hic, inquam, divinus amor non permisit manere ipsum in seipso sine germine, idest sine productione creaturarum, sed amor movit ipsum ad operandum, secundum excellentissimum modum operationis inquantum produxit omnia in esse. Ex amore enim bonitatis suae processit quod bonitatem suam voluit diffundere et communicare aliis, secundum quod fuit possibile, scilicet per modum similitudinis et quod eius bonitas non tantum in ipso maneret, sed ad alia efflueret. Et non aliquis.... Hic excludit quamdam objectionem: posset enim alicui videri quod nomen amoris semper naturalem passionem significaret et ideo non esset eo utendum in divinis. Hanc autem obiectionem primo quidem excludit per rationem; secundo, per auctoritatem, ibi: sed ut non ista.... Circa primum, duo facit: primo, dicit obiectionem esse irrationabilem; secundo, adhibet rationem; ibi: oportet autem.... Dicit ergo primo quod nullus debet opinari quod nos commendemus in Deo nomen amoris praeter consuetudinem et convenientiam sacrarum scripturarum. Irrationabile enim est et pravum, sicut arbitror, quod homo non attendat ad virtutem intentionis, idest ad id quod aliquis intendit significare per nomen, sed ad ipsas dictiones; et hoc non pertinet ad eos qui volunt intelligere divina, sed ad eos qui respiciunt ad ipsas dictiones vel ipsos sonos leviter non ponderando significationem eorum et qui etiam continent sonos extra tantum, scilicet usque ad aures, ita quod non transeant ultra usque ad intellectum; qui non volunt videre quid talis dictio significet et quomodo contingit unam dictionem exponere per alias dictiones manifestiores, idem significantes. Sed tales patiuntur aliquid ab ipsis elementis, idest litteris, syllabis et lineis, idest figuris scriptis sensibilibus et non intelligibilibus, quia ipsi soni dictionum non transeunt usque ad intelligibilem partem animae, sed morantur circa labia loquentium et circa auditus audientium, sicut non sit possibile quod quaternarius numerus significetur per bis duo aut hoc quod dico rectilineum significetur per habens rectas lineas aut maternum solum significetur per patriam. Et simile est de quibuscumque aliis in quibus contingit unam intentionem significari diversis partibus orationis. Illi autem dicuntur compati litteris et dictionibus vocalibus et non intellectualibus, qui acceptant aliquas dictiones, quia afficiuntur ad ipsa voces et non attendunt ad sensus eorum. Deinde, cum dicit: oportet autem... Assignat rationem praemissorum; et primo, quod non oportet attendere ad voces, quando constat de sensibus; secundo, quod utendum sit vocibus planioribus; ibi: quando autem.... Dicit ergo primo quod oportet videre, secundum rectam rationem, quod elementis, scilicet vocibus et syllabis et lineis et orationibus, scriptis vel dictis, utimur propter sensus ipsos, scilicet propter auditum et visum. Sed quando anima nostra movetur intelligibili operatione ad intelligibilia participanda, tunc sensus exteriorum sensibilium superfluunt quia sensibilia sunt praeambula ad intelligibilia; quando autem pervenimus ad terminum, recedimus a via et ita quando iam constat de intentione intellecta per voces cessat officium vocum quibus significantur. Et ideo de hoc non est disceptandum. Et ponit exemplum de hoc quod intellectuales virtutes nostrae naturalis rationis etiam superfluunt quando anima nostra Deo conformata immittit se rebus divinis, non immissione oculorum corporalium, sed immissione fidei, scilicet per hoc quod divinum lumen ignotum et inaccessibile, seipsum nobis unit et communicat. Dum enim consideramus ea quae fidei sunt, non diiudicamus ea per rationem naturalem; et similiter cum volumus aliquid intelligere, non oportet hoc diiudicare per voces. Deinde, cum dicit: quando autem... Ostendit quod vocibus manifestioribus est magis utendum; et dicit quod quando mens nostra studet moveri ad contemplationem intellectivam per sensibilia, tunc sunt pretiosiores, idest utiliores illae sensibiles species quae manifestius portant vel deferunt intellectuales intentiones, ut planiores orationes, manifestiora visibilia. Sed quando ea quae non sunt manifesta in sensibilibus repraesentantur sensibus, tunc nec ipsi sensus possunt bene repraesentare sensibilia menti, ita scilicet quod ex ipsis sensibilibus intelligibilia capiantur. Et ideo, quia nomen amoris planius et communius, quam nomen dilectionis est, magis eo utendum ad intellectualem intentionem significandam. Deinde, cum dicit: sed ut non ista... Manifestat idem per auctoritates scripturae; et circa hoc, tria facit: primo, ostendit quomodo nomine amoris sacra scriptura utitur in divinis rebus; secundo, quomodo quidam reputant convenientius uti nomine amoris, quam nomine dilectionis; ibi: quamvis...; tertio, ostendit quod indifferenter utroque est utendum; ibi: ab audientibus.... Dicit ergo primo quod, ut non videatur praedictas rationes inducere tamquam volens pervertere sacras scripturas, contra istos qui nomen amoris in divinis accusant, inducit has auctoritates: ama eam et servabit te, secundum aliam translationem; nostra autem translatio habet, Pr 4: dilige illam, idest sapientiam et servabit te... Arripe illam et exaltabit te, et glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus. Et multa alia dicuntur ad laudem amoris in scripturis, ut patet in amatoriis theologiis, idest in canticis canticorum. Deinde, cum dicit: quamvis... Ostendit quod quidam magis utendum hoc nomine amoris in divinis censebant; et circa hoc, tria facit: primo, ponit sententiam aliorum; secundo, ostendit quid sibi super hoc videtur; ibi: mihi enim...; tertio, assignat rationem sententiae aliorum; ibi: propter hoc autem.... Dicit ergo primo quod quibusdam doctorum qui sanctos sermones tractaverunt, licet canonicas scripturas non conderent, visum est quod nomen amoris convenientius esset rebus divinis quam nomen dilectionis. Unde ignatius martyr scribit de Christo dicens: meus amor, idest Christus in quo totus meus amor est, crucifixus est. Philo dicit in libro quem fecit introducentem ad sacra eloquia, de divina sapientia: amator factus sum, pulchritudinis eius, Sg 8. Ex quo patet quod liber Sapientiae nondum habebatur inter canonicas scripturas. Unde concluditur quod non debemus timere uti nomine amoris nec ab hoc debet nos revocare aliqua obiectio, super hoc dubitationem ingerere intendens. Deinde, cum dicit: mihi enim... Ostendit quid sibi super hoc videatur; et dicit quod sibi videtur quod conditores sacrae scripturae communiter et indifferenter utuntur nomine dilectionis et amoris. Deinde, cum dicit: propter hoc... Assignat rationem quare quidam in divinis magis dicunt utendum nomine amoris; et dicit quod propter hoc videtur quod nomen amoris apponatur rebus divinis, ut excludatur acceptio illorum qui inconvenienter nomine amoris utuntur; quia cum in Deo, ut ipsum decet, laudetur verus amor non solum a nobis qui sacras scripturas exponimus sed et ab ipsis scripturis, multitudines hominum insipientium qui non possunt capere uniformitatem quam signat nomen amoris divini, prolapsae sunt secundum suam consuetudinem ad amorem qui invenitur in rebus corporalibus, qui est dissimilis et divisus: quia talis amor non invenit in uno totum quod ei sufficiat et ideo dividitur per diversa; et si per aliquod tempus sibi satisfiat in uno, tamen in hoc non durat, sed natus est quaerere in diversis quod sibi placet. Et hoc contingit rebus corporalibus quia sunt dissimilia et divisa. Hic autem amor non est verus amor, sicut nec bonum divisum, cum divisibile non sit verum et perfectum bonum, sed bonum indivisibile, quod est maxime unum; bonum enim et unum in idem concurrunt, ut Boetius probat in libro de consolatione. Hic autem amor corporalis est quoddam idolum, idest similitudo veri amoris vel magis quidam defectus sive casus a vero amore. Ideo autem prolabuntur multitudines ad hunc amorem, quia non possunt capere uniformitatem divini amoris; et ideo hoc nomen dispositum est in divina sapientia, sicut apparens multis molestius, idest inconvenientius, ad hoc quod sursum eleventur et excitentur, quasi in inferioribus recumbentes, ad cognitionem veri amoris et ut etiam liberentur a difficultate quam patiuntur circa hoc nomen; sicut etiam et in aliis Dei nominationibus, frequenter attribuuntur corporalia magis infima, ut mens cogatur in eis non remanere, sed super omnia Deum intelligere, ut in II cap. Angelicae hierarchiae dictum est. Et ideo nomine amoris utitur scriptura in divinis, quia hoc nomine magis utimur pro infimo et carnali amore. Rursus, inquam, inconveniens esset quod a nobis opinaretur esse terrenos zelos, idest amores in rebus divinis, qui videntur exprimi per nomen dilectionis, secundum quod apparet ex plano modo scripturae. Dixit enim quidam, scilicet david, 1R 1 secundum aliam translationem: cecidit dilectio tua super me, sicut dilectio mulierum; nostra vero translatio habet: doleo super te, frater mi ionatha, decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Deinde, cum dicit: ab audientibus... Ostendit quomodo accipitur secundum scripturas nomen dilectionis et amoris; et dicit quod ab illis qui recte audiunt divina hoc sancitur, quod in eadem virtute et significatione accipitur a sanctis theologis qui canonicas scripturas ediderunt, nomen dilectionis et amoris, secundum ea quae eis a Deo manifestata sunt vel quae ipsi de Deo manifestaverunt. Utrumque enim nomen est significativum cuiusdam virtutis unitivae, inquantum unit amantem amato, prout utrumque idem desiderant; et coniunctivae, prout utrumque coniungitur convenientiae alterius secundum inclinationem, secundum quam duo amantia se habent ad invicem; et differenter concretivae, secundum quod in tali coniunctione salvatur differentia utriusque amantium, quorum quandoque unum est superius aliud inferius; et haec quidem virtus praeexistit in pulchro et bono, scilicet in Deo qui amat et se et alia propter suam pulchritudinem et bonitatem. Et iterum haec virtus attribuitur rebus creatis a Deo, qui est pulcher et bonus, propter pulchrum et bonum, quod est proprium obiectum amoris. Nihil enim amatur, nisi secundum quod habet rationem pulchri et boni. Et haec quidem virtus continet coordinata, idest aequalia secundum quod sic se habent ad invicem quod alternatim sibi invicem communicant sua. Movet etiam virtus amoris superiora ad providendum inferioribus et collocat minus habentia, idest inferiora in superioribus inquantum convertit haec ad illa sicut ad proprium bonum quod habent in illis. Et haec supra exposita sunt.



Lectio 10


Postquam Dionysius determinavit de amore, hic determinat de extasi quae est effectus amoris et circa hoc, tria facit: primo, proponit extasim esse amoris effectum; secundo, manifestat hoc in creaturis; ibi: et monstrant...; tertio, manifestat hoc in Deo; ibi: audendum.... Circa primum, considerandum est quod haec est differentia inter vim cognoscitivam et appetitivam, quia actus virtutis cognoscitivae est secundum quod cognita sunt in cognoscente, actus autem virtutis appetitivae est secundum inclinationem quam habet appetens ad rem quae appetitur. Prima autem operatio appetitus est amor, ut supra dictum est, unde amor importat primam inclinationem appetitus in rem secundum quod habet rationem boni, quod est obiectum appetitus. Sicut autem ens dupliciter dicitur, scilicet de eo quod per se subsistit et de eo quod alteri inest, ita et bonum: uno modo, dicitur de re subsistente quae habet bonitatem, sicut homo dicitur bonus; alio modo, de eo quod inest alicui, faciens ipsum bonum, sicut virtus dicitur bonum hominis, quia ea homo est bonus; similiter enim albedo dicitur ens, non quia ipsa sit subsistens in suo esse, sed quia ea aliquid est album. Tendit ergo amor dupliciter in aliquid: uno modo, ut in bonum substantiale, quod quidem fit dum sic amamus aliquid ut ei velimus bonum, sicut amamus hominem volentes bonum eius; alio modo, amor tendit in aliquid, tamquam in bonum accidentale, sicut amamus virtutem, non quidem ea ratione quod volumus eam esse bonam, sed ratione ut per eam boni simus. Primum autem amoris modum, quidam nominant amorem amicitiae; secundum autem, amorem concupiscentiae. Contingit autem, quandoque, quod etiam aliqua bona subsistentia amamus hoc secundo modo amoris, quia non amamus ipsa secundum se, sed secundum aliquod eorum accidens; sicut amamus vinum, volentes potiri dulcedine eius; et similiter, cum homo propter delectationem vel utilitatem amatur, non ipse secundum se amatur, sed per accidens. In utroque igitur modo amoris, affectus amantis per quamdam inclinationem trahitur ad rem amatam, sed diversimode: nam in secundo modo amoris, affectus amantis trahitur ad rem amatam per actum voluntatis, sed per intentionem, affectus recurrit in seipsum; dum enim appeto iustitiam vel vinum, affectus quidem meus inclinatur in alterum horum, sed tamen recurrit in seipsum, quia sic fertur in praedicta ut per ea bonum sit ei; unde talis amor non ponit amantem extra se, quantum ad finem intentionis. Sed cum aliquid amatur primo modo amoris, sic affectus fertur in rem amatam, quod non recurrit in seipsum, quia ipsi rei amatae vult bonum, non ex ea ratione quia ei exinde aliquid accidat. Sic igitur talis amor extasim facit, quia ponit amantem extra seipsum. Sed hoc contingit tripliciter; potest enim illud substantiale bonum, in quod affectus fertur, tripliciter se habere: uno modo sic, quod illud bonum sit perfectius quam ipse amans et per hoc amans comparetur ad ipsum ut pars ad totum, quia quae totaliter sunt in perfectis partialiter sunt in imperfectis; unde secundum hoc, amans est aliquid amati. Alio modo sic, quod bonum amatum sit eiusdem ordinis cum amante. Tertio modo, quod amans sit perfectius re amata et sic amor amantis fertur in amatum, sicut in aliquid suum. Sic igitur cum affectus amantis fertur in amatum superius, cuius aliquid est ipse amans, ipsum suum bonum amans ordinat in amatum; sicut si manus amaret hominem, hoc ipsum quod ipsa est in totum ordinaret, unde totaliter extra se poneretur, quia nullo modo aliquid sui sibi relinqueretur, sed totum in amatum ordinaret. Non autem ita est, cum aliquid amat sibi aequale vel id quod infra se est: non enim una manus, si aliam amaret, totam se in aliam ordinaret, neque homo amans suam manum, totum bonum suum in bonum manus ordinat. Sic ergo aliquis debet Deum amare, quod nihil sui sibi relinquat, quin in Deum ordinetur. Cum autem aequalia vel inferiora amat, sufficit quod sit extra se exiens in illa ita dumtaxat quod non sibi soli intendat, sed aliis; nec oportet quod totaliter se in illa ordinet. Sic igitur amor divinus dupliciter potest hic accipi: uno modo, amor quo Deus amatur et sic exponenda est haec littera quod amor divinus facit extasim, idest ponit amantem extra se, idest ordinat ipsum in Deum ita quod non permittit ipsos amatores esse sui ipsorum, sed rerum divinarum quae amantur, quia nihil sui sibi relinquunt quin in Deum ordinent. Alio modo, potest intelligi amor divinus qui est a Deo derivatus, non solum in Deum, sed etiam in alia, scilicet aequalia vel inferiora et sic intelligendum est: non dimittens amatores esse sui ipsorum tantum, sed amatorum, idest eorum quae amantur, quia amor facit quod non solum sibi intendant, sed etiam aliis. Deinde, cum dicit: et monstrant... Manifestat quod dixerat, in creaturis; et primo, per inductionem; secundo, per auctoritatem; ibi: propter quod.... Dicit ergo primo quod praedictum effectum amoris, demonstrant superiora per providentiam quam faciunt de inferioribus; in hoc enim quodammodo extra se ponuntur, quod aliis intendunt; et similiter, monstrant coordinata, idest aequalia, per continentiam qua se invicem continent, prout scilicet, unum ab altero iuvatur et fovetur; et monstrant etiam inferiora per hoc quod divinius convertuntur in sua superiora, ut in quibus eorum bonum existit. In omnibus enim his apparet quod aliquid extra se exit, dum ad alterum convertitur. Utitur autem hic genitivis pro ablativis, quia graeci ablativis carent. Deinde, cum dicit: propter quod... Ostendit idem per auctoritatem; et dicit quod propter hoc quod amor non permittit amatorem esse sui ipsius, sed amati, magnus paulus constitutus in divino amore sicut in quodam continente et virtute divini amoris faciente ipsum totaliter extra se exire, quasi divino ore loquens dicit, Ga 2: vivo ego, iam non ego, vivit autem in me Christus scilicet quia a se exiens totum se in Deum proiecerat, non quaerens quod sui est, sed quod Dei, sicut verus amator et passus extasim, Deo vivens et non vivens vita sui ipsius, sed vita Christi ut amati, quae vita erat sibi valde diligibilis. Deinde, cum dicit: audendum... Dicit quod praedicta operatio amoris etiam in Deo invenitur, dicens quod hoc audacter dicendum est pro veritate, idest veritatem hanc audacter faciente; vel pro veritate, idest pro vero hoc asserendo, quod ipse qui est omnium causa per suum pulchrum et bonum amorem quo omnia amat, secundum abundantiam suae bonitatis qua amat res, fit extra seipsum, inquantum providet omnibus existentibus per suam bonitatem et amorem vel dilectionem et quodammodo trahitur et deponitur quodammodo a sua excellentia, secundum quod supra omnia existit et ab omnibus segregatur, ad hoc quod sit in omnibus, per effectus suae bonitatis, secundum quamdam extasim, quae tamen sic ipsum facit in omnibus inferioribus esse, ut supersubstantialis eius virtus non egrediatur ab ipso. Sic enim implet omnia quod ipse in nullo evacuetur sua virtute. Quod quidem addit, ut per hoc quod dixerat: deponitur, non intelligatur aliqua minoratio, sed hoc solum quod se inferioribus ingerit propter suae bonitatis participationem. Deinde, cum dicit: propter quod... Determinat de zelo, qui importat quamdam intensionem amoris; et dicit quod, quia operatio amoris excellentissime in Deo invenitur, propter hoc illi qui sunt excellentes in cognitione divinorum nominant Deum zelotem, ut patet Ex 20: ego Dominus Deus tuus zelotes, quia habet multum de amore bono ad existentiam creaturarum. Zelus autem importat intensionem amoris; quae quidem intensio contingit quandoque in hominibus, quia homo volens singulariter possidere quod amat, non patitur illud ab alio amari et secundum hoc quidam diffiniunt zelum dicentes: zelus est amor intensus non patiens consortium in amato. Sed hoc excludit a divino zelo, cum subdit quod excitat omnia ad zelum sui desiderii amativi; facit enim quod illud quidem quod amat ipse, etiam ab aliis ametur. Invenitur etiam in zelo et amore humano, alia conditio per quam differt a divino: amor enim in nobis causatur et similiter zelus ex pulchritudine et bonitate; non enim ideo aliquid est pulchrum quia nos illud amamus, sed quia est pulchrum et bonum ideo amatur a nobis; voluntas enim nostra non est causa rerum, sed a rebus movetur; voluntas autem Dei est causa rerum et ideo amor suus facit bona ea quae amat et non e converso: quia sua bonitas movet seipsum in seipso, quod non facit nostra; et hoc est quod dicit quod Deus dicitur zelotes, sicut per quem fiunt zelabilia, idest intense amabilia, ea quae sunt volita vel desiderata ab ipso vel a quibuscumque aliis. Contingit autem, quandoque, quod etiam nos facimus quaedam amabilia quae sunt ex opere nostro, sed tamen non omnia quae operamur amabilia sunt; facimus enim interdum mala et defectiva opera; Deus autem omnia quae facit, ex hoc ipso sunt bona et amabilia; et hoc est quod subdit quod Deus dicitur zelotes, sicut omnibus quae per eius providentiam proveniunt, existentibus zelabilibus, idest amabilibus intense. Sic igitur, finito eo quod dicere intendebat de bono et pulchro et amore, subiungit, quasi ex praemissis colligendo, quod amabile et amor totaliter est pulchri et boni. Sic amor et praeexistit in pulchro et bono sicut in subiecto, quamvis non proprie dici possit primum pulchrum et bonum, scilicet Deus, subiectum alicuius; et iterum, propter pulchrum et bonum fit et praeexistit amor et amabilitas in rebus, sicut propter causam.



Thomae A., In Dionysii De Divinis Nominibus Cap.4 Lec.7