Thomae A., In Dionysii De Divinis Nominibus Cap.11 Lec.2


Lectio 3


Postquam Dionysius determinavit de pace, hic movet dubitationem circa praedeterminata: dixerat enim supra, quod omnia desiderant pacem; hic circa hoc quaestionem movet: primo ergo movet dubitationem; secundo, solvit; ibi: et si quidem.... Quaerit ergo primo quomodo possit dici quod omnia desiderant pacem, cum multa sint quae in hoc gaudeant quod sunt alia ab aliis discreta et propria sponte quiescere non volunt, sed semper moveri desiderant. Cum autem ratio pacis in unitate et quiete consistat, haec omnia rationi pacis adversari videntur. Deinde, cum dicit: et si quidem... Solvit propositam dubitationem, secundum tres intellectus dubitationis propositae; quorum primum, primo prosequitur; secundo, secundum; ibi: si autem secundum casum...; tertio, tertium; ibi: si autem istos.... Circa primum, duo facit: primo, ponit solutionem; secundo, manifestat eam; ibi: et est et mundae.... Dicit ergo primo quod si ille qui praemissam dubitationem movet, cum dicit quod multa gaudent alteritate et discretione, intelligat de alteritate et discretione quae competit unicuique secundum suam propriam naturam, per quam alia ab aliis distinguuntur, quam quidem propriam naturam et distinctionem consequentem, nulla res perdere vult, contra hunc intellectum non oportet nos contradicere, sed dicemus quod desiderare talem discretionem est desiderare pacem: per hoc enim omnia diligunt ad semetipsa pacem habere et sibimetipsis uniri, quod volunt sua et quae sunt suorum, idest suas proprias naturas et quaecumque ad eadem pertinent, immobiliter et absque casu permanere. Per hoc autem quod id quod est proprium uniuscuiusque rei conservatur, et servatur pax et unitas rei ad seipsam. Unde sequitur quod desiderare discretionem quae consequitur propriam naturam, est desiderare pacem. Deinde, cum dicit: et est et mundae... Manifestat praedictam solutionem per efficientiam divinae pacis: praedictam enim discretionem in rebus statuere, ad divinam pacem pertinet, unde non est contrarium desiderio pacis, si talis discretio desideretur. Hoc est ergo quod dicit quod perfecta pax, scilicet divina conservat proprietatem, idest propriam naturam singulorum, in sua munditia et puritate, non permixtam extraneo, sed discretam ab eo. Et hoc quidem pertinet ad providentiam Dei, secundum quod pacem rebus donat; quam quidem providentiam, pluraliter nominat propter diversas providentiae participationes. Et hoc sic apparet: pertinet enim ad providentiam Dei, secundum quod pacem facit in rebus, ut bellum a rebus excludat quod adversatur paci. Bellum autem in rebus esset nisi confusio tolleretur, quia una res non contineretur intra limites proprios, sed quodammodo invaderet alienos. Sic igitur, per hoc quod divina providentia servat omnia non bellantia et inconfusa et unumquodque ad seipsum et diversas res ad invicem, statuit pacem in rebus; et hoc est quod subdit quod omnia, secundum stabilem et indeclinabilem virtutem, statuit ad sui pacem et immobilitatem, idest ut immobiliter in propria natura permaneant et sic ad se pacem habeant. Et quia iam solvit dubitationem quantum ad hoc quod dictum erat quod multa gaudent et alteritate et discretione, consequenter cum dicit: et si mota... Solvit eodem modo dubitationem, quantum ad hoc quod dictum est quod multi non volunt sponte quiescere; et dicit quod si illa, in quorum natura est quod moveantur, non volunt quiescere, sed volunt semper moveri proprio motu, hoc etiam desiderium est pacis quae a Deo est in omnia derivata, per quam omnia conservantur in seipsis, absque hoc quod cadant ab eo quod competit eis secundum propriam naturam; et per consequens, per divinam pacem conservatur proprietas omnium mobilium et motivorum. Prima autem motiva sunt immobilia, quia cum in mobilibus non sit procedere in infinitum, necesse est devenire ad aliquod primum moventium immobile, ut probatur VIII physicorum. Primum vero movens immobile, necesse est esse vivens, ut probatur in XII metaphysicorum; et ideo signanter dicit: et motivam vitam immobilem. Sic autem custoditur per divinam pacem, proprietas mobilium et vita immobilis motivorum, ut non excidant a naturali statu. Intantum autem conservatio proprietatis mobilium et motivorum pertinet ad divinam pacem, inquantum ea quae moventur, sic habent ad seipsa pacem et eodem modo se habent in sua mobilitate, secundum quod operantur ea quae ad ipsa pertinent: moveri enim est proprium opus mobilis, inquantum est mobile. Quod autem propriam operationem retinet, habet ad se pacem. Unde patet quod cum ea quae naturaliter moventur, volunt moveri semper et non quiescere, pacem desiderant. Deinde, cum dicit: si autem secundum casum... Solvit dubitationem motam, quantum ad secundum intellectum dubitationis; et dicit quod si ille qui dubitationem movit, cum dixit quod multa gaudent alteritate et discretione, non intellexit de alteritate et discretione naturali, quae pertinent ad rationem pacis, sed intellexit de alteritate et discretione secundum casum a pace, idest secundum quod aliquid excidit ab unione in quo consistit ratio pacis et sic velit probare quod pax non est omnibus amabilis, contra hunc opponentem sic erit dicendum quod nihil est quod totaliter excidat ab omni unione, in qua consistit ratio pacis. Et hoc sic probat: quia nullo modo potest esse aliquid existens per se vel aliquid in existentibus, ut accidens vel pars, quod omnino ceciderit ab unitione; quem quidem casum quadruplicem per quatuor loquitur: primo quidem quantum ad ipsum casum, cui opponitur statio, secundum quod aliquid stat in naturali unitione; et quantum ad hoc, dicit: instabile. Deinde ea tangit ex quibus casus accidit: cadit autem aliquid, dum tolluntur ea per quae stabat; stat autem aliquid in naturali unitione per tria: primo quidem, per terminum quo continetur ne effluat; nam et sicca continentur propriis terminis et humida continentur terminis alienis et forma per quam unaquaeque res continetur in suo esse, terminus dicitur; et quantum ad hoc, dicit: interminatum. Secundo, aliquid habet stationem per aliquod extrinsecum continens, sicut corpora continentur loco; et secundum hanc similitudinem, omne exterius continens et non conservans, locus dici potest; et quantum ad hoc, dicit: incollocabile. Tertio, aliquid habet stationem in sua propria operatione ex fine; quia enim artifex habet finem determinatum suae operationis, regulariter operatur secundum regulam finis; quod autem non habet finem determinatum, sed vagatur circa diversos fines, oportet quod sit fluctuans et instabile circa propriam operationem; et quantum ad hoc dicit: indefinitum. Sic ergo nihil totaliter excidit ab unitione pacis; unumquodque autem appetit et amat id quod est sibi conforme, refugit autem contrarium: impossibile enim est esse aliquod ens quod totaliter unitionem refugiat et appetat alteritatem et discretionem, quae est secundum casum a naturali pace. Deinde, cum dicit: si autem istos... Solvit dubitationem secundum tertium intellectum, prout id quod dictum est quod multa sunt quae alteritate et discretione gaudent, non referatur ad appetitum naturalem, ut in praemissis, sed ad appetitum voluntarium. Et dicit quod si ille qui movet dubitationem dicat illos homines inimicari paci et bonis eius, qui gaudent in exterioribus litibus et interioribus commotionibus animi quas vocat furores, quae duo pertinent ad divisionem paci contrariam; et iterum gaudent variationibus et instabilitatibus quae videntur paci contrariari, et hoc quantum ad secundam partem dubitationis, dicendum est quod tales etiam homines detinentur a desiderio pacis, secundum quamdam obscuram similitudinem. Et hoc sic manifestat: tales enim homines multum impugnantur a passionibus, quibus commoventur et sic per huiusmodi passiones, eorum pax interior perturbatur. Huiusmodi ergo impugnationem passionum ex desideriis pacis sedare volunt non sapienter, sed stulte. Putant enim quod possunt habere interiorem pacem, implendo superflua et inordinata sua desideria quae incitantur secundum varias passiones, sed per hoc magis perturbantur, dum non possunt consequi delectationes a quibus detinentur: impossibile est enim quod homo, superfluis et inordinatis desideriis subiacens, omnia desiderata consequi possit; et ideo tales, quaerentes pacem, lites commovent ut sua desideria impleant. Et quia variis desideriis subiacent, variationibus gaudent. Sapienter autem hanc impugnationem passionum sedarent si, multa desideria reprimentes, ad unum desiderium verae pacis converterentur. Deinde, cum dicit: quid dicat... Determinat de pace facta per Christi incarnationem, dicens quod sufficiens aliquid dici non potest de pietate Dei quae effundit pacem in mundum per Christum; secundum quam pacem, iam liberati a peccato didicimus, doctrina et exemplo Christi et interiori spiritus sancti inspiratione, non facere bellum peccando neque contra nosmetipsos neque discordando a sanctis angelis, sed per hanc pacem, secundum nostram virtutem, operamur ea quae Dei sunt, simul cum sanctis angelis; et hoc, secundum providentiam et gratiam Iesu qui operatur omnia in omnibus et qui facit illam ineffabilem pacem quae est ab aeterno praeordinata; per quam pacem, reconciliamur ipsi Christo in spiritu sancto, qui est spiritus dilectionis et pacis; per ipsum Christum et in ipso Christo, simul reconciliamur Deo patri. De his autem supernaturalibus donis pertinentibus ad pacem factam per Christum, dictum est sufficienter in libro de theologicis hypotyposibus et hoc secundum testimonia scripturarum a Deo inspiratarum; et ideo hic de his breviter pertransivimus.



Lectio 4


Postquam determinavit Dionysius de pace quae in rebus constituitur per dona divina, hic determinat de ipsis divinis perfectionibus, secundum quod per se in abstracto considerantur; et circa hoc, tria facit: primo, movet dubitationem; secundo, solvit eam, ibi: et primum quidem...; tertio, solutionem per dicta aliorum confirmat, ibi: et quid oportet? Est ergo circa primum sciendum quod timotheus in quadam epistola ad Dionysium scripta, de duobus in ea interrogaverat: primo, quidem, quid sit per se vita et per se sapientia: talibus enim frequenter Dionysius utitur, ut in praecedentibus patet. Secundo, timotheus in eadem epistola dixerat se dubitasse quomodo Dionysius quandoque dicebat Deum esse per se vitam quandoque, autem, Deum esse causam per se vitae; et ideo dicit Dionysius quod timotheum ab hac dubitatione liberare voluit, quantum in ipso fuit. Deinde, cum dicit: et primum... Solvit motas dubitationes; et primo, secundam: ostendens quomodo Deus sit per se vita et causa per se vitae; secundo, solvit primam: ostendens quid sit per se esse et per se vita; ibi: dicis autem.... Dicit ergo primo quod non vult nunc assumere dicta, quasi dicta simpliciter; et ideo, quia per se vita non dicitur simpliciter, sed multipliciter, non est contrarium quod dicamus Deum per se vitam aut per se virtutem; et iterum quod dicamus eum substantificatorem, idest creatorem per se vitae aut per se pacis aut per se virtutis. Esset autem contrarium, si ista non multipliciter dicerentur. Cum enim dicimus Deum esse substantificatorem per se vitae et huiusmodi, laudamus eum sicut causam omnium existentium ex illis existentibus quae maxime et primo existunt. Manifestum est enim quod per se vita est prius quam vivens et sic de aliis. Unde, si Deus est causa horum primorum, est causa omnium. Cum vero dicimus Deum esse per se virtutem aut per se vitam, laudatur Deus sicut existens super omnia et super ea quae sunt prima inter omnia dicitur per se vita, per quemdam excessum. Deinde, cum dicit: dicis autem... Solvit primam dubitationem, scilicet quid sit per se vita; et primo, repetit quaestionem; secundo, excludit falsum intellectum; ibi: hoc autem...; tertio, determinat veritatem; ibi: sed per se esse.... Proponit ergo primo, ex persona timothei, quid significetur cum dicitur per se esse aut per se vita et quaecumque alia huiusmodi et dicit signanter: absolute, idest abstracte et principaliter, idest sicut principia aliorum; nam per se vita significat principia viventium. Deinde, cum dicit: hoc autem... Excludit erroneum intellectum. Ad cuius evidentiam sciendum est quod platonici, ponentes ideas rerum separatas, omnia quae sic in abstracto dicuntur, posuerunt in abstracto subsistere causas secundum ordinem quemdam; ita scilicet quod primum rerum principium dicebant esse per se bonitatem et per se unitatem et hoc primum principium, quod est essentialiter bonum et unum, dicebant esse summum Deum. Sub bono autem ponebant esse, ut supra dictum est et sub esse ponebant vitam et sic de aliis. Et ideo dicebant sub summo Deo, esse quamdam divinam substantiam quae nominatur per se esse et sub hac aliam, quae nominatur per se vita. Hoc ergo excludere intendens, dicit quod id quod supra dixerat, quod per se esse et per se vita primo a Deo subsistunt, non est aliquid erroneum, sed est rectum et planas manifestationes habens: non enim nominamus per se esse aliquam substantiam divinam aut angelicam, quae sit causa essendi omnibus; addit autem angelicam, quia quos platonici deos secundos dicebant, nos angelos nominamus. Solum enim ipsum esse supersubstantiale divinum est principium et substantia et causa quod omnia existentia sint: ut hoc quod dicit principium referatur ad ordinem naturae, secundum quod esse divinum praecedit omnia entia; substantia, vero, importet rationem exemplaris: id enim cuius substantia est suum esse, est exemplar omnium existentium; quod autem dicitur causa pertinet ad hoc quod dat esse existentibus. Similiter autem cum dicimus per se vitam, non intelligimus quamdam deitatem causativam vitae, quae sit alia praeter vitam summi Dei, qui est causa omnium quae vivunt et etiam ipsius per se vitae. Et ut in summa omnia colligamus, non dicimus esse aliquas essentias et hypostases separatas quae sint principia rerum et creatrices earum, quas platonici dixerunt esse deos existentium et creatores, quasi per se operantes ad rerum productionem. Huiusmodi autem deos, si vere et proprie loqui volumus, dicamus non existere in rebus; neque illi qui tales deos posuerunt, per aliquam certitudinem scientiae hoc invenerunt aut ipsi aut patres eorum; quia neque primi platonici neque posteriores, huius rei scientiam per certas et firmas scientias accipere potuerunt, sed per quasdam humanas rationes decepti sunt ad opinandum. Deinde, cum dicit: sed per se esse... Excluso errore, solvit secundum veritatem; et dicit quod per se esse et per se vita et huiusmodi, dupliciter dicuntur: uno modo, dicuntur de Deo qui est unum supersubstantiale principium omnium et causa; et dicitur Deus per se vita vel per se ens, quia non vivit participatione alicuius vitae neque est per participationem alicuius esse, sed ipse est suum vivere et sua vita et excedens omne esse et omnem vitam quae participatur a creaturis et existens principium vivendi et essendi omnibus. Alio autem modo, per se esse et per se vita dicuntur virtutes vel perfectiones quaedam secundum providentiam unius Dei imparticipabilis datae creaturis ad participandum. Licet enim Deus, qui est harum virtutum principium, in se imparticipabilis maneat et per consequens non participetur, tamen dona ipsius dividuntur in creaturis et partialiter recipiuntur, unde et participari dicuntur a creaturis; et secundum quod participantur secundum proprietatem uniuscuiusque participantium, secundum hoc participantia et sunt et dicuntur ex natura existentia, inquantum participant esse; et viventia, inquantum participant vita; et divina inquantum participant deitate; et simile est de aliis. Et quia principium imparticipatum, causa est et participationum et participantium, ideo Deus et participationum et participantium substantificator est. Participationes autem ipsae tripliciter considerari possunt: uno modo secundum se, prout abstrahunt et ab universalitate et a particularitate, sicut signatur cum dicitur: per se vita; alio modo considerantur in universali, sicut dicitur vita totalis vel universalis; tertio modo in particulari, secundum quod vita dicitur huius vel illius rei. Similiter et participantia dupliciter considerari possunt: uno modo in universali, ut si dicatur vivens universale vel totale; alio modo, in particulari, ut si dicatur hoc vel illud vivens. Et horum omnium Deus causa est; et hoc est quod dicit quod bonus, idest Deus primo quidem dicitur esse substantificator ipsorum, scilicet per se vitae et per se esse et huiusmodi, prout per se et absolute consideratur; postea, totorum ipsorum, idem universalis esse et similium; postea particularium ipsorum, ut particularis esse vel particularis vitae; postea totaliter participantium ipsis, viventis universalis et existentis universalis; postea particulariter ipsis participantium, ut huius vel illius entis aut viventis. Deinde cum dicit: et quid oportet... Confirmat solutionem propositam per dicta aliorum et dicit quod non oportet de praemissis dubitare, cum aliqui ex doctoribus divinae et christianae religionis, sicut hierotheus et alii apostolorum discipuli, hoc ipsum dicant, scilicet quod bonitas et deitas omnibus supereminens, est causa ipsius per se deitatis et bonitatis, nominantes per se bonitatem quoddam donum ex Deo proveniens per quod entia sunt bona; et per se deitatem quoddam Dei donum, per quod aliqui fiunt participative dii; et similiter nominant per se pulchritudinem, ipsam effusionem pulchritudinis per quam causatur et universalis et particularis pulchritudo in rebus et per quam fiunt aliqua et universaliter et particulariter pulchra. Et similiter est dicendum de omnibus aliis quaecumque dicuntur secundum eumdem modum, quibus demonstrantur dona divinitus provisa et bonitates participatae ab entibus creatis, quae procedunt copiosa effusione et supermanant a Deo qui est imparticipabilis, cum ipse non fiat pars alicuius; ita quod ipse, qui est causa omnium, perfecte sit super omnia et ipse Deus, qui est supersubstantialis et supernaturalis, excedat omnem substantiam et naturam, inquantum neque participat neque participatur, sed remanet in sua puritate simplex et indivisus.



CAPITULUM 12


Postquam Dionysius exposuit divina nomina per quae significatur emanatio perfectionum a Deo in creaturas, hic exponit nomina Dei quae designant rerum gubernationem; in qua quidem gubernatione, sunt quatuor attendenda: primo quidem, divinae cognitionis providentia, ad quam pertinet nomen deitatis; secundo, potestas exequendi Sapientiae divinae ordinationem, ad quam pertinet nomen dominationis; tertio, ipsa executio gubernationis, ad quam pertinet nomen regis; quarto, gubernationis effectus, qui est munditia ab omni inordinatione et ad hoc pertinet nomen sanctitatis; unde in hoc capitulo agit de sancto sanctorum; rege regum; Domino dominorum; Deo deorum, ut patet ex titulo. Similiter etiam ex ipso modo loquendi quo dicitur: sanctus sanctorum vel rex regum, quaedam gubernationis praesidentia designatur. Circa hoc ergo duo facit: primo, dicit de quo est intentio; secundo, exequitur propositum, ibi: igitur sanctitas.... Dicit ergo primo quod quia, secundum suum arbitrium, ad convenientem finem adducta sunt quae de praemissis dicere oportebat, conveniens est ut Deum qui infinitis modis nominari potest in suis effectibus, laudemus nunc sicut sanctum sanctorum, secundum illud daniel. 9, secundum aliam litteram: cum venerit sanctus sanctorum; et sicut regem regum, secundum illud apocal. 19: habet in vestimento et in femore suo scriptum: rex regum et Dominus dominantium; et regnatorem saeculorum, secundum illud Ps 144: regnum tuum, regnum omnium saeculorum; et in saecula et adhuc, secundum illud Ex 15: Dominus regnabit in aeternum et ultra; et sicut Dominum dominorum, ut est ex apocalypsi introductum; et Deum deorum, secundum illud psalmistae, Ps 49: Deus deorum Dominus locutus est. Has enim laudes divinas in scripturis positas, in hoc capitulo exponere intendit. Circa horum autem expositionem sic procedere intendit, ut primo dicat quid sit per se sanctitas; et quid regnum; et quid dominatio; et quid deitas; deinde, quid intendunt scripturae demonstrare per huiusmodi nominum duplicitatem, cum dicitur sanctus sanctorum vel Deus deorum. Deinde, cum dicit: igitur sanctitas... Exequitur intentum de praemissis; et primo, manifestat primum, scilicet per unumquodque praedictorum quid sit intelligendum; secundo, manifestat secundum, scilicet causam praedictae reduplicationis in scripturis; ibi: quoniam autem.... Circa primum, duo facit: primo, ostendit quid sit unumquodque praedictorum, secundum se consideratum; secundo, qualiter Deo attribuantur; ibi: igitur haec.... Circa primum, quatuor exponit: primo exponit quid sit sanctitas; et dicit quod, secundum nostram acceptionem, per sanctitatem intelligitur munditia quae est libera ab omni immunditia et perfecta et immaculata; in quibus verbis, tres gradus munditiae designantur qui ad sanctitatem requiruntur: quorum primus est libertas ab omni immunditia; servus autem immunditiae existit qui totaliter ab immunditia vincitur et ei subiicitur. Primus ergo gradus munditiae est ut aliquis ab huiusmodi servitute immunditiae liberetur. Secundus autem gradus est ut sit munditia perfecta: perfectum enim est cui nihil deest; contingit autem quandoque quod aliquis immunditiae quidem non subiacet, deest tamen sibi aliquid ad munditiam, inquantum passionibus immunditiae inquietatur quae, cum tolluntur, fit perfecta munditia. Tertius gradus munditiae est ut sit omnino immaculata; maculari enim dicitur quod non ab intrinseco, sed ab extrinseco inquinatur. Erit ergo omnino immaculata munditia, cum non solum in seipso aliquis puritatem habet, sed etiam nihil est exterius, quod eum ad immunditiam trahere possit. Et in his tribus munditiae gradibus, ratio sanctitatis perfecte consistit. Deinde, cum dicit: regnum autem... Ostendit quid sit regnum; nomen autem regni a regendo est assumptum: in omni autem directione, primo, considerandus est finis ad quem dirigens perducere intendit; secundo, consideranda est facultas perveniendi ad finem; tertio, consideranda est regula per quam aliquid directe ad finem perducitur, quae quidem regula, in humanis actibus, lex vocatur; quarto vero, consideranda est proportio eius quod ad finem perducitur, ad finem ipsum: non enim quodlibet natum est consequi quemlibet finem. Quia vero per nomen regni datur intelligi non unius tantum directio, sed totius multitudinis humanae, quae quidem non est uniformis, sed habens multas varietates secundum diversas hominum conditiones et diversa officia, quae ad bonum statum multitudinis pertinent, ideo, quamvis sit unus communis totius multitudinis finis, tamen sunt multi et differentes diversorum fines particulares; puta: medici, sanitas; militis, victoria; oeconomici, divitiae; et sic de aliis. Ad consequendum autem diversos fines, necesse est homines diversas facultates habere ex diversis bonis quibus oriuntur et diversis legibus regulari: aliae enim leges imponendae sunt militi; aliae emptori; aliae venditori; et sic de aliis. Similiter ad diversos fines diversi ordines hominum instituendi sunt: non enim decet eosdem esse milites et negotiatores, ne per confusionem impediantur officia. Quia igitur rex est qui regendae multitudinis curam habet, ad eum pertinet, primo quidem distribuere fines ut nihil necessariorum multitudini desit; ad eum etiam pertinet distribuere bonorum ornatus et distribuere leges ut scilicet singuli propriis legibus regulentur; ad eum etiam pertinet distribuere ordines officiorum; et hoc est quod dicit quod regnum est distributio finis et ornatus et legis et ordinis. Deinde, cum dicit: dominatio autem... Ostendit quid sit dominatio, ad quam tria requiruntur: primo quidem, superioritas gradus. Esset autem indecens aliquem esse in superiori gradu, nisi et bonis potioribus abundaret; et ideo, secundo, requiritur bonorum abundantia. Quae etiam non sufficeret nisi, tertio, adesset potestas continendi et coercendi subditos, alioquin excessus secundum bonorum abundantiam faceret ditiorem vel meliorem, non autem Dominum; et ideo, tertio, requiritur potestas regendi subditos. Hoc est ergo quod dicit quod dominatio non tantum est excessus peiorum, idest inferiorum quod pertinet ad sublimitatis gradum, sed etiam est perfecta et omnimoda possessio et pulchrorum et bonorum; dicit autem: pulchrorum et bonorum: non solum enim oportet eum qui dominatur abundare in bonis, sed etiam, ad hoc quod in reverentia habeatur, oportet illa bona esse conspicua, quod ad rationem pulchritudinis pertinet. Dicit autem: omnis perfecta et omnimoda possessio, ut omnia bona habeat et unumquodque eorum quae habet sit perfectum et ut plene habeat et non debiliter. Quantum vero ad tertium, dicit: et vera et cadere non valens fortitudo; quod potest exponi vel de fortitudine virtutis interioris, quae est vera fortitudo ad ea quae sunt hominis et non potest cadere, nisi gratia divina sublata; vel potest referri ad exteriorem fortitudinem quod sit vera et non ficta, sicut contingit in aliquibus qui se ostentant esse potentiores quam sint, et cadere non valens, scilicet de facili propter sufficientiam auxiliorum. Et quod hoc sit de ratione dominationis probat per derivationem nominis, quia hoc quod signat dominium facere, in graeco a quo denominatur et dominatio et Dominus et dominans, signat praedicta. Deinde, cum dicit: deitas autem... Ostendit quid sit deitas. Et quia, ut Damascenus dicit, hoc nomen theos quod in graeco signat Deum, a theasthe idest considerando omnia dicitur, ideo nomen deitatis hic Dionysius secundum rationem providentiae exponit. In nomine autem providentiae intelligitur cognitio non per modum speculationis tantum, sed secundum quod est directiva et inclinativa ad rerum gubernationem. Sic igitur in nomine deitatis, primo quidem intelligitur respectus divinus ad omnia; secundo, continentia qua omnia continentur sub Deo certis quibusdam regulis et mensuris; tertio, communicatio divinae bonitatis in creaturis quae sub Deo continentur. Et hoc est quod dicit quod deitas est quae omnia videt: dicitur autem a theaste quod est videre, ut dictum est. Sed qualis sit ista visio omnium, quae in nomine deitatis intelligitur, exponitur per id quod subditur quod ipsa est etiam omnia circumspiciens et continens et seipsa implens, suam bonitatem communicando et hoc secundum providentiam et bonitatem perfectam. Sed ne aliquis aestimaret divinam providentiam et bonitatem obligatam esse ad istum cursum et ordinem qui apparet in rebus ex gubernatione divina, ad hoc excludendum subdit: quod deitas excedit omnia quae eius providentia utuntur, quia scilicet sapientia et virtus et bonitas eius, non limitatur ad istum cursum rerum, sed in infinitum superabundat. Deinde, cum dicit: igitur... Ostendit qualiter praedicta Deo attribuantur; et dicit quod in Deo, qui est causa excedens omnia praedicta, laudari possunt absolute, ut dicatur quod in Deo est sanctitas, regnum, dominatio et deitas. Sed adhuc addere nos possumus aliqua ad ipsius excessum pertinentia, sicut quod dicamus quod ipsa prima causa est sanctitas et dominatio excedens et etiam regnum supremum et simplicissima deitas, quia primae causae non convenit deitas per participationem, sed per essentiam. Assignat autem consequenter rationem praemissorum: et primo quidem, quantum ad sanctitatem quam dixit esse munditiam quamdam; et dicit quod omnis munditia quorumcumque existentium praeexistit in uno quod est prima causa, non quidem divisim, sed collective prout scilicet ea quae sunt in effectibus multiplicata, in causa inveniuntur simplicia et ex ipsa prima causa distribuitur munditia et puritas ad omnia existentia, secundum quod cuilibet competit. Sed notandum quod duo adiungit munditiae, scilicet diligentiam et claritatem; quorum unum, scilicet diligentia est munditiae operativa: diligenti enim studio, munditia conservari oportet; alterum, vero, scilicet claritas ex munditia consequitur: ea enim quae sunt depurata, sunt in seipsis magis evidentia et perfectius aliunde splendorem recipere possunt. Deinde, quantum ad rationem regni, dicit quod similiter in prima causa subsistit et ab eo distribuitur ordinatio et ornatus quae in ratione regni includuntur, per quae exterminatur, idest tollitur inconvenientia et inaequalitas et incommensuratio quae opponuntur iustitiae, quae per regnum constitui debet: ut inconvenientia accipiatur per comparationem hominis ad suam actionem, dum facit quod non convenit; inaequalitas vero per comparationem unius hominis ad alium, dum non servatur iustitiae aequalitas inter homines; incommensuratio autem per comparationem hominis ad ea quae habet, dum scilicet alicui plura dantur aliquando, praeter suam mensuram. Haec enim omnia per ordinationem regni excludi debent. Nec sufficit excludere vitia, nisi qui gubernantur per regnum, dirigantur ad debitum finem; unde dicit quod ordinatio divini regni, ea quae habentur digna eius participatione exultat, idest cum quadam laetitia elevat et implendo circumagit ad quamdam identitatem bene ordinatam, idest ut conveniant in eodem optimo ordine; et directionem, idest ut debitam rectitudinem sortiantur: iste est enim finis regni, ut omnia sub uno, bono ordine, contineantur et dirigantur. Deinde, quantum ad dominationem dicit quod in uno, quod est omnium causa, collective subsistit et distribuitur omnis perfecta possessio omnium pulchrorum, quae pertinent ad rationem dominationis, ut dictum est. Quantum vero ad deitatem, subdit quod in eodem uno subsistit et in eodem distribuitur omnis bona providentia Dei quae est considerativa et contentiva eorum quibus providet, quae sub eius ordine continentur, inquantum ex sua benignitate tribuit seipsam per quamdam participationem ad hoc quod deificet eos qui convertuntur ad ipsum; deificet, dico, idest deos faciat per participationem similitudinis, non per proprietatem naturae. Deinde, cum dicit: quoniam autem... Respondet secundae quaestioni, scilicet quid volunt eloquia monstrare per nominum duplicationem; et primo, ostendit qualiter dicatur Deus, sanctus sanctorum, rex regum, Dominus dominorum, Deus deorum; secundo, ostendit qui sint isti sancti et reges quorum Deus dicitur esse sanctus, et rex, etc. Ibi: sanctos autem.... Dicit ergo primo quod Deus, qui est omnium causa, supereminenter omnibus, habet plenitudinem bonitatis super omnia alia. Ideo ad designandum hunc excessum quo excedit omnia, dicitur in scripturis sanctus sanctorum et reliqua, idest rex regum, Dominus dominantium et Deus deorum: designatur enim, in isto modo locutionis, emanatio quaedam a causa superiori, ut intelligatur, cum dicitur sanctus sanctorum, quod ab ipso emanat sanctitas in omnes alios et sic de aliis. Designatur etiam quidam excessus, secundum quem Deus ab omnibus segregatur, quasi superior omnibus existens, ut sit sensus: sanctus sanctorum, idest sanctus excedens omnes sanctos: sic enim ea quae sunt sancta et divina et dominantia et regalia, excedunt ea quae non sunt talia; et rursus, sicut participationes excedunt participantia, ut sanctitas sanctum, ita collocatur super omnia existentia, ille qui est superior omnibus existentibus, eo quod est causa quaedam imparticipabilis omnium participantium et participationum: causa enim excedit causata. Deinde, cum dicit: sanctos autem... Ostendit qui dicantur sancti et reges quibus Deus comparatur; et dicit quod sancta eloquia nominant sanctos et reges et dominos et deos, principaliores ornatus in singulis, idest illos qui sortiuntur primos gradus in singulis ordinibus sicut, inter angelos, supremi angeli et, inter homines, supremi homines: et hoc ideo, quia supremi in singulis ordinibus, accipiunt Dei dona in maiori simplicitate, quia magis assimilantur Deo, in quo est simplex et uniformis deitas et bonitas. Et sic per principaliores ex sui simplicitate illis distribuit et huiusmodi Dei dona multiplicantur in inferioribus, secundum eorum differentias; et rursus, secundum ordinationem finis, primi et superiores, varietatem provenientem in inferioribus congregant per quamdam reductionem ad similitudinem suae unitatis, per quamdam providentiam deiformem: sic enim et Deus diffundendo sua dona et multiplicat et rursus per opus providentiae multiplicia reducit in ordinem unius finis.



Thomae A., In Dionysii De Divinis Nominibus Cap.11 Lec.2