Catechismus Cath. Eccl. 455


ARTICULUS 3: IESUS CHRISTUS « CONCEPTUS EST DE SPIRITU SANCTO,

NATUS EX MARIA VIRGINE »

Paragraphus 1: FILIUS DEI HOMO FACTUS EST

I. Cur Verbum caro factum est?

456 Cum Symbolo Nicaeno-Constantinopolitano respondemus confitentes: « Propter nos homines et propter nostram salutem, descendit de caelis, et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine et homo factus est » (DS 150).

457 Verbum caro factum est ut nos cum Deo reconcilians salvaret: Deus « dilexit nos et misit Filium Suum propitiationem pro peccatis nostris » (1Jn 4,10). « Pater misit Filium salvatorem mundi » (1Jn 4,14). « Ille apparuit, ut peccata tolleret » (1Jn 3,5):
« Opus enim habebat medico natura nostra, quae morbo laborabat. Opus habebat eo qui erigeret, homo qui ceciderat. Opus habebat eo qui vivificaret, qui a vita exciderat. Opus habebat eo qui ad bonum reduceret, qui defluxerat a boni participatione. Egebat lucis praesentia, qui erat inclusus in tenebris. Quaerebat redemptorem captivus, adiutorem vinctus, liberatorem is qui iugo premebatur servitutis. Haecne sunt parva et indigna quae Deum moveant, ut descendat ad humanam naturam visitandam, cum adeo infeliciter et miserabiliter affecta esset humanitas? »(322).
(322) Sanctus Gregorius Nyssenus, Oratio catechetica 15, 3: TD 7, 78 (PG 45, 48).


458 Verbum caro factum est ut sic amorem Dei cognoscamus: « In hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium Suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per Eum » (Io Jn 4,9). « Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium Suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in Eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam » (Jn 3,16).

459 Verbum caro factum est ut nostrum sit sanctitatis exemplar: « Tollite iugum meum super vos et discite a me... » (Mt 11,29). « Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me » (Jn 14,6). Atque Pater super Transfigurationis montem mandat: « Audite Illum » (Mc 9,7) (cf. Dt 6,4-5). Ipse utique beatitudinum est exemplar et Legis novae norma: Diligite invicem « sicut dilexi vos » (Jn 15,12). Hic amor effectivam sui ipsius implicat oblationem ad sequelam Illius (cf. Mc 8,34) .

460 Verbum caro factum est ut nos efficeret « divinae consortes naturae » (2P 1,4): « Propter hoc Verbum Dei homo, et qui Filius Dei est Filius hominis factus est, ut homo, commixtus Verbo Dei et adoptionem percipiens, fiat filius Dei »(323). « Ipse siquidem homo factus est, ut nos dii efficeremur »(324). « Unigenitus (...) Dei Filius, Suae divinitatis volens nos esse participes, naturam nostram assumpsit, ut homines deos faceret factus homo »(325).
(323) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 19, 1: SC 211,374 (PG 7, 939).
(324) Sanctus Athanasius Alexandrinus, De Incarnatione, 54, 3: SC 199,458 (PG 25, 192).
(325) Sanctus Thomas Aquinas, Officium de festo corporis Christi, Ad Matutinas, In primo Nocturno, Lectio 1: Opera omnia, v. 29 (Parisiis 1876) p. 336.


II. Incarnatio

461 Ecclesia, sancti Ioannis expressionem iterum sumens (« Verbum caro factum est »: Jn 1,14), « Incarnationem » appellat factum assumptionis naturae humanae a Filio Dei ut nostram in ea adimpleat salutem. Ecclesia in hymno quem sanctus Paulus testatur, mysterium canit Incarnationis:
« Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse Se aequalem Deo, sed Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo, humiliavit Semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis! » (Ph 2,5-8) (326).

(326) cf. Canticum ad Vesperas Vesperas Dominicae: Liturgia Horarum, editio typica, v. 1, p. 545. 629. 718 et 808; v. 2, p. 844. 937. 1037 et 1129; v. 3, p. 548. 669. 793 et 916; v. 4, p. 496. 617. 741 et 864 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973-1974).


462 Epistula ad Hebraeos de eodem loquitur mysterio:
« Ideo ingrediens mundum dicit: "Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi; holocautomata et sacrificia pro peccato non Tibi placuerunt. Tunc dixi: Ecce venio, (...) ut faciam, Deus, voluntatem Tuam" » (
He 10,5-7, adducens Ps 40,7-9.

463 Fides in veram Filii Dei Incarnationem signum fidei christianae est distinctivum: « In hoc cognoscitis Spiritum Dei: omnis spiritus, qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est » (Io Jn 4,2). Talis est laeta persuasio Ecclesiae inde ab eius initio, cum « magnum pietatis mysterium » canit: Ille « manifestatus est in carne » (1Tm 3,16).

III. Verus Deus et verus Homo

464 Eventus unicus et prorsus singularis Incarnationis Filii Dei non significat Iesum Christum esse partim Deum et partim hominem, neque esse confusae commixtionis effectum inter humanum et divinum. Ille factus est vere Homo, vere permanens Deus. Iesus Christus verus est Deus et verus Homo. Ecclesia hanc fidei veritatem defendere debuit et clarificare priorum saeculorum decursu coram haeresibus quae illam corrumpebant.

465 Priores haereses non tam divinitatem Christi negaverunt, quam Eius veram humanitatem (docetismus gnosticus). A temporibus apostolicis, fides christiana in vera Incarnatione Filii Dei institit, qui in carne venit (cf. 1Jn 4,2-3 2Jn 1,7). Sed a saeculo tertio, Ecclesia contra Paulum Samosatenum, in Concilio Antiochiae congregato, affirmare debuit Iesum Christum Filium Dei esse natura, non adoptione. Primum Concilium Oecumenicum Nicaenum, anno 325, in suo Symbolo confessum est Filium Dei esse « natum, non factum, unius substantiae cum Patre (quod graece dicunt homousion) » (Symbolum Nicaenum: DS 125) et Arium damnavit qui affirmabat esse « Filium Dei ortum ex nihilo »(327) et « ex alia substantia aut essentia » esse quam Pater est (Symbolum Nicaenum: DS 126).

(327) Concilium Nicaenum, Epistula synodalis « z+B,4-¬ JH » ad Aegyptios: DS 130


466 Haeresis nestoriana in Christo perspiciebat personam humanam Personae divinae Filii Dei coniunctam. Adversus illam sanctus Cyrillus Alexandrinus et tertium Concilium Oecumenicum Ephesi congregatum anno 431 confessi sunt « Verbum, unita Sibi secundum hypostasim carne animata rationali anima, (...) hominem factum » esse(328). Humanitas Christi aliud subiectum non habet quam Persona divina Filii Dei quae illam assumpsit fecitque Suam inde ab Eius conceptione. Hac de causa, Concilium Ephesinum anno 431 proclamavit Mariam per conceptionem humanam Filii Dei in sinu suo verissime factam esse Matrem Dei: « Deiparam (...), non quod Verbi natura Ipsiusque divinitas ortus Sui principium ex sancta Virgine sumpserit, sed quod sacrum illud corpus anima intelligente perfectum ex ea traxerit, cui et Dei Verbum, secundum hypostasim unitum, secundum carnem natum dicitur »(329).
(328) Concilium Ephesinum, Epistula II Cyrilli Alexandrini ad Nestorium:
DS 250
(329) Concilium Ephesinum, Epistula II Cyrilli Alexandrini ad Nestorium: DS 251


467 Monophysitae affirmabant naturam humanam qua talem in Christo exsistere desivisse, cum a Persona divina Filii Dei assumpta sit. Huic haeresi se contraponens, quartum Concilium Oecumenicum, Chalcedone, anno 451, confessum est:
« Sequentes igitur sanctos Patres, unum Eundemque confiteri Filium Dominum nostrum Iesum Christum consonanter omnes docemus, Eundem perfectum in deitate, Eundem perfectum in humanitate, Deum vere et Hominem vere, Eundem ex anima rationali et corpore, consubstantialem Patri secundum deitatem et consubstantialem nobis Eundem secundum humanitatem, "per omnia nobis similem absque peccato" (cf.
He 4,15); ante saecula quidem de Patre genitum secundum deitatem, in novissimis autem diebus Eundem propter nos et propter nostram salutem ex Maria Virgine Dei Genetrice secundum humanitatem.
Unum Eundemque Christum Filium Dominum unigenitum, in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum, nusquam sublata differentia naturarum propter unitionem magisque salva proprietate utriusque naturae, et in unam Personam atque subsistentiam concurrente »(330).
(330) Concilium Chalcedonense, Symbolum: DS 301-302


468 Quidam post Concilium Chalcedonense ex natura humana Christi quasi subiectum effecerunt personale. Quintum Concilium Oecumenicum, Constantinopoli, anno 553, contra illos confessum est: esse « unam Eius subsistentiam (seu Personam) (...), qui est Dominus (noster) Iesus Christus, Unus de sancta Trinitate »(331). Omnia ergo in Christi humanitate Eius Personae divinae tamquam Eius proprio subiecto attribui debent(332), non solum miracula, sed etiam passiones(333) et ipsa Mors: confitemur « Dominum nostrum Iesum Christum, qui crucifixus est carne, Deum esse verum, et Dominum gloriae, et Unum de Sancta Trinitate »(334).
(331) Concilium Constantinopolitanum II, Sess. 8a, Canon 4:
DS 424
(332) cf. iam Concilium Ephesinum, Anathematismi Cyrilli Alexandrini, 4: DS 255
(333) cf. Concilium Constantinopolitanum II, Sess. 8a, Canon 3: DS 423
(334) Concilium Constantinopolitanum II, Sess. 8a, Canon 10: DS 432


469 Sic Ecclesia confitetur Iesum inseparabiliter verum esse Deum et verum Hominem. Est vere Filius Dei qui homo factus est, frater noster, et quidem quin Deus, Dominus noster, esse desineret:
« Id quod fuit remansit, et quod non erat assumpsit », canit liturgia Romana(335). Et sancti Ioannis Chrysostomi liturgia proclamat et canit: « O Fili Unigenite et Verbum Dei, qui es immortalis, propter nostram salutem dignatus es incarnari e sancta Matre Dei semperque Virgine Maria, qui sine mutatione factus es homo et crucifixus es. O Christe Deus, qui Morte Tua mortem devicisti, qui es Unus de Sancta Trinitate, cum Patre et Spiritu Sancto glorificatus, salva nos! »(336).
(335) In sollemnitate sanctae Dei Genetricis Mariae, Antiphona ad « Benedictus »: Liturgia Horarum, editio typica, v. (Typis (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 394; cf Sanctus Leo Magnus, Sermo 21, 2: CCL 138, 87 (PL 54, 192).
(336) Officium Horarum Byzantinum, Hymnus ? µl(,l
H: SD8`(4l JÎ µX(" (Romae 1876) p. 82.

IV. Quomodo Filius Dei est homo?

470 Cum, in Incarnationis arcana unione, natura humana « assumpta, non perempta sit »(337), Ecclesia saeculorum decursu adducta est ad plenam animae humanae cum eius intellectus et voluntatis operationibus atque corporis humani Christi realitatem confitendam. Sed pari modo in memoriam vicissim revocare debuit naturam humanam Christi tamquam propriam ad Personam divinam Filii Dei pertinere qui illam assumpsit. Quidquid Ille est et quidquid Ille agit in ea, « ex Uno de Trinitate » provenit. Filius igitur Dei humanitati Suae proprium modum exsistendi personaliter in Trinitate communicat Suum. Sic Christus, tam in Sua anima quam in Suo corpore, divinos Trinitatis mores humane exprimit: (cf. Jn 14,9-10)
« Filius Dei (...) humanis manibus opus fecit, humana mente cogitavit, humana voluntate egit, humano corde dilexit. Natus de Maria Virgine, vere unus ex nostris factus est, in omnibus nobis similis excepto peccato »(338).
(337) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 22: AAS 58 (1966) 1042.
(338) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 22: AAS 58 (1966) 1042-1043.

Anima et cognitio humana Christi

471 Apollinaris Laodicensis affirmabat Verbum in Christo animam vel spiritum substituisse. Contra hunc errorem Ecclesia confessa est Filium aeternum etiam animam rationalem assumpsisse humanam(339).
(339) cf. Sanctus Damasus I, Epistula
DS 149


472 Haec anima humana, quam Filius Dei assumpsit, vera cognitione humana est dotata. Haec cognitio qua talis de se illimitata esse non poterat: in condicionibus historicis suae in spatio et tempore exercebatur exsistentiae. Hac de causa, Filius Dei Se hominem faciens acceptare potuit « sapientia et aetate et gratia » proficere (Lc 2,52) atque adeo inquirere debere de eis quae in condicione humana modo experimentali discenda sunt(340). Hoc realitati Eius voluntariae in « forma servi » exinanitionis correspondebat (cf. Ph 2,7).
(340) cf. Mc 6,38 Mc 8,27 Jn 11,34 etc.


473 Sed, eodem tempore, haec cognitio vere humana Filii Dei vitam divinam Eius exprimebat Personae(341). « Dei Filius cuncta noverat; ac per Ipsum, quem Ille hominem induerat; non natura, sed qua Verbo unitus erat. (...) Humana natura, qua erat unita Verbo, cuncta noverat divinaque haec ac pro maiestate in Se exhibebat »(342). Talis est imprimis casus intimae et immediatae cognitionis quam Filius Dei homo factus habet de Patre Suo(343). Filius etiam in Sua cognitione humana divinam ostendebat penetrationem quam de cogitationibus cordis hominum habebat secretis(344).
(341) cf. Sanctus Gregorius Magnus, Epistula Sicut aqua:
DS 475
(342) Sanctus Maximus Confessor, Quaestiones et dubia, Q. I, 67: CCG 10, 155 (66: PG 90, 840).
(343) cf. Mc 14,36 Mt 11,27 Jn 1,18 Jn 8,55 etc.
(344) cf. Mc 2,8 Jn 2,25 Jn 6,61 etc.


474 Cognitio humana Christi, propter Suam unionem cum Sapientia divina in Persona Verbi incarnati plenitudine gaudebat scientiae consiliorum aeternorum, ad quae venerat revelanda(345). Quod Ipse in hoc campo ignorare agnoscit (cf. Mc 13,32), alias declarat Se missionem non habere id revelandi (cf. Ac 1,7).
(345) cf. Mc 8,31 Mc 9,31 Mc 10,33-34 Mc 14,18-20 Mc 26-30


Voluntas humana Christi

475 Pari modo, Ecclesia in sexto Concilio Oecumenico confessa est Christum duas voluntates et duas naturales possidere operationes, divinas et humanas, non oppositas, sed cooperantes, ita ut Verbum caro factum in oboedientia ad Patrem humane voluerit quidquid Ipse cum Patre et Spiritu Sancto pro nostra salute divine deciderat(346). Ecclesia agnoscit « sequentem Eius humanam voluntatem et non resistentem vel reluctantem, sed potius et subiectam divinae Eius atque omnipotenti voluntati »(347).
(346) cf. Concilium Constantinopolitanum III (anno 681), Sess. 18a, Definitio de duabus in Christo voluntatibus et operationibus:
DS 556-559
(347) Concilium Constantinopolitanum III, Sess. 18a, Definitio de duabus in Christo voluntatibus et operationibus: DS 556


Verum corpus Christi

476 Quia Verbum caro factum est veram assumens humanitatem, corpus Christi erat circumscriptum(348). Hac de causa, vultus humanus Iesu potest « depingi » (cf. Ga 3,1). Ecclesia in septimo Concilio Oecumenico(349) tamquam legitimum agnovit ut per sanctas repraesentetur imagines.
(348) cf. Concilium Lateranense (anno 649), Canon 4: DS 504
(349) Concilium Nicaenum II (anno 787), Ac 7a, Definitio de sacris imaginibus: DS 600-603


477 Ecclesia simul semper hoc agnovit: in corpore Iesu, Deus qui est « invisibilis in Suis, visibilis in nostris apparuit »(350). Re vera, peculiaritates individuales corporis Christi Personam exprimunt divinam Filii Dei. Hic Sui corporis humani lineamenta fecit Sua ita ut ea in quadam sacra imagine depicta possint veneratione coli, quia fidelis qui imaginem veneratur, « adorat in ea depicti subsistentiam »(351).
(350) Praefatio in Nativitate Domini, II: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 396.
(351) Concilium Nicaenum II, Ac 7a, Definitio de sacris imaginibus:
DS 601


Verbi incarnati cor

478 Iesus in vita Sua, in agonia Sua in Suaque passione nos cognovit et amavit omnes et singulos atque pro unoquoque nostrum Se tradidit: Filius Dei « dilexit me et tradidit Semetipsum pro me » (Ga 2,20). Ipse nos omnes corde amavit humano. Hac de causa, sacrum cor Iesu, propter nostra peccata et pro nostra salute transfixum (cf. Jn 19,34), « praecipuus consideratur index et symbolus (...) illius amoris, quo divinus Redemptor aeternum Patrem hominesque universos continenter adamat »(352).
(352) Pius XII, Litt. Enc. Haurietis aquas: DS 3924 cf. Id., Litt. Enc. Mystici corporis: DS 3812


Compendium

479 Tempore a Deo stabilito, Filius unicus Patris, Verbum aeternum et substantialis imago Patris, incarnatus est: Ipse quin divinam naturam amitteret, naturam assumpsit humanam.

480 Iesus Christus verus est Deus et verus Homo in unitate Suae Personae divinae; propterea unus est mediator inter Deum et homines.

481 Iesus Christus duas possidet naturas, divinam et humanam, inconfusas, sed in unica Persona Filii Dei coniunctas.

482 Christus, cum verus sit Deus verusque Homo, intellectum et voluntatem habet humanos perfecte concordes et submissos Suo intellectui ac Suae voluntati divinis, quos cum Patre et Spiritu Sancto habet communes.

483 Incarnatio est igitur mysterium admirabilis unionis naturae divinae et naturae humanae in unica Persona Verbi.



Paragraphus 2: «CONCEPTUS EST DE SPIRITU SANCTO, NATUS EX

MARIA VIRGINE»

I. Conceptus est de Spiritu Sancto...

484 « Plenitudo temporis » (Ga 4,4), id est, promissionum et praeparationum adimpletio Annuntiatione ad Mariam sumit initium. Maria invitatur ut Illum concipiat in quo « omnis plenitudo divinitatis corporaliter » inhabitabit (Col 2,9). Responsio divina quaestioni eius: « Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? » (Lc 1,34), per potentiam datur Spiritus: « Spiritus Sanctus superveniet in te » (Lc 1,35).

485 Spiritus Sancti missio semper coniungitur cum missione Filii et ad illam ordinatur (cf. Jn 16,14-15). Spiritus Sanctus, qui « Dominus est et Vivificans »(353), mittitur ad uterum Virginis Mariae sanctificandum ad illamque divine fecundandam, faciens ut illa Filium Patris concipiat aeternum in humanitate assumpta ab eius humanitate.
(353) cf. Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150


486 Filius unicus Patris, tamquam homo in utero Virginis Mariae conceptus, est « Christus », id est, a Spiritu Sancto unctus (cf. Mt 1,20 Lc 1,35), ab initio Suae exsistentiae humanae, licet Eius manifestatio non nisi progressive deducta fuerit in rem: pastoribus (cf. Lc 2,8-20), magis, 128 Ioanni Baptistae (cf. Jn 1,31-34), discipulis. 130 Tota igitur Iesu Christi vita manifestabit « quomodo unxit Eum Deus Spiritu Sancto et virtute » (Ac 10,38).

II. ...natus ex Maria Virgine

487 Id quod fides catholica credit circa Mariam, fundatur super id quod illa circa Christum credit, sed id quod illa de Maria docet, eius in Christum vicissim illuminat fidem.

Praedestinatio Mariae

488 « Misit Deus Filium Suum » (Ga 4,4), sed ut Illi corpus aptaret (cf. He 10,5) liberam cuiusdam creaturae voluit cooperationem. Ad hoc, ab aeterno, Deus, ut Mater esset Filii Sui, quamdam filiam Israel elegit, adulescentulam Iudaeam ex Nazareth in Galilaea, « virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria » (Lc 1,26-27):
« Voluit autem misericordiarum Pater, ut acceptatio praedestinatae Matris Incarnationem praecederet, ut sic, quemadmodum femina contulit ad mortem, ita etiam femina conferret ad vitam »(354).
(354) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 56: AAS 57 (1965) 60; cf Ibid, LG 61: AAS 57 (1965) 63.


489 Toto Veteris Foederis decursu, missio Mariae ab illa sanctarum mulierum est praeparata. Prorsus initio, est Eva: ipsa, non obstante sua inoboedientia, Promissionem recipit descendentiae quae Maligni erit victrix (cf. Gn 3,15) et Promissionem de eo quod ipsa cunctorum viventium mater futura est (cf. Gn 3,20). Vi huius Promissionis, Sara, non obstante sua magna aetate, filium concipit (cf. Gn 18,10-14 Gn 21,1-2). Deus, contra omnem humanam spem, id eligit quod tamquam impotens considerabatur et debile (cf. 1Co 1,27) ut Suam fidelitatem erga Suam ostendat Promissionem: Annam, matrem Samuelis (cf. 1S 1), Deboram, Ruth, Iudith, Esther multasque alias mulieres. Maria « praecellit inter humiles ac pauperes Domini, qui salutem cum fiducia ab Eo sperant et accipiunt. Cum ipsa tandem praecelsa Filia Sion, post diuturnam exspectationem Promissionis, complentur tempora et nova instauratur Oeconomia »(355).
(355) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 55: AAS 57 (1965) 59-60.


Immaculata Conceptio

490 Maria, ut esset Mater Salvatoris, « a Deo donis tanto munere dignis praedita est »(356). Angelus Gabriel, in Annuntiationis momento, eam tamquam « gratia plenam » salutat (cf. Lc 1,28). Erat revera necessarium illam a gratia Dei prorsus duci, ut liberum suae fidei assensum annuntiationi vocationis suae posset praebere.
(356) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 56: AAS 57 (1965) 60.


491 Saeculorum decursu, Ecclesia conscia facta est Mariam, a Deo « gratia repletam » (cf. Lc 1,28), inde a sua conceptione esse redemptam. Immaculatae Conceptionis dogma, anno 1854 a Summo Pontifice Pio IX proclamatum, hoc confitetur:
« beatissimam Virginem Mariam in primo instanti suae conceptionis fuisse singulari omnipotentis Dei gratia et privilegio, intuitu meritorum Christi Iesu Salvatoris humani generis, ab omni originalis culpae labe praeservatam immunem »(357).
(357) Pius IX, Bulla Ineffabilis Deus: DS 2803


492 Hi « singularis prorsus sanctitatis » splendores, quibus « a primo instante suae conceptionis ditata » est(358), universi ei proveniunt a Christo: ipsa est « intuitu meritorum Filii sui sublimiore modo redempta »(359). Pater eam, plus quam quamlibet aliam personam creatam, « benedixit (...) in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo » (Ep 1,3). Ille « elegit » eam « in Ipso ante mundi constitutionem, ut » esset sancta et immaculata « in conspectu Eius in caritate » (Ep 1,4).
(358) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 56: AAS 57 (1965) 60.
(359) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 53: AAS 57 (1965) 58.


493 Traditionis orientalis Patres Matrem Dei « totam sanctam » (A"l"("l) appellant, illi eam celebrant « ab omni peccati labe immunem, quasi a Spiritu Sancto plasmatam novamque creaturam formatam »(360). Gratia Dei, Maria in tota vita sua ab omni peccato personali pura permansit.
(360) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 56: AAS 57 (1965) 60.


« Fiat mihi secundum verbum tuum... »

494 Maria, cum ei nuntiatum esset se, quin virum cognosceret, per Spiritus Sancti virtutem, « Filium Altissimi » esse parituram (cf. Lc 1,28-37), respondit cum « oboeditione fidei », 147 certo sciens non esse impossibile apud Deum omne verbum: « Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum » (Lc 1,38). Sic Maria, verbo Dei suum praebens assensum, Mater Iesu facta est et voluntatem divinam salutis, quin ullum peccatum illam retineat, pleno corde amplectens, sese integre personae et operi Filii sui devovit, ut mysterio Redemptionis dependenter ab Illo et cum Illo, per Dei gratiam, serviret:(361)
« Ipsa enim, ut ait Irenaeus, "oboediens et sibi et universo generi humano causa facta est salutis"(362). Unde non pauci Patres antiqui in praedicatione sua cum eo libenter asserunt: "Hevae inoboedientiae nodum solutionem accepisse per oboedientiam Mariae; quod alligavit virgo Heva per incredulitatem, hoc Virginem Mariam solvisse per fidem"(363); et comparatione cum Heva instituta, Mariam "Matrem viventium" appellant, saepiusque affirmant: "mors per Hevam, vita per Mariam" »(364).
(361) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 56: AAS 57 (1965) 60-61.
(362) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 22, 4: SC 211,440 (PG 7, 959).
(363) cf. Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 22, 4: SC 211,442-444 (PG 7, 959-960).
(364) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 56: AAS 57 (1965) 60-61.

Divina Mariae maternitas

495 Maria, in Evangeliis « Mater Iesu » appellata (Jn 2,1 Jn 19,25) (cf. Mt 13,55), iam ante Filii sui Nativitatem, sub impulsu Spiritus, tamquam « Mater Domini mei » acclamatur (Lc 1,43). Revera, Ille quem ipsa, qua hominem, de Spiritu Sancto concepit et qui vere eius Filius secundum carnem factus est, alius non est quam Filius aeternus Patris, Secunda Persona Sanctissimae Trinitatis. Ecclesia profitetur Mariam vere esse Deiparam (1,J`il) (365).
(365) cf. Concilium Ephesinum, Epistula II Cyrilli Alexandrini ad Nestorium: DS 251


Virginitas Mariae

496 Inde a primis fidei formulis (cf. DS 10-64), Ecclesia professa est Iesum per solam virtutem Sancti Spiritus in sinu Virginis Mariae esse conceptum, rationem etiam corporalem huius affirmans eventus: Iesus « absque semine (...) ex Spiritu Sancto » conceptus est(366). Patres in conceptione virginali signum perspiciunt de eo quod vere Filius Dei in humanitate venit sicut nostra:
Ita sanctus Ignatius Antiochenus (initio saeculi secundi): « Observavi vos (...) plena firmaque fide credentes in Dominum nostrum vere oriundum ex genere David secundum carnem (cf. Rm 1,3), Filium Dei secundum voluntatem et potentiam Dei (cf. Jn 1,13), natum vere ex virgine; (...) vere sub Pontio Pilato (...) clavis confixum pro nobis in carne (...). Vere passus est, ut et vere resuscitavit »(367).
(366) Concilium Lateranense (anno 649), Canon 3: DS 503
(367) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Smyrnaeos, 1-2: SC 10is, p. 132-134 (Funk 1, 274-276).


497 Narrationes evangelicae (cf. Mt 1,18-25 Lc 1,26-38) conceptionem intelligunt virginalem tamquam opus divinum omnem comprehensionem et omnem possibilitatem superans humanas: (cf. Lc 1,34) « Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est », dicit angelus ad Ioseph circa Mariam eius sponsam (Mt 1,20). Ecclesia ibi adimpletionem perspicit Promissionis divinae datae ab Isaia propheta: « Ecce virgo in utero habebit et pariet filium » (Is 7,14), secundum versionem graecam Mt 1,23.

498 Quandoque propter silentium evangelii sancti Marci et epistularum Novi Testamenti circa conceptionem virginalem Mariae habita est turbatio. Quaeri etiam potuit utrum hic de fabulis vel de constructionibus ageretur theologicis sine historicitatis ambitu. Ad id oportet respondere: fides in conceptionem virginalem Iesu e parte non credentium Iudaeorum et gentilium vivam oppositionem, irrisiones vel incomprehensionem invenit:(368) illa a mythologia pagana vel a quadam ad ideas temporis adaptatione orta non erat. Sensus huius eventus non nisi fidei accessibilis est, quae illum perspicit in « mysteriorum ipsorum nexu inter se »(369), in mysteriorum Christi complexu, ab Eius Incarnatione usque ad Pascha Eius. Iam sanctus Ignatius Antiochenus hunc nexum testatur: « Et principem huius mundi latuit Mariae virginitas et partus ipsius, similiter et mors Domini: tria mysteria clamoris, quae in silentio Dei patrata sunt »(370).
(368) cf. Sanctus Iustinus, Dialogus cum Tryphone Iudaeo, 66-67: CA 2,234-236 (PG 6, 628-629); Origenes, Contra Celsum, 1, 32: SC 132,162-164 (PG 8, 720-724); Ibid, SC 1,69: SC 132,270 (PG 8, 788-789); et alii.
(369) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4:
DS 3016
(370) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Ephesios, 19, 1: SC 10is,74 (Funk 1, 228); cf 1Co 2,8


Maria - « semper Virgo »

499 Profundior meditatio fidei eius in maternitatem virginalem adduxit Ecclesiam ad profitendam realem et perpetuam Mariae virginitatem(371), etiam in partu Filii Dei, hominis facti. 165 Revera Nativitas Christi « virginalem Eius (matris) integritatem non minuit sed sacravit »(372). Ecclesiae liturgia Mariam tamquam ň,4B"D2Xll, « semper Virginem » celebrat(373).
(371) cf. Concilium Constantinopolitanum II, Sess. 8a, Canon 6:
DS 427
(372) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 57: AAS 57 (1965) 61.
(373) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 52: AAS 57 (1965) 58.


500 Ad hoc quandoque obiicitur Scripturam fratrum et sororum Iesu facere mentionem(374). Ecclesia haec loca semper intellexit tamquam non alios filios Virginis Mariae denotantia: Iacobus utique et Ioseph, « fratres » Iesu (Mt 13,55), filii sunt cuiusdam Mariae Christi discipulae (cf. Mt 27,56), quae significanter tamquam « altera Maria » (Mt 28,1) denotatur. Agitur de proximis propinquis secundum quamdam notam Veteris Testamenti expressionem(375).
(374) cf. Mc 3,31-35 Mc 6,3 1Co 9,5 Ga 1,19
(375) cf. Gn 13,8 Gn 14,16 Gn 29,15 etc.


501 Iesus est unicus Mariae Filius. Sed spiritualis Mariae maternitas (cf. Jn 19,26-27 Ap 12,17) ad omnes extenditur homines, ad quos Ille venit salvandos: « Filium autem peperit, quem Deus posuit primogenitum in multis fratribus (Rm 8,29), fidelibus nempe, ad quos gignendos et educandos materno amore cooperatur »(376).
(376) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 63: AAS 57 (1965) 64.


Virginalis maternitas Mariae in consilio Dei

502 Intuitus fidei, in connexione cum Revelationis complexu, arcanas potest detegere rationes, propter quas Deus, in Suo consilio salvifico, voluit Filium Suum e Virgine nasci. Hae rationes tam ad Personam et redemptricem Christi missionem quam ad huius missionis ex parte Mariae pro omnibus hominibus referuntur acceptationem.

503 Mariae virginitas absolutum inceptum Dei in Incarnatione manifestat. Iesus Patrem non habet nisi Deum (cf. Lc 2,48-49). « Numquam fuit propter hominem quem adsumpsit a Patre alienus. (...) Unus Idemque est Dei et hominis Filius. Naturaliter Patri secundum divinitatem, naturaliter Matri secundum humanitatem; proprius tamen Patri in utroque »(377).
(377) Concilium Foroiuliense (anno 796 vel 797), Symbolum: DS 619


504 Iesus de Spiritu Sancto in sinu Virginis Mariae conceptus est, quia est novus Adam (cf. 1Co 15,45), qui creationem novam inaugurat: « Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo » (1Co 15,47). Humanitas Christi, inde a Sua conceptione, a Spiritu Sancto repletur quia Deus Ei « non (...) ad mensuram dat Spiritum » (Jn 3,34). « De plenitudine Eius », propria Illius qui caput est humanitatis redemptae (cf. Col 1,18), « accepimus (...) gratiam pro gratia » (Jn 1,16).

505 Iesus, novus Adam, Sua conceptione virginali, novam nativitatem inaugurat filiorum adoptionis in Spiritu Sancto per fidem. « Quomodo fiet istud? » (Lc 1,34) (cf. Jn 3,9). Vitae divinae participatio procedit « non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo » (Jn 1,13). Acceptio huius vitae est virginalis, quia homini omnino a Spiritu Sancto donatur. Sensus sponsalicius vocationis humanae relate ad Deum (cf. 2Co 11,2) in maternitate virginali Mariae perfecte adimpletur.

506 Maria est Virgo quia eius virginitas est signum fidei eius nullo dubio adulteratae(378) et suae donationis indivisae voluntati Dei (cf. 1Co 7,34-35). Eius fides praebet ei Matrem effici Salvatoris. « Beatior ergo Maria percipiendo fidem Christi quam concipiendo carnem Christi »(379).
(378) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 63: AAS 57 (1965) 64.
(379) Sanctus Augustinus, De sancta virginitate, 3, 3: CSEL 41, 237 (PL 40, 398).


507 Maria simul Virgo est et Mater quia figura est et perfectissima Ecclesiae effectio:(380) « Ecclesia (...) per Verbum Dei fideliter susceptum et ipsa fit Mater: praedicatione enim ac Baptismo filios, de Spiritu Sancto conceptos et ex Deo natos, ad vitam novam et immortalem generat. Et ipsa est virgo, quae fidem Sponso datam integre et pure custodit »(381).
(380) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 63: AAS 57 (1965) 64.
(381) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 64: AAS 57 (1965) 64.


Compendium

508 Deus in descendentia Evae Virginem elegit Mariam ut Filii Sui esset Mater. Illa, « gratia plena », est « praecellens Redemptionis fructus »:(382) ipsa est a primo instanti conceptionis suae a labe peccati originalis prorsus immunis praeservata et pura ab omni peccato personali toto vitae suae permansit decursu.
(382) cf. Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 103: AAS 56 (1964) 125.


509 Maria est vere « Mater Dei » propterea quod Mater est aeterni Filii Dei, hominis facti, qui est Deus Ipse.

510 Maria permansit Filium suum « concipiens Virgo, pariens Virgo, Virgo gravida, Virgo feta, Virgo perpetua »:(383) toto esse suo est « ancilla Domini » (Lc 1,38).
(383) Sanctus Augustinus, Sermo 186, 1: PL 38,999.


511 Maria Virgo « libera fide et oboedientia humanae saluti »(384) est cooperata. Illa assensum suum, « loco totius humanae naturae »(385), pronuntiavit. Illa est facta, sua oboedientia, nova Eva, Mater viventium.
(384) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 56: AAS 57 (1965) 60.
(385) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 30, a. 1, c: Ed. Leon. 11, 315.




Catechismus Cath. Eccl. 455