Catechismus Cath. Eccl. 786

II. Ecclesia - Corpus Christi

Ecclesia est communio cum Iesu

787 Inde ab initio, Iesus vitae Suae Suos associavit discipulos (cf. Mc 1,16-20 Mc 3,13-19); eis Regni revelavit mysterium; 223 eos Suae missionis, gaudii Sui (cf. Lc 10,17-20) et Suarum passionum participes effecit (cf. Lc 22,28-30). Iesus de communione adhuc intimiore loquitur inter Se et eos qui Illum sequentur: « Manete in me, et ego in vobis. (...) Ego sum vitis, vos palmites » (Jn 15,4-5). Et communionem annuntiat arcanam et realem inter corpus Suum et nostrum: « Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo » (Jn 6,56).

788 Iesus, cum visibilis Eius praesentia discipulis Eius sublata est, eos orphanos non reliquit (cf. Jn 14,18). Eis promisit Se cum illis usque ad finem temporum esse mansurum (cf. Mt 28,20) . Ipse eis Spiritum misit Suum (cf. Jn 20,22 Ac 2,33). Sic communio cum Iesu quodammodo facta est intensior: « Communicando enim Spiritum Suum, fratres Suos, ex omnibus gentibus convocatos, tamquam corpus Suum mystice constituit »(567).
(567) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 7: AAS 57 (1965) 9.


789 Comparatio Ecclesiae cum corpore lumen emittit super nexum intimum inter Ecclesiam et Christum. Ipsa non est solum circa Illum congregata; est in Illo unificata, in corpore Illius. Tres rationes Ecclesiae - corporis Christi modo magis specifico sunt efferendae: unitas omnium membrorum inter se per ipsorum unionem cum Christo; Christus Caput corporis; Ecclesia, Christi Sponsa.

« Unum corpus »

790 Credentes qui Verbo Dei respondent et membra corporis Christi fiunt, arcte uniti cum Christo efficiuntur: « In corpore illo vita Christi in credentes diffunditur, qui Christo passo atque glorificato, per sacramenta arcano ac reali modo uniuntur »(568). Hoc speciatim verum est de Baptismo per quem Christi morti et resurrectioni unimur (cf. Rm 6,4-5 1Co 12,13), et de Eucharistia, per quam « de corpore Domini realiter participantes, ad communionem cum Eo et inter nos elevamur »(569).
(568) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 7: AAS 57 (1965) 9.
(569) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 7: AAS 57 (1965) 9.


791 Unitas corporis diversitatem non abolet membrorum: « In aedificatione corporis Christi diversitas viget membrorum et officiorum. Unus est Spiritus, qui varia Sua dona, secundum divitias Suas atque ministeriorum necessitates ad Ecclesiae utilitatem dispertit »(570). Unitas corporis mystici inter fideles producit et fovet caritatem: « Unde si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive si unum membrum honoratur, congaudent omnia membra »(571). Unitas denique corporis Christi de omnibus humanis divisionibus est victrix: « Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis: non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu » (Ga 3,27-28).
(570) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 7: AAS 57 (1965) 10.
(571) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 7: AAS 57 (1965) 10.


Huius corporis, Christus est Caput

792 Christus « est Caput corporis Ecclesiae » (Col 1,18). Ipse Principium creationis est et Redemptionis. Elevatus in gloriam Patris, est « in omnibus Ipse primatum tenens » (Col 1,18), praecipue in Ecclesia per quam Ipse Regnum Suum extendit super omnia.

793 Ipse nos Paschati unit Suo: omnia membra eniti debent ut Ipsi similia fiant « donec formetur Christus » in eis (Ga 4,19). « Quapropter in vitae Eius mysteria adsumimur, (...) Eius passionibus tamquam corpus Capiti consociamur, Ei compatientes, ut cum Eo conglorificemur »(572).
(572) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 7: AAS 57 (1965) 10.


794 Ipse nostro providet augmento: (cf. Col 2,19) Christus, ut nos in Se, Caput nostrum (cf. Ep 4,11-16), crescere faciat, disponit in corpore Suo, in Ecclesia, dona et ministeria per quae nos mutuo in salutis via adiuvamus.

795 Christus et Ecclesia sunt igitur « Christus totus ». Ecclesia est cum Christo una. Sancti huius unitatis sunt valde vivide conscii:
« Ergo gratulemur et agamus gratias, non solum nos christianos factos esse, sed Christum. Intelligitis, fratres, gratiam Dei super nos Capitis? Admiramini, gaudete, Christus facti sumus. Si enim Caput Ille, nos membra; totus homo, Ille et nos. (...) Plenitudo ergo Christi, Caput et membra. Quid est Caput et membra? Christus et Ecclesia »(573).
« Redemptor noster unam Se personam cum sancta Ecclesia quam assumpsit, exhibuit »(574).
« Caput et membra sunt quasi una persona mystica »(575).
Quaedam sanctae Ioannae de Arco ad eius iudices sententia fidem sanctorum Doctorum redigit in synthesin bonumque credentis exprimit sensum: « Et eius est opinio quod totum est unum de Domino nostro et de Ecclesia, et quod de hoc non debet fieri ulla difficultas »(576).
(573) Sanctus Augustinus, In Iohannis evangelium tractatus, 21, 8: CCL 36, 216-217 (PL 35, 1568).
(574) Sanctus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, Praefatio, 6, 14: CCL 143, 19 (PL 75, 525).
(575) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 48, a. 2, ad 1: Ed. Leon. 11, 464.
(576) Sancta Ioanna de Arco, Dictum: Procès de condamnation, ed. P. Tisset (Paris 1960) p. 166 (textus gallicus.)

Ecclesia est Christi Sponsa

796 Unitas Christi et Ecclesiae, Capitis et membrorum corporis, etiam utriusque implicat in relatione personali distinctionem. Haec ratio saepe per sponsi et sponsae exprimitur imaginem. Thema Christi Ecclesiae Sponsi a Prophetis praeparatum est et a Ioanne Baptista annuntiatum (cf. Jn 3,29). Dominus Se Ipsum denotat tamquam « Sponsum » (Mc 2,19) (cf. Mt 22,1-14 Mt 25,1-13). Apostolus Ecclesiam praesentat et unumquemque fidelem, Eius corporis membrum, tamquam Sponsam Christo Domino « desponsatam » ut cum Illo unus sit Spiritus (cf. 1Co 6,15-17 2Co 11,2). Illa Sponsa est immaculata Agni immmaculati, 245 quam Christus dilexit, pro qua Se tradidit « ut illam sanctificaret » (Ep 5,26), quam Ipse Sibi Foedere sociavit aeterno, et cuius, tamquam proprii corporis Sui, curam sumere non desinit (cf. Ep 5,29).
« Fit totus Christus, caput et corpus, et ex multis unus. (...) Sive autem caput loquatur, sive membra loquantur, Christus loquitur: loquitur ex persona capitis, loquitur ex persona corporis. Sed quid dictum est? "Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est; ego, inquit, dico, in Christo et in Ecclesia" (Ep 5,31-32). Et Ipse in Evangelio: "Igitur iam non duo, sed una caro" (Mt 19,6). Nam ut noveritis has duas quodammodo esse personas, et rursus unam copulatione coniugii (...). "Sponsum" Se dixit ex capite, "sponsam" ex corpore »(577).
(577) Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 74, 4: CCL 39, 1027 (PL 37, 948-949).


III. Ecclesia - Templum Spiritus Sancti

797 « Quod est spiritus noster, id est anima nostra, ad membra nostra; hoc Spiritus Sanctus ad membra Christi, ad corpus Christi, quod est Ecclesia »(578). « Huic autem Christi Spiritui tamquam non adspectabili principio id quoque attribuendum est, ut omnes corporis partes tam inter sese, quam cum excelso Capite suo coniungantur, totus in Capite cum sit, totus in Corpore, totus in singulis membris »(579). Spiritus Sanctus Ecclesiam efficit « templum Dei vivi » (2Co 6,16) (cf. 1Co 3,16-17 Ep 2,21).
« Hoc enim Ecclesiae creditum est Dei munus (...) et in eo deposita est communicatio Christi, id est Spiritus Sanctus, arrha incorruptelae et confirmatio fidei nostrae et scala ascensionis ad Deum. (...) Ubi enim Ecclesia, ibi et Spiritus Dei; et ubi Spiritus Dei, illic Ecclesia et omnis gratia »(580).
(578) Sanctus Augustinus, Sermo 268, 2: PL 38, 1232.
(579) Pius XII, Litt. enc. Mystici corporis: DS 3808
(580) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 24, 1: SC 211,472-474 (PG 7, 966).


798 Spiritus Sanctus « in omnibus corporis partibus cuiusvis est habendus actionis vitalis ac reapse salutaris principium »(581). Ipse multipliciter in totius corporis aedificationem operatur in caritate: (cf. Ep 4,16) per Verbum Dei « qui potens est aedificare » (Ac 20,32), per Baptisma per quod Ipse corpus efformat Christi (cf. 1Co 12,13); per sacramenta quae membris Christi augmentum praebent et sanationem; per Apostolorum gratiam quae inter Eius dona praestat(582), per virtutes quae secundum bonum agere faciunt, per multiplices denique speciales gratias (quae « charismata » appellantur) per quas Ipse fideles « aptos et promptos reddit ad suscipienda varia opera et officia, pro renovatione et ampliore aedificatione Ecclesiae proficua »(583).
(581) Pius XII, Litt. enc. Mystici corporis: DS 3808
(582) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 7: AAS 57 (1965) 10.
(583) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 12: AAS 57 (1965) 16; cf Id., Decr. Apostolicam actuositatem, AA 3: AAS 58 (1966) 839-840.


Charismata

799 Charismata, sive extraordinaria sive simplicia et humilia, Spiritus Sancti sunt gratiae quae directe vel indirecte utilitatem habent ecclesialem, quatenus ad Ecclesiae ordinantur aedificationem, ad hominum bonum et ad mundi necessitates.

800 Charismata cum gratitudine sunt accipienda ab illo qui ea recipit, sed etiam ab omnibus Ecclesiae membris. Ea sunt revera mirabiles divitiae gratiae pro vitalitate apostolica et pro sanctitate totius corporis Christi; dummodo de donis agatur quae vere a Spiritu Sancto procedunt et modo exerceantur plene impulsibus authenticis Eiusdem Spiritus conformi, id est secundum caritatem, veram charismatum mensuram (cf. 1Co 13).

801 Hoc sensu, charismatum discretio apparet semper necessaria. Nullum charisma eximitur de relatione et submissione Pastoribus Ecclesiae. Eis « speciatim competit, non Spiritum extinguere, sed omnia probare et quod bonum est tenere »(584), ut omnia charismata in sua diversitate et complementaritate « ad utilitatem » (1Co 12,7) cooperentur(585).
(584) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 12: AAS 57 (1965) 17.
(585) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 30: AAS 57 (1965) 37; Ioannes Paulus II, Adh. ap. Christifideles laici, CL 24: AAS 81 (1989) 435.


Compendium

802 Christus Iesus « dedit Semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni inquitate et mundaret Sibi populum peculiarem » (Tt 2,14).

803 « Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem » (1P 2,9).

804 Ingressus in populum Dei per fidem fit et per Baptismum. « Ad novum populum Dei cuncti vocantur homines »(586), ut in Christo « homines unam familiam unumque populum Dei constituant »(587).
(586) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 13: AAS 57 (1965) 17.
(587) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, AGD 1: AAS 58 (1966) 947.


805 Ecclesia corpus est Christi. Per Spiritum Eiusque actionem in sacramentis, praesertim in Eucharistia, Christus mortuus et resuscitatus communitatem credentium constituit tamquam corpus Suum.

806 In huius corporis unitate diversitas habetur membrorum et munerum. Omnia membra inter se uniuntur, peculiariter cum illis qui patiuntur, pauperes sunt et persecutione vexati.

807 Ecclesia corpus est cuius Christus est Caput: de Ipso, in Ipso et pro Ipso vivit; Ipse cum illa vivit et in illa.

808 Ecclesia Sponsa est Christi: Ipse eam dilexit et tradidit Semetipsum pro ea. Per Suum sanguinem eam purificavit. Eam Matrem fecit fecundam omnium filiorum Dei.

809 Ecclesia templum est Spiritus Sancti. Spiritus est velut corporis mystici anima, principium vitae eius, unitatis in diversitate et divitiarum suorum donorum et charismatum.

810 « Sic apparet universa Ecclesia sicuti "de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata" »(588).
(588) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 4: AAS 57 (1965) 7; cf Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione, 23: CCL 3A, 105 (PL 4, 553).



Paragraphus 3: ECCLESIA EST UNA, SANCTA, CATHOLICA ET APOSTOLICA

811 « Haec est unica Christi Ecclesia, quam in Symbolo unam, sanctam, catholicam et apostolicam profitemur »(589). Haec quattuor attributa inseparabiliter inter se connexa(590), Ecclesiae eiusque missionis lineamenta denotant essentialia. Ecclesia ea ex se ipsa non habet; Christus per Spiritum Sanctum tribuit Ecclesiae ut una, sancta, catholica sit et apostolica, atque etiam Ipse eam vocat ut unamquamque ex his qualitatibus deducat in rem.
(589) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 8: AAS 57 (1965) 11.
(590) cf. Sanctum Officium, Epistula ad Episcopos Angliae (14 septembris 1864): DS 2888


812 Solum fides agnoscere potest Ecclesiam has proprietates ex fonte habere divino. Sed earum historicae manifestationes sunt etiam signa quae rationi humanae clare loquuntur. « Ecclesia per se ipsa - commemorat Concilium Vaticanum I -, ob suam (...) eximiam sanctitatem (...), ob catholicam unitatem invictamque stabilitatem magnum quoddam et perpetuum est motivum credibilitatis et divinae suae legationis testimonium irrefragabile »(591).
(591) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3:
DS 3013


I. Ecclesia est una

Unitatis Ecclesiae sacrum mysterium

(592) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, UR 2: AAS 57 (1965) 92.


813 Ecclesia una est ratione sui fontis: « Huius mysterii supremum exemplar et principium est in Trinitate Personarum unitas unius Dei Patris et Filii in Spiritu Sancto »(593). Ecclesia una est ratione sui Fundatoris: « Ipse enim Filius incarnatus (...) per crucem Suam omnes homines Deo reconciliavit (...) restituens omnium unitatem in uno populo et uno corpore »(594). Ecclesia una est ratione « animae » suae: « Spiritus Sanctus, qui credentes inhabitat totamque replet atque regit Ecclesiam, miram illam communionem fidelium efficit et tam intime omnes in Christo coniungit, ut Ecclesiae unitatis sit Principium »(595). Ad ipsam ergo essentiam Ecclesiae pertinet ut una sit:
« O miraculum mysticum! Unus quidem est universorum Pater. Unum est etiam Verbum universorum, et Spiritus Sanctus unus, et Ipse est ubique. Una autem sola est Mater Virgo; mihi autem placet eam vocare Ecclesiam »(596).
(593) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio,
UR 2: AAS 57 (1965) 92.
(594) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 78: AAS 58 (1966) 1101.
(595) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, UR 2: AAS 57 (1965) 91.
(596) Clemens Alexandrinus, Paedagogus, 1, 6, 42: GCS 12, 115 (PG 8, 300).


814 Haec tamen Ecclesia una, inde ab origine sua, se cum magna praesentat diversitate, quae simul procedit e varietate donorum Dei et e multiplicitate personarum quae illa recipiunt. In populi Dei unitate diversitates congregantur populorum et culturarum. Inter Ecclesiae membra diversitas exsistit donorum, munerum, condicionum et vitae modorum; « in ecclesiastica communione legitime adsunt Ecclesiae particulares, propriis traditionibus fruentes »(597). Magnae huius diversitatis divitiae unitati Ecclesiae non opponuntur. Peccatum tamen et eius consequentiarum pondus constanter unitatis dono minantur. Propterea Apostolus hortari debet ad servandam « unitatem spiritus in vinculo pacis » (Ep 4,3).
(597) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 13: AAS 57 (1965) 18.


815 Quaenam sunt haec unitatis vincula? Super omnia, caritas quae « est vinculum perfectionis » (Col 3,14). Sed Ecclesiae peregrinantis unitas etiam per visibilia communionis fulcitur vincula:

- per unius fidei Professionem ab Apostolis receptae;
- per communem cultus divini celebrationem, praesertim sacramentorum;
- per apostolicam ope sacramenti Ordinis successionem, quae concordiam familiae Dei sustinet fraternam(598).
(598) cf. Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, UR 2: AAS 57 (1965) 91-92; Id., Const. dogm. Lumen gentium, LG 14: AAS 57 (1965) 18-19; CIC 205


816 « Haec est unica Christi Ecclesia, (...) quam Salvator noster, post Resurrectionem Suam, Petro pascendam tradidit, eique ac ceteris Apostolis diffundendam et regendam commisit (...). Haec Ecclesia, in hoc mundo ut societas constituta et ordinata, subsistit in Ecclesia catholica, a Successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata »(599).
Decretum de Oecumenismo Concilii Vaticani II explicat: « Per solam enim catholicam Christi Ecclesiam, quae generale auxilium salutis est, omnis salutarium mediorum plenitudo attingi potest. Uni nempe Collegio apostolico cui Petrus praeest credimus Dominum commisisse omnia bona Foederis Novi, ad constituendum unum Christi corpus in terris, cui plene incorporentur oportet omnes, qui ad populum Dei iam aliquo modo pertinent »(600).
(599) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 8: AAS 57 (1965) 11-12.
(600) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS 57 (1965) 94.


Unitatis vulnera

817 De facto, « in hac una et unica Dei Ecclesia iam a primordiis scissurae quaedam exortae sunt, quas ut damnandas graviter vituperat Apostolus; posterioribus vero saeculis ampliores natae sunt dissensiones, et communitates haud exiguae a plena communione Ecclesiae catholicae seiunctae sunt, quandoque non sine hominum utriusque partis culpa »(601). Rupturae quae unitatem vulnerant corporis Christi (distinguuntur haeresis, apostasia et schisma) (cf. CIC 751), sine hominum peccatis non fiunt:
« Ubi peccata sunt, ibi est multitudo, ibi schismata, ibi haereses, ibi dissensiones; ubi autem virtus, ibi singularitas, ibi unio, ex quo omnium credentium erat cor unum et anima una »(602).
(601) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, UR 3: AAS 57 (1965) 92-93.
(602) Origenes, In Ezechielem homilia, 9, 1: SC 352,296 (PG 13, 732).


818 Illi qui hodie in communitatibus ortis ex talibus rupturis nascuntur « et fide Christi imbuuntur, de separationis peccato argui nequeunt, eosque fraterna reverentia et dilectione amplectitur Ecclesia catholica. (...) Iustificati ex fide in Baptismate, Christo incorporantur, ideoque christiano nomine iure decorantur et a filiis Ecclesiae catholicae ut fratres in Domino merito agnoscuntur »(603).
(603) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio,
UR 3: AAS 57 (1965) 93.


819 Praeterea, « elementa plura sanctificationis et veritatis »(604) extra visibiles Ecclesiae catholicae limites exsistunt: « Verbum Dei scriptum, vita gratiae, fides, spes et caritas, aliaque interiora Spiritus Sancti dona ac visibilia elementa »(605). Christi Spiritus his Ecclesiis et communitatibus utitur ecclesialibus tamquam salutis mediis quorum virtus ex gratiae et veritatis procedit plenitudine quam Christus Ecclesiae catholicae commisit. Haec omnia bona proveniunt a Christo et ad Illum ducunt(606) atque ex semetipsis « ad unitatem catholicam »282 vocant.
(604) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 8: AAS 57 (1965) 12.
(605) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, UR 3: AAS 57 (1965) 93; cf Id., Const. dogm. Lumen gentium, LG 15: AAS 57 (1965) 19.
(606) cf. Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, UR 3: AAS 57 (1965) 93.


In via ad unitatem

820 Unitatem, « quam Christus ab initio Ecclesiae Suae largitus est, (...) inamissibilem in Ecclesia catholica subsistere credimus et usque ad consummationem saeculi in dies crescere speramus »(607). Christus Suae Ecclesiae donum unitatis semper praebet, sed Ecclesia semper orare et adlaborare debet ad conservandam, fulciendam et perficiendam unitatem quam pro illa Christus vult. Hac de causa, Ipse Iesus in hora Suae passionis Patrem oravit, et orare non desinit, pro Suorum discipulorum unitate: « ...ut omnes unum sint, sicut Tu, Pater, in me et ego in Te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut mundus credat quia Tu me misisti » (Jn 17,21). Optatum unitatem omnium christianorum restaurandi Christi est donum et Spiritus Sancti vocatio(608).
(607) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, UR 4: AAS 57 (1965) 95.
(608) cf. Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, UR 1: AAS 57 (1965) 90-91.


821 Ut huic adaequate respondeatur, requiruntur:
- permanens Ecclesiae renovatio in maiore fidelitate ad eius vocationem. Haec renovatio vis est motus unitatem versus(609);
- cordis conversio ut singuli « secundum Evangelium vitam degere studeant »(610), quia membrorum infidelitas Christi dono divisionum est causa;
- oratio in communi, quia « cordis conversio vitaeque sanctitas, una cum privatis et publicis supplicationibus pro christianorum unitate, tamquam anima totius motus oecumenici existimandae sunt et merito oecumenismus spiritualis nuncupari possunt »(611);
- mutua fraterna cognitio(612);
- oecumenica institutio fidelium et speciatim sacerdotum(613);
- dialogus inter theologos et conventus inter christianos diversarum Ecclesiarum et communitatum(614);
- cooperatio inter christianos in diversis servitii hominum campis(615).
(609) cf. Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio,
UR 6: AAS 57 (1965) 96-97.
(610) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, UR 7: AAS 57 (1965) 97.
(611) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, UR 8: AAS 57 (1965) 98.
(612) cf. Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, UR 9UR : AAS 57 (1965) 98.
(613) cf. Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, UR 10: AAS 57 (1965) 99.
(614) cf. Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, UR 4: AAS 57 (1965) 94; Ibid, LG 9: AAS 57 (1965) 98; Ibid, LG 11: AAS 57 (1965) 99.
(615) cf. Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, UR 12: AAS 57 (1965) 99-100.


822 « Ad totam Ecclesiam sollicitudo unionis instaurandae spectat, tam ad fideles quam ad Pastores »(616). Sed oportet nos esse conscios « hoc sanctum propositum reconciliandi christianos omnes in unitate unius unicaeque Ecclesiae Christi humanas vires et dotes excedere ». Hac de causa, nostram spem reponimus totam « in oratione Christi pro Ecclesia, in amore Patris erga nos, in virtute Spiritus Sancti »(617).
(616) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio,
UR 5: AAS 57 (1965) 96.
(617) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, UR 24: AAS 57 (1965) 107.


II. Ecclesia est sancta

823 « Ecclesia (...) indefectibiliter sancta creditur. Christus enim Dei Filius, qui cum Patre et Spiritu "solus Sanctus" celebratur, Ecclesiam tamquam Sponsam Suam dilexit, Seipsum tradens pro ea, ut illam sanctificaret, eamque Sibi ut corpus Suum coniunxit atque Spiritus Sancti dono cumulavit, ad gloriam Dei »(618). Ecclesia est igitur « populus Dei sanctus »(619), eiusque membra « sancti » appellantur.296
(618) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 39: AAS 57 (1965) 44.
(619) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 12: AAS 57 (1965) 16.


824 Ecclesia, Christo unita, ab Ipso sanctificatur; ab Ipso et in Ipso illa fit etiam sanctificans: ad sanctificationem hominum in Christo et Dei glorificationem, « uti ad finem, omnia (...) Ecclesiae opera contendunt »(620). In illa « omnis salutarium mediorum plenitudo »298 reposita est. In illa « per gratiam Dei sanctitatem acquirimus »(621).
(620) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 10: AAS 56 (1964) 102.
(621) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 48: AAS 57 (1965) 53.


825 « Ecclesia iam in terris vera sanctitate licet imperfecta insignitur »(622). In eius membris, sanctitas perfecta adhuc est acquirenda: « Tot ac tantis salutaribus mediis muniti, christifideles omnes, cuiusvis conditionis ac status, ad perfectionem sanctitatis qua Pater Ipse perfectus est, sua quisque via, a Domino vocantur »(623).
(622) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 48: AAS 57 (1965) 53.
(623) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 11: AAS 57 (1965) 16.


826 Caritas anima est sanctitatis ad quam omnes appellantur: illa « omnia sanctificationis media regit, informat ad finemque perducit »:(624)
« Intellexi Ecclesiae, si ipsa corpus variis compactum membris habeat, membrum maxime necessarium et omnium nobilissimum deesse non posse; intellexi Ecclesiam Cor habere et huiusmodi Cor esse Amore incensum. Intellexi unum Amorem facere ut membra Ecclesiae agant, etsi Amor extingueretur, Apostolos Evangelium non amplius esse annuntiaturos, Martyres recusaturos esse sanguinem effundere suum... Intellexi Amorem omnes in se concludere Vocationes, Amorem omnia esse, eundemque universa tempora et loca comprehendere... uno verbo amorem Aeternum esse »(625).
(624) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 42: AAS 57 (1965) 48.
(625) Sancta Theresia a Iesu Infante, Manuscrit B, 3v: Manuscrits autobiographiques (Paris 1992) p. 299.


827 « Dum vero Christus, "sanctus, innocens, impollutus", peccatum non novit, sed sola delicta populi repropitiare venit, Ecclesia in proprio sinu peccatores complectens, sancta simul et semper purificanda, paenitentiam et renovationem continuo prosequitur »(626). Omnia Ecclesiae membra, eius ministris inclusis, se peccatores agnoscere debent (cf. 1Jn 1,8-10). In omnibus zizania peccati bono Evangelii semini usque ad finem temporum adhuc miscentur (cf. Mt 13,24-30). Ecclesia igitur peccatores congregat Christi salute captos, sed adhuc in sanctificationis via:
Ecclesia « est igitur sancta, licet in sinu suo peccatores complectatur; nam ipsa non alia fruitur vita, quam vita gratiae; hac profecto si aluntur, membra illius sanctificantur, si ab eadem se removent, peccata sordesque animae contrahunt, quae obstant, ne sanctitas eius radians diffundatur. Quare affligitur et paenitentiam agit pro noxis illis, potestatem habens ex his sanguine Christi et dono Spiritus Sancti filios suos liberandi »(627).
(626) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 8: AAS 57 (1965) 12; cf Id., Decr. Unitatis redintegratio, UR 3: AAS 57 (1965) 92-94; Ibid, LG 6: AAS 57 (1965) 96-97.
(627) Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 19: AAS 60 (1968) 440.


828 Ecclesia, quosdam canonizans fideles, id est sollemniter proclamans hos fideles heroice virtutes exercuisse et in fidelitate gratiae Dei duxisse vitam, potentiam agnoscit Spiritus sanctitatis qui est in ea, et spem sustinet fidelium his illos praebens tamquam exemplaria et intercessores(628). « In circumstantiis difficillimis per totam historiam Ecclesiae, semper sancti et sanctae fuerunt fons et origo renovationis »(629). « Sanctitas Ecclesiae est profecto secretus fons et mensura infallibilis eius operositatis apostolicae et impetus missionarii »(630).
(628) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 40: AAS 57 (1965) 44-45; Ibid, LG 48-51: AAS 57 (1965) 53-58.
(629) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Christifideles laici, CL 16: AAS 81 (1989) 417.
(630) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Christifideles laici, CL 17: AAS 81 (1989) 419-420.


829 « Dum autem Ecclesia in beatissima Virgine ad perfectionem iam pertingit, qua sine macula et ruga exsistit, christifideles adhuc nituntur, ut devincentes peccatum in sanctitate crescant; ideoque oculos suos ad Mariam attollunt »:(631) in ea, Ecclesia est iam plene sancta.
(631) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 65: AAS 57 (1965) 64.


III. Ecclesia est catholica

Quid « catholica » significet?

830 Verbum « catholica » significat « universalis » sive « secundum totalitatem » sive « secundum integritatem ». Ecclesia est catholica duplici sensu:
Est catholica quia in ea Christus est praesens. « Ubi fuerit Christus Iesus, ibi catholica est Ecclesia »(632). In ea Christi corporis, eius Capiti uniti, subsistit plenitudo (cf.
Ep 1,22-23), id quod implicat eam ex Illo recipere « plenitudinem mediorum salutis »(633) ab Ipso volitorum: rectae et completae fidei confessionem, vitam sacramentalem integram atque ordinatum in successione apostolica ministerium. Hoc sensu fundamentali, Ecclesia die Pentecostes erat catholica(634), et ipsa id semper erit usque ad diem Parusiae.
(632) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Smyrnaeos 8, 2: SC 10is, p. 138 (Funk 1, 282).
(633) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, AGD 6: AAS 58 (1966) 953.
(634) cf. Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, AGD 4: AAS 58 (1966) 950-951.


831 Ea est catholica quia a Christo ad genus humanum mittitur universum: (cf. Mt 28,19)
« Ad novum populum Dei cuncti vocantur homines. Quapropter hic populus, unus et unicus manens, ad universum mundum et per omnia saecula est dilatandus, ut propositum adimpleatur voluntatis Dei, qui naturam humanam in initio condidit unam, filiosque Suos, qui erant dispersi, in unum tandem congregare statuit. (...) Hic universalitatis character, qui populum Dei condecorat, Ipsius Domini donum est, quo catholica Ecclesia efficaciter et perpetuo tendit ad recapitulandam totam humanitatem cum omnibus bonis eius, sub Capite Christo, in unitate Spiritus Eius »(635).
(635) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 13: AAS 57 (1965) 17.


Unaquaeque particularis Ecclesia est « catholica »

832 « Christi Ecclesia vere adest in omnibus legitimis fidelium congregationibus localibus, quae, Pastoribus suis adhaerentes, et ipsae in Novo Testamento Ecclesiae vocantur. (...) In eis praedicatione Evangelii Christi congregantur fideles et celebratur mysterium Coenae Domini (...). In his communitatibus, licet saepe exiguis et pauperibus, vel in dispersione degentibus, praesens est Christus, cuius virtute consociatur una, sancta, catholica et apostolica Ecclesia »(636).
(636) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 26: AAS 57 (1965) 31.


833 Nomine Ecclesiae particularis, quae in primis dioecesis est (vel eparchia), communitas quaedam intelligitur fidelium in communione fidei et sacramentorum cum eorum Episcopo in successione apostolica ordinato(637). Hae Ecclesiae particulares « ad imaginem Ecclesiae universalis » sunt formatae, « in quibus et ex quibus una et unica Ecclesia catholica exsistit »(638).
(637) cf. Concilium Vaticanum II, Decr. Christus Dominus,
CD 11: AAS 58 (1966) 677; CIC 368-369 CCEO canones 177, $ 1. 178. 311, $ 1. 312.
(638) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 23: AAS 57 (1965) 27.


834 Ecclesiae particulares plene sunt catholicae per communionem cum una ex ipsis: cum Ecclesia Romana, quae « caritati praesidens »(639) est. « Ad hanc enim Ecclesiam propter potentiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos qui sunt undique fideles »(640). « Ab initio enim quando ad nos Dei Verbum assumpta carne descendit, unicam firmam basim et fundamentum omnes ubique christianorum Ecclesiae, quae ibi (Romae) est, maximam nacti sunt habentque Ecclesiam: ut in quam, iuxta ipsam Salvatoris promissionem, portae inferi haudquaquam praevaluerint »(641).
(639) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Romanos, Inscr.: SC 10is, p. 106 (Funk 1, 252).
(640) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 3, 2: SC 211,32 (PG 7, 849); cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Pastor aeternus, c. 2:
DS 3057
(641) Sanctus Maximus Confessor, Opuscula theologica et polemica: PG 91, 137-140.


835 « Caveamus autem, ne Ecclesiam universalem cogitemus quamdam esse summam vel, si dicere licet, foederatam consociationem (...) Ecclesiarum particularium (...). Ecclesia ipsa, vocatione et missione universali, cum radices mittit in varias conditiones, ad civilem, socialem et humanum ordinem spectantes, in quavis orbis terrae parte exteriores facies ac lineamenta diversa induit »(642). Dives disciplinarum ecclesiasticarum, liturgicorum rituum, patrimoniorum theologicorum et spiritualium Ecclesiis localibus propriorum « in unum conspirans varietas indivisae Ecclesiae catholicitatem luculentius demonstrat »(643).
(642) Paulus VI, Adh. ap. Evangelii nuntiandi, EN 62: AAS 68 (1976) 52.
(643) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 23: AAS 57 (1965) 29.



Catechismus Cath. Eccl. 786