Catechismus Cath. Eccl. 1019


ARTICULUS 12: CREDO VITAM AETERNAM

1020 Christianus qui suam propriam mortem cum illa Iesu coniungit, mortem videt tamquam adventum ad Ipsum et ingressum in vitam aeternam. Cum Ecclesia ultimo super morientem christianum verba veniae absolutionis Christi dixerit, ultimo unctione roboranti eum signaverit eique Christum in viatico tamquam alimentum pro itinere dederit, eum cum dulci alloquitur securitate:
Proficiscere, anima christiana, de hoc mundo, in nomine Dei Patris omnipotentis, qui te creavit, in nomine Iesu Christi Filii Dei vivi, qui pro te passus est, in nomine Spiritus Sancti, qui in te effusus est; hodie sit in pace locus tuus et habitatio tua apud Deum in sancta Sion, cum sancta Dei Genetrice Virgine Maria, cum sancto Ioseph, et omnibus angelis et sanctis Dei. (...) Ad auctorem tuum, qui te de limo terrae formavit, revertaris. Tibi itaque egredienti de hac vita sancta Maria, angeli et omnes sancti occurrant. (...) Redemptorem tuum facie ad faciem videas et contemplatione Dei potiaris in saecula saeculorum (835).
(835) Ordo Unctionis infirmorum eorumque pastoralis curae, Ordo commendationis morientium, 146-147, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1972) p. 60-61.


I. Iudicium particulare

1021 Mors vitae hominis imponit finem tamquam tempori aperto acceptationi vel reiectioni gratiae divinae in Christo manifestatae (cf. 2Tm 1,9-10). Novum Testamentum de iudicio loquitur praecipue in prospectu finalis occursus cum Christo in Eius secundo Adventu, sed pluries etiam retributionem uniuscuiusque immediate post mortem affirmat in relatione cum eius operibus eiusque fide. Parabola pauperis Lazari (cf. Lc 16,22) et verbum Christi in cruce ad bonum latronem (cf. Lc 23,43), sicut alii Novi Testamenti textus 611 loquuntur de ultima animae sorte, 612 quae diversa pro aliis et aliis esse potest.

1022 Singuli homines inde a morte sua retributionem suam aeternam in sua immortali recipiunt anima in iudicio particulari quod eorum vitam refert Christo sive per purificationem(836) sive ad immediate in beatitudinem caeli ingrediendum(837) sive ad se immediate in aeternum damnandum. 615
(836) cf. Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris:
DS 856 Concilium Florentinum, Decretum pro Graecis: DS 1304 Concilium Tridentinum, Sess. 25a, Decretum de purgatorio: DS 1820
(837) cf. Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS 857 Ioannes XXII, Bulla Ne super his: DS 991 Benedictus XII, Const. Benedictus Deus: DS 1000-1001 Concilium Florentinum, Decretum pro Graecis: DS 1305
Ad vesperum te de amore examinabunt (838).
(838) Sanctus Ioannes a Cruce, Avisos y sentencias, 57: Biblioteca Mstica Carmelitana, v. 13 (Burgos 1931) p. 238.

II. Caelum

1023 Illi qui in gratia et amicitia moriuntur Dei et qui perfecte sunt purificati, in aeternum cum Christo vivunt. In aeternum sunt similes Deo quia Eum vident sicuti est (Io Jn 3,2), facie ad faciem (1Co 13,12): (cf. Ap 22,4)
Auctoritate apostolica diffinimus: quod secundum communem Dei ordinationem animae sanctorum omnium (...) et aliorum fidelium defunctorum post sacrum ab eis Christi Baptisma susceptum, in quibus nihil purgabile fuit, quando decesserunt, (...) vel si tunc fuerit aut erit aliquid purgabile in eisdem, cum post mortem suam fuerint purgatae (...) etiam ante resumptionem suorum corporum et iudicium generale post Ascensionem Salvatoris Domini nostri Iesu Christi in caelum, fuerunt, sunt et erunt in caelo, caelorum Regno et paradiso caelesti cum Christo, sanctorum angelorum consortio congregatae, ac post Domini Iesu Christi passionem et mortem viderunt et vident divinam essentiam visione intuitiva et etiam faciali, nulla mediante creatura (839).
(839) Benedictus XII, Const. Benedictus Deus: DS 1000 cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 49: AAS 57 (1965) 54.


1024 Haec vita perfecta cum Sanctissima Trinitate, haec communio vitae cum Ea, cum Maria Virgine, angelis et omnibus beatis caelum appellatur. Caelum finis est ultimus et adimpletio profundissimarum appetitionum hominis, status supremae et definitivae beatitudinis.

1025 In caelo vivere est cum Christo esse (840). Electi in Ipso vivunt, sed ibi servant, immo inveniunt suam propriam identitatem, suum proprium nomen: (cf. Ap 2,17)
Vita est enim esse cum Christo, quia ubi Christus ibi Regnum (841).
(840) cf. Jn 14,3 Ph 1,23 1Th 4,17
(841) Sanctus Ambrosius, Expositio evangelii secundum Lucam, 10, 121: CCL 14, 379 (PL 15, 1927).


1026 Iesus Christus, per Suam Mortem Suamque Resurrectionem nobis caelum aperuit . Beatorum vita in plena possessione consistit fructuum Redemptionis peractae a Christo qui Suae glorificationi caelesti illos consociat qui in Eum crediderunt et qui Eius voluntati permanserunt fideles. Caelum beata est communitas omnium eorum qui Ei perfecte sunt incorporati.

1027 Hoc mysterium beatae communionis cum Deo et cum omnibus illis qui in Christo sunt, omnem comprehensionem superat et repraesentationem omnem. Scriptura nobis de illa loquitur in imaginibus: vita, lux, pax, nuptiale convivium, vinum Regni, domus Patris, Ierusalem caelestis, paradisus: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his, qui diligunt Illum (1Co 2,9).

1028 Deus, propter Suam transcendentiam, non potest sicuti est videri nisi cum Ipse Suum mysterium immediatae aperit contemplationi hominis illique Ipse capacitatem praebet. Haec Dei contemplatio in Eius gloria caelesti ab Ecclesia visio beatifica appellatur:
Quae erit gloria et quanta laetitia admitti ut Deum videas, honorari ut cum Christo Domino Deo tuo salutis ac lucis aeternae gaudium capias, (...) cum iustis et Dei amicis in Regno caelorum datae immortalitatis voluptate gaudere (842).
(842) Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, Epistula 58, 10: CSEL 32, 665 (56, 10: PL 4, 367-368).


1029 In caeli gloria, beati gaudenter voluntatem Dei implere pergunt relate ad alios homines et ad universam creationem. Iam illi cum Christo regnant; cum Eo regnabunt in saecula saeculorum (Ap 22,5) (cf. Mt 25,21 Mt 25,23).

III. Finalis purificatio seu purgatorium

1030 Illi qui in gratia et amicitia Dei, sed imperfecte purificati, moriuntur, quamquam suae aeternae salutis sunt certi, post suam mortem patiuntur purificationem, ut sanctitatem acquirant necessariam ad caeli gaudium ingrediendum.

1031 Ecclesia purgatorium hanc finalem appellat electorum purificationem quae prorsus a damnatorum poena est diversa. Ecclesia doctrinam fidei relate ad purgatorium formulavit, praecipue in Conciliis Florentino(843) et Tridentino. 625 Ecclesiae Traditio, se ad quosdam Scripturae textus referens(844), de igne loquitur purificatorio:
De quibusdam levibus culpis esse ante iudicium purgatorius ignis credendus est, pro eo quod veritas dicit quia si quis in Sancto Spiritu blasphemiam dixerit, neque in hoc saeculo remittetur ei, neque in futuro (
Mt 12,32). In qua sententia datur intelligi quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam vero in futuro posse laxari (845).
(843) cf. Concilium Florentinum, Decretum pro Graecis: DS 1304
(844) Exempli gratia, 1Co 3,15 1P 1,7
(845) Sanctus Gregorius Magnus, Dialogi, 4, 41, 3: SC 265,148 (4, 39: PL 77, 396).


1032 Haec doctrina etiam nititur praxi orationis pro defunctis, de qua iam sacra Scriptura loquitur: Unde pro defunctis expiationem fecit (Iudas Maccabaeus), ut a peccato solverentur (Mac Mac 12,46). Inde a prioribus temporibus, Ecclesia defunctorum memoriam est venerata et suffragia pro illis obtulit, maxime Sacrificium eucharisticum(846), ut purificati ad visionem beatificam Dei possent pervenire. Ecclesia etiam eleemosynas, indulgentias et opera paenitentiae commendat pro defunctis:
Eis ergo opem feramus, et commemorationem eorum peragamus. Si enim Iobi filios expiabat patris sacrificium: (cf. Iob 1,5) quid dubitas, an nobis pro eis qui excesserunt offerentibus, ipsis detur aliqua consolatio? (...) Ne nos pigeat opem ferre iis qui excesserunt, et pro eis offerre preces (847).
(846) cf. Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris:
DS 856
(847) Sanctus Ioannes Chrysostomus, In epistulam ad ad Corinthios homilia 41, 5: PG 61, 361.


IV. Infernus

1033 Non possumus Deo esse uniti nisi libere Eum diligere eligamus. Sed Deum diligere non possumus, si contra Eum, contra nostrum proximum vel contra nosmetipsos graviter peccemus: Qui non diligit, manet in morte. Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est, et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem (Io Jn 3,14-15). Dominus noster nos monet nos ab Eo separatos fore, si necessitatibus gravibus occurrere omittamus pauperum et parvulorum qui Eius sunt fratres (cf. Mt 25,31-46). In peccato mortali mori quin nos huius paeniteat et quin amorem Dei excipiamus misericordem, significat ab Eo in aeternum propter nostram propriam liberam electionem manere separatos. Hic status definitivae exclusionis sui ipsius ( auto-exclusionis ) a communione cum Deo et cum beatis denotatur verbo infernus .

1034 Iesus saepe loquitur de gehenna ignis inextinguibilis(848), illis reservata qui usque ad suae vitae finem credere et converti recusant, et ubi simul anima et corpus perdi possunt (cf. Mt 10,28). Iesus verbis annuntiat gravibus: Mittet Filius hominis angelos Suos, et colligent de Regno Eius (...) eos, qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis (Mt 13,41-42), et Ipse condemnationem pronuntiabit: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum! (Mt 25,41).
(848) cf. Mt 5,22 Mt 5,29 Mt 13,42 Mt 13,50 Mc 9,43-48


1035 Doctrina Ecclesiae exsistentiam inferni eiusque affirmat aeternitatem. Animae eorum qui in statu moriuntur peccati mortalis, immediate post mortem in inferos descendunt ubi poenas patiuntur inferni, ignem aeternum (849). Praecipua inferni poena consistit in aeterna separatione a Deo in quo solummodo potest homo vitam et beatitudinem habere pro quibus creatus est et quas cupit.
(849) cf. Symbolum Quicumque:
DS 76 Synodus Constantinopolitana (anno 543), Anathematismi contra Origenem, 7: DS 409 Concilium Lateranense IV, Cap. 1, De fide catholica: DS 801 Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS 858 Benedictus XII, Const. Benedictus Deus: DS 1002 Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis: DS 1351 Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, canon 25: DS 1575 Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 12: AAS 60 (1968) 438.


1036 Affirmationes sacrae Scripturae et doctrina Ecclesiae relate ad infernum sunt vocatio ad responsabilitatem qua homo sua uti debet libertate intuitu suae aeternae sortis. Simul urgentem vocationem ad conversionem constituunt: Intrate per angustam portam, quia lata est porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam; quam angusta porta et arta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam! (Mt 7,13-14).
Cum vero nesciamus diem neque horam, monente Domino, constanter vigilemus oportet, ut, expleto unico terrestris nostrae vitae cursu, cum Ipso ad nuptias intrare et cum benedictis connumerari mereamur, neque sicut servi mali et pigri iubeamur discedere in ignem aeternum, in tenebras exteriores ubi erit fletus et stridor dentium (850).
(850) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 48: AAS 57 (1965) 54.


1037 Deus neminem praedestinat ut in infernum eat(851); ad hoc enim requiruntur aversio a Deo voluntaria (peccatum mortale) et in illa usque ad finem persistere. Ecclesia, in liturgia eucharistica et in suorum fidelium orationibus quotidianis, misericordiam implorat Dei qui non vult aliquos perire, sed omnes ad paenitentiam reverti (2P 3,9):
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae Tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias: diesque nostros in Tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum Tuorum iubeas grege numerari (852).
(851) cf. Concilium Arausicanum II, Conclusio: DS 397 Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, canon 17: DS 1567
(852) Prex eucharistica seu seu Canon Romanus, 88: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 450.


V. Ultimum Iudicium

1038 Resurrectio omnium mortuorum, iustorum et iniquorum (Ac 24,15), Iudicium praecedet ultimum. Tunc erit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem (...) (Filii hominis) et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii (Jn 5,28-29). Tunc Christus veniet in gloria Sua, et omnes angeli cum Eo (...). Et congregabuntur ante Eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. (...) Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam (Mt 25,31-33 Mt 25,46).

1039 Coram Christo qui veritas est, veritas circa relationem uniuscuiusque hominis cum Deo definitive fiet manifesta (cf. Jn 12,48). Iudicium ultimum id revelabit, usque ad eius ultimas consequentias, quod unusquisque boni fecerit, aut facere omiserit, in suae vitae terrestris decursu:
Servatur quidquid mali faciunt et nesciunt, ubi venerit Deus noster manifestus et non silebit (Ps 50,3) (...). Deinde convertet Se et ad illos qui sunt a sinistris: Minimos meos egentes posueram vobis in terra. Ego tamquam caput, dicet, in caelo sedebam ad dexteram Patris, sed membra mea in terra laborabant, membra mea in terra egebant. Membris meis daretis, et ad caput perveniret quod daretis. Et sciretis quia minimos meos egentes quando vobis in terra posui, laturarios vobis institui qui opera vestra in thesaurum meum portarent. Et nihil in eorum manibus posuistis, propterea apud me nihil invenistis (853).
(853) Sanctus Augustinus, Sermo 18, 4, 4: CCL 41, 247-249 (PL 38, 130-131).


1040 Iudicium ultimum in reditu Christi glorioso eveniet. Solus Pater cognoscit horam et diem, solus Ipse Eius decidit Adventum. Per Filium Suum Iesum Christum, verbum definitivum super totam historiam tunc pronuntiabit Suum. Sensum ultimum totius operis creationis et totius Oeconomiae salutis cognoscemus et mirabiles intelligemus vias per quas Eius providentia omnia versus eorum ultimum conduxerit finem. Iudicium ultimum revelabit iustitiam Dei de omnibus iniustitiis commissis a Suis creaturis triumphare Eiusque amorem morte esse fortiorem (cf. Ct 8,6).

1041 Iudicii ultimi nuntius vocat ad conversionem dum Deus adhuc hominibus tempus acceptabile praebet et dies salutis (2Co 6,2). Sanctum Dei inspirat timorem. Ad Regni Dei impellit iustitiam. Annuntiat beatam spem (Tt 2,13) reditus Domini, qui veniet glorificari in sanctis Suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt (2Th 1,10).

VI. Caelorum novorum et terrae novae spes

1042 In fine temporum, Regnum Dei ad suam perveniet plenitudinem. Post Iudicium universale, iusti in aeternum cum Christo regnabunt, corpore et anima glorificati, et ipse universus renovabitur mundus:
Tunc Ecclesia in gloria caelesti consummabitur, quando (...) cum genere humano universus quoque mundus, qui intime cum homine coniungitur et per eum ad finem suum accedit, perfecte in Christo instaurabitur (854).
(854) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 48: AAS 57 (1965) 53.


1043 Sacra Scriptura hanc arcanam renovationem, quae humanitatem transformabit et mundum, appellat novos (...) caelos et terram novam (2P 3,13) (cf. Ap 21,1). Illa erit definitiva effectio consilii Dei: recapitulare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra (Ep 1,10).

1044 In hoc universo mundo novo (cf. Ap 21,5), in Ierusalem caelesti, Deus mansionem Suam inter homines habebit. Et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt (Ap 21,4) (cf. Ap 21,27).

1045 Pro homine, haec consummatio effectio erit ultima unitatis generis humani a Deo volitae inde a creatione et cuius Ecclesia peregrinans erat veluti sacramentum (855). Qui Christo fuerint uniti, redemptorum efformabunt communitatem, Dei Civitatem sanctam (Ap 21,2), sponsam uxorem Agni (Ap 21,9). Haec non amplius a peccato erit vulnerata, a sordibus (cf. Ap 21,27), a sui ipsius amore, quae communitatem terrestrem hominum destruunt vel vulnerant. Visio beatifica in qua Deus electis modo inexhaustibili aperietur, perennis erit fons beatitudinis, pacis et mutuae communionis.
(855) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 1: AAS 57 (1965) 5.


1046 Relate ad mundum universum, Revelatio profundam communitatem destinationis affirmat mundi materialis et hominis:
Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat (...) in spem, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis (...). Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc; non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus (...) exspectantes redemptionem corporis nostri (
Rm 8,19-23) .

1047 Universus mundus visibilis destinatur igitur et ipse ut transformetur: Oportet ergo et ipsam conditionem redintegratam ad pristinum sine prohibitione servire iustis (856), participantem eorum glorificationis in Iesu Christo resuscitato.
(856) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 5, 32, 1: SC 153,398 (PG 7, 1210).


1048 Terrae ac humanitatis consummandae tempus ignoramus, nec universi transformandi modum novimus. Transit quidem figura huius mundi per peccatum deformata, sed docemur Deum novam habitationem novamque terram parare in qua iustitia habitat, et cuius beatitudo omnia pacis desideria, quae in cordibus hominum ascendunt, implebit et superabit (857).
(857) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 39: AAS 58 (1966) 1056-1057.


1049 Exspectatio tamen novae terrae extenuare non debet, sed potius excitare, sollicitudinem hanc terram excolendi, ubi corpus illud novae familiae humanae crescit quod aliqualem novi saeculi adumbrationem iam praebere valet. Ideo, licet progressus terrenus a Regni Christi augmento sedulo distinguendus sit, inquantum tamen ad societatem humanam melius ordinandam conferre potest, Regni Dei magnopere interest (858).
(858) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 39: AAS 58 (1966) 1057.


1050 Bona enim humanae dignitatis, communionis fraternae et libertatis, hos omnes scilicet bonos naturae ac industriae nostrae fructus, postquam in Spiritu Domini et iuxta Eius mandatum in terris propagaverimus, postea denuo inveniemus, mundata tamen ab omni sorde, illuminata ac transfigurata, cum Christus Patri reddet Regnum aeternum et universale (859). Tunc Deus erit omnia in omnibus (1Co 15,28), in vita aeterna:
Vita reipsa et veritate Pater est, qui per Filium omnibus in Spiritu Sancto caelestia dona tamquam ex fonte profundit: at per Eius benignitatem nobis quoque hominibus aeternae vitae bona veraciter promissa sunt (860).
(859) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 39: AAS 58 (1966) 1057; cf Id., Const. dogm. Lumen gentium, LG 2: AAS 57 (1965) 5-6.
(860) Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses illuminandorum, 18, 29: Opera, v. 2, ed. J. Rupp (Monaci 1870) p. 332 (PG 33, 1049).


Compendium

1051 Singuli homines in anima sua immortali, inde a morte sua, in iudicio particulari, aeternam suam recipiunt retributionem a Christo, vivorum et mortuorum iudice.

1052 Credimus animas eorum omnium, qui in gratia Christi moriuntur (...) populum Dei constituere post mortem, quae omnino destruetur resurrectionis die, quo hae animae cum suis corporibus coniungentur (861).
(861) Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 28: AAS 60 (1968) 444.


1053 Credimus multitudinem earum animarum, quae cum Iesu et Maria in paradiso congregantur, Ecclesiam caelestem efficere, ubi eaedem, aeterna beatitudine fruentes, Deum vident sicuti est atque etiam gradu quidem modoque diverso, una cum sanctis angelis partem habent in divina rerum gubernatione, quam Christus glorificatus exercet, cum pro nobis intercedant suaque fraterna sollicitudine infirmitatem nostram plurimum iuvent (862).
(862) Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 29: AAS 60 (1968) 444.


1054 Qui in gratia et amicitia Dei, sed imperfecte purificati, moriuntur, quamquam de sua salute aeterna sunt certi, post suam mortem patiuntur purificationem ut sanctitatem acquirant necessariam ad gaudium Dei ingrediendum.

1055 Propter sanctorum communionem , Ecclesia defunctos Dei commendat misericordiae et pro illis suffragia offert, maxime sanctum Sacrificium eucharisticum.

1056 Ecclesia, Christi sequens exemplum, fideles admonet de tristi ac luctuosa realitate mortis aeternae(863), quae etiam infernus appellatur.
(863) cf. Sacra Congregatio pro Clericis, Directorium catechisticum generale, 69: AAS 64 (1972) 141.


1057 Praecipua inferni poena in aeterna consistit separatione a Deo, in quo homo vitam et beatitudinem habere solummodo potest ad quas creatus est et quas ipse cupit.

1058 Ecclesia orat ut nullus se perdat: Domine, (...) me (...) a Te numquam separari permittas (864). Si verum est neminem posse se ipsum salvare, verum etiam est, Deum velle omnes homines salvos fieri (1Tm 2,4) et apud Eum omnia possibilia esse (Mt 19,26).
(864) Oratio ante Communionem, 132: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 474.


1059 Sacrosancta Ecclesia Romana firmiter credit et firmiter asseverat, quod (...) in die Iudicii omnes homines ante tribunal Christi cum suis corporibus comparebunt, reddituri de propriis factis rationem (865).
(865) Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris:
DS 859 cf. Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 16: DS 1549


1060 Regnum Dei, in fine temporum, ad suam perveniet plenitudinem. Tunc iusti regnabunt in aeternum cum Christo, corpore et anima glorificati, et ipse mundus materialis universus transformabitur. Tunc Deus erit omnia in omnibus (1Co 15,28), in vita aeterna.

AMEN

1061 Symbolum, sicut etiam ultimus sacrae Scripturae liber (cf. Ap 22,21), verbo Hebraico Amen concluditur. Idem saepe in fine orationum invenitur Novi Testamenti. Eodem modo, Ecclesia suas orationes finit cum Amen.

1062 Amen Hebraice ad eamdem radicem quam verbum credere refertur. Haec radix soliditatem, credibilitatem, fidelitatem exprimit. Sic intelligitur cur Amen de fidelitate Dei erga nos dici possit et de nostra fiducia in Ipsum.

1063 In prophetia Isaiae invenitur expressio Deus veritatis , ad litteram Deus Amen , id est, Deus Suis promissis fidelis: Quicumque benedicit sibi in terra, benedicet sibi in Deo Amen (Is 65,16). Dominus noster saepe verbo Amen utitur (cf. Mt 6,2 Mt 5 Mt 6,16), quandoque sub forma iterata (cf. Jn 5,19), ad efferendam Suae doctrinae credibilitatem, auctoritatem Suam super Dei veritatem fundatam.

1064 Finale igitur Amen Symboli iterum sumit et confirmat primum eius verbum: Credo . Credere est verbis, promissionibus, mandatis Dei dicere Amen , est se Illi prorsus concredere qui est Amen infiniti amoris et perfectae fidelitatis. Vita christiana uniuscuiusque diei erit ergo Amen illi credo Professionis fidei nostri Baptismatis:
Sit tamquam speculum tibi Symbolum tuum. Ibi te vide, si credis omnia quae te credere confiteris, et gaude quotidie in fide tua (866).
(866) Sanctus Augustinus, Sermo 58, 11, 13: PL 38, 399.


1065 Iesus Christus Ipse est Amen (Ap 3,14). Ipse est Amen definitivum amoris Patris erga nos; Ipse assumit et perficit nostrum Amen ad Patrem: Quotquot enim promissiones Dei sunt, in Illo "Est"; ideo et per Ipsum "Amen" Deo ad gloriam per nos (2Co 1,20):
Per Ipsum et cum Ipso et in Ipso,
est Tibi Deo Patri omnipotenti,
in unitate Spiritus Sancti,
omnis honor et gloria
per omnia saecula saeculorum.
AMEN (867).

(867) Doxologia post precem eucharisticam: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 455, 460, 464 et 471.




PARS SECUNDA

MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO


Cur liturgia?

1066 Ecclesia, in Symbolo fidei, mysterium profitetur Sanctissimae Trinitatis et mysterium voluntatis Suae secundum beneplacitum Eius (Ep 1,9) super totam creationem: Pater mysterium voluntatis Suae adimplet Filium Suum dilectum Suumque Spiritum Sanctum pro salute mundi donans et pro Sui Nominis gloria. Tale est mysterium Christi (cf. Ep 3,4) revelatum et peractum in historia secundum consilium, dispositionem sapienter ordinatam quae a sancto Paulo dispensatio (il") mysterii (Ep 3,9) appellatur et a traditione patristica Oeconomia Verbi incarnati vel Oeconomia salutis appellabitur.

1067 Hoc autem humanae Redemptionis et perfectae Dei glorificationis opus, cui divina magnalia in populo Veteris Testamenti praeluserant, adimplevit Christus Dominus, praecipue per Suae beatae passionis, ab inferis Resurrectionis et gloriosae Ascensionis Paschale mysterium, quo "mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit". Nam de latere Christi in cruce dormientis ortum est totius Ecclesiae mirabile sacramentum (868). Hac de causa, Ecclesia in liturgia praecipue mysterium celebrat Paschale per quod Christus opus nostrae salutis adimplevit.
(868) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 5: AAS 56 (1964) 99.


1068 Ecclesia hoc Christi mysterium in sua liturgia annuntiat et celebrat, ut fideles ex eo vivant idque in mundo testentur:
Liturgia enim, per quam, maxime in divino Eucharistiae Sacrificio, "opus nostrae Redemptionis exercetur", summe eo confert ut fideles vivendo exprimant et aliis manifestent mysterium Christi et genuinam verae Ecclesiae naturam (869).
(869) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 2: AAS 56 (1964) 97-98.


Quid verbum liturgia significat?

1069 Verbum liturgia originaliter opus publicum , in nomine populi pro populo servitium significat. In traditione christiana significare vult, Dei populum opus Dei (cf. Jn 17,4) participare. Christus, Redemptor noster et Summus Sacerdos, per liturgiam, in Ecclesia Sua, cum ipsa et per ipsam, opus prosequitur nostrae Redemptionis.

1070 Verbum liturgia in Novo Testamento adhibetur ad denotandum non solum divini cultus celebrationem (cf. Ac 13,2 Lc 1,23), sed etiam Evangelii nuntium(870) et caritatem in actu.7 In omnibus his adiunctis agitur de Dei et hominum servitio. Ecclesia in celebratione liturgica est serva, ad imaginem Domini sui, unius Liturgi (cf. He 8,2 He 8,6), Eius participans sacerdotium (cultum) propheticum (nuntium) et regale (caritatis servitium):
Merito igitur liturgia habetur veluti Iesu Christi sacerdotalis muneris exercitatio, in qua per signa sensibilia significatur et modo singulis proprio efficitur sanctificatio hominis, et a mystico Iesu Christi corpore, Capite nempe Eiusque membris, integer cultus publicus exercetur. Proinde omnis liturgica celebratio, utpote opus Christi Sacerdotis Eiusque corporis, quod est Ecclesia, est actio sacra praecellenter, cuius efficacitatem eodem titulo eodemque gradu nulla alia actio Ecclesiae adaequat (871).
(870) cf. Rm 15,16 Ph 2,14-17 Ph 30
(871) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, SC 7: AAS 56 (1964) 101.


Liturgia tamquam vitae fons

1071 Liturgia, opus Christi, est etiam Eius Ecclesiae actio. Eadem Ecclesiam efficit et manifestat tamquam signum visibile communionis Dei et hominum per Christum. Fideles assumit in novam communitatis vitam. Implicat participationem ab omnibus scienter, actuose et fructuose (872) peractam.
(872) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 11: AAS 56 (1964) 103.


1072 Liturgia non explet totam actionem Ecclesiae :(873) illam evangelizatio, fides et conversio debent praecedere; tunc ipsa in vita fidelium suos potest ferre fructus: vitam novam secundum Spiritum, obligationem in missione Ecclesiae et servitium pro eius unitate.
(873) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 9: AAS 56 (1964) 101.


Oratio et liturgia

1073 Liturgia est etiam participatio orationis Christi, ad Patrem in Spiritu Sancto directae. In ea, omnis oratio christiana suum fontem suumque invenit finem. Per liturgiam, homo interior radicatur et fundatur (cf. Ep 3,16-17) super Dei nimiam caritatem (...), qua dilexit nos (Ep 2,4) in Filio Suo dilecto. Est idem mirabile Dei quod vita ducitur et interius fit ab omni oratione, omni tempore in Spiritu (Ep 6,18).

Catechesis et liturgia

1074 Liturgia est culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat (874). Ea locus est praecipuus catechesis populi Dei. Catechesis suapte natura cum omnibus celebrationibus liturgicis atque sacramentalibus coniungitur, quippe cum in sacramentis, maxime in Eucharistia, Christus Iesus cumulate agat ad hominum transformationem (875).
(874) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 10: AAS 56 (1964) 102.
(875) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, CTR 23: AAS 71 (1979) 1296.


1075 Catechesis liturgica in mysterium Christi conatur introducere (ipsa est LFJ"(T("), a visibili ad invisibile procedens, a significanti ad significatum, a sacramentis ad mysteria . Talis catechesis ad competentiam pertinet catechismorum localium et regionalium. Hic Catechismus, qui ad totius Ecclesiae servitium in diversitate eius rituum eiusque culturarum esse vult(876), id exponet quod fundamentale est totique Ecclesiae commune ad liturgiam tamquam mysterium et celebrationem attinens (sectio prima), deinde septem sacramenta et sacramentalia (sectio secunda).
(876) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 3-4: AAS 56 (1964) 98.



SECTIO PRIMA

OECONOMIA SACRAMENTALIS


1076 Die Pentecostes, per Spiritus Sancti effusionem, Ecclesia mundo est manifestata(877). Donum Spiritus tempus inaugurat novum in dispensatione mysterii : tempus Ecclesiae, quo perdurante Christus per liturgiam Ecclesiae Suae Suum opus salutis manifestat, praesens facit et communicat donec veniat (1Co 11,26). Per hoc Ecclesiae tempus, Christus vivit et agit iam in Ecclesia Sua et cum illa modo novo proprio huius novi temporis. Agit per sacramenta; hoc communis traditio Orientis et Occidentis Oeconomiam sacramentalem appellat; haec in communicatione (seu dispensatione ) consistit fructuum mysterii Paschalis Christi in celebratione liturgiae sacramentalis Ecclesiae.
Hac de causa, imprimis ostendere oportet hanc dispensationem sacramentalem (caput primum). Sic clarius apparebunt natura et rationes essentiales celebrationis liturgicae (caput secundum).
(877) cf. Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, SC 6: AAS 56 (1964) 100; Id., Const. dogm. Lumen gentium, LG 2: AAS 57 (1965) 6.



CAPUT PRIMUM

MYSTERIUM PASCHALE IN ECCLESIAE TEMPORE


ARTICULUS 1: LITURGIA - SANCTISSIMAE TRINITATIS OPUS

I. Pater, liturgiae fons et finis


Catechismus Cath. Eccl. 1019