Catechismus Cath. Eccl. 2765

II. « Oratio Domini »

2765 Locutio traditionalis « Oratio dominica » (id est, « Oratio Domini ») significat orationem ad Patrem nostrum a Domino Iesu edoctam esse et datam. Haec Oratio, quae nobis a Iesu venit, est vere unica: est « Domini ». Ex altera parte, Filius unicus, huius orationis verbis, revera nobis dat verba quae Pater Ei dedit: (cf. Jn 17,7) Ipse est nostrae orationis magister. Ex altera parte, Verbum incarnatum, quod, in corde Suo humano, Suorum humanorum fratrum et sororum cognoscit necessitates, eas nobis revelat: Ipse exemplar est nostrae orationis.

2766 Sed Iesus nobis non relinquit formulam machinali modo repetendam (cf. Mt 6,7 Mt 1 Reg 18,26-29). Sicut in omni oratione vocali, per Verbum Dei, Spiritus Sanctus filios Dei docet eorum Patrem orare. Iesus nobis dat non solum verba nostrae orationis filialis, simul nobis praebet Spiritum ut eadem in nobis efficiantur « spiritus (...) et vita » (Jn 6,63). Immo, filialis nostrae orationis ratio et possibilitas in eo est quod Pater « misit (...) Spiritum Filii Sui in corda nostra clamantem: "Abba, Pater!" » (Ga 4,6). Quia nostra oratio desideria nostra interpretatur coram Patre, etiam Ille, « qui (...) scrutatur corda », Pater, « scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis » (Rm 8,27). Oratio ad Patrem nostrum in arcanam missionem inseritur Filii et Spiritus.

III. Oratio Ecclesiae

2767 Ecclesia donum hoc indissociabile verborum Domini et Spiritus Sancti, qui eis in fidelium cordibus dat vitam, inde ab originibus accepit et duxit in vitam. Primae communitates Orationem Domini « ter in die »(1776) precantur, loco « Decem et octo benedictionum » quibus pietas utebatur Iudaica.
(1776) Didaché, 8, 3: SC 248,174 (Funk, Patres apostolici, 1, 20).


2768 Secundum apostolicam Traditionem, Oratio Domini essentialiter in oratione radicatur liturgica.
Dominus « docet autem communem pro fratribus orationem emittere. Non enim dicit, Pater meus, qui es in caelis; sed, Pater noster, pro communi corpore supplicationes emittens »(1777).
In omnibus liturgicis traditionibus, Oratio Domini pars est integralis magnarum Officii divini Horarum. Sed eius indoles ecclesialis praecipue in tribus initiationis christianae sacramentis evidenter apparet:
(1777) Sanctus Ioannes Chrysostomus, In Matthaeum, homilia 19, 4: PG 57, 278.


2769 In Baptismate et Confirmatione, Orationis Domini traditio novam ad vitam divinam significat nativitatem. Quia oratio christiana est Deo loqui Ipso Verbo Dei, illi, qui sunt « renati (...) per Verbum Dei vivum » (1P 1,23), Patrem suum invocare discunt solo Verbo quod Ipse semper exaudit. Atque ipsi id deinceps facere possunt, quia sigillum Unctionis Spiritus Sancti positum est indelebile super eorum cor, super eorum aures, super eorum labia, super totam eorum filialem realitatem. Hac de causa, maior commentariorum Patrum pars de oratione « Pater noster » ad catechumenos dirigitur et neophytos. Cum Ecclesia Orationem precatur Domini, semper populus « modo genitorum infantium » ille est qui orat et misericordiam obtinet (cf. 1P 2,1-10).

2770 In eucharistica liturgia, Oratio Domini tamquam totius Ecclesiae apparet oratio. Ibi eius plenus revelatur sensus eiusque efficacitas. Inter Anaphoram (precem eucharisticam) collocata et Communionis liturgiam, ex altera parte omnes petitiones compendiat et intercessiones in Epiclesis motu expressas, et, ex altera parte, ad portam pulsat Convivii Regni, quod Communio sacramentalis anticipabit.

2771 In Eucharistia, Oratio Domini etiam indolem manifestat eschatologicam petitionum suarum. Eadem est oratio propria « ultimorum temporum », salutis temporum quae Spiritus Sancti inceperunt effusione et quae Domini finientur reditu. Petitiones ad Patrem nostrum, aliter ac Veteris Foederis orationes, salutis nituntur mysterio iam, semel pro semper, impleto in Christo crucifixo et resuscitato.

2772 Ex hac infragili fide oritur spes quae unamquamque suscitat septem petitionum. Eaedem gemitus exprimunt praesentis temporis, huius temporis patientiae atque exspectationis, quo durante « nondum manifestatum est quid erimus » (Io Jn 3,2) (cf. Col 3,4). Eucharistia et « Pater » ad Domini tendunt Adventum, « donec veniat » (1Co 11,26).

Compendium

2773 Iesus, Suorum discipulorum respondens petitioniDomine, doce nos orare »: Lc 11,1), orationem christianam fundamentalem « Pater noster » eis concredit.

2774 « Revera in Oratione (Domini) breviarium totius Evangelii » comprehenditur(1778), ipsa « perfectissima est »(1779). In centro est Scripturarum.
(1778) Tertullianus, De oratione, 1, 6: CCL 1, 258 (PL 1, 1255).
(1779) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, 83, 9, c: Ed. Leon. 9, 201.


2775 Eadem « Oratio dominica » appellatur, quia nobis venit a Domino Iesu, qui nostrae orationis magister est et exemplar.

2776 Oratio dominica precatio est Ecclesiae per excellentiam. Partem constituit integralem magnarum Officii divini Horarum et initiationis christianae sacramentorum: Baptismatis, Confirmationis et Eucharistiae. In Eucharistia inserta, indolem manifestat « eschatologicam » suarum petitionum, in exspectatione Domini, « donec veniat » (1Co 11,26).




ARTICULUS 2: «PATER NOSTER QUI ES IN CAELIS»

I. « Audemus in omni fiducia accedere »

2777 In Romana liturgia, congregatio eucharistica invitatur ad orandum « Pater noster » cum audacia filiali; liturgiae orientales similibus utuntur expressionibus easque evolvunt: « Audere cum omni securitate », « Fac nos dignos ad ». Ante rubum ardentem dictum est Moysi: « Ne appropies (...) huc; solve calceamentum de pedibus tuis » (Ex 3,5). Solus Iesus sanctitatis divinae poterat transire limen, Ille qui « purgatione peccatorum facta » (He 1,3), nos ante vultum Patris introducit: « Ecce ego et pueri, quos mihi dedit Deus » (He 2,13):
« Subcumberet conscientia servilis, terrena condicio solveretur, nisi nos ad hunc clamorem Ipsius Patris auctoritas, Ipsius Filii Spiritus excitaret. Misit, ait, Deus Spiritum Filii Sui in corda nostra clamantem Abba, Pater! (Rm 8,15). (...) Quando ausa mortalitas Deum vocare Patrem, nisi modo, quando superna virtute hominis animantur interna? »(1780).
(1780) Sanctus Petrus Chrysologus, Sermo 71, 3: CCL 24A, 425 (PL 52, 401).


2778 Haec potentia Spiritus, qui nos ad Domini introducit Orationem, in liturgiis Orientis et Occidentis exprimitur pulchra expressione characteristice christiana: simplicitate sine ambagibus, filiali fiducia, securitate gaudiosa, humili audacia, certitudine nos amari(1781).
(1781)
Ep 3,12 He 3,6 He 4,16 He 10,19 He 1 Jn 2,28 Jn 3,21 Jn 5,14


II. « Pater! »

2779 Antequam hunc primum impulsum Orationis Domini nostrum faciamus, inutile non est, humiliter nostrum purificare cor a quibusdam falsis imaginibus « huius mundi ». Humilitas nos hoc agnoscere facit: « Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare » (Mt 11,27), id est, « parvulis » (Mt 11,25). Cordis purificatio ad imagines refertur paternas vel maternas, a nostra historia personali vel culturali ortas, et quae in nostram relationem ad Deum exercent influxum. Deus Pater noster categorias transcendit mundi creati. Super Eum vel contra Eum nostras in hoc campo transferre ideas idem esset ac idola fabricare adoranda vel evertenda. Patrem orare est in Eius ingredi mysterium, prout Ipse est et qualem Filius nobis revelavit:
« Nomen Dei Patris nemini proditum fuerat. Etiam qui de ipso interrogaverat Moyses, aliud quidem nomen audierat. Nobis revelatum est in Filio. Prius enim quam Filius non Patris nomen est »(1782).
(1782) Tertullianus, De oratione, 3, 1: CCL 1, 258-259 (PL 1, 1257).


2780 Deum tamquam « Patrem » possumus invocare quia Ipse nobis est revelatus per Filium Suum hominem effectum et quia Spiritus Eius facit ut Eum cognoscamus. Quod homo cognoscere nequit et quod angelicae potestates non possunt introspicere, personalem nempe Filii ad Patrem relationem (cf. Jn 1,1), ecce Spiritus Filii facit ut eamdem participemus, nos qui credimus Iesum esse Christum et qui ex Deo nati sumus (cf. 1Jn 5,1).

2781 Cum Patrem oramus, in communione cum Eo sumus atque cum Eius Filio Iesu Christo (cf. 1Jn 1,3). Tunc Eum cognoscimus et agnoscimus in semper nova admiratione. Primum verbum Orationis Domini, antequam imploratio sit, benedictio est adorationis. Etenim Dei gloriam Ei, tamquam « Patri », agnoscimus Deo vero. Ei gratias agimus propterea quod nobis Nomen Suum revelaverit atque nobis dederit hoc credere nosque Eius habitari praesentia.

2782 Patrem possumus adorare, quia Ipse nos ad Eius vitam effecit renasci, nos adoptando tamquam Suos filios in unico Filio Suo: per Baptismum, Ipse nos in corpus Christi Sui incorporat, et, per Unctionem Sui Spiritus qui a Capite ad membra Se effundit, e nobis efficit « christos »:
« Qui enim praedestinavit nos Deus in adoptionem, conformes effecit corpori glorioso Christi. Participes igitur effecti Christi, "christi" non immerito appellamini »(1783).
« Homo novus, renatus et Deo suo per Eius gratiam restitutus Pater primo in loco dicit, quia filius esse iam coepit »(1784).
(1783) Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses mystagogicae, 3, 1: SC 126,120 (PG 33, 1088).
(1784) Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione, 9: CCL 3A, 94 (PL 4, 541).


2783 Sic, per Orationem Domini, nobismetipsis revelamur simul ac Pater nobis revelatur:(1785)
« O homo, faciem tuam non audebas ad caelum adtollere, oculos tuos in terram dirigebas, et subito accepisti gratiam Christi, omnia tibi peccata dimissa sunt. Ex malo servo factus es bonus filius. (...) Ergo adtolle oculos ad Patrem, qui te per lavacrum genuit, ad Patrem, qui per Filium te redemit, et dic "Pater noster!" (...). Sed noli tibi aliquid specialiter vindicare. Solius Christi specialis est Pater, nobis omnibus in commune est Pater, quia Illum solum genuit, nos creavit. Dic ego et tu per gratiam "Pater noster", ut filius esse merearis »(1786).
(1785) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 22: AAS 58 (1966) 1042.
(1786) Sanctus Ambrosius, De sacramentis, 5, 19: CSEL 73, 66 (PL 16, 450).


2784 Hoc gratuitum adoptionis donum a nobis postulat conversionem continuam et vitam novam. Nostrum orare Patrem debet in nobis duas evolvere dispositiones fundamentales: desiderium et voluntatem se Ei similes esse. Ad Eius imaginem creati, per gratiam nobis redditur similitudo eidemque respondere debemus:
« Quando Patrem Deum dicimus quasi filii Dei agere debemus »(1787).
« Non potest benignum Deum Patrem appellare quisquis est feroci immitique animo: neque enim servat illas benignitatis, quae in caelesti Patre est, tesseras »(1788).
« Ad paternam omni tempore pulchritudinem spectandum esse, et iuxta illam, suam unumquemque animam exornare debere »(1789).
(1787) Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione, 11: CCL 3A, 96 (PL 4, 543).
(1788) Sanctus Ioannes Chrysostomus, De angusta porta et in Orationem dominicam, 3: PG 51, 44.
(1789) Sanctus Gregorius Nyssenus, Homiliae in Orationem dominicam, 2: Gregorii Nysseni opera, ed. W. Jaeger-H. Langerbeck, v. 72 (Leiden 1992) p. 30 (PG 44, 1148).


2785 Cor humile et confidens quo convertamur et efficiamur « sicut parvuli » (Mt 18,3): quoniam Pater Se revelat « parvulis » (Mt 11,25):
Est status, « qui contemplatione Dei solius et caritatis ardore formatur, per quem mens in Illius dilectionem resoluta atque reiecta familiarissime Deo velut Patri proprio peculiari pietate conloquitur »(1790).
« Pater noster. Quo nomine et caritas excitatur - quid enim carius filiis esse debet quam pater? - et supplex affectus (...) et quaedam impetrandi praesumptio, quae petituri sumus (...). Quid enim iam non det filiis petentibus, cum hoc ipsum ante dederit, ut filii essent? »(1791).
(1790) Sanctus Ioannes Cassianus, Conlatio 9, 18, 1: CSEL 13, 265-266 (PL 49, 788).
(1791) Sanctus Augustinus, De sermone Domini in monte, 2, 4, 16: CCL 35, 106 (PL 34, 1276).


III. Pater « noster »

2786 Pater « noster » attinet ad Deum. Hoc adiectivum possessionem, e parte nostra, non exprimit, sed relationem ad Deum prorsus novam.

2787 Cum Pater « noster » dicimus, agnoscimus imprimis omnes Eius promissiones amoris, per Prophetas nuntiatas, Novo et aeterno Foedere in Christo Eius esse impletas: effecti sumus « Eius » populus et Ipse est exinde « noster » Deus. Haec nova relatio est mutua pertinentia gratuito donata: amore et fidelitate (cf. Os 2,21-22 Os 6,1-6) oportet ut respondeamus « gratiae et veritati », quae nobis in Iesu Christo datae sunt (cf. Jn 1,17) .

2788 Quia Oratio Domini illa est populi Eius in « novissimis temporibus », hoc verbum « noster » exprimit etiam nostrae spei certitudinem in ultimam Promissionem Dei; Ipse in nova Ierusalem vincenti dicet: « Ero illi Deus, et ille erit mihi filius » (Ap 21,7).

2789 Orantes Patrem « nostrum », nos personaliter vertimus ad Patrem Domini nostri Iesu Christi. Divinitatem non dividimus, quia Pater est eius « fons et origo », sed sic profitemur, aeterne ab Eo Filium generari et ex Eo Spiritum Sanctum procedere. Neque Personas confundimus, quia profitemur, nostram communionem cum Patre esse Eiusque Filio, Iesu Christo, in Eorum unico Spiritu Sancto. Sancta Trinitas consubstantialis est et indivisibilis. Cum Patrem oramus, Eum cum Filio et Spiritu Sancto adoramus et glorificamus.

2790 Grammatice « noster » realitatem afficit pluribus communem. Unus est Deus et Ipse Pater ab illis agnoscitur, qui, per fidem in Eius Filium unicum, ab Eo renascuntur per aquam et Spiritum Sanctum (cf. 1Jn 5,1 Jn 3,5). Ecclesia est haec nova Dei et hominum communio: coniuncta Filio unico, qui effectus est « primogenitus in multis fratribus » (Rm 8,29), ipsa in communione est cum uno et Eodem Patre, in uno et Eodem Spiritu Sancto (cf. Ep 4,4-6). Patrem « nostrum » orans, unusquisque baptizatus in hac orat communione: « Multitudinis (...) credentium erat cor unum et anima una » (Ac 4,32).

2791 Hac de causa, non obstantibus christianorum divisionibus, oratio ad Patrem « nostrum » permanet bonum commune et urgens pro omnibus baptizatis vocatio. Ipsi, in communione per fidem in Christum et per Baptismum, orationem Iesu pro Eius discipulorum unitate debent participare(1792).
(1792) cf. Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio,
UR 8: AAS 57 (1965) 98; Ibid, UR 22: AAS 57 (1965) 105-106.


2792 Denique, si vere orationem « Pater noster » precamur, ab individualismo eximus, quia amor, quem accepimus, nos liberat ex eodem. Verbum « noster », initio Orationis Domini, sicut verbum « nos » quattuor ultimarum petitionum, neminem excludit. Ut illud dicatur in veritate (cf. Mt 5,23-24 Mt 6,14-15), nostrae divisiones nostraeque oppositiones superandae sunt.

2793 Baptizati nequeunt orare verba Pater « noster » quin apud Eum omnes illos afferant, pro quibus Ipse Suum dilectum tradidit Filium. Amor Dei finibus caret, nostra oratio etiam eis carere debet(1793). Patrem « nostrum » precari aperit nos ad dimensiones amoris Eius in Christo manifestati: orare cum omnibus hominibus et pro omnibus hominibus qui Eum adhuc ignorant, ut in unum congregentur (cf. Jn 11,52). Haec divina sollicitudo de omnibus hominibus totaque creatione omnes magnos animavit orantes: eadem nostram dilatare debet orationem in latitudinem amoris, cum audemus dicere Pater « noster ».
(1793) cf. Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, NAE 5: AAS 58 (1966) 743-744.


IV. « Qui es in caelis »

2794 Haec biblica locutio non significat quemdam locum (« spatium »), sed modum essendi; non Dei longinquitatem, sed Eius maiestatem. Pater noster non est « alibi », Ipse est « ultra omnia » ea quae de Eius sanctitate possumus cogitare. Quia Ipse ter Sanctus est, cordi humili et contrito est prorsus proximus:
« Recte ergo intelligitur quod dictum est, Pater noster qui es in caelis, in cordibus iustorum esse dictum, tamquam in templo sancto Suo. Simul etiam ut qui orat, in se quoque ipso velit habitare quem invocat »(1794).
« Caeli autem etiam essent ii qui caelestis imaginem ferunt, in quibus est Deus inhabitans et inambulans »(1795).
(1794) Sanctus Augustinus, De sermone Domini in monte, 2, 5, 18: CCL 35, 108-109 (PL 34, 1277).
(1795) Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses mystagogicae, 5, 11: SC 126,160 (PG 33, 1117).


2795 Caelorum symbolum nos ad mysterium remittit Foederis, in quo vivimus, cum Patrem nostrum precamur. Ipse est in caelis, haec Eius est mansio, domus Patris est igitur nostra « patria ». A Foederis terra nos peccatum effecit exsules (cf. Gn 3) et ad Patrem, ad caelum conversio cordis nos facit redire(1796). In Christo igitur caelum et terra reconciliantur (cf. Is 45,8 Ps 85,12), quia Filius « descendit de caelis », solus, et Idem efficit ut nos cum Ipso in eos ascendamus, per Suam crucem, Suam Resurrectionem Suamque Ascensionem(1797).

(1796) cf. Jr 3,19-4,1a; Lc 15,18 Lc 15,21
(1797) cf. Jn 12,32 Jn 14,2-3 Jn 16,28 Jn 20,17 Ep 4,9-10 He 1,3 He 2,13


2796 Cum Ecclesia « Pater noster qui es in caelis » precatur orationem, profitetur nos esse populum Dei iam in caelestibus in Christo Iesu consedentes (cf. Ep 2,6), absconditos cum Christo in Deo, 274 et qui simul « ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes » (2Co 5,2): (cf. Ph 3,20 He 13,14)
Christiani « in carne sunt, sed non secundum carnem vivunt. In terra degunt, sed in caelo civitatem suam habent »(1798).

(1798) Epistula ad Diognetum, 5, 8-9: SC 33,62-64 (Funk 1,398).


Compendium

2797 Fiducia simplex et fidelis, securitas humilis et gaudiosa sunt dispositiones quae ei conveniunt qui orationem « Pater noster » precatur.

2798 Deum possumus tamquam « Patrem » invocare, quia Filius Dei, cui, per Baptismum, incorporati et in quo ut filii Dei sumus adoptati, nobis Eum revelavit.

2799 Oratio Domini efficit ut nos cum Patre Eiusque Filio Iesu Christo communicemus. Eadem simul nos nobismetipsis revelat(1799).
(1799) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 22: AAS 58 (1966) 1042.


2800 Patrem nostrum orare debet voluntatem nos Ei similes fieri in nobis excolere, sicut etiam cor humile et confidens.

2801 Pater « noster » dicentes, Novum invocamus in Iesu Christo Foedus, communionem cum Sancta Trinitate et caritatem divinam quae per Ecclesiam ad mundi extenditur dimensiones.

2802 « Qui es in caelis » quemdam locum non denotat, sed maiestatem Dei et Eius in iustorum corde praesentiam. Caelum, Patris mansio, veram constituit patriam ad quam tendimus et ad quam iam pertinemus.



ARTICULUS 3: SEPTEM PETITIONES

2803 Postquam ante Deum Patrem nostrum venimus ad Eum adorandum, Eum amandum Eique benedicendum, Spiritus filialis efficit ut e nostris cordibus septem petitiones, septem benedictiones, ascendant. Tres primae, quae magis sunt theologales, nos in gloriam attrahunt Patris, quattuor postremae, tamquam viae ad Eum, Eius gratiae nostram offerunt miseriam. « Abyssus abyssum invocat » (Ps 42,8).

2804 Primus motus ad Eum, pro Eo, nos fert: Nomen Tuum, Regnum Tuum, voluntas Tua! Proprium est amoris imprimis cogitare de Eo quem amamus. In unaquaque ex his tribus petitionibus « nos » non nominamus, sed « desiderium ardens », « anxietas » ipsa, Filii dilecti pro Eius Patris gloria nos prehendit (cf. Lc 22,15 Lc 12,50). « Sanctificetur (...). Adveniat (...). Fiat... »: hae tres supplicationes in sacrificio Christi Salvatoris sunt iam exauditae, sed eadem exinde in suam finalem impletionem vertuntur in spe, dum Deus nondum est omnia in omnibus (cf. 1Co 15,28).

2805 Secunda petitionum congeries in motu evolvitur quarumdam Epiclesium eucharisticarum: nostrarum exspectationum est oblatio et Patris misericordiarum attrahit intuitum. A nobis ascendit et iam nunc, in hoc mundo, attinet ad nos: « Da nobis (...); dimitte nobis (...); ne nos inducas (...); libera nos... ». Petitiones quarta et quinta ad nostram attinent vitam, qua talem, sive ad illam nutriendam, sive ad illam a peccato sanandam; duae postremae ad nostram attinent colluctationem pro vitae victoria, ad ipsam orationis colluctationem.

2806 Tribus primis petitionibus in fide confirmamur, spe implemur et caritate inflammamur. Creaturae et adhuc peccatores, petere debemus pro nobis, hoc « nobis » vocabulo ad mensuram mundi et historiae, quos immenso nostri Dei amori offerimus. Nam Pater noster, per Nomen Christi Sui et Regnum Sui Spiritus Sancti Suum salutis adimplet consilium pro nobis et pro universo mundo.

I. « Sanctificetur Nomen Tuum »

2807 Verbum « sanctificare » debet hic intelligi, non imprimis suo sensu causativo (solus Deus sanctificat, sanctum efficit), sed praecipue sensu aestimativo: tamquam sanctum agnoscere, sancte tractare. Sic in adoratione, haec invocatio quandoque tamquam laus intelligitur et gratiarum actio (cf. Ps 111,9 Lc 1,49). Sed Iesus nos hanc docuit petitionem tamquam optativam formam: petitionem, desiderium et exspectationem in qua Deus et homo innectuntur. Inde a prima petitione orationis in intimum Eius divinitatis immergimur mysterium et in drama salutis humanitatis nostrae. Petere ut Nomen Eius sanctificetur nos implicat in « beneplacitum Eius quod proposuit » (Ep 1,9), « ut essemus sancti et immaculati in conspectu Eius in caritate » (Ep 1,4).

2808 Deus, in definitivis Suae Oeconomiae momentis, Nomen revelat Suum, sed id revelat Suum adimplens opus. Hoc vero opus in rem pro nobis et in nobis non efficitur, nisi Eius Nomen a nobis et in nobis sanctificetur.

2809 Sanctitas Dei centrum est inaccessibile Eius mysterii aeterni. Scriptura quod de Eo in creatione manifestatur et in historia, gloriam appellat, Eius maiestatis splendorem (cf. Ps 8 Is 6,3). Deus, hominem « ad imaginem et similitudinem » (Gn 1,26) faciens Suam, eum gloria coronavit (cf. Ps 8,6), sed homo peccans « eget gloria Dei ». 283 Exinde Deus Suam ostendet sanctitatem, homini Suum revelans ac donans Nomen, ut eum restauret « secundum imaginem Eius, qui creavit eum » (Col 3,10).

2810 In Promissione Abrahae facta et in iureiurando, quod eam comitatur (cf. He 6,13), Deus Se obligat quin Nomen detegat Suum. Ipse id Moysi revelare incipit (cf. Ex 3,14) idque oculis manifestat totius populi, eum ab Aegyptiis salvans: « Gloriose (...) magnificatus est » (Ex 15,1). Post Sinai Foedus, hic populus est « Eius » et debet esse « gens sancta » (seu consecrata, quod Hebraice idem est verbum) (cf. Ex 19,5-6) quia Nomen Dei in eo habitat.

2811 Populus tamen, non obstante Lege sancta quam Deus Sanctus(1800) semel ei donat atque iterum, et licet Dominus « propter Nomen sanctum Suum » patienter agat, se avertit a Sancto Israel et « polluit Nomen sanctum Eius in gentibus » (cf. Ez 20 Ez 36). Propterea iusti Veteris Foederis, pauperes, qui redierunt ab exilio, et Prophetae Eius Nominis ardebant passione. (1800) cf. Lv 19,2: « Sancti estote, quia sanctus sum ego, Dominus Deus vester ».


2812 In Iesu denique Nomen Dei Sancti nobis revelatum est et datum, in carne, tamquam Salvator: (cf. Mt 1,21 Lc 1,31) revelatum ab eo quod Ipse Est, ab Eius verbo ab Eiusque sacrificio (cf. Jn 8,28 Jn 17,8 Jn 17,17-19). Hoc Eius orationis sacerdotalis est cor: Pater Sancte, « pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate » (Jn 17,19). Iesus, quia Nomen Suum Ipse « sanctificat » (cf. Ez 20,39 Ez 36,20-21), nobis Nomen Patris « manifestat ». 292 Ad Eius Paschatis finem, Pater Ei Nomen, quod est super omne nomen, tunc donat: Iesus est Dominus in gloriam Dei Patris (cf. Ph 2,9-11).

2813 In Baptismatis aqua, fuimus « abluti (...), sanctificati (...), iustificati (...) in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri » (1Co 6,11). Per totam nostram vitam, Pater noster nos vocat « in sanctificationem » (1Th 4,7), et quia ex Ipso sumus in Christo Iesu, « qui factus est (...) nobis (...) sanctificatio » (1Co 1,30), de Eius gloria agitur et de nostra vita in eo quod Eius Nomen sanctificetur in nobis et a nobis. Sic urget nostra prima petitio.
« Ceterum a quo Deus sanctificatur qui Ipse sanctificat? Sed quia Ipse dixit: "Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum" (Lv 11,44), id petimus et rogamus, ut qui in Baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus. Et hoc cotidie deprecamur. Opus est enim nobis cotidiana sanctificatio, ut qui cotidie delinquimus delicta nostra sanctificatione adsidua repurgemus. (...) Haec sanctificatio ut in nobis permaneat oramus »(1801).
(1801) Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione, 12: CCL 3A, 96-97 (PL 4, 544).


2814 A nostra vita et a nostra oratione inseparabiliter pendet ut Eius Nomen inter nationes sanctificetur:
« Nos petimus, ut sanctificet Nomen Suum Deus, quod sanctitate Sua totam salvat et sanctificat creaturam. (...) Hoc Nomen est quod mundo perdito dat salutem. Sed petimus ut Nomen Dei actu nostro sanctificetur in nobis. Nobis enim bene agentibus benedicitur Nomen Dei, male agentibus blasphematur. Audi Apostolum dicentem: "Nomen Dei per vos blasphematur in gentibus" (
Rm 2,24) (cf. Ez 36,20-22). Petimus ergo, petimus ut quantum Nomen Dei sanctum est, tantum nos Eius mereamur in nostris moribus sanctitatem »(1802).
« Cum dicimus: "Sanctificetur Nomen Tuum", id petimus, ut sanctificetur in nobis, qui in Illo sumus, simul et in ceteris, quos adhuc gratia Dei expectat, ut et huic praecepto pareamus orando pro omnibus, etiam pro inimicis nostris. Ideoque suspensa enuntiatione non dicentes: sanctificetur in nobis, in omnibus dicimus »(1803).
(1802) Sanctus Petrus Chrysologus, Sermo 71, 4: CCL 24A, 425 (PL 52, 402).
(1803) Tertullianus, De oratione, 3, 4: CCL 1, 259 (PL 1, 1259).


2815 Haec petitio, quae omnes continet, Christi oratione exauditur, sicut sex reliquae petitiones quae sequuntur. Oratio ad Patrem nostrum nostra est oratio, si in nomine Iesu oratur (cf. Jn 14,13 Jn 15,16 Jn 16,24 Jn 16,26). Iesus in Sua oratione sacerdotali petit: « Pater Sancte, serva eos in Nomine Tuo, quod dedisti mihi » (Jn 17,11).

II. « Adveniat Regnum Tuum »

2816 In Novo Testamento, idem verbum $"F48," verti potest ut « regalitas » (nomen abstractum), « regnum » (nomen concretum) vel « regnatio » (nomen actionis). Regnum Dei nobis est prius. In Verbo incarnato appropinquavit, per totum Evangelium est annuntiatum, in morte et resurrectione Christi advenit. Regnum Dei venit inde a Sancta Coena et in Eucharistia, idem est in medio nostri. Regnum veniet in gloria, cum Christus illud Patri reddet Suo:
« Potest vero (...) et Ipse Christus esse Regnum Dei quem venire cotidie cupimus, cuius Adventus ut cito nobis repraesentetur optamus. Nam cum Resurrectio Ipse sit, quia in Illo resurgimus, sic et Regnum Dei potest Ipse intellegi, quia in Illo regnaturi sumus »(1804).
(1804) Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione, 13: CCL 3A, 97 (PL 4, 545).


2817 Haec petitio illud est « Marana tha », clamor Spiritus et Sponsae: « Veni, Domine Iesu »:
« Etiam si praefinitum in oratione non esset de postulando Regni Adventu, ultro eam vocem protulissemus festinantes ad spei nostrae complexum. Clamant ad Dominum invidia animae martyrum sub altari: "Quonam usque non ulcisceris, Domine, sanguinem nostrum de incolis terrae?" (
Ap 6,10). Nam utique ultio illorum a saeculi fine dirigitur. Immo quam celeriter veniat, Domine, Regnum Tuum »(1805).
(1805) Tertullianus, De oratione, 5, 2-4: CCL 1, 260 (PL 1, 1261-162).


2818 In Oratione Domini praecipue agitur de finali Adventu Regni Dei per Christi reditum (cf. Tt 2,13). Sed hoc desiderium Ecclesiam ab eius in hoc mundo non avertit missione, eam potius ad illam obligat. Etenim inde a Pentecoste, Adventus Regni est opus Spiritus Domini, « qui, opus Suum in mundo perficiens, omnem sanctificationem » complet(1806).
(1806) cf. Prex Eucharistica IV, 118: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 468.


2819 « Regnum Dei (...) (est) iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto » (Rm 14,17). Tempora novissima, in quibus sumus, illa sunt effusionis Spiritus Sancti. Exinde dimicatio inter « carnem » et Spiritum committitur definitiva: (cf. Ga 5,16-25)
« Mundae animae est dicere cum fiducia: "Veniat Regnum Tuum". Qui enim audiverit Paulum dicentem: "Non igitur regnet peccatum in mortali vestro corpore" (Rm 6,12); et seipsum opere, cogitatione ac sermone purum praestiterit; is Deo dicturus est: "Veniat Regnum Tuum" »(1807).
(1807) Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses mystagogicae, 5, 13: SC 126,162 (PG 33, 1120).


2820 In discretione secundum Spiritum, christiani distinguere debent inter Regni Dei incrementum et culturae et societatis progressum in quibus inseruntur. Haec distinctio separatio non est. Hominis ad vitam aeternam vocatio non supprimit, sed roborat eius officium suas vires in praxim ducendi atque media quae a Creatore recepit ad in mundo serviendum iustitiae et paci(1808).
(1808) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 22: AAS 58 (1966) 1042-1044; Ibid, GS 32: AAS: 58 (1966) 1051; Ibid, GS 39: AAS 58 (1966) 1057; Ibid, GS 45: AAS 58 (1966) 1065-1066; Paulus VI, Adh. ap. Evangelii nuntiandi, EN 31: AAS 68 (1976) 26-27.


2821 Haec petitio sustinetur ab oratione Iesu et exauditur in ea (cf. Jn 17,17-20), quae praesens est et efficax in Eucharistia; suum fructum fert in nova vita secundum beatitudines (cf. Mt 5,13-16 Mt 6,24 Mt 7,12-13).

III. « Fiat voluntas Tua, sicut in caelo, et in terra »

2822 Patris nostri voluntas est « omnes homines (...) salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire » (1Tm 2,4). Ipse « patienter agit (...), nolens aliquos perire » (2P 3,9) (cf. Mt 18,14). Eius praeceptum, quod cetera omnia compendiat, et quod nobis totam Eius exprimit voluntatem, est ut diligamus invicem, sicut Ipse dilexit nos(1809).
(1809) cf. Jn 13,34; 1Jn 3 1Jn 4 Lc 10,25-37


2823 Ipse « notum (...) (fecit) nobis mysterium voluntatis Suae, secundum beneplacitum Eius, quod proposuit in eo, (...) recapitulare omnia in Christo (...); in quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum Eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis Suae » (Ep 1,9-11). Instanter petimus ut hoc benevolens consilium in terra plene adimpleatur sicut iam factum est in caelo.

2824 Voluntas Patris, in Christo, et per Huius humanam voluntatem, perfecte et semel pro semper adimpleta est. Iesus, hunc ingrediens mundum, dixit: « Ecce venio, (...) ut faciam, Deus, voluntatem Tuam » (He 10,7) (cf. Ps 40,8-9). Solus Iesus dicere potest: « Ego, quae placita sunt Ei, facio semper » (Jn 8,29). In Suae agoniae oratione, prorsus huic consentit voluntati: « Non mea voluntas, sed Tua fiat » (Lc 22,42) (cf. Jn 4,34 Jn 5,30 Jn 6,38). Ecce cur Iesus « dedit Semetipsum pro peccatis nostris (...) secundum voluntatem Dei » (Ga 1,4). « In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu » (He 10,10).

2825 Iesus, « cum esset Filius, didicit ex his, quae passus est, oboedientiam » (He 5,8). Quanto maiore ratione, nos, creaturae et peccatores, in Eo filii adoptionis effecti. A nostro petimus Patre, nostram voluntatem cum illa Filii Eius coniungere ad Eius adimplendam voluntatem, Eius consilium salutis pro mundi vita. Ad id radicaliter sumus impotentes, sed Iesu coniuncti et cum Eius Spiritus Sancti potentia possumus Ei nostram tradere voluntatem et statuere illud eligere quod Eius Filius semper elegit: id facere quod Patri placet: (cf. Jn 8,29)
« Possumus (...) Ei adhaerendo unus cum Ipso spiritus fieri, et ita Eius capere voluntatem ut, quomodo perfecta est in caelo, sic perficiatur et in terra »(1810).
« Viden quomodo (Iesus Christus) modeste agere doceat, ostendens virtutem non ex nostro studio tantum, sed etiam ex superna gratia pendere? Itemque totius orbis sollicitudinem, nos qui oramus singulos gerere praecipit. Neque enim dixit, "Fiat voluntas Tua" in me, aut in vobis; sed, ubique terrarum, ut error avellatur et veritas inseratur, omnisque nequitia eliminetur, virtus revertatur, atque in ea colenda nihil deinceps differat caelum a terra »(1811).
(1810) Origenes, De oratione, 26, 3: GCS 3, 361 (PG 11, 501).
(1811) Sanctus Ioannes Chrysostomus, In Matthaeum homilia 19, 5: PG 57, 280.


2826 In oratione discernere possumus quid sit voluntas Dei (cf. Rm 12,2 Ep 5,17) et obtinere patientiam ad eam implendam. Iesus nos docet in caelorum Regnum ingredi non verbis, sed faciendo « voluntatem Patris mei, qui in caelis est » (Mt 7,21).

2827 « Si quis Dei (...) voluntatem (...) facit, hunc exaudit » (Jn 9,31) (cf. 1Jn 5,14). Tanta est orationis Ecclesiae potentia in nomine Eius Domini, praesertim in Eucharistia; eadem est intercessionis communio cum sanctissima Matre Dei (cf. Lc 1,38 Lc 1,49) et cum omnibus sanctis qui Domino fuerunt « grati » quia nihil nisi Eius voluerunt voluntatem:
« Nec illud a veritate abhorret, ut accipiamus, "Fiat voluntas Tua sicut in caelo et in terra", sicut in Ipso Domino nostro Iesu Christo, ita et in Ecclesia: tanquam in viro qui Patris voluntatem implevit, ita et in femina quae illi desponsata est »(1812).
(1812) 5 Sanctus Augustinus, De sermone Domini in monte, 2, 6, 24: CCL 35, 113 (PL 34, 1279).



Catechismus Cath. Eccl. 2765