Hilarius - In Ev. Matthaei 2301

CAPUT XXIII. De tributo et imagine Caesaris, de eadem septem fratrum uxore, de mandatis maximis, de David filio.

2301
1. Tunc abierunt Pharisaei, et consilium fecerunt, ut eum caperent in verbo, etc. (
Mt 22,16). Frequenter Pharisaei commoventur, et occasionem insimulandi eum habere ex praeteritis non possunt: cadere enim vitium in gesta ejus et dicta non poterat. Sed de malitiae affectu in omnem se inquisitionem reperiendae accusationis extendunt. Namque a saeculi vitiis atque a superstitionibus humanarum religionum universos ad spem regni coelestis vocabat. Igitur an violaret saeculi potestatem, de propositae interrogationis conditione pertentant: an videlicet reddi tributum Caesari oporteret (Mt 22,17)? Qui interna cogitationum secreta cognoscens (Deus enim nihil non eorum quae intra homines sunt absconsa speculatur), afferri sibi denarium jussit, et quaesivit cujus et inscriptio esset et forma (Mt 22,18-19). Pharisaei responderunt, Caesaris eam esse. Quibus ait: Caesari redhibenda esse, quae Caesaris sunt, Deo autem reddenda esse quae Dei sunt (Mt 22,20-21).

2302
2. Mentium Deo uni deditarum libertas. Quid Deo debeamus.(O plenam miraculi responsionem, et perfectam dicti coelestis absolutionem! Ita omnia inter contemptum saeculi, et contumeliam laedendi Caesaris temperavit, ut curis omnibus et officiis humanis devotas Deo mentes absolveret, cum Caesari, quae ejus essent, redhibenda decernit. Si enim nihil ejus penes nos resederit, conditione reddendi ei quae sua sunt non tenebimur. Porro autem si rebus illius incubamus, si jure potestatis suae utimur, et nos tamquam mercenarios alieni patrimonii procurationi subjicimus; extra querelam injuriae est, Caesari redhiberi quod Caesaris est, Deo autem quae ejus sunt propria reddere nos oportere, corpus, animam, voluntatem. Ab eo enim haec profecta atque aucta retinemus: et proinde condignum est, ut ei se totum reddant, cui debere se recolunt et originem et profectum.

2303
3. In illa die accesserunt ad eum Sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem, et reliqua (
Mt 22,23). Sadducaei extra fidem resurrectionis sunt. Et quia eam Dominus praedicaret, calumniam divinis rebus ex efficiendi voluntate proponunt, septem videlicet fratrum eamdem conjugem, cujusnam eorum in ressurrectione futuram esse respondeat.

2304
4. Scripturae auctoritas. In qua forma muliebris sexus resurgat.(Atque ita quidem publica opinio accipit, de resurrectionis conditionibus nihil scripturis prophetalibus contineri. Sed Dominus ait: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei (
Mt 22,29). Ergo scriptum est; et cessare debet ambiguitas, quam auctoritas tanta condemnat. Hanc enim eamdem calumniam afferre plures solent, in quam formam muliebris sexus resurgat, et an rursum cum ipsis naturae suae et corporis officiis reformetur? Nos quidem temere locum hunc a cunctis ferme praeteritum contingimus: sed admonemus id tantum Domino fuisse propositum, cujus uxor sit deputanda de septem; Dominum autem objurgasse, cur errarent nescientes Scripturas Deique virtutem, quia non nubent neque nubentur (Mt 22,30). Et quidem suffecerat adversus Sadducaeos ita sentientes, opinionem corporeae illecebrae recidisse, et officiis cessantibus inania haec corporum gaudia sustulisse: sed adjecit: Erunt similes angelis Dei. Quia igitur eas angelis similes sacramentum Scripturarum et divinae virtutis potestas futuras esse demonstrat; qualis in Scripturis auctoritas est de angelis opinandi, talem in resurrectione spei nostrae sensum oportet esse de feminis. Et haec quidem de resurrectionis conditionibus propositae reddidit quaestioni.

2305
5. Resurrectionis aeternae veritas ex Lege. (De ipsa vero resurrectione adversum infidelitatem eorum ita locutus est: Non legistis quod dictum est vobis a Deo dicente, Ego sum Deus Abrahae, Deus Isaac, et Deus Jacob; non est Deus mortuorum, sed viventium (
Mt 22,31-32). Sermo enim hic ad Moysen sanctis istis patriarchis jam pridem quiescentibus exstiterat. Ergo quorum erat Deus, hi Deum habebant. Nihil autem poterant habere, si non erant; quia in natura rei est, ut esse id necesse sit, cujus sit alterum. Atque ita Deum habere viventium est; cum Deus aeternitas sit, et non sit eorum quae mortua sunt, habere id quod aeternum est. Et quomodo esse illi futurique semper negabuntur, quorum se esse profiteatur aeternitas?

2306
6. Pharisaei scientia legis elati. Officium Christi proprium.(Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset Sadducaeis, congregati sunt adversus eum, et interrogavit eum unus ex his legis doctor, et reliqua (
Mt 22,34-35). Succedunt Sadducaeis tentantibus Pharisaei. Et illis quidem congruenter fuerat de resurrectione responsum, ut in lege ipsa, ex qua erant profecti, contineri sperandae resurrectionis fidem convincerentur. Pharisaei vero habere se scientiam legis gloriabantur, quae ad futurorum speciem praelata, imaginem consecuturae veritatis continebat. Quaerunt autem, quod mandatum esset potissimum in lege (Mt 22,36): non contuentes meditationem legis in Christo fuisse perfectam. Et quidem insolentium ignorantiae legis ipsius verbi responsum est: quae responsio omnem in se veritatis est complexa doctrinam. Proprium enim Domini nostri Jesu Christi officium est, cognitionem Dei afferre, et intelligentiam nominis ejus potestatisque praestare (V. lib. II de Trin. n. 22). Missus enim venerat, et ex aeternitate deductus, his quae erant Deo placita perfungebatur. Respondit itaque primum esse mandatum: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua (Mt 22,37). Non enim aliud ille efficiebat, quam quod lex continebat; quia praecepta legis, eorum quae gesturus ipse erat, formam complectebantur. Admonet igitur cognitionis ejus, quam habere se gloriabantur in lege, Deum omnipotentem omni affectu mentis, cordis, animae diligendum, ut admonitionem suam praemissa legis mandata firmarent.

2307
7. Proximi nomine Christus diligendus jubetur.(Deinde adjecit: Hoc est magnum et primum mandatum. Secundum vero simile huic: Diliges proximum tuum sicut te ipsum (
Mt 22,38-39). Sed mandatum sequens et simile significat idem esse et officii et meriti in utroque (Sic cap. 4, n. 7, idem poenae). Neque enim aut Dei sine Christo, aut Christi sine Deo potest utilis esse dilectio. Alterum igitur sine altero nullum ad salutem nostram affert profectum. Et ideo in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae (Mt 22,40); quia lex et prophetae omnis Christi deputabatur adventui, et adventus ejus per supplementum eorum cognoscendi Dei intelligentiam praestabat. Nam de proximo frequenter admonuimus, non alium intelligendum esse quam Christum. Cum enim patrem, matrem, filios charitati Dei praeponere inhibeamur, quomodo dilectio proximi diligendi Deum simile mandatum est? Aut relinquetur aliquid, quod amori Dei possit aequari? nisi quia similitudo praecepti parem charitatem diligendi Patrem et Filium exigebat.

2308
8. Christus qui filius David secundum carnem, Dominus est David.(Atque ut legis ipsius verbis argui possent, et de proximo manifestior intelligentia panderetur; requirit quid illis videretur Christus, cujusnam filius futurus esset. Qui responderunt, David. Quibus ait, quomodo in spiritu Dominus a David nuncuparetur, qui ejus filius futurus esset; et quomodo ab eo dictum esset: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (
Mt 22,42-44). Erat quidem verum, Christum ex David semine procreandum: sed similitudo nominis, qua Dominus Domino dicebat, et qua a dextris collocabat, donec omnes inimicos subderet pedibus ipsius, significabat et de consortio nominis substantiae unitatem, et assidendi invitatione judicium, et de universorum subjectione virtutem; ut (al. et) meminissent in eo, qui ex David oriebatur, aeternae virtutis et potestatis et originis substantiam contineri, et Deum in homine mansurum.



CAPUT XXIV. De cathedra Moysi super quam sederunt Scribae et pharisaei, de clauso ab iisdem regno coelorum

et ab iisdem comedi domos viduarum, circumeuntibus mare et aridam, et dicentibus: Quicumque juraverit in templo, nihil est, et decimantibus mentham et anethum, et aedificantibus sepulcra prophetarum, et de Jerusalem quae interficit prophetas, et lapidat eos qui ad se missi sunt.

2401 1. Legis doctrina commendatur. Pharisaeorum iniquitas, ignorantia, ac superbia.(Tunc Jesus locutus est turbis et discipulis suis, dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei, et reliqua (Mt 23,1-2). Legis de se testantis gloriam praetulit, quae imaginem in se futurae veritatis expresserat. In omnibus enim Christi meditabatur adventum. Quidquid enim in ea continebatur, in profectum manifestandae ejus cognitionis assumptum est. Jubet igitur praeceptis Pharisaeorum obtemperari, quia in Moysi cathedra sederint: jubet legis mandatis omnibus obediri, sed a factis eorum atque operibus abstineri; ut mores hominum atque infidelitas, non legis doctrina vitetur. Ipsi enim subdito sibi populo gravissima legis onera imponunt, ne digitum quidem suum contingendis ipsis admoventes (Mt 23,4). Quin etiam praecipiunt Dominum ex toto corde diligi, et proximum tamquam se amari, ipsi adversum legis sibi latae testimonium, Deum in Christo passionibus persequentes. Verborum quoque suorum gloriam tamquam philacteria dilatantes (Mt 23,5), quibus vitae aeternae auctor Deus non sit intellectus in Christo, seseque ex honore legis emissos tamquam fimbrias ex veste magnificent, qui totius legis ignari, neque opera neque virtutem ejus ipsius legis agnoverint: amantes primos accubitus in conviviis, qui igni aeterno (convivantibus potius cum Abraham gentibus) deputantur: et primas cathedras in synagogis, ipsi doctorem suum secundum legis et prophetarum testimonia nescientes (Mt 23,6): sed et salutationes in foro, quibus humilitas cordis et ministerium in omnes est imperatum. Vocari etiam ab hominibus magistri volunt (Mt 23,7), doctrinae legis ignari, et magistrum salutis perpetuae respuentes. Quae quia omnia profana atque perversa essent, factorum imitatione damnantur. Legis autem audientia, et dictorum obedientia, quia Christum loquebantur, exigitur.

2402
2. Charitatis et humilitatis praecepta.(Verum in contrarium discipulis jam se scientibus totius humilitatis praecepta consummat, ut meminerint omnes fratres esse se, id est, filios parentis unius, et per novae nativitatis generationem terreni ortus excessisse primordia, et unum sibi esse omnibus coelestis doctrinae magistrum, et gloriam honoris aeterni humilitatis conscientia capessendam; quia insolentiam Deus humilem effecturus sit, et humilitatem elaturus in gloriam (
Mt 23,8-12).

2403
3. Pharisaei Christum respuendo claudunt coelum.(Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui clauditis regnum coelorum (
Mt 23,13). Simulationem eorum poenae significatione condemnat. Vae enim vox dolentis est. Claudere autem eos regnum coelorum ideo ait, quia in lege meditationem ejus quae in Christo est veritatis occultent, et corporeum adventum a prophetis praedicatum doctrinae simulatione abscondant; ipsique non adeuntes viam aeternitatis in Christo, adire quoque caeteros non sinant.

2404
4. Qui imponant aliis.(Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui comeditis domos viduarum (
Mt 23,14). Hinc illae sunt veritatis inficiae, hinc adeundae caeteris salutis inhibitio, et regni coelestis obseratio, ut in obeundis viduarum domibus retineatur ambitio, ut longae orationis dignatione spolientur, ut ab his coelestis cognitio tamquam a thesauro repositae opulentiae expetatur, ut legis dignitas gratiae silentio perseveret. Et ideo accipient amplius judicium, quia et poenam proprii peccati, et reatum alienae ignorantiae debebunt.

2405
5. Eorum odium in Evangelium. Qui poena duplici plectendi.(Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam (
Mt 23,15). Maris et terrae peragratione significat, in totis orbis finibus eos esse Christi Evangelio obtrectaturos, et legis jugo contra justificationem fidei aliquos subdituros: proselyti enim sunt ex gentibus in Synagogam recepti. Quorum futurorum raritas in uno indicatur: neque enim post Christi praedicationem doctrinae eorum fides relicta est. Sed quisquis fuerit acquisitus ad plebem, filius fit gehennae, poenae soboles, et aeterni judicii haereditas: quia adoptio ex gentibus Abrahae familiam factura sit. Ideo autem poenae duplicatae erit filius, quia neque remissionem peccatorum sit gentilium consecutus, et societatem eorum qui Christum persecuti sunt sit secutus.

2406
6. Lex futurorum forma, sedes est et thronus Christi. Christo adveniente cur inutilis.(Vae vobis duces caeci, qui dicitis: Quicumque juraverit in templum, nihil est (
Mt 23,16). Reverentiam humanarum observationum, et contumeliam propheticae traditionis exprobrat, quod inanibus honorem darent, et detraherent honorandis. Legem namque ipse dederat, et lex non efficientiam continebat, sed meditabatur effectus. Nam ornatus altarii atque templi non dignitatem de cultu conciliabat, sed futurorum speciem de decore fingebat. Nam aurum, argentum, aes, aurichalcum, margaritae, crystallus propriam significantiam pro natura uniuscujusque metalli complectuntur. Igitur redarguit, quod aurum templi et dona altaris pro sacramentorum religione venerarentur; cum honor potior esset et altaris et templi, quia ad futurorum speciem et aurum templo et donum dedicaretur altari. Et ideo adveniente Christo inutilem esse fiduciam legis: quia non in lege Christus, sed lex sanctificaretur in Christo, in qua veluti sedes thronusque sibi positus sit. Qui quia religiosus habeatur, religionem ab eo necesse est qui in illo considat acceperit: atque ita stulti caecique sint, sanctificante praeterito, sanctificata venerantes (Mt 23,17).

2407
7. Opera externa, etsi non omittenda, internis tamen virtutibus posthabenda.(Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham et anethum, et omne olus, et reliqua (
Mt 23,23). Mentis occulta et obscuram voluntatum iniquitatem redarguit: quod ea quae in decimis menthae atque anethi lex praescribit efficiant, ut implere legem ab hominibus existimentur; misericordiam vero atque justitiam et fidem et omnem benevolentiae affectunt reliquerint, quod proprium hominis officium est. Quia decimatio illa oleris, quae in praeformationem futurorum erat utilis, non debebat omitti: effici autem hoc oportebat, ut fidei et justitiae et misericordiae partibus functi, non imitatione fingendae, sed veritate retinendae voluntatis operibus placeremus. Et quia minus piaculi esset, decimationem oleris potius quam benevolentiae officium praeterire; irridet eorum in colandis culicibus diligentiam, quorum in glutiendis camelis esset incuria, peccata videlicet levia vitantium, et gravia (mss. grandia) devorantium (Mt 23,24). Par quoque in eos poenae denuntiatio est, qui calices et paropsides extrinsecus eluentes, eorum interiora non mundent (Mt 23,25): et jactantiam inutilis studii sequentes, utilitatis perfectae ministerium derelinquant. Calicis namque usus interior est: qui si obsorduerit, quid proficiet lotus exterius? Atque ideo interioris conscientiae nitor est obtinendus, ut ea quae corporis sunt forinsecus eluantur (Mt 23,26). Sepulcris quoque eos comparavit, quae humano opere cultuque splendentia, mortuorum ossibus et cadaverum immunditiis interius sordescant (Mt 23,27): praeferant scilicet inanibus verbis justitiae speciositatem, habeant vero intra se conscientiae suae mentisque foetorem.

2408
8. Judaei prophetas in odium veritatis occisos non nesciunt.(Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum, et reliqua (
Mt 23,29). Judicii forma in absoluto est, et unicuique nostrum ex natura sensus atque opinio aequitatis imponitur: ut minus ex eo veniae iniquitatis opus habeat, quo magis aequitas ignorata non fuerit. Prophetas namque omnes legis populus occidit. In odium enim eorum, amaritudine objurgationis, accensi sunt: nam voce publica furta, caedes, adulteria, sacrilegia ejus coarguebant. Et quia indignum eum coelesti regno ob haec opera denuntiabant, et haeredes testamenti Dei gentes futuras praedicabant; vario poenarum genere confecti sunt. Sed parentum facta posteritas ita detestata est, ut prophetiae libros veneretur, memorias adornet, sepulcra restauret: talique reverentia extra culpam se esse paterni sceleris testetur.

2409
9. Tanto magis sunt rei de nece Christi, qui prophetarum opus. Apostolorum elogia.(Qui ergo prophetas cum gravissimo piaculo occisos fatentur, qua venia Christum, qui prophetarum opus est, condemnabunt; cum ea, quae detestentur, etiam multiplicato facinore perficiant? Atque ideo et serpentes et viperina generatio sunt, quia mensuram paternae voluntatis implebunt (
Mt 23,33). Et quomodo effugient judicium, detestantes caedem prophetarum, eorumque ad crucis mortem Dominum persequentes? A quibus propter apostolos, qui de futurorum revelatione prophetae sunt, de Christi agnitione sapientes, de legis intelligentia scribae, caesos, lapidatos, crucifixos, et a civitatibus in civitates fugatos, omnis sanguis justorum ab Abel usque ad Zachariam redundavit (Mt 23,34-35): ut quibus obeditum si fuisset, propriorum criminum esset venia praestanda, ob hos eosdem interemptos poena in eos, qui peremerint, paternorum quoque facinorum congereretur.

2410
10. Christi in Judaeos affectus.(Jerusalem, Jerusalem, quae interficis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, etc. (
Mt 23,37). Inter multa objurgationum genera semper misericordiae suae protestatur affectum: cujus hinc omnis querela est, quod regredi in salutem quam praestabat abnuerent. Occiderat enim prophetas, et ad se missos lapidaverat Jerusalem. In civitatis nuncupatione, habitantium facinus ostenditur. Et idcirco Abel sanguis et Zachariae in hanc eorum posteritatem venturus ostenditur: quia jam in his habitans Christus et praedicans erat passus. Quod si creditum ei fuisset; non solum extra poenam necis prophetarum, credentium fides foret, sed ipsam illam dominicae passionis sententiam esset venia consecuta. At vero cum nec post resurrectionem creditum ei fuerit; etiam ultio ab his Abelis et Zachariae sanguinis reposcetur.

2411
11. Gallinae opus. Pullorum duplex generatio. Quid Judaeis obtulit Christus. Eorum poena.(Quamvis enim corporeus haec loquatur, et opem universis homo repertus exhibeat, frequenter tamen congregare eos voluit praedicationibus prophetarum. Sed frustra hunc impendit affectum et in cassum. Tamquam gallina congregans pullos suos continere eos sub alis suis voluit: terrena videlicet nunc et domestica avis factus, quodam corporis sui tamquam alarum operimento, calorem ut pullis suis vitae immortalis indulgens, et in volatum velut nova generatione producens. Pullis enim alia nascendi ratio est, alia volandi. Nam primum ovorum testis tamquam claustro corporis continentur: dehinc postea parentis sedulitate confoti, exeunt in volatum. Hujus igitur familiaris ac pene terrenae avis more, congregare eos intra se voluit: ut qui conditione nascendi editi jam fuissent, nunc alterius generationis ortu, et calore confoventis renati, in coeleste regnum tamquam pennatis corporibus evolarent. Quod quia noluerunt; domus eorum deserta et vacua relinquetur (
Mt 23,38), id est, indigni habitatione sancti Spiritus erunt. Sua enim domus, non Dei esse coeperunt: et in contumacia infidelitatis manentes, usque in id tempus eum non videbunt, quo in Domini nomine revertentem, etiam invitae infidelitatis confessione benedicent (Mt 23,39).

CAPUT XXV. De structura templi interrogantibus discipulis

et de his qui in tecto sunt, ne descendant tollere aliquid de domo; et qui in agro sunt, ne revertantur tollere tunicam suam, et de praegnantibus et nutrientibus.

2501 1. Homo qui templum Dei aeternum.(Et egressus de templo ibat: et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei structuram templi (Mt 24,1). Post comminationem deserendae Jerusalem, tamquam commovendus ambitione templi esset, magnificentia ei exstructionis ostenditur. Qui ait destruenda omnia esse, et dispersis totius substructionis lapidibus diruenda. Templum enim aeternum ad habitationem sancti Spiritus consecrabatur: homo scilicet per agnitionem Filii et confessionem Patris et praeceptorum obedientiam Deo fieri dignus habitaculum.

2502
2. Eversionis Jerusalem tempus ac signa. Simon Samaritanus.(Et cum secessisset in montem, adeuntes eum secreto discipuli interrogant quando haec fierent, quodve signum adventus sui et consummationis saeculi noscerent (
Mt 24,3). Et quia tria haec in unum quaesita sunt, distinctis et temporis et intelligentiae significationibus separantur. Respondetur igitur primum de civitatis occasu: et confirmantur veritate doctrinae, ne quis fallax ignorantibus posset obrepere. Venturi enim etiam eorum tempore, qui se Christum essent nuncupaturi. Ut igitur fides pestifero mendacio detrahi posset, admonitio praecessit. Venit enim Samaritanus Simon diabolicis instructus et operibus et dictis: pluresque factorum miraculis depravavit. Et quia hoc in Apostolorum tempora conveniret; ait: Non est finis. Sed ne tunc quidem (supple, erit finis), cum gentes adversus se mutuo et regna concurrent, et fames ac terrae motus erunt: quia in his non universitatis hujus dissolutio est, sed dolorum initia, malis omnibus exinde coepturis. Confirmat igitur eos ad tolerantiam passionum, fugae, verberationis, interitus: et publicum in eos gentium odium propter nomen ejus. Atque his quidem vexationibus multi turbabuntur, et tantis insurgentibus malis scandalizabuntur, et usque in mutuum odium excitabuntur. Et falsi prophetae erunt (ut Nicolaus unus ex septem diaconibus fuit), multosque ementita veritate pervertent: et abundante nequitia charitas frigescet. Sed usque in finem perseverantibus salus reservata est: ac tum per omnes orbis partes viris apostolicis dispersis, Evangelii veritas praedicabitur (Mt 24,4-13). Et cum universis fuerit cognitio sacramenti coelestis invecta, tum Jerusalem occasus et finis incumbet: ut praedicationis fidem, et infidelium poena et metus civitatis erutae consequatur. Haec igitur in eam, ut fuerant praedicta, perfecta sunt: et lapidatis, fugatis, peremptis Apostolis, fame, bello, captivitate consumpta est. Ac tum fuit digna non esse, cum ejectis praedicatoribus Christi, indignam Dei praedicatione se praebuit.

2503
3. Adventus Christi indicium. Antichristus cur abominatio desolationis.(Sequitur deinde et indicium adventus futuri, cum abominationem desolationis stantem in loco sancto videbunt, tunc claritatis reditum intelligendum. Et de hoc quidem, beatissimo Daniele et Paulo praedicantibus, superfluum nos puto habere sermonem (
Da 9,27 2Th 2,4): de antichristi enim temporibus haec locutus est. Abominatio ex eo dictus, quod adversus Deum veniens honorem sibi Dei vindicet: desolationis autem abominatio, quia bellis et caedibus terram cum piaculo desolaturus sit. Atque ob id a Judaeis susceptus loco sanctificationis insistet; ut ubi sanctorum precibus Deus invocabatur, illic ab infidelibus receptus Dei honore venerabilis sit.

2504
4. Judaea cur deserenda.(Et quia proprius iste Judaeorum erit error, ut qui veritatem respuerunt, suscipiant falsitatem; Judaeam deseri monet, et transfugere in montes (
Mt 24,16); ne admixtione plebis illius antichristo crediturae vis aut contagio afferatur; sed omnibus, qui tunc fideles erunt, tutiora futura sint deserta montium, quam frequentia Judaeae.

2505
5. Qui in perfectionis apice, ne rerum terrenarum cupiditate descendat.(Quod autem ait: Et qui in tecto sunt, non descendant tollere aliquid de domo (
Mt 24,17): praeceptum istud secundum humanam intelligentiam rationem dicti factique non recipit. Qui enim in tecto est, et Judaeam sit relicturus, nisi descendens ex eo abire non poterit. Aut quae utilitas est, consistere in tecto, et non in domo manere? Sed frequenter admonuimus, proprietates verborum et locorum contuendas, ut momenta praeceptorum coelestium consequamur. Tectum est domus fastigium, et habitationis totius celsa perfectio. Domus enim nulla dici poterit vel esse sine tecto. Qui igitur in consummatione domus suae, id est, in corporis sui perfectione constiterit, regeneratione novus, spiritu celsus, et divini muneris absolutione perfectus, non descendere in humiliora rerum saecularium cupiditate debebit, neque inferioribus corporis illecebris provocatus de tecti sui sublimitate decedere. Et qui in agro erit, non revertatur tollere tunicam suam (Mt 24,18). Scilicet positus in operatione praecepti, non ad curas pristinas revertatur: neque aliqua corporis indumenta desideret, ob quae reversus, veterum exinde peccaminum, quibus antea contegebatur, erit tunicam relaturus.

2506
6. Nil homini nisi sua culpa malum. Praegnantes, animae peccatis graves.(Vae praegnantibus et nutrientibus (
Mt 24,19). Simpliciter quidem istud propter moram fugae accipi potest: quia ventris onere impeditas, imminentem temporum ruinam effugere sit molestum. Sed quid conditio, sexus et generationis ordo commeruit? Nisi forte aetas illa mulierum, quae in illa tempora inciderint, proprie sit futura maledicta. Sed absit istud, ut quidquam sit, quod homini nisi sua culpa malum fiat. Non igitur de fetarum onere Dominum admonuisse credendum est, cum dicit: Vae praegnantibus: sed animarum peccatis repletarum ostendisse gravitatem, quae neque in tecto positae, neque in agro manentes repositae irae tempestatem vitare possint. Dolor enim praegnantes ex natura consequitur: et partus sine totius corporis vexatione non funditur. Quae ergo tales animae reperientur, in suo et onere et dolore continebuntur. Illis quoque vae erit quae nutrientur. Est infantia lacte depulsa non minus ad fugam inutilis, quam ea quae etiamnum lacte alatur. Et quomodo vae illi quae nutriatur; cum nihil intersit aetatis ac temporis, nutriri lacte, et decessisse de lacte? Sed perinde hic etiam infirmitatem animarum, quae ad cognitionem Dei tamquam lacte adhuc alantur ostendit: quae perfecti cibi virtute indigentes, tenui divinae cognitionis infirmoque gustatu imbuantur. Et idcirco vae ipsis erit: quia et ad effugiendum antichristum graves, et ad sustinendum imperitae, nec peccata effugerint, nec cibum veri panis acceperint.

2507
7. Fuga in hyeme aut sabbato, quid.(Atque idcirco orare admonemur, ne vel hyeme fuga nostra vel sabbato sit, id est, ne aut in peccatum frigore, aut in otio bonorum operum reperiamur: quia gravis vexatio incumbet et intolerabilis cunctis, nisi quod causa electorum Dei diebus illis sit brevitas afferenda, ut vim incumbentium malorum coarctatum digrassandi tempus exsuperet (
Mt 24,20-21).

2508
8. Pseudoprophetarum conatus. Aquilae, sancti. Adventus Christi locus ibi, ubi passionis.(Et quia in magna vexatione positis pseudoprophetae, tamquam praesentem in Christo opem sint indicaturi, multis in locis Christum esse atque haberi mentientur, ut in antichristi famulatum depressos vexatosque deducant; nunc in desertis esse dicentes, ut errore depravent; nunc in penetralibus asserentes, ut dominantis potestate concludant: sed se Dominus non loco occulendum, nec a singulis contuendum esse profitetur; sed ubicumque et in conspectu omnium praesentem futurum modo fulguris, quod ab oriente elatum, lumen suum usque ad occidentis plagas spargit, et undecumque micans ubicumque cernitur (
Mt 24,22-27). Ac ne vel loci quidem ejus, in quo futurus esset, essemus ignari, ait: Ubicumque fuerit corpus, ibi congregabuntur aquilae (Mt 24,28). Sanctos de volatu spiritalis corporis aquilas nuncupavit: quorum, congregantibus angelis, conventum futurum in loco passionis ostendit. Et digne illic claritatis adventus exspectabitur, ubi nobis gloriam aeternitatis passione corporeae humilitatis operatus est.



CAPUT XXVI. De sole obscurato, luna et stellis.

(De signo ficus, de diei adventus Domini incertitudine, de assumenais et relinquendis, et de vigilantia servanda. Haec absunt a mss.)

2601 1. Gloriosus Christi adventus quando et qualis.(Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et reliqua (Mt 24,29). Gloriam adventus sui et claritatis reditum indicat obscuritate solis, defectione lunae, casu stellarum, virtutum coelestium motu, ostensione signi salutaris, lamentatione gentium cognoscentium filium hominis in Dei gloria, et ad collectionem sanctorum destinatione angelorum cum tubae, id est, jam publicae libertatis hortatu (Mt 24,30-31). Sic erit de grano sinapis arbor ingens (Mt 13,31): sic de lapide montis contrita imagine orbem terrae mons occupans (Da 2,34): sic civitas omnibus contemplabilis (Mt 5,14-15): sic lucens universis lumen in ligno: sic ex humilitate mortis Dei gloria. Quarum omnium rerum indicio, scire nos voluit tempus nostrae redemptionis, quo ex corruptione corporum in honorem spiritalis substantiae transferemur.

2602
2. Ramus ficus antichristus. Qui frondescat.(Cognoscendi autem temporis signum in similitudine ficus arboris posuit (
Mt 24,32): cujus cum ramus tener fuerit atque fronduerit, tum prope esse aestas, intelligitur. Sed longe alia natura et aestatis et arboris est. In veris (verni temporis) enim initiis intumescit: et non exiguum tempus est medium, inter id quod aestas ingruit, et arboris ramus tenerescit in frondes. Ex quo, non de arbore hoc dictum esse noscendum est. Et quidem jam superius de arboris istius proprietate tractavimus (c. 21, n. 8). Hujus etiam foliis Adam legimus indutum, et pudorem conscientiae texisse, id est, tamquam peccati veste sub lege circumdatum. Ramus igitur ficus antichristus esse intelligitur, diaboli filius, peccati portio, legis assertor. Qui cum tenerescere coeperit atque

2603
3. Atque ut fides certa esset futurorum, amen dicendo professione veritatis, adjecit generationem nostram praeterire non posse, nisi universa ista transcurrerent, eaque quae firma existimantur, coelum videlicet et terram, non futura; verba autem sua non posse non esse: quia illa ex conditione creationis suae, id est, profecta (mss. perfecta) de nihilo, habeant id in se necessitatis ut non sint; haec autem ex aeternitate deducta, id in se contineant virtutis ut maneant (
Mt 24,34-35).

2604
4. Finis temporum cur non definitus.(De fine autem temporum curam sollicitudinis nostrae ademit, diem illum dicens esse nemini cognitum, et non solum angelis, sed etiam sibi ignoratum (
Mt 24,36). O divinae bonitatis inaestimabilem misericordiam! Numquid DPatre accepta deveheret, Deique Verbum non tam futuri in se fidem contineat, quam facti; ideo extra definitionem dies posita est, ut largum licet Deus poenitentiae nobis tempus indulgens, incerti tamen metu semper nos sollicitos detineret; et ipse, nulli loquendo voluntatem dandi hujus diei, nulla dicti sui definitione cohiberet, quia secundum diluvii tempus, in ipso vitae nostrae cursu omnia agentibus ac patientibus, magnus ille dies aderit (Mt 24,38).

2605
5. Discretio fidelium et infidelium. Judaeorum creditororum et non crediturorum, haereticorum et catholicorum.(Quin etiam in assumendis fidelibus futurum esse discrimen ostendit, cum duobus in agro positis, assumatur unus, et alius relinquatur; et duabus molentibus, improbetur altera, et altera eligatur; et ex duobus qui in lecto erunt, adhaereat unus, alter deseratur. Infidelium enim et fidelium discrimen in relinquendis aliis et aliis assumendis docet. Dei enim ira ingravescente sancti (ut propheta ait) in promptuariis recondentur; perfidi vero ad coelestis ignis materiem relinquentur (
Mt 3,12). Duos igitur in agro, duos populos, fidelium et infidelium, in saeculo tamquam in vitae hujus opere dies Domini deprehendet; separabuntur tamen, relicto alio, et alio assumpto. De molentibus quoque par ratio est. Mola, opus legis est. Sed quia pars Judaeorum ut per apostolos credidit, ita per Eliam est creditura, et justificanda per fidem: ideo una per eamdem fidem boni operis apprehendetur, alia vero in infructuoso legis opere relinquetur, molens in cassum, et non factura coelestis cibi panem. Duo autem sunt in lecto, eamdem passionis dominicae requiem praedicantes: circa quam et haereticorum et catholicorum eadem atque una confessio est. Sed quia unitatem Patris et Filii, et communem eorum theotetam, quam deitatem nuncupamus, catholicorum veritas praedicabit, et eamdem rursum plurimis contumeliis haereticorum falsitas impugnabit; idcirco ex duobus in lecto alius relinquetur, et alius assumetur: quia fidem confessionis utriusque in uno assumendo, et alio relinquendo, divini arbitrii judicium comprobabit.

2606
6. Vigilantiae necessitas.(Atque ut ignorantiam illam diei omnibus taciti, non sine utilis silentii ratione esse sciremus; vigilare nos propter adventum furis admonuit, et orationum assiduitate detentos omnibus praeceptorum suorum operibus inhaerere (
Mt 24,43). Furem enim esse ostendit diabolum, ad detrahenda ex nobis spolia pervigilem, et corporum nostrorum domibus insidiantem ut ea, incuriosis nobis et somno deditis, consiliorum suorum atque illecebrarum jaculis perfodiat. Paratos igitur esse nos convenit: quia diei ignoratio intentam sollicitudinem suspensae exspectationis exagitet.




Hilarius - In Ev. Matthaei 2301