Hilarius - In Ev. Matthaei 2606

CAPUT XXVII. De servo fideli quem constituit dominus super familiam suam

de decem virginibus, de homine in peregre profecto, qui tradidit substantiam suam servis suis.

2701 1. Praepositis praesertim vigilandum. Praepositi diligentis opus ac merces.(Quis namque est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam? etc. (Mt 24,45). Quamquam in commune nos ad indefessam vigilantiae curam adhortetur; specialem tamen populi principibus, id est, episcopis, in exspectatione adventuque suo sollicitudinem mandat. Hunc enim servum fidelem atque prudentem, praepositum familiae significat, commoda atque utilitates commissi sibi populi curantem. Qui si dicto audiens et praeceptis obediens erit, id est, si doctrinae opportunitate et veritate infirma confirmet, disrupta consolidet, depravata convertat, et verbum vitae in aeternitatis cibum alendae familiae dispendat, atque haec agens hisque immorans deprehendatur; gloriam a Domino tamquam dispensator fidelis et villicus utilis consequetur, et super omnia bona constituetur, id est, in Dei gloria collocabitur, quia nihil sit ultra quod melius sit (Mt 24,47).

2702
2. Negligentis vitia ac vindicta.(Quod si contuens longam Dei patientiam, quae in profectum humanae salutis extenditur; adversum conservos insolescet, et saeculi malis vitiisque se tradet, praesentium tantum curam in cultu ventris exercens: desperata die Dominus adveniet, eumque a bonis quae spoponderat dividet, portionemque ejus cum hypocritis in poenae aeternitate constituet, quia adventum desperaverit, quia mandatis non obtemperaverit, quia praesentibus studuerit, quia vita gentium vixerit, quia desperatione judicii commissam sibi familiam fame, siti, caede vexaverit (
Mt 24,48-51).

2703
3. Cur Moyses Decalogum duabus tabulis accepit. (Tunc similabitur regnum coelorum decent virginibus, et reliqua (
Mt 25,1). Ex dictis superioribus ratio quoque hujus sermonis intelligi potest. De die enim magno Domini omnis est sermo, quo occulta humanarum cogitationum divini judicii cognitione prodentur, et vera exspectati Dei fides non ambiguae spei meritum consequetur. Absolute enim in quinque prudentibus et in quinque fatuis, fidelium atque infidelium est constituta divisio: quo exemplo Moyses decem verba duabus tabulis conscripta acceperat. Necesse enim erat, omnia ea in utraque conscribi: et duplex pagina, inter proprietatem dexterae ac sinistrae, divisionem sub uno licet testamento bonorum malorumque signabat.

2704
4. Parabolae virginum brevis et acuta expositio.(Sponsus atque sponsa, Dominus noster est in corpore Deus. Nam ut Spiritus carni (supple, sponsus), ita Spiritui caro sponsa est. Denique tuba excitante, sponso tantum obviam proditur; erant enim jam ambo unum; quia in gloriam spiritalem humilitas carnis excesserat. Primo autem progressu, vitae hujus officiis, occurrere in resurrectionem quae est a mortuis praeparamur. Lampades igitur, animarum splendentium lumen est, quae sacramento baptismi splenduerunt. Oleum, boni operis est fructus. Vasa, humana sunt corpora, intra quorum viscera thesaurus bonae conscientiae recondendus est. Vendentes sunt hi, qui misericordia fidelium indigentes, reddunt ex se petita commercia, indigentiae suae scilicet satietate, boni operis nostri conscientiam veneuntes. Haec enim indefessi luminis copiosa materies est, quae misericordiae fructibus et emenda est et recondenda. Nuptiae, immortalitatis assumptio est, et inter corruptionem atque incorruptionem ex nova societate conjunctio. Mora sponsi, poenitentiae tempus est. Exspectantium somnus, credentium quies est, et in poenitentiae tempore mors temporaria universorum. Nocte media clamor, cunctis ignorantibus tubae vox est, Domini praecedentis adventum, et universos ut obviam sponso exeant excitantis. Lampadum assumptio, animarum est reditus in corpora: earumque lux, conscientia boni operis elucens, quae vasculis corporum continetur.

2705
5. In adventu Christi neminem juvabunt aliena merita. Jam poenitentiae nullum tempus.(Prudentes virgines hae sunt, quae opportunum in corporibus operandi tempus amplexae, in primum se occursum adventus dominici praeparaverint. Fatuae autem, quae dissolutae ac negligentes, praesentium tantum sollicitudinem habuerint; et immemores promissorum Dei, in nullam se spem resurrectionis extenderint. Et quia prodire obviam fatuae exstinctis lampadibus non possunt? deprecantur eas quae prudentes erant, ut oleum mutuentur (
Mt 25,8). Quibus responderunt, non posse se dare, quia non sit forte quod omnibus satis sit (Mt 25,9): alienis scilicet operibus ac meritis neminem adjuvandum, quia uniquique lampadi suae emere oleum sit necesse. Quas hortantur ut redeant ad emendum: si vel sero praeceptis Dei obsequendo, cum lampadum luce sponsi dignae efficiantur occursu. Quibus morantibus, sponsus ingressus est; atque una cum eo in nuptias sapientes, quae comparato lampadum lumine operiebantur, introeunt, id est, in coelestem gloriam sub ipso statim adventu dominicae claritatis incedunt (Mt 25,10). Et quia jam poenitentiae nullum est tempus, fatuae accurrunt, aperiri sibi aditum rogant. Quibus respondetur a sponso, quia nescio vos (Mt 25,12). Non enim in officio advenientis adfuerant, neque ad vocem tubae excitantis occurrerant, neque introeuntium comitatui adhaeserant: sed morantes et indignae, introeundi ad nuptias tempus amiserant.

2706
6. Talenta secundum fidei mensuram distributa.(Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis substantiam suam, et reliqua (
Mt 25,14). Divisio pecuniae inaequalis est: sed non ad dividentem referenda diversitas est; ait enim, unumquemque secundum virtutem suam accepisse. Ergo in quantum quis capax esset accepit: et extra moderantis arbitrium est, quod erat in jure sumentis. Patremfamilias, se ipsum esse significat. Peregrinationis tempus poenitentiae spatium est: quo in coelis a dextris Dei assidens, potestatem universo generi humano fidei atque operationis evangelicae permisit. Igitur unusquisque secundum fidei suae mensuram talentum, id est, Evangelii praedicationem a praedicante suscepit. Haec enim incorrupta substantia est, hoc Christi patrimonium aeternis haeredibus reservatum.

2707
7. Cui quinque talenta.(Sed servus ille, qui quinque talenta accepit (
Mt 25,20), populus ex lege credentium est: ex qua profectus, meritum ipsius recte probeque perfuncta evangelicae fidei operatione duplicavit. In ratione autem ponenda judicii examen est, quo coelestis verbi usus, et reditus dispensati talenti postulatur. Igitur cui erant quinque commissa, Domino reverso de quinque decem obtulit: talis scilicet in fide repertus, qualis in lege, qui decem verborum quinque libris Moysi praeceptorum obedientiam per gratiam evangelicae justificationis expleverit. Igitur jubetur in gaudium Domini introire, id est, in honorem gloriae Christi recipitur (Mt 25,21).

2708
8. Cui duo.(Ille vero servus, cui duo talenta commissa sunt (
Mt 25,22), gentium populus est, fide atque confessione et Filii justificatus et Patris, et Dominum nostrum Jesum Christum Deum atque hominem et Spiritu et carne confessus. Nam et corde fides, et ore confessio est. Haec ergo huic sunt duo talenta commissa. Sed ut prior ille omne sacramentum in quinque talentis, id est, in lege cognoverat, idque ipsum fide Evangelii duplicaverit: ita iste incremento duum talentorum, idque operatione promeruit. Ratione ac reditu dissimili, par tamen a Domino munus amborum est; ut gentium fidem exaequatam credentium ex lege scientiae nosceremus. Nam collaudatione eadem jubetur in gaudium Domini introire (Mt 25,23). Est autem duplicatio sumptae pecuniae, operationem fidei addidisse, et quae opinione crediderant, rebus factisque gessisse.

2709
9. Cui unum talentum.(Qui vero unum talentum accepit, et in terra recondidit (
Mt 25,24), populus est in lege persistens, totus carnalis et stupidus, et nihil spiritale intelligens, et quem virtus praedicationis evangelicae non subeat, sed propter invidiam salvandarum gentium, in terra acceptum talentum absconderit; neque ipse utens, neque utendum aliis dispenset, sed sufficere sibi legem existimet ad salutem. Atque ideo cum ab eo ratio expostularetur, ita ait: Timui te (Mt 25,25), tamquam per reverentiam ac metum veterum praeceptorum, usu evangelicae libertatis abstineat dicatque: Ecce quod tuum est, velut in his quae a Domino praecepta sunt fuerit immoratus.

2710
10. In terra abscondere quid.(In terra vero talentum abscondere hoc est, novae praedicationis gloriam sub obtrectatione corporeae passionis occulere. Qui cum Christum Dominum ad salutem gentium missum fuisse non possit abnuere (nam et adventus et passio ejus ex lege est), obtemperare tamen Evangeliis ipse noluerit. Ait enim: Scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et colligis ubi non sparsisti (
Mt 25,24). Rerum praesentium natura non fert messem esse sine semine, et colligi quae sparsa non fuerint: sed totus spiritalis hic sermo est. Diximus enim hunc populum esse de lege, non ignorantem Domini adventum et gentium salutem; sed infidelem: quippe cum sciat metendos illic justitiae fructus, ubi lex sata non sit, et colligendos ex gentibus, qui non ex Abrahae sint stirpe dispersi: et idcirco durus hic homo sit, scilicet sine lege justificaturus, sine dispersione collecturus, et sine satione messurus.

2711
11. Quanta culpa. Quae hujus culpae vindicta.(Atque ideo hoc magis sine venia erit, cur praedicationem occuluerit, et commissum sibi talentum suffoderit, cum scire messurum esse sine semine, et collecturum esse quae non sparsisset: sed potius oportuisse eum nummulariis dare, id est, universo generi hominum, quod saeculi negotiis occupetur, usum crediti sibi talenti communicare, Domino reditus ejus a singulis postulaturo. Ob quam culpam talentum ab eo non tam Evangelii, quod suffoderat, quam legis aufertur, eique qui quinque duplicaverit datur, Domino dicente: Omni enim habenti dabitur, et abundabit: qui autem non habet, etiam quod habet auferetur ab eo (
Mt 25,29). Potest quidem habens abundare; quia facile est, per incrementum vel munificentiae vel laboris, opulentum posse ditescere: sed quo modo non habens habebit ad damnum? Hoc ideo, quia habentibus usum evangeliorum, etiam legis honor redditur: non habenti autem fidem Christi, etiam quod ex lege habere sibi videbatur honoris, aufertur.


CAPUT XXVIII. De adventu filii hominis venientis in majestate sua.

2800 1. Malorum et bonorum discretio in judicio.(Cum autem venerit filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, et reliqua (Mt 25,31). Omnem ipse sermonis hujus rationem absolvit. De judicii enim tempore adventuque commemorat, quo fideles ab infidelibus separabit, atque ab infructuosis fructuosa discernet, haedos videlicet ab agnis, et in dextera ac sinistra collocans unumquemque, digna aut bonitatis aut malitiae suae sede constituet: indicans se in minimis suis, id est, iis qui sibi cum humilitatis suae exspectatione famulentur, et esurientibus ali, et sitientibus potari, et peregrinantibus confoveri, et nudis contegi, et infirmis visitari, et sollicitis consolari (Mt 25,40). Ita enim in universorum fidelium corporibus mentibusque transfunditur, ut haec humanitatis officia, aut gratiam suam impensa mereantur, aut offensam negata commoveant.

2802
2. Post quem sermonem, quo se venturum in reditu claritatis ostenderat, nunc passurum esse se admonet (
Mt 26,1): ut sacramentum crucis admixtum esse gloriae aeternitatis agnoscerent. Sumitur inter haec perimendi ejus a Judaeis consilium: et congregatis principibus sacerdotum, occasio tanti facinoris exspectatur (Mt 26,4).

2900

CAPUT XXIX. De muliere, quae accessit ad Jesum in domum Simonis leprosi habens alabastrum unguenti pretiosi.

2901
1. Cum autem esset Jesus in Bethania in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et reliqua (
Mt 26,6-7).Sub ipso tempore passionis non ex nihilo est, ut mulier unguentum pretiosum recumbentis Domini capiti infuderit: dehinc ut discipuli irascerentur, et dicerent vendi istud potius in usum pauperum debuisse (Mt 26,8-9): tum ut Dominus et mulieris factum comprobaret, et aeternam cum praedicatione Evangelii operis hujus esse memoriam sponderet: postremo ut post id Judas ad vendendam salutem ejus erumperet.

2902
2. Mulier ungens Christum, plebs gentium. Discipulorum pro Israel favor. Pauperes, Judaei fidei indigi. (Mulier haec in praefiguratione gentium plebis est, quae in passione Christi gloriam Deo reddidit. Caput enim ejus perunxit: caput autem Christi Deus est. Nam unguentum boni operis est fructus. Et propter corporis curam mulierum sexui maxime gratum est. Igitur omnem curam corporis sui, et totum pretiosae mentis affectum in honorem Dei laudemque transfudit. Sed discipuli favore salvandi Israelis, ut saepe numero, commoventur: vendi hoc in usum pauperum debuisse. Sed neque mulier haec venale unguentum circumferebat. Et pauperes, fidei indigos instinctu prophetico nuncupaverunt. Atque hanc gentium fidem emi potius ad salutem egeni hujus populi debuisse. Quibus Dominus ait, plurimum esse temporis, quo habere curam pauperum possent; caeterum non nisi ex praecepto suo salutem gentibus posse praestari, quae secum infuso mulieris hujus unguento sint consepultae (
Mt 26,11-12): quia regeneratio non nisi commortuis in baptismi professione redhibetur. Et idcirco ubi praedicabitur hoc Evangelium, narrabitur opus ejus (Mt 26,13): quia cessante Israel, Evangelii gloria fide gentium praedicatur. Qua aemulatione in Judae persona Israel profanus accensus, omni odio ad exstinguendum nomen Domini incitatur.


CAPUT XXX. De die prima azymorum, in qua accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere pascha?

3001 1. Christianum nomen quando indultum.(Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi pascha manducare? et reliqua (Mt 26,17). Discipuli ire ad quemdam hominem jubentur, et ei dicere quod cum eo Dominus pascha cum discipulis facere vellet. Qui praeceptis obtemperaverunt, et pascha paraverunt (Mt 26,19). Sed oportuerat eos scire quo pergerent, et de hominis nomine edoceri. Alioquin incerti ad quem mitterentur, quomodo missi quae praecepta fuerant, exsequerentur? Verum sermo prophetiae, rerum praesentium effectibus admiscetur. Hominem enim, cum quo pascha celebraturus esset, non nominat. Nondum enim Christiani nominis honor credentibus erat praestitus, qui vere sunt Deum mentis ac fidei oculis contuentes: ut cum eo pascha Domini Apostolos praeparare sciremus, cui in tempore Domini novum nomen esset addendum.

3002
2. Judas corpus Christi non sumpsit.(Post quae Judas proditor indicatur, sine quo pascha accepto calice et fracto pane conficitur: dignus enim aeternorum sacramentorum communione non fuerat. Nam discessisse statim hinc intelligitur, quod cum turbis reversus ostenditur. Neque sane bibere cum Domino poterat, qui non erat bibiturus in regno: cum universos, tunc bibentes ex vitis istius fructu, bibituros secum postea polliceretur (
Mt 26,29). Hymnoque dicto, in montem reversi sunt (Mt 26,30). Consummatis scilicet universis divinorum mysteriorum virtutibus, gaudio et exsultatione communi in coelestem gloriam efferuntur.

3003
3. Petri in Christum affectus.(Futurae quoque eos infirmitatis admonuit, et nocte eadem omnes metu atque infidelitate turbandos (
Mt 26,31). Cujus rei fides etiam auctoritate prophetiae veteris continebatur, percusso pastore oves esse spargendas (Za 13,7): se tamen resurgentem in Galilaeam praecessurum esse, ut infirmitatem eorum sponsione reditus sui consolaretur (Mt 26,32). Sed Petrus pro fidei suae calore respondit, caeteris licet scandalizantibus (passive), numquam se scandalizaturum. In tantum enim et affectu et charitate Christi efferebatur (Mt 26,33), ut et imbecillitatem carnis suae, et fidem verborum Domini non contueretur: quasi vero dicta ejus efficienda non essent. Cui ait: Priusquam gallus cantet, ter me negabis (Mt 26,34). Sed tam ille, quam caeteri ne mortis quidem metu decessuros se de confessione nominis sui pollicentur: ad omnem enim se ministerii constantiam, intrepida fidei voluntate firmaverant.



CAPUT XXXI. Cum venit Jesus in agrum qui dicitur Gethsemani

et dicit discipulis suis, Sedete donec eam illuc orare, et de tristi anima sua usque ad mortem, de calice si possibile est transire a se, de spiritu prompto et carne infirma; et rursum, Pater, non potest hic calix transire nisi illum bibam? fiat voluntas tua.

3101 1. Tunc venit cum illis Jesus in agrum, qui dicitur Gethsemani, et dicit discipulis suis, Sedete hic donec eam illuc orare, et reliqua (Mt 26,36). Fidem discipulorum, et constantiam devotae sibi voluntatis acceperat: sed et turbandos et diffisuros sciebat. Quos considere in loco jubet, dum progrederetur orare. Et assumpsit Petrum, Jacobum et Joannem Zebedaei filios. Quibus assumptis, tristis esse moestusque coepit: et ait tristem animam suam usque ad mortem esse (Mt 26,37-38).

3102
2. Divinitati Christi tristitiam, metum, etc., tribuentium opinio confutatur.(Aliquorum ea opinio est, quod cadere propter se moestitudo in Deum potuerit, eumque futurae passionis metus fregerit: quia dixerit, Tristis est anima mea usque ad mortem (
Mt 26,38); et illud, Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (Mt 26,39); et rursum, Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Mt 26,41); et ad postremum bis idipsum, Pater, si non potest hic calix transire, nisi illum bibam, fiat voluntas tua (Mt 26,42). Volunt enim ex infirmitate corporis aerumnam Spiritui adhaerere: ac si virtutem illam incorruptae substantiae, imbecillitatis suae sorte assumptio carnis infecerit, et aeternitas naturam fragilitatis acceperit. Quae si ad metum tristis est, si ad dolorem infirma, si ad mortem trepida; jam et corruptioni subdita erit, et incidet in eam totius infirmitatis affectio. Erit ergo quod non erat, de angore moesta, de timore sollicita, de dolore perterrita: ac sic aeternitas demutata in metum, si potest esse quod non erat, potuit perinde hoc quod in ea est aliquando non esse. Deus autem sine mensura temporum semper est: et qualis est, talis aeternus est. Aeternitas autem in infinito manens, ut in his quae fuerant, ita in illis quae consequentur extenditur: semper integra, incorrupta, perfecta, praeter quam nihil, quod esse possit, extrinsecus sit relictum. Non ipsa in aliquo, sed intra eam cuncta: potens ita largiri nobis ipsa quod suum est, ut sibi nihil de eo quod sit largita decedat.

3103
3. Quinam opinionis hujus auctores.(Sed eorum omnis hic sensus est, ut opinentur metum mortis in Dei filium incidisse qui asserunt non de aeternitate esse prolatum neque de infinitate paternae substantiae exstitisse, sed ex nullo per eum qui omnia creavit effectum: ut assumptus ex nihilo sit, et coeptus ex opere, et confirmatus ex tempore. Et ideo in eo doloris anxietas, ideo Spiritus passio cum corporis passione, ideo metus mortis: ut qui mortem timere potuit, et mori possit; qui vero mori potuit, licet in futurum erit (subaud. aeternus), non tamen per eum qui se genuit ex praeterito sit aeternus. Qui si per fidem vitaeque probitatem capaces Evangeliorum esse potuissent, scirent Verbum in principio Deum, et hoc a principio apud Deum, et natum esse ex eo qui erat, et hoc in eo esse qui natus est, quod is ipse est penes quem erat ante quam nasceretur: eamdem scilicet aeternitatem esse et gignentis et geniti. Mori igitur nihil in Deo potuit, neque ex se metus Deo ullus est. In Christo enim Deus erat mundum reconcilians sibi (
2Co 5,19).

3104
4. Tristitia Christi non de se, sed de discipulis orta est.(Sed introspiciendus omnis hic sermo est, ut quia moestum fuisse Dominum legimus, causas moestitudinis reperiamus. Admonuerat superius, omnes scandalizaturos. Petrus de se confidens responderat, etiamsi caeteri perturbarentur, se non commovendum: quem Dominus etiam ter negaturum esse respondit. Sed et ille et caeteri omnes discipuli, ne si in ipsa quidem morte positi sint, pollicentur sese negaturos. Et procedens, jussit discipulos suos consedere dum oraret. Assumptisque Petro et Jacobo et Joanne coepit tristis esse. Ergo non ante tristis est quam assumit, et omnis metus illis esse coepit assumptis: atque ita non de se orta est, sed de his quos assumpserat, moestitudo. Et quidem recordandum est, non alios hic assumptos fuisse, quam ipsos illos, quibus venturus in regno suo filius hominis ostensus est, tum cum assistentibus in monte Moyse et Elia, toto aeternae gloriae suae honore circumdatus est (Mt 17,1-ss). Sed quae tunc assumendorum eorum, eadem et nunc fuit causa.

3105
5. Tristitia Christi usque, non ob mortem. Blasphemiam in Spiritum Christus timet suis.(Denique ait, Tristis est anima mea usque ad mortem. Numquid ait, Tristis est anima mea propter mortem (V. lib. X de Trinit. num. 36)? Certe non ita. Nam si de morte erat metus, ad eam utique referri per quam erat debuit. Sed aliud est usque in id, aliud ob id metuere. Et causam non facit quidquid in fine est, quia usque in id quod ab altero coeptum sit differatur. Superius igitur dixerat, Scandalum patiemini in me in ista nocte (
Mt 26,31). Sciebat exterrendos, fugandos, negaturos: sed quia Spiritus blasphemia nec hic nec in aeternum remittitur, metuebat ne se Deum abnegarent, quem caesum et consputum et crucifixum essent contemplaturi. Quae ratio servata in Petro est, qui cum negaturus esset, ita negavit: Non novi hominem (Mt 26,72): quia dictum aliquid in filium hominis remittetur. Tristis ergo est usque ad mortem. Non itaque mors, sed tempus mortis in metu est: quia post eam resurrectionis virtute fides esset firmanda credentium.

3106
6. Sequitur illud: Sustinete et vigilate mecum. Et progressus procidit in faciem suam orans (
Mt 26,38-39). Manere secum pervigiles admonet. Sciebat enim ingravante diabolo fidem eorum consopiendam: et parem secum vigilantiam imperat, quibus eadem passio immineat.

3107
7. Transitum calicis non sibi, sed suis deprecatur. (Deinde orat: Pater meus, si possibile est, transeat a me calix iste: sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Transire a se calicem rogat. Numquid ait, Transeat me calix iste? haec enim futura erat pro se timentis oratio. Sed aliud est, ut se transeat, aliud ut a se transeat deprecari. In eo enim quod se transit, ipse ille a molestia transeuntis excipitur: qui autem ut a se transeat rogat, non ut ipse praetereatur orat, sed ut in alterum id quod a se transit excedat. Numquid possibile erat non pati Christum? Atquin jam a constitutione mundi sacramentum hoc in eo erat nostrae salutis ostensum. Numquid pati ipse nolebat? Atquin superius fundendum in remissionem peccatorum corporis sui sanguinem consecraverat (
Mt 26,28). Quomodo ergo ait, Pater, si possibile est? et quomodo, Non sicut ego volo, sed sicut tu vis? Totus igitur super his qui passuri erant metus est: atque ideo, quia non est possibile se non pati pro his rogat qui passuri post se erant, dicens, Transeat calix a me, id est, quomodo a me bibitur, ita ab his bibatur, sine spei diffidentia, sine sensu doloris, sine metu mortis.

3108
8. Patiendi virtutem eis flagitat.(Ideo autem si possibile est; quia et carni et sanguini horum gravis terror est, et difficile est eorum acerbitate corpora humana non vinci. Quod autem ait, Non sicut ego volo, sed sicut tu vis: vellet quidem eos non pati, ne forte in passione diffidant, sed cohaereditatis suae gloriam sine passionis difficultate mereantur. Non ergo ut non patiantur rogat, dicens, Non ut ego volo: sed ut, ait, quod Pater vult, bibendi calicis in eos ex se transeat firmitudo: quia ex voluntate ejus non tam per Christum vinci diabolum, quam etiam per ejus discipulos oportebat.

3109
9. Metus Christi causa, infirmitas nostra.(Post quae ad discipulos redit, et dormientes deprehendit: et Petrum coarguit cur secum una saltem hora non vigilet (
Mt 26,41). Petrum ideo ex tribus, quia prae caeteris non se scandalizaturum fuerat gloriatus. Superioris autem metus sui indicat causas, dicens, Orate ne intretis in tentationem (Mt 26,41). Hoc erat igitur quod volebat; et ideo in oratione tradiderat, Non inducas nos in tentationem, ne quid in nos infirmitati carnis liceret (Mt 6,13). Cur autem ne in tentationem venirent orare eos admonuisset, ostendit dicens, Spiritus quidem promptus, caro autem infirma, non utique de se: ad eos enim hic sermo conversus est. Aut quomodo nunc de se spiritus promptus, si superius tristis est anima usque ad mortem? Sed vigilari praecipit et orari, ne in tentationem incidant, ne infirmitati corporis succumbant: et idcirco si possibile est ut a se transeat calix orat, quia bibendi ejus caro omnis infirma sit.

3110
10. Passio Christi virtutem nobis contulit patiendi. (Rursum vero discedens oravit, dicens, Pater, non potest transire calix iste nisi illum bibam? fiat voluntas tua (
Mt 26,42). Passuris discipulis per fidei justificationem, omnem in se corporis nostri infirmitatem assumpsit: crucique secum universa ea quibus infirmabamur affixit. Ideo peccata nostra portat, et pro nobis dolet: quia fidei in nobis calore fervente, cum adversum diabolum passionis bello sit decertandum, omnes imbecillitatum nostrarum dolores cum corpore ejus et passione moriuntur. Et ideo transire ab eo calix non potest, nisi illum bibat: quia pati nisi ex ejus passione non possumus.

3111
11. Discipulorum somnus et variae Christi allocutiones quid significent.(Verum quod iterum reversus reperit dormientes; ostendit absentiae suae tempore plures quodam fidei somno detinendos. Sed rursum oravit, idem repetens: reversusque, qui vigilare jusserat, qui consopitos objurgaverat, ait, Dormite jam et requiescite (
Mt 26,45). Post orationem frequentem, post discursus recursusque multiplices, metum demit, securitatem reddit, in requiem adhortatur, voluntatem Patris jam de nobis securus exspectat, dicens, Fiat voluntas tua: quia transiturum in nos calicem bibens, infirmitatem corporis nostri, et timoris sollicitudinem, et ipsum dolorem mortis absorberet. Quod autem ad eos revertens, dormientesque reperiens, primum reversus objurgat, secundo silet, tertio quiescere jubet: ratio ista est, quod primum post resurrectionem dispersos eos et diffidentes ac trepidos reprehendet: secundo misso Spiritu paracleto, gravatis ad contuendam Evangelii libertatem oculis, visitabit. Nam aliquandiu legis amore detenti, quodam fidei somno occupati sunt. Tertio vero, id est claritatis suae reditu, securitati eos quietique restituet.

3200
:CAPUT XXXII. De Juda, qui erat unus de duodecim discipulis, veniente ad Jesum cum plurima turba ut eum traderet

de gladio quem jussit Petro convertere in locum suum.

3201
1. In Christum nulla potestas nisi quam dederit.(Et adhuc eo loquente ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo plurima turba (
Mt 26,47-49). In his omnibus passionis est ordo. Sed in osculo Judae haec fuit ratio: ut doceremur inimicos omnes, eosque quos sciremus desaevituros in nos esse, diligere. Osculum enim ejus Dominus non respuit. Quod autem ait Judae, fac quod facis traditionis suae potestatem sub verbi hujus conditione permittit. Nam qui juris sui habebat adversum traditores advocare duodecim millia legionum angelorum, longe facilius unius hominis et consiliis et artibus potuisset occurrere (Mt 26,53). Denique Pilato ait: Non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset (Jb 19,11). Dat igitur in se potestatem dicendo: Fac quod facis (Jn 13,27): scilicet quia voluntatis crimen pro facti pensatur invidia, re perageret quod voluntate jam faceret.

3202
2. Qui gladio utens gladio peribit.(Unus autem ex his, qui erant cum eo gladium exserens, servo principis sacerdotum aurem abscidit: eique Dominus ait: Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui gladio utuntur, gladio peribunt (
Mt 26,51-52). Ergo hic ipse jam judicatus est, quia gladio utens gladio interibit? Sed non omnibus gladio utentibus mors solet esse per gladium. Nam plures aut febris aut alius accedens casus absumit, qui gladio aut judicii officio aut resistendi latronibus necessitate sint usi. Igitur ab apostolo servo principis sacerdotum auricula desecatur: populo videlicet sacerdotio servienti, per Christi discipulum inobediens auditus exciditur, et ad capacitatem veritatis hoc quod erat inaudiens amputatur. Turba autem omnis adversus Dominum gladiis armata processerat. Recondi gladium praecepit: quia eos non humano, sed oris sui gladio esset perempturus. Caeterum si secundum sententiam ejus omnis gladio utens, gladio perimeretur; recte ad necem eorum gladius exserebatur, qui eodem utebantur ad facinus.

3203
3. Sacerdotis confessio. Vestis discissio.(Reliqua vero gestorum ordinem habent. Falsi testes conquisiti: sacerdos ejus ipsius, in qua gloriabatur, legis ignarus, etiam sacramento an ipse Christus esset fidem quaerens: quasi occulte de eo lex prophetaeque loquerentur. Quin etiam is ipse Christum est confessus invitus, Domino dicente: Tu dixisti. Cujus majestate audita vestem sibi discidit, ipsum videlicet quo contegebatur velamentum legis abrumpens. In palmis vero atque sputis, ad consummandam hominis humilitatem, universa in eum contumeliarum genera exercebantur (
Mt 26,59-67).

3204
4. Petri negatio.(Diligenter autem contuendum est, qua conditione Petrus negaverit: quanquam de hoc superius tractatum est. Nam primo ait, non se intelligere quid diceret: sequenti, non se ei adhaesisse: tertio vero, se hominem non nosse. Et vere prope jam sine piaculo hominem negabat, quem Dei filium primus agnoverat: tamen quia ex infirmitate carnis vel ambiguus extitisset, amarissime flevit, recolens trepidationis istius culpam se nec admonitum potuisse vitare (
Mt 26,70-75).

3205
5. Judae poenitentia ementium arguit infidelitatem. (Traditur deinde Pilato gentium judici. Non enim judicari reus poterat ex lege, ipse sine dolo atque peccato. Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quoniam damnatus est, et caetera (
Mt 27,3). Judas agens poenitentiam, pretium sanguinis Christi reddidit sacerdotibus: ut licet ipse venditi sanguinis justi auctor esset, tamen ementium infidelitatem ipsa professio vendentis argueret. Qui responderunt, quid ad nos? Tu videris (Mt 27,4). Professio audax atque caeca est. Emisse se justi sanguinem audiunt, et extra judicii reatum futuros esse se credunt: cum tamen dicendo: Tu videris, facinus ipsum in vendente constituant, contra autem vendentis testimonio scelus ementium confirmetur. Secedens itaque suspendit se damnato Christo (Mt 27,5). Ita mortis Judae tempus est comparatum ut sub passione Domini commotis infernis supernisque omnibus et revulsis, et in oblivionem officii sui universorum elementorum procuratione stupefacta, nec inter mortuos visitaretur, nec inter vivos post resurrectionem haberet poenitentiae facultatem.

3206
6. Emptio agri figuli de pretio Christi plena mysteriis. (De argenteis vero redditis (
Mt 27,6), quia pretium sanguinis esset, neque in corbanan, id est, in oblationum pecunia admisceri liceret, consilio inito emitur ager figuli, et in sepulturam peregrinorum deputatur. Magnum in hoc prophetiae sacramentum et in factis iniquitatis miraculi plena meditatio. Figuli opus est de luto vasa formare: cujus in manu sit, ex luto eodem vas aut idipsum aut pulchrius reformare. Agrum autem saeculum nuncupari, ipsis Domini nostri verbis continetur (Mt 13,38). Christi ergo pretio saeculum emitur, id est, universitas ejus acquiritur, et in sepulturam peregrinorum atque inopum deputatur. Nihil hinc pertinet ad Israel, et totus hic saeculi empti usus alienis est: his videlicet, qui in pretio Christi sanguinis sepelientur, quo universa sunt empta. Omnia enim a Patre accepit, quae in coelis et quae in terra sunt (Mt 28,18): et ideo hic ager figuli est, quia Dei omnia sunt, cujus in manu sit, nos ut velit tamquam figulus reformare. In hoc igitur agro Christo commortui et consepulti, hujus peregrinationis nostrae aeternam requiem sortiemur. In cujus rei fidem Jeremiae prophetia subditur, ut in facti istius opere tanto ante divinae vocis auctoritas ostenderetur (Mt 27,9).


Hilarius - In Ev. Matthaei 2606