Hilarius - In Ev. Matthaei 3207

3207
7. Cur sacerdoti: Tu dixisti, Pilato: Tu dicis, responsum est.(Interroganti autem Pilato, an ipse esset rex Judaeorum, respondit: Tu dicis. Sed quam diversus sermo est, qui fuerat ad sacerdotem? Illi enim quaerenti, an ipse Christus esset, dixerat: Tu dixisti (
Mt 26,64). Hoc ideo, quia lex omnis venturum Christum praedicaverat, respondetur tamquam de praeteritis sacerdoti, quia semper venturum Christum ex lege ipse dixisset. Huic vero legis ignaro, interroganti an ipse esset rex Judaeorum, dicitur: Tu dicis: quia per fidem praesentis confessionis salus gentium est, et quod hoc de se ille qui antea ignorabat loquatur, quod hi negent qui antea loquebantur.

3300
:CAPUT XXXIII. De Pilato: cum sederet pro tribunali, misit ad illum uxor sua, dicens: Nihil tibi sit et justo isti.

De transeuntibus juxta crucem qui movebant capita sua, et dicebant: Hic est qui destruebat templum, et in triduum illud reaedificabat.

3301
1. Pilati uxor, gentium plebs. Lotio manuum Pilati.(Sedente autem Pilato pro tribunali, misit ad illum uxor sua, dicens: Nihil tibi sit et justo isti (
Mt 27,19). Species in ea gentium plebis est: quae jam fidelis eum, cum quo conversabatur, incredulum populum ad Christi fidem advocat. Quae quia ipsa multum sit passa pro Christo, in eamdem gloriam futurae spei illum cum quo conversabatur invitat. Denique Pilatus et manus lavit, et populo Judaico innocentem se a Domini sanguine esse testatus est (Mt 27,24): quia Judaeis suscipientibus in se ac filios suos fusi dominici sanguinis crimen, quotidie in confessionem fidei ablutus gentium populus demigrat (Mt 27,25).

3302
2. Barabbas quid.(Offerenti vero Pilato, ut, secundum solemnis diei privilegium, quo unum ex reis, poscentibus dimitti oportebat, Jesum absolveret (
Mt 27,17): Barabban potius hortantibus sacerdotibus populus elegit (Mt 27,20-21). Interpretatio autem nominis Barabbae est patris filius. Jam itaque arcanum futurae infidelitatis ostenditur, Christo patris filium praeferendo, antichristum scilicet hominem peccati et diaboli filium: potiusque adhortantibus principibus suis eligunt damnationi reservatum, quam salutis auctorem.

3303
3. Chlamys coccinea et purpurea. Corona spinea. Calamus in manu. In capite.(Caeso deinde Domino imponitur chlamys coccinea, et vestis purpurea, et corona spinea, et arundo dexterae, et genu posito adoratus illuditur. Susceptis videlicet omnibus corporis nostri infirmitatibus, omnium deinde martyrum, quibus regnum secum erat debitum, sanguine in cocci colore perfunditur: pretiosoque prophetarum ac patriarcharum, in purpura, honore vestitur. Spinis quoque, id est, compungentium quondam peccatis gentium coronatur: ut ex rebus perniciosis atque inutilibus, quae capiti ejus, id est, Deo circumdata moliuntur , gloria quaereretur peccatorum. Est enim aculeus in spinis, ex quibus Christo victoriae corona contexitur. In calamo vero earumdem gentium infirmitas atque inanitas manu comprehensa firmatur. Quin etiam capiti ejus illiditur. Capiti, ut opinor, de ictu calami non grandis injuria est: sed typica in eo ratio servatur, ut infirmitas gentilium corporum manu Christi antea comprehensa, etiam in Deum patrem, quod caput ejus est, acquiescat. In his autem omnibus Christus dum illuditur adoratur (
Mt 27,28-30).

3304
4. Procedentes autem, homini quidam Cyrenensi lignum passionis imponunt. Indignus enim Judaeus erat Christi crucem ferre: quia fidei gentium erat relictum, et crucem accipere et compati. Locus deinde crucis talis est, ut positus in medio terrae, et tamquam in vertice hujus universitatis insistens, ad capessendam Dei cognitionem universis gentibus esset aequalis. Oblatum quoque vinum felli admixtum bibere recusavit: non enim aeternae gloriae incorruptioni peccatorum amaritudo miscetur. Vestis vero ejus sorte potius divisa quam scissa, mansuram incorruptionem corporis indicabat (
Mt 27,32-35).

3305
5. Latronum situs quid repraesentet.(Atque ita in ligno vitae, cunctorum salus et vita suspenditur: cui duo latrones, laevae ac dexterae affiguntur, (et ideo cum eo, ut intelligi posset mors hominum a morte Unigeniti discrepare: ille enim reddidit spiritum sponte cum voluit, istis crura sunt comminuta (
Lc 23,33) omnem humani generis universitatem vocari ad sacramentum passionis Domini ostendentes. Sed quia per diversitatem fidelium atque infidelium fit omnium secundum dexteram sinistramque divisio: unus ex duobus ad dexteram situs, fidei justificatione salvatur (Lc 23,43). Additur etiam illud opprobrium, quo se ipse Israel infidelitatis argueret, cum dicitur: Hic est qui destruebat templum Dei, et in triduum illud reaedificabat, et reliqua (Mt 27,40). Non erat difficile de cruce descendere: sed sacramentum erat paternae voluntatis explendum. Sed majora opera in cruce positus agebat, totius commotione naturae: hoc igitur maximum omnium, et veluti difficillimum ponitur? Quid ergo veniae erit, cum post triduum reaedificatum Dei templum in corporis resurrectione cernetur? Quod autem latrones ambo conditionem ei passionis exprobrant (Mt 27,44); universis etiam fidelibus scandalum crucis futurum esse significat.

3306
6. Triduum mortis Christi. Derelictio Christi a Deo. Aceti potati mysterium.(Nox autem ex die, divisio temporum est. Ita enim tertius dierum trium totidemque noctium numerus expletur: et occultum divinae operationis mysterium totius creationis stupore sentitur. Clamor vero ad Deum, corporis vox est, recedentis a se Verbi Dei contestata dissidium. Denique cur relinquatur exclamat, dicens: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (
Mt 27,46)? Sed relinquitur; quia erat homo etiam morte peragendus. Quin etiam hoc, quod per calamum datum in spongia acetum cum potasset, proclamans spiritum reddidit, diligenter est contuendum (Mt 27,48-50). Vinum et honor est immortalitatis et virtus, quod per vitium aut incuriae aut vasis inacescit. Hoc igitur cum in Adam coacuisset, ipse accepit et potavit ex gentibus. In calamo enim ex spongia ut potaret offertur, id est, ex corporibus gentium vitia corruptae aeternitatis accepit; et in se atque immortalitatis communionem ea quae in nobis erant vitia transfudit. Denique in Joanne, post quam perpotaverat, dixit: Consummatum est (Jn 19,30): quia omne vitium humanae corruptionis hausisset. Et quia nihil agendum esset extrinsecus, spiritum cum clamore et voce magna emisit (Mt 27,50): dolens non omnium se peccata portare.

3307
7. Quae Christi mortem consecuta sunt.(Et deinceps velum templi scinditur: quia exinde populus est divisus in partes, et veli honor cum custodia Angeli protegentis aufertur. Movetur terra: capax enim hujus mortui esse non poterat. Petrae scissae sunt: omnia enim tum valida et fortia penetrans Dei verbum et potestas aeternae virtutis irruperat. Et monumenta aperta sunt: erant enim mortis claustra reserata. Et multa corpora sanctorum dormientium surrexerunt: illuminans enim mortis tenebras, et infernorum obscura collustrans, in sanctorum ad praesens conspicatorum resurrectione mortis ipsius spolia detrahebat. Ut autem infidelitatis facinus Israeli accumularetur; centurio et custodes hanc totius naturae perturbationem contuentes, Dei filium confitentur (
Mt 27,51-54).

3308
8. Sepultura Christi.(Quod autem a Joseph rogato Pilato ut corpus redderet, et sindone involvitur, et in monumento novo in petra excisa reponitur et saxum monumenti ostio advolvitur (
Mt 27,58-60): quamquam sit ordo gestorum, et sepeliri eum esset necesse, qui resurrecturus esset ex mortuis; tamen non sine rerum aliquarum momento expressa sunt singula. Joseph apostolorum habet speciem: et idcirco quamquam in duodecim apostolorum numero non fuerit, discipulus Domini nuncupatur. Hic munda sindone corpus involvit. Et quidem in hoc eodem linteo reperimus de coelo ad Petrum universorum animantium genera summissa (Ac 10,12). Ex quo forte non superflue intelligitur, sub lintei hujus nomine consepeliri Christo ecclesiam: quia tum in eo, ut in confusione ecclesiae, mundorum atque immundorum animalium fuerit congesta diversitas. Domini igitur corpus tamquam per apostolorum doctrinam infertur in vacuam et in novam requiem lapidis excisi: scilicet in pectus duritiae gentilis quodam doctrinae opere excisum Christus infertur, rude scilicet ac novum, et nullo antea ingressu timoris Dei pervium. Et quia nihil praeter eum oporteat in pectora nostra penetrare, lapis ostio advolvitur: ut quia nullus antea in nos divinae cognitionis auctor fuerat illatus, nullus absque eo postea inferatur. Metus deinde furandi corporis et sepulcri custodia atque obsignatio, stultitiae atque infidelitatis testimonium est: quod signare sepulcrum ejus voluerint, cujus praecepto conspexissent de sepulcro mortuum suscitatum.

3309
9. Resurrectio die Dominica. Angelus ejus index primus cur. Cur primum mulierculae ejus consciae.(Motus vero terrae tempore matutino (
Mt 28,2), diei dominici resurrectionis est virtus: cum contuso mortis aculeo, et illuminatis illius tenebris, resurgente Virtutum coelestium Domino, infernorum trepidatio commovetur. Angelus autem Domini de coelo descendens, et lapidem revolvens, et sepulcro adsidens, misericordiae Dei patris insigne est, resurgenti filio ab inferis Virtutum coelestium ministeria mittentis. Atque ideo prior ipse resurrectionis est index, ut quodam famulatu paternae voluntatis resurrectio nuntiaretur. Sed confestim Dominus mulierculis per angelum adhortatis occurrit, et consalutat (Mt 28,9): ut nuntiaturae exspectantibus discipulis resurrectionem, non angeli potius quam Christi ore loquerentur. Quod vero primum mulierculae Dominum vident, salutantur, genibus advolvuntur, nuntiare apostolis jubentur; ordo in contrarium causae principalis est redditus: ut quia a sexu isto coepta mors esset, ipsi primum resurrectionis gloria et visus et fructus et nuntius redderetur. Emitur vero a custodibus, qui omnia haec viderant argento resurrectionis Christi silentium, et mendacium furti honore scilicet saeculi et cupiditate, quia in pecunia honor ejus est, Christi gloria denegatur (Mt 28,12-13).

1
1. Principes vero sacerdotum, qui debuerant converti ad poenitentiam, et Jesum quaerere resurgentem, perseverant in malitia: et pecuniam, quae ad usus templi data fuerat, vertunt in redemptionem mendacii, sicut ante triginta argenteos Judaei (Hieron. Judae) dederant proditori. Omnes igitur, qui stipe templi, et his quae conferuntur ad usus Ecclesiae, abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluntatem, similes sunt Scribarum et sacerdotum, redimentium mendacium et sanguinem Salvatoris.

2
2. Undecim autem discipuli ejus abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus (
Mt 28,16). Post resurrectionem Jesus in monte et Galilaea conspicitur, ibique adoratur, licet quidam dubitent, et dubitatio eorum nostram augeat fidem.

3
3. Tum manifestius ostenditur Thomae: et latus lancea vulneratum, et manus fixas demonstrat clavis. Accedens Jesus locutus est eis dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (
Mt 28,18). Illi potestas data est, qui paulo ante crucifixus, qui sepultus in tumulo, qui mortuus jacuerat, qui postea resurrexit. In coelo autem et in terra potestas data est: ut qui ante regnabat in coelo, per fidem credentium regnet in terris. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Mt 28,19). Primum docent omnes gentes, deinde doctas intinguunt aqua. Non enim fieri potest, ut corpus baptismi recipiat sacramentum, nisi ante anima fidei susceperit veritatem. Baptizantur autem in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: ut quorum est una divinitas, sit una largitio; nomenque Trinitatis unus Deus est.

4
4. Docentes eos servare omnia quaecumque mando vobis (
Mt 28,20). Ordo praecipuus: jussit apostolis, ut primum universas docerent gentes, deinde fidei tingerent sacramento, et post fidem ac baptisma, quae essent observanda praeciperent. Ac ne putemus levia esse quae jussa sunt et pauca, addidit: Omnia quaecumque mandavi vobis: ut qui crediderint, qui in Trinitate fuerint baptizati, omnia faciant quae praecepta sunt. Et ecce ego vobiscum sum (mss. addunt, omnibus diebus) usque ad consummationem saeculi. Qui usque ad consummationem saeculi cum discipulis se futurum esse promittit, et illos ostendit semper esse victuros, et se numquam a credentibus recessurum. Qui autem usque ad consummationem mundi sui praesentiam pollicetur, non ignorat illam diem, in qua scit se futurum cum apostolis.



Hilarius - In Ev. Matthaei 3207