Hilarius - Super Psalmi 1370

PSALMUS CXXXVII.

Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: quoniam audisti verba oris mei. Et in conspectu Angelorum psallam tibi: adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo super misericordiam tuam et veritatem tuam: quia magnificasti super omnes (Infra, omnia) nomen tuum sanctum. In quacumque die invocavero te, exaudi me: multiplicabis (Hil. addit me) in anima mea virtutem tuam (Hil. in virtute tua). Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae: quia audierunt (Infra, omnia) verba oris tui. Et cantent in viis Domini: quoniam magna est gloria Domini; quoniam excelsus Dominus et humilia respicit, et alta de longe cognoscit. Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me. Super iram inimicorum tuorum (Hil. meorum) extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. Domine, retribues (Hil. Dominus retribuet) pro me. Domine, misericordia tua in saecula: opera manuum tuarum non omittas.

1371
1. Confessionis duplex genus

Duplicem in confessione significationem esse, in plurimis locis demonstravimus; aut peccati nostri, aut laudationis Dei. Et hoc ita esse, ex evangelicis dictis promptum est noscere. Nam cum ait Dominus: Confitebor tibi, Domine, pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus saeculi, et revelasti ea parvulis (Mt XI, 25); laudem Dei patris, ob revelata parvulis quae ignorata essent prudentibus, confitetur: docens ideo absconsa ea esse his qui prudentes viderentur, quia non secundum innocentiam parvulorum praeceptis evangelicis credidissent. At vero ubi in eisdem Evangeliis dicitur: Et baptizabantur omnes in Jordane, confitentes peccata sua (Mt III, 6); illic confessio peccatorum sine ambiguitate significationis alterius continetur.

1372
2. Confessio peccati utilissima. Quid sit

Maxima autem et utilissima est letalium vitiorum morbis in eorum confessione medicina. Sed confessio peccati non est tamquam rerum aliis ignoratarum professio, ut si fur de furto, aut homicida de caede interrogatus confitetur (V. Ps. CXXXV, n. 3): neque tamquam ignorans, qui scrutans corda et renes Deus est, ad scientiam sui confessione tua indiget, cui promptum est non solum cogitata, sed cogitanda perspicere. Confessio autem peccati ea est, ut id quod a te gestum est, per cognitionem peccati confitearis esse peccatum. Nemo enim quod agit, id ad agendum non aut fructu oblectationis alicujus, aut judicio bonae in eo opinionis aggreditur: dum aut rectum putat, aut eo gaudet. Sed cum per doctrinam Dei, verique rationem, ea quae sub specie aut utilitatis aut voluptatis elegit, intelligit esse peccatum; per peccati intelligentiam peccatum id esse quod a se gestum est confitetur.

1373
3. Peccata confessus ab iis debet desinere. Confessio et conversio integra esse debet. Haec a Deo petenda

Nullus autem id, quod peccatum esse confessus est, deinceps debet admittere, quia confessio peccati professio est desinendi. Caeterum in intellectis et confessis manere, haec peccati jam pridem scientia veniam confessionis amittit. Confiteri enim id tamquam recens cognitum non potest, quod a se cum peccati cognitione sit gestum. Desinendum ergo a peccatis est, postquam in confessione est cognitio peccati: et confitendum est, ut Propheta docuit, corde toto non ex parte, neque aliqua adhuc nobiscum cognitorum peccatorum operatione residente.

Quid enim si quis de furto poenitens, iniquis et turpibus lucris pecuniam suam auxerit? Non erit quidem fur, sed erit avarus et raptor. Aut si quis ex fornicatione desinens, vino se nimio corrumpet; corpus quidem suum non polluet, sed animam contaminabit. Et si quis a caedibus temperans, maledicus esse persistet; manum quidem homicidam non habebit, sed linguam habebit. Et quomodo quis ex toto corde poterit confiteri, non exigua secum peccati parte residente? Detersis itaque omnibus vitiis confessione, opus est desinendi: et orandum semper ad Deum est, ut in cohibendis peccatis exstinguendisque incentivis eorum, pendula voluntatis nostrae studia confirmet.

1374
4. Ob quod jam confidens Propheta per confessionem ac precem suam in portu se innocentiae collocatum, ait, VERS. 1: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: quoniam audisti verba oris mei. Duplex intelligentiae hujus, ut superius jam diximus, sensus est. Nam sive laudem Deo confitetur, quia verba oris ejus audita sunt: sive per misericordiam Dei cum diu orasset adjutus, jam omnibus peccatis desinentibus confitetur. Fidei nostrae utrumque conveniens, ut et Dominum laudemus, et confiteamur intellecta peccata.

1375
5. Angeli fidelibus ubique adsunt

Dehinc sequitur: Et in conspectu angelorum psallam tibi. Parum sibi existimat Propheta esse, ut hominibus tantum praesentibus psallat: quia homines corporalium tantum negotiorum officia inspiciunt. In eo enim quod psallit, motum complacitae Deo operationis ostendit. Non ergo quae videntur in corpore cerni desiderat: sed ea, quae spiritaliter naturae spiritales contuentur gerere festinat. Scit enim se sub specula angelorum vitam omnem moresque agere, et ubique haec divinorum ministeriorum auxilia fidelibus cunctis assistere, ut scriptum est: Angelus Domini in circuitu timentium eum (Ps XXXIII, 8). Legem etiam Moysi in manu Mediatoris per angelos fuisse dispositam docet Apostolus (Ga III, 19). Nec non et Eliseus absolutissime docuit, humanas infirmitates angelorum auxiliis defendi, et in omnibus periculis, si fides maneat in nobis, adesse spiritalium virtutum defensionem. Namque cum Rex Syriae capere Geth urbem, in qua idem Eliseus propheta esset, pararet, et nocturnis itineribus exercitum suum, qui ante lucem urbem obsideret, destinasset; puer Elisei conspecta obsidione dixit: O Domine, quid faciemus? Et dixit Eliseus: Noli timere: quia plures sunt nobiscum, quam cum illis. Et oravit Eliseus ad Dominum, et dixit, Adaperi, Domine, oculos pueri hujus, et videat. Et adaperuit Dominus oculos pueri, et vidit, et ecce mons erat plenus equis et curribus in gyro Elisei, et descenderunt ad eos (IV Reg. VI, 15 et seqq.). Tantus et tam nobilis propheta solus contemplatione auxiliorum spiritalium dignus est: sed oratio ejus ad Dominum visum incorporalium etiam puero suo meruit. In horum igitur assistentium humanis auxiliis Angelorum conspectu psallet Propheta, spiritalibus spiritalium operum contemplatione placiturus.

1376
6. Cur propheta ad templum non in templo adoraturus

Sed non solum coram angelis psallet, sed etiam id quod sequitur efficiet. VERS. 2. Adorabo ad templum sanctum tuum: non in templo, ne quid secundum consuetudinem Judaeorum corporaliter loqui videretur, si adoraret in templo; sed ad templum, id est, apud templum, spiritu et corpore adoraturus. Templum autem Deo esse sanctos quosque, Apostolus docet, dicens: Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis (1Co VI, 16). Habitatio ergo, quae ex nobis Deo digna erit, Deo templum est.

1377
7

Quot haereses enecet. Dei nomina

Apud hoc ergo templum Deo sanctum adorabit, non sine perfecta ratione doctrinae: ne qua haereticis de incompositae orationis confusione ad studia sua pateret irreligiositatis occasio. Ait enim: Et confitebor nomini tuo super misericordiam tuam et veritatem tuam. Cum Dei nomini confitetur, tenet evangeliorum et legis congruam fidem. Quod enim sibi nomen esse sciri Deus voluit, eodem dicto evangelico et legis (Subaud. dicto) Dominus Sadducaeis resurrectionem corporum abnegantibus respondens ostendit. Ait enim: De resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est vobis a Deo dicente: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob (Mt XXII, 31 et 32)? Non est Deus mortuorum, sed viventium (Ex III, 6). In absoluto ergo haereticorum (Manichaeorum) error est, qui alium atque alium evangeliorum et legis Deum asserunt: cum Dominus id quod principale in lege est, ad confirmationem spei evangelicae commemoret. Est autem et nomen aliud Deo, quod in evangeliis cognoscimus, Domino dicente: Pater, venit hora, honorifica Filium tuum, ut Filius tuus honorificet te (Jn XVII, 1). Et post multa alia sequitur: Manifestavi nomen tuum hominibus (Ibid. 6). Et quod nomen esset, superius ostendit dicens: Pater, venit hora, honorifica filium tuum. Hujus ergo nomen adorat, qui et secundum legem Deus Abrahae et Deus Isaac et Deus Jacob sit, et secundum evangelia unigeniti Dei pater est.

1378
8. Contra Novatianos

Exstinguit quoque insolentem eorum professionem, qui humanae naturae et infirmitatis immemores, et immisericordem Deum praedicantes, peccatis poenitentium veniam et solatium non relinquunt: cum ad poenitentiam, per quam a peccatis desistitur, doctrina legis, prophetarum, evangeliorum, apostolorum eos qui peccaverint adhortetur: ut desperatae jam spei aliquantulum per eam solatii comparetur, ut amissis licet beatis et maximis et Deo proximis, ne his saltem quae talibus sunt secunda careamus.

1379
9. Contra Marcion., Manichaeos, etc

Tollit etiam stultissimani eorum temeritatem, qui frustrato falsoque corpore Dominum in carne visum esse contendunt: ut eum Pater ementita veritate in habitu falsae carnis ostenderit; non recordantes post resurrectionem corporis spiritum se videre credentibus apostolis dictum esse: Quid conturbati estis, et quae cogitationes adscenderunt in corda vestra? Videte et manus meas et pedes, quoniam ipse ego sum: palpate et videte, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habentem (Lc XXIV, 38 et 39). Ab horum igitur confessione confessionem suam propheta discernit, perfectae fidei ordinem tenens: cum in nomine Deum Abrahae et Deum Isaac et Deum Jacob; cum in misericordia poenitentium misericordem: cum in veritate quod Verbum caro factum sit confitetur.

2740
10. Nomen Dei ubique magnum

Causa etiam confessionis hinc sumitur: Quoniam magnificasti super omnia nomen sanctum tuum. Non uni tantum genti Dei nomen est cognitum: sed super omnia magnificatum est, et in omnes se magnitudo sanctitatis extendit. Non barbarus, non Scytha, non servus, non liber, non mulier, non vir, non aetas ulla secernitur: super omnia enim magnificatum Dei nomen est. Templa collapsa sunt, simulacra mutata sunt, haruspices interventu sanctorum silent, augurum fides fallit: unum Dei nomen in omnibus gentibus sanctum est. Adest enim semper in se sperantibus sanctis suis: et ubicumque invocatum fuerit, praesentem opem tribuit.

2741
11. Justus numquam sine metu. In Deo semper confidit

Ait enim, VERS. 3: In quacumque die invocavero te, exaudi me. Nullum diem justus quisque sine metu transigit: neque anxia semper erga se fides securi temporis otium recipit. Scit omnes dies plenos insidiarum sibi esse, diabolo atque angelis ejus excidium sibi semper molientibus. Scit diem illam Domini occultam, insperatam, et modo nocturni furis repentinam futuram. Ut igitur se in quacumque die invocantem exaudiat, deprecatur. Nec diffidit propheta quid in quacumque die exauditus obtineat. Sequitur enim: Multiplicabis me in anima mea in virtute tua. Per multam scilicet Dei curam multiplicabitur ipse in animae virtute: ne quid in se tribulationibus, ne quid terroribus pateat; sed cum tentationes ingruent, cum metus incidet, omnia multiplicata animae virtute tolerentur.

2742
12. Reges terrae

Et quia certa spes ista est, ut animae virtus divinae misericordiae multiplicetur auxilio; debitam ob id ab omnibus Deo confessionem fatetur, dicens, VERS. 4-6: Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae: quia audierunt omnia verba oris tui. Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini; quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta de longe cognoscit. Et quos reges terrae propheta significet, jam in plurimis psalmis ostensum est. Reges non gentium, sed terrae, id est, sui uniuscujusque corporis reges desinente a se regno peccati. Vocati enim sumus in regnum coelorum, regno mortis everso: Mors enim regnavit ab Adam usque ad Moysen (Rm V, 14): et jam unusquisque rex suus est secundum Apostolum: Jam sine nobis regnatis (1Co IV, 8). Horum igitur confessio Deo digna est. Audierunt enim omnia verba oris Dei, et in reges se constitutos sciunt.

2743
13. Gloria magna

Neque solum confiteantur, sed et cantent in viis Domini, non transgredientes vias Dei, sed in his euntes. Viae autem Dei sunt prophetae omnes et apostoli, in unam viam unumquemque via sua dirigentes. Et quod ex omnibus in unam concurratur, propheta demonstrat, dicens: State in viis Domini, interrogate semitas Dei aeternales, et videte quae est via bona, et ambulate in ea (Jerem. VI, 16). Viae enim Domini aeternae. In his itaque viis Domini cantandum est, et hymnis prophetalibus concinendum, quia magna Dei gloria est: magnificentiae enim ejus non est finis. Nam magnitudinem gloriae suae opera testantur, coelum, terra, maria, aether, homo ipse, qui rationis particeps ad horum cognitionem perfectus est, ut per haec visibilia invisibilem Dei gloriam contueretur.

2744
14. Humiles respicit Deus. Superbi a Deo longe alieni

Neque solum magna est Dei gloria: sed etiam excelsus est, et humilia respicit. Hinc eminentis celsitudinis suae admiratio maxima est, quod humilia respicit qui excelsus est. Sed quae humilia respicit? Nempe ista: Cor contribulatum et humiliatum Deus non spernet (Ps L, 29); et rursum: Et super quem respiciam, nisi super humilem et trementem verba mea (Is LXVI, 2)? Sed quia excelsus humilia respicit, habet in se aliam quoque admirationem, quod et alta de longe cognoscit. Superbae et insolentes cogitationes Deum non fallunt: agnoscit omnia, et nihil scientiae ejus impenetrabile est. Deus, ut scriptum est, prope est his qui tribulato sunt corde (Ps XXXIII, 19): non admiscetur autem arrogantibus, neque insolentibus prope est. Unicuique enim nostrum pro fidei diversitate aut proximus est aut remotus, spiritali virtute ubi se dignum est acquiescens. Et ideo a longe alta cognoscit, quia et per indignitatem abest ab insolente, et per virtutem, longe licet, quae sunt superba cognoscit.

2745
15. Tribulationis utilitas. Ferri nequit nisi auxilio Dei. Dextera Dei virtus

VERS. 7. Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me. Non abnuit justus iste, ne in mediis tribulationibus ambulet. Scit enim quia tribulatio, secundum Apostolum, patientiam operatur (Rm V, 3). Scit improbabilem virum non placere, scit victorem militem nisi bello non futurum, scit intentatam fidem languere, scit in tribulationibus, secundum apostolum, gloriandum (Ibidem). Scit imparem se tribulationibus nisi auxilio Dei esse; et idcirco per Deum salutis suae certus est: et cum in mediis tribulationibus ambulet, per eumdem se vivificandum esse confidit. Ait enim, VERS. 8: Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam: et salvum me fecit dextera tua. Dominus retribuet pro me. Irascentibus inimicis extensa nos manus Dei protegit. Tribulationes enim inimici afferunt, irascentes fidei et spei nostrae: quia advesarius noster, secundum apostolum, diabolus tamquam leo rugiens ambulat, quaerens nos devorare (I Pet. V, 8). Sed super iram inimicorum, per quos diabolus semper operatur, manus Domini extenditur, et sperantes in se salvos facit dextera ejus. Virtus significatur in dextera: et ideo Dominus, qui Dei virtus et Dei sapientia est, nonnunquam Dei dextera cognominatur, per quem adversus omnes inimicos in omnium tribulationum bello protegimur.

2746
16. Vindicta Deo dimittenda

Servavit autem evangelicae mansuetudinis propheta rationem, qua injuriam reddere his qui nos persequuntur inhibemur, dicens, VERS. 8: Dominus retribuet pro me. Illi enim vindicta servanda est, qui in calumnia vestis, dimitti et pallium jussit, qui post injuriam alapae unius, praeberi et maxillam alteram voluit, qui vetuit malum pro malo reddi; plus vindictae adepturis, qui aeterno judici ultionem praesentis injuriae reservassent.

2747
17. Homo non manu, sed manibus Dei effectus

Concludit deinde fidelissimae spei voce, Domine, misericordia tua in saeculum, opera manuum tuarum non omittas: ut quia Dei misericordia in saeculum est, extendens super iram inimicorum manum suam, et fideles suos protegens dextera sua, et pro his retribuens, opera manuum suarum non omittat, hominem scilicet qui ait: Manus tuae fecerunt me, etc. (Ps CXVIII, 73). Nonnunquam manu Dei facta commemorari solent: homo vero semper manibus Dei effectus, nobiliore in eum opere ex manuum commemoratione monstrato (V. litt. 10, n. 5). Ut igitur hunc non omittat precatur, et sit ei auxiliator assiduus per eum et in eo qui ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Mt XXVIII, 20). Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

1380
(
Ps 138 Vet. Lat.)

PSALMUS CXXXVIII.

Domine, probasti me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Intellexisti(Infra, omnes) cogitationes meas de longe, semitas meas et directiones meas (Infra, semitam meam et directionem meam) investigasti. Et omnes vias meas praevidisti: quia non est dolus in lingua mea. Ecce tu, Domine, cognovisti omnia novissima et antiqua: tu formasti me, et posuisti super me mantum tuam. Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, non potero ad eam. Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si adscendero in coelum, tu illic es: si descendero in infernum, ades. Si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremis maris. Etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua, Domine (Infra abest Domine). Et dixi, Forte tenebrae conculcabunt me, et nox illuminatio mea in deliciis meis. Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus. Quia tu (Infra, Domine) possedisti renes meos, suscepisti me de utero matris meae. Confitebor tibi, quia terribiliter mirificatus sum: mirabilia (Infra mira) opera tua, et anima mea novit nimis (Infra valde). Non est occultatum os meum a te: fecisti (Infra quod fecisti) in occulto: et substantia mea in inferioribus terrae. Imperfectum tuum (Infra meum) viderunt oculi mei (Infra tui), et in libro tuo omnes scribentur: die repleb untur, et nemo in eis. Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est (Infra confortati sunt) principatus eorum. Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur: exsurrexi, et adhuc tecum sum. Si occidas, Deus, peccatores (Infra peccatorem), viri sanguinum declinate a me. Quia contentiones in cogitatione, accipient in vanitate civitates tuas. (Infra quoniam dices in cogitatione, Accipient in vanitatecivitates suas) Nonne qui oderunt te (Infra odientes te, Domine, odivi), Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos: inimici facti sunt mihi. Proba me, Deus, et scito cor meum: interroga me, et scito semitas meas. Et vide si via iniquitatis in me est: et deduc me in via aeterna (Infra viam aeternam).

1381
1. Psalmorum auctor Spiritus sanctus. Qui omnes de Christo sint

Omnem propheticum sermonem ex divini Spiritus instinctu profectum non in obscuro est: cum legimus, Haec dicit Dominus; et iterum, Audite verba Domini (Jr XXXI, 2); et rursum: Quoniam Dominus locutus est (Is XXIV, 37); et in eodem: Os enim Domini locutum est ista (Is LVIII, 14). De psalmis autem ipse Dominus in Evangeliis confirmat, cum de se loquens ait: Si David in Spiritu vocat eum Dominum, quomodo dicitis quod filius ejus est (Mt XXII, 45)? docens omnia David Spiritu prophetico elocutum. Locutum autem de se licet in hoc eodem loco ostenderit, cum ab eo ait Dominum se esse in Spiritu nuncupatum; absolutius tamen ostendit in psalmis sacramentum omne corporei adventus sui contineri, dicens: Haec sunt verba mea, quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam oportebat omnia impleri quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me (Lc XXIV, 44). Non est ergo ambiguum, quin in psalmis de eo scriptum sit. Nam tametsi plerumque in his talia sint, ut ad personam patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, generationis quoque primae et generationis sequentis referri oporteant: tamen quia omnia in Christo et per Christum sunt, quidquid illud in psalmis est sub diversorum personis prophetatum, omne de ipso est: quia doctrina omnis, diversis licet praeceptorum generibus multiformis, hoc per diversos praestet ut ipse noscatur. Haec nobis propter praesentem psalmum commemoranda necessario fuerunt: ne forte improbabili auctoritate praesumpsisse existimaremur, ut ad personam Christi omnem hanc prophetiam ejus referremus.

1382
2. Ne duae Christi naturae confundantur. Hominem assumens Deus permansit

Diligenter autem ea observanda ratio est, ut quaecumque homini illi, quem ex utero sanctae Virginis assumpsit, et in quo se nasci hominem qui Deus erat voluit, apta esse et congrua videbuntur, cum debita coelesti (divinae) naturae suae dignitate tractentur: neque sacramentum salutis nostrae, qua in forma Dei manens formam servi accepit, ad contumeliam indemutabilis suae et invisibilis et incorporeae et impassibilis substantiae coaptemus. Quod enim homo fuit, nobis profecit, sibi nihil dempsit. Exinanivit enim se, in forma Dei manens; non ut forma servi esset, et forma Dei esse desineret. Ait enim ipse: Quaecumque Pater facit, eadem et Filius facit similiter (Jn V, 19). Numquid in forma Dei manens, virtutem et divinitatem, qua in forma Dei manebat, amisit? Cum enim in corpore humilitatis nostrae, quaecumque Pater facit, eadem et ipse facit similiter, nihil per consortium carnis a paternae divinitatis potestate degenerat: neque id corpus quod assumptum est, virtutem naturae antea manentis abolevit, cum in eo corpore quod assumptum est, virtus naturae antea manentis operetur.

1383
3. Si quid in eo infirmum, ad hominem referendum

Itaque si quid infirmum ex persona ejus dictum reperietur; ad hominem referri oportebit, per quem habitavit in nobis. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis (Jn I, 14). Referendum autem ob id est, quia non alienae aut simulatae naturae hominem assumpsit. Verbum namque caro factum habitavit in nobis: non in vitia infirmitatesque carnis ex Verbi virtute deficiens, sed naturae nostrae infirmitates homo natus assumens. Assumptio autem infirmitatis non fecit infirmum, quia aliud est naturam esse, aliud assumpsisse naturam. Et extra generis necessitatem, voluntatis accessio est. Non enim peccator fuit, sed peccata suscepit. Neque infirmus exstitit, sed portavit infirmitates. Ipse enim, secundum prophetam, peccata nostra suscepit, et infirmitates nostras portavit (Es. LIII, 4). Et ne quid in impassibilem atque indemutabilem divinitatem infirmitatis incidere existimaretur; adjecit, Et nos putabamus eum in doloribus esse. Suscepit ergo infirmitates, quia homo nascitur; et putatur dolere, quia patitur: caret vero doloribus ipse, quia Deus est. Et cum habitat in nobis, cumque infirmitates nostras suscipit, et cum susceptis infirmitatibus non dolet; non potest non esse qui habitat, nec a se defecisse qui suscipit, nec abolitus Deus esse qui non dolet. Et haec quidem propter praesentem psalmum commemorata paucis sunt, quia videtur statim ex persona hominis coepisse: ne per hoc, quod tamquam homo loquitur, decessisse ex paternae divinitatis gloria videretur.

1384
4. Justi tribulationibus sunt probati

Ait enim, VERS. 1: Domine, probasti me et cognovisti me. Apostolus cum nos patientiae et spei doctrina erudiret, ait: Tribulatio patientiam perficit, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes vero non confundit (Rm V, 3). Et haec quidem in sanctorum quorumque vita atque operibus fuisse cognoscimus, ut multis passionibus tribulationibusque jactati, probabiles Deo facti sint. Si quis enim exsulem Abraham, et in metu parricidii et coelibatus, et in caeterarum passionum injuriis mansisse fidelem semper meminerit; si quis fugam Jacob, et praeter aestivorum dierum laborem, hibernarum noctium vigilias in custodiis ovium recordetur; si quis Moysi quadraginta annorum servitutem, et in eo acerba plebis opprobria, et magorum adversus eum aemulas potestates recenseat: intelliget eos patientia et constantia spei probatos, non immerito id esse praemii consecutos, ut in Abrahae semine gentes benedicerentur, ex Jacob Israel esset, Moyses Pharaoni in Deum fieret. Longum est passiones caeterorum patriarcharum, prophetarum, apostolorum, et beata atque invicta illa Pauli in mari, in fluminibus, in terra, in solitudinibus, in urbibus, in propriis, in exteris, in plagis, in vinculis, in carceribus, in theatris fidei documenta (Mss. decimenta) memorare. Certe hos omnes patientia probabiles reddidit, per quam non erubescendae spei suae fiduciam probaverunt. Sed haec opportunius et plenius suis locis tractari oportet (Reg. ms. oporterent): nunc ad eum, ex cujus persona psalmum constare diximus, revertendum est.

1385
5. Christus ut homo primum probatus, deinde cognitus

Non confundenda autem persona divinitatis et corporis est. Omnis enim nunc in exordio ex persona ejus hominis, quem assumpsit, oratio est. Probasti me, et cognovisti me. Probatus est, ut cognosceretur: quia posterior est probatione cognitio. Et videamus secundum evangelicam doctrinam, hic Dei filius quomodo sit et probatus et cognitus. Humilitas namque ejus, per quam meruit ab omni coelesti, terrestri et inferno adorari, et in gloria Dei Patris esse, probatio ejus fuit. Ita enim Apostolus ait: Fuit obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter hoc exaltavit eum Deus, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine ejus omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 8 et seqq.). Propter hanc itaque usque ad mortem obedientiam, et mortem crucis, infirmitas carnis assumptae et in nomine atque honore immortalitatis et in Patris Dei gloria collocatur. Dei enim nomen donatur, et nomen non sine honore donatur. Honor autem qui donatur, non alius potest esse quam nominis; nomen vero indulti honoris, non aliud est quam quod gloria est paterna: ut qui in forma Dei manens, f ormam servi accepit, propter obedientiam formae servilis cum crucis morte susceptae, in gloria Dei Patris esset, cujus antea manebat in forma. Sed haec apostolus jam de perfectis locutus est: demonstrandum autem in Evangeliis est, ubi et probatus et cognitus est.

1386
6. Probatus et cognitus est in baptismo, in deserto. Petrus qui probavit ac cognovit

Humilitas itaque ejus probatio est. Unigenitus namque Deus, peccatorum remissor, aeterni regni dominus, baptizari se tamquam peccatorem exposcit. Officium istud Baptista renuit, agnoscens eum qui sibi potius peccata donasset. Ille autem suscepti in se hominis justitiam etiam sacramento baptismi explevit: et peccati nostri, peccati ipse nescius, particeps fieri non recusat; et omnem in se humilitatem caducae carnis assumens, Jordanem turbis peccatorum mixtus ingreditur. Probatur in istis omnibus dum geruntur: sed videamus an probatus agnoscitur. Ait enim Evangelista: Et baptizato Jesu confestim adscendit de aqua. Et ecce aperti sunt coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem de coelo, sicut columbam venientem in ipsum, et ecce vox de coelo dicens, Hic est filius meus dilectus, in quo complacui (Mt III, 16 et 17). Probationem mox consecuta cognitio est: et quem humilitas probabilem fecerat, hunc paterna vox filium complacitum sibi postquam probavit, ostendit. Est et probatio, quam statim consecuta cognitio est. In deserto agit, tentationi diaboli subjicitur, seseque nunc in fastigium templi, nunc in excelsum montem patitur efferri. Contumeliae itaque se injuriae tam gravis dedit, dum in deserto est, dum conditione tentationis illuditur, dum elevari potest in templum atque montem. Sed tentationum probationem, agnoscentis testimonium non reliquit. Ait enim Scriptura, Tunc reliquit eum diabolus, et ecce angeli ministrabant ei (Mt IV, 11). Homo tentatur, homo circumfertur: sed post haec angeli ministrant. Per probationem cognoscitur, per cognitionem dignus est ministerio Angelorum. In caeteris autem quotiens probatus est, totiens et cognitus est. Petrus passionem ejus detestatus est, crucis in eo scandalum prae amore et confessae jam a se divinitatis cognitio ne non sustinens (Mt XVI, 23): sed quia eum ob infidelitatem crucis satanam nuncupasset, non multo post cum in monte gloriae suae habitu constitisset, tali a Patre voce cognoscitur: Hic est filius meus dilectus; in quo complacui, hunc audite (Mt XVII, 5). Probationem, quam tentatio Apostoli effecerat, paternae vocis cognitio est consecuta.

1387
7. Sessio doctrina, surrectio opus

Dehinc sequitur, VERS. 2: Cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam. In sessione doctrinam significari, evangelica auctoritas est. Sessiones autem nobiscum hae sunt, quae a Graecis cathedrae nuncupantur. Moyses cathedram habuit secundum Domini dictum: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Omnia ergo quaecumque dicunt vobis, facite et observate: secundum autem opera eorum nolite facere; dicunt enim et non faciunt (Mt XXIII, 2 et 3). Cum igitur doctrina Pharisaeorum ob id probabilis esse doceatur, quia ipsi in Moysi cathedra sederunt; doctrina necessario significatur in cathedra. Cognovit itaque sessionem ejus, cum dignitatem ejus in omnibus praedicat, cum voluntatem ejus qui se misit exsequitur, cum humilitati corporis sui gloriam postulans audit e coelo: Et honorificavi, et honorificabo (Jn XII, 28). Sed doctrina non minus in sessione ejus, quam in resurrectione opus, cognoscitur. Nam ut sessio doctrinae praeceptum est, ita et resurrectio operationis effectus est. Sedens Jesus docuit in monte: sed post doctrinam ad opera descendit. Ita enim scriptum est: Et descendente eo de monte, secutae sunt eum turbae. Et ecce leprosus quidam veniens adorabat eum dicens, Domine, si vis potes me mundare. Et extendens manum tetigit eum Jesu dicens, Volo, mundare (Mt VIII, 1 et 2). Et ad sanandam quoque archisynagogi filiam surrexit Dominus; scriptum est enim: Et surgens Jesus sequebatur eum cum discipulis suis (Mt IX, 19). Cum autem perfectum illud in lavandis apostolorum pedibus humilitatis suae officium explevit, ita legimus: Surrexit a coena, et posuit vestimenta sua, et accepto linteo praecinxit se (Jn XIII, 4 et 5). Cognoscitur itaque in sessione ejus et in resurrectione doctrina atque opus: quia et sermone et opere Dei in se Patris gloriam praedicabat.

1388
8. Christi cogitata longe ante praescivit Deus

VERS. 3: Intellexisti omnes cogitationes meas de longe. Scrutans corda et renes Deus est: et quomodo de longe cogitationes ejus intellectae sunt? De longe, non ad locum, sed ad tempus refert. Non enim, de longe intelligis, ait; ut res loci esse credatur, tamquam longe ab humanis operibus sit, cum visu virtutis suae et scientia ea quae cogitantur intelligat: sed, de longe intellexisti, praeteriti potius temporis significans aetatem. Et ubi istud, quod longe ante cogitationes suas cognoverit, reperiemus? Nempe ubi dicitur: Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus in quo complacuit anima mea: ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit. Non clamabit, non contendet, neque quisquam in plateis vocem ejus audiet (Mt XII, 18 et 19). Et hujus prophetiae tum Evangelista meminit, cum his, quos curabat, ut de se tacerent jubebat. Has ergo cogitationes ejus, humilitatis scilicet et patientiae, longe ante intellexit; quia de his erat prophetarum ore testatus.

1389
9. Semita et directio quid

Semitam meam et directionem meam investigasti. Est autem de semita et directione, antequam id ipsum tractetur, non nihilum praeloquendum. Id namque, quod nobiscum semita est, alia virtute atque intelligentia cum Graecis est: trivbon enim nuncupant, id est, frequenti ingressu discursuque contritam, per quam non semel, neque aliquando, sed semper incessum sit. Quod autem nostri directionem transtulerunt, id illi ex hebraeo scoinivon interpretati sunt. Scoinivon autem, quarumdam gentium consuetudine, certum et constitutum modum itineri significat: ut quod nos millia, id illi scoinivon nuncupent.

2760
10. Christus a se transcursam, tritam a prophetis percurrit

Dominus itaque noster in eo corpore quod assumpsit, jam transcursam a se atque tritam in prophetis semitam percucurrit: et certum constitutumque sibi itineris sui finem confecit. Quod autem per tritam praedicationis semitam ambulaverit, audiamus ipsum dicentem: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, sicut gallina congregans pullos suos, et noluisti (Mt XXIII, 37)! Quotiens cum ait, frequentiam numerosae significationis ostendit. Nihil ergo novi et egit et passus est, cum per nolentem congregari filios suos Jerusalem totiens et auditus et inhonoratus est in prophetis.

2761
11. Praescriptum sibi iter confecit

Quod autem definitum et praescriptum iter confecturus esset, ostenditur in eo cum ait: Ego te honorificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi (Jn XVII, 4). Qui datum sibi opus consummat, modum praescriptae operationis explevit. Scit autem sibi constitutum esse quid gerere oporteat, cum ait Petro, gladio his qui ad comprehendendum eum venerant resistenti: Calicem, quem dedit mihi Pater meus, non bibam illum (Jn XVIII, 11)? docens se praescriptae sibi a Patre passionis calicem esse bibiturum. Scit se etiam semitam suam directionemque complesse, cum potato (Ms. poto) aceto spiritum traditurus ait: Consummatum est, et mox tradidit spiritum (Jn XIX, 30).

2762
12. Quae gessit aut passus est, praescivit Pater

Hanc ergo semitam et directionem suam Pater investigavit. Investigavit autem per prophetam, cum de sorte vestis prophetavit, ut scriptum est: Et super vestimentum meum miserunt sortem (Ps XXI, 19). Et iterum cum de tradito inter latrones atque suspenso recognita est prophetia dicens: Et cum iniquis deputatus est (Esa. LIII, 12); vel cum de osse intacto atque impresso vulnere ante praedictum est: Os ejus non confringetis (Ex XII, 46); et, Videbunt quem compunxerunt (Zach. XII, 10). Haec itaque, quae ei omnia erant in passione praescripta, a Deo pervestigata sunt, ut et fuerint prophetata. Ac ne quid ex his, quae gessit ac passus est, incognitum fuisse Patri existimaretur; generaliter cuncta complexus est, dicens, VERS. 4: Et omnes vias meas praevidisti. Sed qui praevidit, vidit antequam res esset. Praevidit autem etiam hoc, quia non est dolus in lingua mea: est enim, secundum propriam professionem, veritas, via et vita (Jn XIV, 6). Non recipit dolum veritas; non enim mentitus est aut fefellit: lingua omnis ejus officio functa est veritatis, qui ait: Coelum et terra praeteribunt, verba autem mea non praeteribunt (Mt XXIV, 35). Patrem Deum praedicat, se vero esse et hominis et Dei filium confitetur. Dolum praedicatio ista non habuit, quae et de se et de honore ejus qui se miserat fatebatur.

2763
13. Dei scientia non a propheta, non a Moyse, sed a Christo nobis tradita

Proficit deinde paulatim sermo coeptus ab homine, et ad significationem naturae in eo coelestis (divinae) extollitur, cum ait, VEBS. 5 et 6: Ecce tu, Domine, cognovisti omnia novissima et antiqua: tu formasti me, et posuisti super me manum tuam. Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam. Personae istud prophetae non convenit, ut ex se dixisse videatur, Mirabilis facta est scientia tua ex me, ut mirabilis Dei cognitio ex eo facta sit, Moyse antea cognitionem nobis Dei libris Legis loquentis. Sed ne ipsi quidem Moysi hoc esse proprium potuerit, Deum antequam flagrantem rubum conspicit nescienti, opinione quidem electi in Abraham et Isaac et Jacob populi sui religioso, verumtamen familiarem cognitionem ante hoc tempus nisi a Deo non adepto. Sed omnis sermo iste ei competit, qui ait: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus (Jn XVII, 6); et qui ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Ibid. 3). Sed haec suo loco plenius prosequemur.

2764
14. Christi quae novissima, quae antiqua

Descendendum autem ad id est secundum ordinem dictorum: Ecce tu, Domine, cognovisti omnia novissima et antiqua. Novissima sunt, cum probasti, cum cognovisti, et caetera quae propria sunt ejus hominis quem assumpsit. Antiqua sunt, quae modum non habent, quae indefiniti temporis significant vetustatem. In principio enim erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt (Jn I, 1).

2765
15. Ut Deus ait: Formasti me: ut homo posuisti, etc

Dehinc ut novissima Deus et antiqua cognovit; ita in eo quod sequitur: Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam, utrumque significat: ut quod formavit, antiquum sit; quod superposuit manum, novissimum sit. Quod enim secundum naturam divinitatis formatus sit, Apostolus docet dicens: Qui cum in forma Dei esset (Philip. II, 6); quod enim in forma est, formatur in formam: et quidem paternae naturae et divinitatis formam. Et nescio an quod formatus in forma servi est, referri possit ad Patrem, ut formatus ab ipso sit: Sapientia enim ipsa sibi aedificavit domum (Pr IX, 1). Sed hinc nec temporis, nec quaestionis est amplius loqui. Quod autem proprie ad corpoream nativitatem referri oporteat: Et posuisti super me manum tuam; ita docemur ex persona Patris: Inveni David servum meum, in oleo sancto meo unxi eum. Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non adjiciet nocere eum (Ps LXXXVIII, 21 et seqq.). Et non est ambiguum, omnem hunc psalmum ad personam Domini esse referendum: quia ea omnia in eo sint, quae et divinitati ipsius propria sint, et a naturae nostrae infirmitate dissentiant.

2766
16. Dei scientia unde mirabilis

Et quia utroque in tempore, id est, novissimo et antiquo, vel ipse praedicando, vel in apostolis et prophetis loquendo, cognitionem ex se Dei mirabilem fecit; ait: Mirabilis facta est scientia tua ex me. Sed mirabilis quomodo? Nempe cum omnia esse intra Deum docentur, dum Deus esse in omnibus praedicatur, dum immensa et incomprehensibilis natura intus atque extra manens, locos omnes quibus contineri possit excedat. Mirabile est Deum ubique esse, et nusquam abesse; in omnibus esse, et totum esse; et extra locos ac tempora pro infinitate atque aeternitate sua semper esse. Hoc mirificum, hoc confortatum; id est, sine infirmis jam intelligentiae opinione firmatum.

2767
17. Filius natura aequalis Patri quatenus aequari nequit

Sed quid est istud quod dicitur, Non potero ad eam? Unigenitus ait: Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Jn XVI, 15); et, Sicut habet Pater vitam in semetipso (Jn V, 26), ita et Filio dedit vitam habere in semetipso; et, Sicut Pater vivificat mortuos, ita et Filius quos vult vivificat similiter (Jn V, 21); et, Ego et Pater unum sumus (Jn X, 30). Nulla discretio potestatis in verbis est, nullam etiam differentia virtutis in factis est. Quod unum sumus, plerique irreligiosorum ad voluntatis tantum concordiam retulerunt (Contra hos totus est liber VIII de Trin.). Sed cum dicitur: Vel operibus meis credite, quia Pater in me, et ego in Patre (Jn XIV, 11); non tantum voluntatis unitas, sed etiam divinae virtutis ostenditur. Ergo cum omnia quae Pater faciat, omnia faciat et Filius; eadem enim facit similiter: quaerendum est, quid sit quod dictum sit: Non potero ad eam. Sed cum audio: Pater major me est (Jn XIV, 28); et rursum: Non potest Filius facere ab se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Jn V, 19); haec mihi intelligentiam suggerunt dicti hujus, Non potero ad eam. Est enim Pater major Filio, sed ut pater Filio; generatione, non genere: filius enim est, et ex eo exivit. Et licet paternae nuncupationis proprietas differat, tamen natura non differt: natus enim a Deo Deus, non dissimilis est a gignente substantia. Non potest ergo ad eum ex quo est exaequari. Nam quamvis alter in altero per uniformem ac similem ejusdem naturae gloriam maneat; tamen et ex quo genitus est, non exaequari in eo videtur posse quod genuit.

2768
18. Patris immensitas

Et videamus an hoc quod non potero ad eam ad dignitatem paternae confessionis relatum sit. Sequitur enim, VERS 7-10: Quo ibo ab spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si adscendero in coelum, tu illic es; si descendero ad infernum, ades: si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremis maris. Etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. Non excedit paternam Filius infinitatem; neque naturam, quae ultra locos omnes est, is qui in sinu est transgreditur (Jn I, 18). Sit licet in coelo, sit in infernis, et ultra postrema maris evolet, adest tamen ille ubicumque qui ubique est: nec subterfugi potest intra quem omnia sunt, et qui in omnibus est.

2769
19. Distinguendus triplex Christi status

Et ne quid irreligiose ad contumeliam indemutabilis atque impassibilis substantiae opinemur ex eo quod dictum est: Aut a facie tua quo fugiam? ut videatur fugam ob passionis metum cogitasse: dictorum ratio noscenda est, ut incolumi dignitate haec necessario commemorata esse intelligantur. Nemo autem eorum, qui in studiis doctrinae coelestis demorantur, poterit ambigere Deum atque hominem Dominum nostrum Jesum Christum confiteri: et hominem quidem in tempore, Deum vero semper et ante hominem et post hominem: utrumque vero, Deum scilicet atque hominem, tunc tantum cum in homine fuit. Erat enim in forma Dei, et formam hominis accepit: et rursum in gloria Dei patris est, forma videlicet servili in gloriam ejus cujus in forma ante manebat proficiente, corruptionis scilicet natura per profectum incorruptionis absorpta.

2770
20. Naturae alterutri quid conveniat

Cum igitur psalmum hunc coeptum ex persona hominis quem assumpsit meminerimus; diligenter contuendum est, ut intelligamus quid divinitati ejus, quid homini sit aptandum: atque ita, ut sensum nostrum dictis magis applicemus, quam per fallacis intelligentiae opinionem sensui dicta subdamus. Ait enim: Quo ibo ab spiritu tuo, aut a facie tua quo fugiam? Diversa significatio est spiritus, atque faciei. Et a spiritu quidem abibo, a facie autem fugiam. Dehinc sequitur: Si adscendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. Non eadem est adscensio in coelum, quae et descensio in infernum. Tertium deinde est: Si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. Jam non hominis haec vox est, ut pennas sumat, ut suas sumat, ut trans Oceanum habitet, ut deducatur illuc manu Dei, ut teneatur dextera Dei: potioris istud naturae est. Et quis hic sit qui confidenter haec dicat, ipsa dictorum ratio monstrabit.

2771
21. Ut Deus nusquam abest a spiritu Dei; ut homo qui fugiat a facie Dei

Ostendens igitur unigenitus Deus eam, quae per se mirabilis facta est, et ad quam non potest, paternae admirationis confessionem, utrumque in se tempus et naturam utramque significat, scilicet eam qua et in spiritu, et in corpore manens docuit. Cum enim ait: Quo ibo ab spiritu tuo; tempus illud quo et ipse spiritus in spiritu paternae gloriae ante assumptionem hominis mansit ostendit. Non enim potest a spiritu quoquam abesse, qui spiritus est: quia nec hic falli potest, nec ille decipere. At cum ait, aut a facie tua quo fugiam, assumptae a se infirmitatis docuit aetatem: humana enim infirmitas faciei Dei non patitur occursum; quia dictum Moysi est: Quis est homo qui videbit faciem meam, et vivet (Ex XXXIII, 20)? Quod non sustinemus, defugimus; quia infirmitatis humanae est, occursum naturae inconspicabilis fugere. Et fugit quidem quantum ad impatientiam visionis. Sed quia, secundum Prophetam, vultus Dei super facientes mala (Ps XXXIII, 17), naturae quoque humanae est, judicium Dei, quod significatur in vultu, fugere non posse. Non enim tamquam peccator qui peccati nescius est loquebatur, ut fugeret: sed paternam infinitatem extra omnia manentem cum in spiritu ante docuisset; nunc quoque ex hominis persona, qui nusquam Deum fugere posset, ostendit.

2772
22. Ut Deus ascendit in coelum, ut homo in infernum descendit

Sequitur quoque ratio dictorum, ut utrumque ex eo quod et homo et Deus erat dixerit: Si adscendero in coelum, tu illic es: hoc divinitatis est proprium. Nemo enim adscendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis qui est in coelo (Jn III, 3). Terreni enim corporis natura adscensionem hanc nisi in coelestem gloriam demutata non obtinet: Si descendero in infernum, ades: humanae ista lex necessitatis est, ut consepultis corporibus ad inferos animae descendant. Quam decensionem Dominus ad consummationem veri hominis non recusavit. Id autem, Quo abibo, aut quo fugiam, et illic, es et ades; ad significationem doctrinae ejus quae mirabilis ex eo facta est pertinet, per quam Deus omnia esse et in omnibus esse sit cognitus: ut licet faciem Dei homo fugiat, quia non sustinet, licet de supernis ad inferos mortis lege descendat; Deus tamen ubique sit semper et in omnibus.

2773
23. Quae statum Christi gloriosum spectent

Et quia per haec superiora discretim ex utroque in quo erat naturae genere praedicavit, Dei scilicet atque hominis; tertio unitatem naturae jam in se proficientis ostendit, dicens: Si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. Cum sumpsit pennas, jam corpore non gravatur (V. Tract. Psal. LIV, n. 7). Cum suas sumpsit, docet hanc evolandi semper sibi fuisse virtutem. Cum ante lucem sumpsit, tempus resurrectionis ostendit. Cum in postremis maris est, loca ut Deus humanae demorationis excedit. Cum deducitur manu, non timet. Cum tenetur dextera Dei, non mutatur aut decidit: Donavit enim illi Deus nomen quod est super omne nomen, ut in nomine ejus omne genu flectatur coelestium et terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei patris (Ph II, 9 et seqq.). In eo enim quod datur ei nomen super omne nomen, manu ac potestate Dei patris in gloria ipsius homo susceptus assumitur.

2774
24. Pennae significant vim evolandi ad coelum post resurrectionem

Pennas autem ad demutationem terrenorum corporum in spiritalem atque aeternam naturam referri, prophetica auctoritas est, cum ad inopem fidei et bonorum operum pauperem dicitur: Ne extendas te cum sis pauper diviti, sensu autem tuo abstine: praeparavit enim sibi pennas ut aquila, et revertetur in domum ejus qui praeest ei (Pr XXIII, 5). Pauperem extendentem se in spes divitis arguit, quod infidelitatis suae inopiam fidelium exaequet opulentiae. Dives enim non humanis opibus, sed coelestibus thesauris, parat sibi pennas, quibus revertatur in domum ejus qui praeest ei. Revertetur enim unde decidit, unde in peccato primi hominis expulsus est. Et quis est iste cujus haec domus est, et qui ei praeest? Nempe ille qui dixit: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Lc XXIII, 43). Meminit et alibi dicens, cum de spiritalium indefessa jam aeternitate tractaret, Pennigerabunt tamquam aquilae (Esa. XL, 31), naturam evolandi in coelum in resurrectionis demutatione sumpturi. Sed hic pennas sumit volaturus, non alienas, non novas, sed proprietatis usurpatione praesumptas: quia post passionis voluntariae sacramentum, et naturae et potestatis pennas ad coelum se habuerit efferendi.

2775
25. Hic non Christi trepidatio, sed trepidationis opinio indicatur

Sequitur etiam idem ordo dictorum, et ex utriusque naturae intelligentia, hominis scilicet et Dei sermo decurrit. Ait enim, VERS. 11: Et dixi, Forsitan tenebrae conculcabunt me. Vox ista hominis esse existimatur, quia videtur quibusdam aut irreligiosis aut imperitis sub illa passionis timiditate trepidare: quasi vero nunc sermo iste timoris alicujus habeat professionem, et non magis susceptae mortis significaverit voluntatem nullo ejus metu ac terrore praelato. Non enim ait, Tenebrae conculcabunt me; sed ait, Forsitan tenebrae conculcabunt me. Quod fortuitu, adjecit; incertum humanae de se opinionis, qua timere inferos creditus est, irrisit errorem. Nemo enim conculcari se certus, idem rursum an conculcetur incertus est.

2776
26. Passio cur ei in deliciis. Pater una cum Filio et virtute et natura. Tenebrae in neutrum cadunt

Ut autem hoc quod ait, Forsitan tenebrae conculcabunt me, non ad naturae suae trepidationem posset intelligi, sed impiae de se intelligentiae significaret incertum; continuo subjecit, Et nox illuminatio in deliciis meis. Quomodo enim conculcatur a tenebris, cui mors illuminatio in deliciis sit futura? Domino itaque passio ista deliciae sunt: dum portas aereas confringit, dum vectes ferreos conterit, dum omnem potestatem despoliat, dum de his in se triumphat, dum eum quem ad imaginem suam fecerat redimit, dum deliciis paradisi restituit. In his igitur passionis oblectamentis atque deliciis nox ei illuminatio est: et illuminatio ob id, quia tenebrae non obscurabuntur a te. Per naturae unitatem ad (f. ac) indemutabilem divinitatis similitudinem in Filio Pater est: et, operibus ipsis testantibus quod in eo Pater sit, confidenter ait, Non obscurabuntur a te: quia ex persona Patris dictum in psalmis meminerimus, Cum ipso sum in tribulatione (Ps XC, 15). Et ipse Dominus in Evangeliis, cum de Apostolorum trepidatione loqueretur, ait: Ecce venit hora, ut dispergatur unusquisque vestrum, et me solum relinquatis: sed non sum solus, quoniam Pater mecum est (Jn XVI, 32). Sive virtute, qua similia patri potest; sive natura et genere et divinitate, qua ex Deo Deus natus est, Pater secum est. Confidenter ergo ait, VERS. 12: Quia tenebrae non obscurabuntur a te. Non enim sentit virtus indemutabilis tenebras, et infernam noctem lux vera non patitur. Sequitur enim: Et nox sicut dies illuminabitur; sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus. Hoc totum ad id refertur quod dictum est, Tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur a te, et sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus a te. Semel dictum a te, refertur ad plurima. Ideo autem in deliciis nox est, quia sicut dies illuminabitur.Et lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt (Jn I, 5): illo potente ut lux sit in tenebris, tenebris non potentibus obscuritatis suae nocte lumen indefessi luminis comprehendere.

2777
27. Ut utraque Christi natura praedicetur. Christi hominis officium. Unde terribiliter mirificatus

Sequitur deinde, VERS. 13 et 14: Quia tu, Domine, possedisti renes meos, suscepisti me de utero matris meae. Confitebor tibi, quia terribiliter mirificatus sum. Tenet etiam nunc ordinem significationis utriusque, ut se et hominem et Deum doceat. Cum enim possidentur a Deo renes ejus, et a matris utero suscipitur; corporalis in eo conditio monstratur. In renibus enim voluptatis est causa. Sed cujus renes a Deo possidentur, non exeunt in voluptates corporis incentiva lasciviae. Et qui ab utero matris suscipitur, non ad opera saeculi a Deo susceptus excedit. Omnis igitur ejus voluntas ac labor est Patrem praedicare, voluntatem Patris explere, acceptum a Patre calicem bibere. Haec enim hominis sui quem assumpsit officia sunt. Sed cum ait, Confitebor tibi, quia terribiliter mirificatus sum; confessionem omnem terribilis de se admirationis ad gloriam divinae substantiae suae reddit. Mirificatus est enim ob id, quia Deus possedit renes ejus, quia a matris utero susceptus est. Per id enim, quod voluntas ejus et operatio Deo dedita fuit, mirificari terribiliter promeruit. Mirificatus autem terribiliter est, dum horis crucis tenebrae sunt, dum tremit terra, dum saxa rumpuntur, dum patent sepulcra, dum mortui resurgunt, dum in eodem corpore ipse conspicitur, dum clausis januis soli sibi penetrabili aditu assistit, dum ad coelos elevatur, dum Apostoli gentium linguis loquuntur, dum umbrae eorum morbis medentur, dum claudis nummum poscentibus cursus donatur, dum eleemosynis inopum mortuus redditur, dum persecutores fiunt praedicatores, dum dissolutis catenis cantatur in carcere, dum in martyrio a Martyre videtur in coelis: dum postremo in eo quo elevatus est corpore a dextris Dei sedet, cujus in gloria et manebat et permanet.

2778
28. Filius Patri, licet non impar virtute, omnia sua defert

Omnem autem eam, qua terribiliter mirificatus est, dignitatem ad opus ejus refert, cujus et paruit voluntati, dicens: Mira opera tua, et anima mea novit valde. Quod enim, inquit, terribiliter mirificatus sum, opus tuum est. Eadem autem et in Evangeliis ratio servata est, ut cum ad demonstrationem virtutis suae dixerit: Quaecumque Pater facit, eadem et Filius facit similiter (Jn V, 19); et rursum: Sicut Pater vivificat mortuos, sic et Filius quos vult vivificat (Ibid. 21); tamen dignitatem operum omnium Patri deferens, cum dicat, Non potest facere Filius ab se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Ibid. 19); contestatam de se potestatem, per reverentiae honorem, ei cui omnia meminerat confitenda subjecit; non sibi adimens quod similia Patri posset, sed eum per quem similia posset ostendens. Haec igitur, quibus terribiliter mirificatus est, licet quia potuit virtutis suae fuerint; tamen Patris operibus universa ea detulit, dicens: Mira opera tua, et anima mea novit valde. Humanae infirmitatis vox ista non est, ut mira opera Dei valde se nosse jactet. Soli hoc competit, qui ait: Nemo novit Patrem nisi Filius (Mt XI, 27). Novit enim, non utcumque, non leviter: novit autem valde, per eam fiduciam qua dicit: Pater in me, et ego in Patre (Jn X, 38). In eo enim quod ait valde, perfectam scientiam intimae cognitionis ostendit.

2779
29. Os Christi Ecclesia. Ecclesiae revelata sunt mysteria

Et quia omnia mira opera Dei valde anima ipsius novit; eruditionem doctrinae in nos suae memorat, qua nobis paternae operationis jam non sint occultata mysteria, dicens, VERS. 15: Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto. Os Christi Ecclesiam esse, et prophetica et apostolica auctoritas est. Nam cum, secundum ea quae in Genesi dicta sunt, de Adam atque Eva Apostolus tractaret, ita ait: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gn II, 23); ad expositionem dicti hujus adjecit, dicens: Hoc mysterium magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ep V, 32). Quod autem per misericordiam Dei patris Ecclesiae haec occultata non fuerint, ipse Dominus in Evangelio testatus est, cum ait: Confitebor tibi, pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis: ita Pater, quia sic fuit placitum ante te (Mt XI, 25 et 26). Ab eo igitur nobis non occultantur, quae facta sunt in occulto. Nobis quidem non occultata sunt, sed saeculi hujus prudentibus facta sunt in occulto.

13830
30. Prius in occulto erant

Quod autem omnia ecclesiasticae spei sacramenta in occulto fuerint, testatur et Apostolus, dicens: Prout potestis intelligere intellectum meum in sacramento Christi, quod aliis temporibus non est cognitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis ejus apostolis et prophetis in Spiritu, esse gentes cohaeredes et concorporales et comparticipes pollicitationis ejus in Christo (Ep III, 4). Et iterum: Secundum dispensationem Dei, quae data est mihi ad vos, ad implendum verbum Dei, sacramentum quod absconditum fuit ante saecula et a generationibus, nunc manifestatum est sanctis ejus, quibus voluit ostendere divitias gloriae sacramenti Dei inter gentes, quod est Christus in vobis spes gloriae (Coloss. I, 25 et seqq.). Occultum itaque mysterium fuit, quod revelatum est, esse Deo gentes cohaeredes et concorporales et comparticipes pollicitationis ejus in Christo. Occultum etiam mysterium est, quibus voluit ostendere divitias gloriae sacramenti Dei inter gentes, quod est Christus in vobis spes gloriae.

13831
31. Pater ea revelavit infimis terrae

Occultum igitur hoc mysterium fuit quod esset Christus in nobis: hoc Pater revelavit. Petro enim dictum est: Non caro, non sanguis revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Mt XVI, 17). Revelatum autem est, Christum esse in nobis, in pauperibus spiritu, in tribulatis corde, in humilibus terrae, in purgamentis mundi, in Ecclesiae infimis. Infimum enim Ecclesiae, id est, omni humilitate submissum. Hoc ergo occultum mysterium revelatum est, quod est Christus in nobis. Non per Apostolum haec tantum Dominus, sed etiam in hoc eodem psalmo ita loquitur, dicens: Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto: et substantia mea in inferioribus terrae. Non in inferno, sicut superius cum de passione tractabat, sed in inferioribus terrae, cum de revelatis a Patre quae in occulto fuerant praedicabat. Occultum autem fuerat, quod est Christus in nobis, id est, substantia mea in inferioribus terrae; in inferioribus scilicet omnium humilitatis officiis.

13832
32. Imperfectum secundum vim graeci sermonis, soli Deo convenit

Procedit deinde secundum profectum evangelicum sermo psalmi, cum ait, VERS. 16: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur: die replebuntur, et nemo in his. Atque ut omnia secundum doctrinam coelestem intelligere possimus, id quod difficultatem affert absolvendum est. Quod enim latini translatores imperfectum interpretati sunt, id in graecis libris ajkatevrgaston scribitur: Nec querimur de translatoribus: vereor enim ne non aliter significari ab his potuerit. Id autem, quod graece est ajkatevrgaston, significat id quod sine (passive) operatione maneat: ut sit id ipsum, cum factum tamen non sit. Imperfectum autem nobiscum id demonstrat, quod coeptum, nec consummatum sit. Sed si interius verbi hujus virtutem pertractemus, potest non sane a graecitatis proprietate esse diversum. Deo autem soli proprium potest esse, ut sit, et infectus sit: quia quod est, non est necessitatis ut fiat; quod autem sit, non est quam fiat. Sed qui aeternus est, manet, neque factus est. Hoc ergo imperfectum, et, ut ad intelligentiae profectum dicere audeamus, inoperatum Dei oculi ejus viderunt.

13833
33. Imperfectum enim tuum viderunt oculi mei. Sed qui tandem oculi? Numquid spiritales (divini) illi, quibus Deum Patrem solus Unigenitus videt? Sed isti non egent his quae sequuntur: Et in libro, inquit, tuo omnes scribentur, die replebuntur, et nemo in his. Profectum indemutabilis illa unigeniti Dei natura non expetit. Et qui tandem ei erit profectus, ut omnes oculi ejus in libro scribantur, et die repleantur, ut in his nemo sit? Hoc totum contumeliosum et impudens est opinari.

13834
34. Oculi corporis Christi, apostoli et sacerdotes. Contra illos qui negotiis saeculi occupantur

Sed quemadmodum ossi ejus, in quo Ecclesiae corpus ostenditur, quae occulta erant non occultata sunt; ita oculi ejus hoc quod imperfectum Dei est viderunt. Os autem ad Ecclesiam referri, quae corpus est Christi, superius admonuimus. In corpore vero oculos principalis esse officii ac virtutis, nemini dubium est. Et quia oculi potiores caeteris membris sunt, in his apostolos significari non ambigendum est: per quos lumen Ecclesiae et operationis divina mysteria praebentur. Quod Dominus manifeste in Evangeliis ostendit. Namque cum apostolos sal terrae, lumen mundi, et lucernam domus in candelabro ob egregia et conspicabilia (ad comparationis exemplum) fidei suae opera nuncupasset; rursum vocans eos a terrenis et corruptibilibus thesauris et a saeculi lucris, esse oculos corporis dixit ita: Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus simplex est, totum corpus tuum erit lucidum: si autem oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt, tenebrae ipsae quantae erunt (Matt. VI, 22 et 23)? Extra corporalem intelligentiam locus iste est; et idcirco spiritaliter intelligendus est. Apostoli itaque qui Ecclesiae, id est, Christi corporis oculi sunt, lucidi et simplices jubentur esse, corpore toto lucido his simplicibus mansuro: si autem nequam fuerint, toto corpore necessario tenebroso futuro; nulla scilicet tenebris spe luminis residua, si lumen ipsum in tenebris sit. Ex quo, ingenti periculo, sacerdotes qui Ecclesiae oculi sunt, negotiis saeculi, curis pecuniae et familiarium rerum incrementis, et conviviorum luxibus occupantur. Ecclesiae enim lumen sunt, id est, corporis oculi. Et si lumen ipsum avaritiae et lasciviae nocte tenebrescat; corpori id est, Ecclesiae cui per per naturam suam tenebrae sunt, quantae insuper tenebrae de exemplo tenebrosi luminis invehentur? Hi ergo oculi ejus imperfectum Dei viderunt. Imperfectum autem Dei diximus, quod factum non sit, et maneat: in quo aeternitas infectae divinitatis ostenditur.

13835
35. Apostoli Patrem viderunt in Filio. Non per naturae, sed per operum contemplationem

Sed audax forte est, ut ininitiabilem illam Dei patris aeternitatem visam ab apostolis asseramus; maxime cum dictum sit, Deum nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris (Joann. I, 18). Sed nihil nostrum dicimus, nihil audax praedicamus; dicat ille qui dixit: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joann. XIV, 9), non ipsum se Patrem esse significans. Non enim roganti Philippo ut sibi Patrem ostenderet, respondit: Ego Pater sum; sed ait: Qui vidit me, vidit et Patrem. Per indifferentis naturae virtutem eum, de quo quaerebatur, Patrem conspici et in sese esse respondit: et id adhuc absolutius subjecit: Quomodo tu dicis, Ostende nobis Patrem? Non credis mihi, quoniam ego in Patre et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, non a me loquor: sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua. Credite mihi quoniam ego in Patre et Pater in me. Sin autem, vel propter opera credite (Joann. XIV, 9 et seqq.). Arguit non intelligentem et adhuc de Patre quaerentem, et per operum efficientiam virtutem Patris in Unigenito non contuentem. Manet enim (addendum hic, in eo.) Pater. Est namque genitus ex eo, non est in eo novae creationis aliena natura. Virtute filius est, divinitate filius est, substantia filius est, generatione filius est. Opera testantur, potestates loquuntur, per naturae progeniem in filio Patrem esse, et per legitimae originis substantiam Filium in Patre esse. Non dissentit haec ab ingenito nata generositas: unum ambo sunt. Pater videtur in Filio: et videtur non per invisibilis nobis naturae contemplationem, sed per operum admirationem. Filii enim opera, opera Patris sunt, non imbecillo ad efficienda ea Filio, neque diverso virtute naturae: sed id Filio efficiente, quidquid is a quo ipse est genitus efficiat. Atque ideo per id, quod in majestate operum Filius contemplabilis est, Pater quoque videtur in Filio.

13836
36. Liber Dei memoria aeterna. In libro Dei praestat scribi, quam in libro viventium

His ergo oculis, qui aeternitatem in Filio paternae virtutis contuentur, id est, apostolis id precatur, ut in Dei libro scribantur, maneant scilicet in memoriam aeternam, pro quibus tali prece in Evangeliis oravit: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de saeculo; tui erant, et mihi eos dedisti, et verbum tuum servaverunt. Nunc cognoverunt quoniam omnia, quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt, et scierunt vere quoniam a te prodii, et crediderunt quia tu me misisti. Ego pro his rogo; non pro saeculo rogo, sed pro his quos dedisti mihi (Jn XVII, 6 et seqq.). Pro his ergo orat ut in libro Dei scribantur. Et si qui forte ambigant cur non in libro viventium scripti sunt, mihi majoris dignitatis videtur esse in libro Dei scribi; quia peccatores de libro viventium delentur, justi autem in libro Dei scribuntur (Vid. Tract. Ps. LXVIII, n. 24). Quod utrumque sub his dictis significatur: Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur (Ps LXVIII, 29). Pro resurrectionis enim diversitate, quia stella ab stella differt in gloria, plures in libro viventium erunt (1Co XV, 41). Justi autem in libro Dei scribentur, quia peccatores non modo cum justis non scribentur, sed ne in libro quidem viventium relinquentur.

13837
37. Scriptis in libro Dei dies perpetua sine nocte

Sed contuendum est, qui profectus eorum sit, qui in libro Dei scribentur. Nempe isti die replebuntur, et nemo in his. In quibusdam codicibus ita legimus. Die formabuntur. Nec multum differt repleri et formari. Formamur enim, ut conformes simus gloriae corporis Dei. Et Apostoli dictum est: Filioli, quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis (Ga IV, 19). Replemur autem secundum dictum Prophetae: Replebimur ab ubertate domus tuae (Ps LXIV, 5). Die itaque replebuntur, id est, vero lumine (lux enim Christus est (Jn I, 9). Erat enim lux vera, quae lucificat omnem hominem venientem in hunc mundum); non jam ignorantiae nocte detenti, neque tenebris hujus saeculi caeci, sed veritatis luce illuminati et die repleti. Quod autem repletum est, nihil praeter id ex quo plenum est recipit. Nox enim in eum qui die repletus est non penetrat, secundum illud Apostoli: Quae enim participatio est luci ad tenebras, II, Cor. VI, 14)? Neque sedem Spiritus Christi adit spiritus mundi, ut scriptum est: Vos enim non spiritum hujus mundi accepistis, sed Spiritum qui a Deo est (1Co II, 12). Neque qui mundo mortuus est, vivit sibi, sicut Apostolus docet: Vivo enim jam non ego, vivit autem in me Christus (Ga II, 20). Qui die repletus est, diem tantum in se habet, et ideo ait: Die replebuntur, et nemo in his. Nemo in his erit praeter diem, quo repleti sunt: non pecuniae aestus, non voluptatum stimulus, non ambitionis ardor, non odiorum malignitas, non invidiae aculeus, non conviciorum furor, non superbiae amentia, non caetera quae diaboli sunt arma atque virtutes, sed lux vera, sed dies sola qua repleti sunt; caeterarum quoque jam rerum effecti sunt incapaces. Et dignum plane hi, qui sola die pleni sunt, testimonium sumunt.

13838
38. Nimis, id est, valde. Amici Dei, Abraham et Moyses, proprie Christi discipuli. Principatus eorum

Sequitur enim, VERS. 17, 18: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortati sunt principatus eorum. Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Quid cum his dictis homini commune, ut eos qui super arenam multiplicabuntur dinumeret? Ei tantum istud competit, cui sine recensione et calculo innumerabilis numeri cognitio est. Amici autem ejus nimis honorificati sunt, Nimis cum dicitur, non secundum latinitatis consuetudinem intelligendum est. Nimis enim nobiscum id significare solet quod necessarium modum inutiliter excedat, sed Graeci id, quod nostri nimis transtulerunt, livan interpretati sunt: in quo magis valde quam nimis continetur. Valde ergo honorificati amici ejus sunt. Et amicum quidem Abraham Deo fuisse cognoscimus. Amicum et Moysen lex esse Deo locuta est. Evangelia vero plures jam Deo amicos esse significant, Domino dicente: Jam non dico vos servos, quia servus nescit quid velit dominus ejus: sed vos dico amicos, quoniam perstitistis mecum in omnibus tentationibus (Jn XV, 15). Hos igitur, quos nunc amicos nuncupat, ut superius ostendimus, et a Patre sibi datos, et Patris esse confessus est; et, secundum id quod ait: Et mea omnia tua sunt, et tua mea (Joann. XVII, 10), amicos Patris esse eos dicit. Non solum autem ipsi honorificati sunt, sed etiam principatus eorum confortati sunt. Ipsi quidem honorificantur, cum amici sunt, cum die pleni sunt, cum in his nemo est. Sed principatus eorum confortantur: Ecclesiae scilicet ab ipsis coeptae, ab his principia sumentes: quae super terram toto in orbe fundatae fortibus principiis constiterint.

13839
39. Electorum numerus certus. Illud super arenam quidam ad angelos referunt

Et ut ad Ecclesiae populos referri istud necessario intelligeretur, adjecit: Dinumerabo eos et super arenam multiplicabuntur. Numquid numerus eorum incertus est, qui in libro Dei scribuntur? Ergo nulla est difficultas in numero, quorum veritas maneat in scripto. Sed aliqui id quod dictum est: Super arenam multiplicabuntur, non ad homines tantum referendum existimaverunt, quia Abrahae dictum esset: Et erit semen tuum sicut arena maris est: ad id quod super arenam multiplicabuntur, amicis Dei multitudo angelicae numerositatis accedat. Non enim aliter sibi convenire sicut arena maris et super arenam maris putaverunt, nisi hominum multitudini connumeraretur copia angelorum. Sed nos uniuscujusque sensui non contraimus. Quid autem secundum donum spiritalis gratiae senserimus, sine cujusquam contumelia tractabimus?

13840
40. Gentes credituras innuit Judaeos excessuras

Promissiones duas Abrahae fuisse in Genesi accipimus. Unam ante Ismael generationem, Deo dicente: Quia omnem terram, quam tu vides, tibi dabo eam, et semini tuo in aeternum, et faciam semen tuum tamquam arenam maris. Si potest quis enumerare arenam maris, ita et semen tuum dinumerabitur (Gn XIII, 15 et 16). Nato vero Isaac, et in holocaustum quantum ad Abraham spectat oblato, haec sequens repromissio fuit: Nisi benedicens benedicam tibi, et multiplicans multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et sicut arenam quae est ad oram maris (Gn XXII, 17). Et si secundum Apostolum haec duo Testamenta sunt, unum secundum Ismaelem in servitutem generans, aliud secundum Isaac in libertatem matris nostrae Jerusalem quae in coelis est educens (Ga IV, 24), duum necesse est seminum in stellis et in arenis numerositas praedicetur. Ergo amici Dei super arenam maris dinumerantur. Quis enim ambigat, secundum Ecclesiam toto in orbe numerosam, multitudinem gentis Judaeae copia in Christo credentium praeveniri? Atque ideo super arenam multiplicabuntur, quia copiosiores his erunt, qui ex legis impio populo terreni et aridi significantur in arenis.

13841
41. Resurrectio Christi futura, praedicitur ut jam facta

Dein sequitur: Surrexi, et adhuc tecum sum. Surrexi, ad resurrectionis gloriam spectat: sed secundum praescientiam Dei id quod futurum est tamquam praeteritum loquitur, quia Deo ob scientiam atque virtutem quae futura sunt facta sunt, ut etiam nosmetipsi facta esse existimamus, quae futura esse confidimus. Id autem, Et adhuc tecum sum, nondum temporis esse significat ut resurgat, quia nondum tempus sit passionis, cum se adhuc esse cum Deo profiteatur. Ipse enim ait: A Deo exivi, et veni (Jn XVI, 28). Adhuc ergo tecum sum: quia nondum temporis est ut a te veniam, et veniam in mundum, ut quae prophetata sunt expleam.

13842
42. Qui occidat Christus ut vivificet

Quod autem ait, VERS. 19: Si occidus Deus peccatorem: numquid qui venit salvare quod perierat, et peccatorem redimere, peccatorem precatur occidi? Absit ut velit occidi. Sed peccator occiditur, cum saeculo moritur, cum Christo commoritur, ut vivat in Christo. Beatus Apostolus ait: Quotidie morior (1Co XV, 31). Et rursum: Mortuus sum legi, ut vivam Christo (Ga II, 19). Morimur autem ita, quando in nobis per fidem perempta peccata moriuntur. Audiamus adhuc quomodo Deus peccatores occidit, per id quod dicitur: Mortificate ergo membra vestra super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam et avaritiam (Coloss. III, 5). Sic peccator occiditur, cum generatio vitae spiritalis vitiorum omnium et peccatorum morte renovatur.

13843
43. Probatur magis contentiones quam dices

Sequitur deinde: Viri sanguinum declinate a me: quoniam dices in cogitatione: Accipient in vanitatem civitates suas. Latina translatio, dum virtutem dicti ignorat, magnam intulit obscuritatem, non discernens ambigui sermonis proprietatem. Quod enim nobiscum scribitur: Quoniam dices in cogitatione, cum Graecis hoc modo est, oćti ejreiđû eijû dialogismoún, et illud ejreiđû pronuntiatione non distinguitur, ut aut dicis intelligatur, aut contentio: utrumque enim sub iisdem verbis significatur hoc dicto. Sed hi qui hebraici sermonis scientiam consecuti sunt, non dicis, sed contentiones in eo quod ejreiđû translatum est prodiderunt. Et sane id ita esse ratio et intelligentia monstrabit.

13844
44. Viri sanguinum, quorum doctrina adulans aut dolosa

Viri, inquit, sanguinum declinate a me. Memini in Ezechiele dictum, Episcopos reos sanguinis futuros, quorum adulanti silentio plures in interitum incidissent, ita: Fili hominis speculatorem dedi te domus Israel, et audies ex ore meo verbum, et comminaberis et si non distinxisti neque locutus es, ut distingueres iniquo, ut se averteret ab itineribus suis, et viveret; iniquus ille in iniquitate sua morietur, sed sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 17 et 18). Et invenio alium sanguinarium, de quo dictum est: Virum sanguinum et dolosum abominabitur Deus (Ps V. 8). Ut igitur viri sanguinum sunt quorum adulans doctrina est; ita et viri sanguinum sunt, quorum dolosa est doctrina.

13845
45. Haeretici viri sanguinum

Dolosa autem doctrina est haereticorum, sub nomine Dei blasphema, sub praetextu religionis impia, sub veritatis specie fallax: quorum in animo et cogitatione solum contentionis studium persistit. Nihil ad salutem hominum laborant, nihil ad spem acquirunt, nihil pacificum cogitant, ut omnis his in contentionibus labor sit, et pugnam meditentur. Isti infelices animas exstinguunt, et in vanum ecclesias sibi congregant: quas civitates Dei, secundum propheticam evangelicamque consuetudinem, nuncupari frequens et plurima auctoritas est. Hoc ergo significatur his dictis: Viri sanguinum declinate a me, VERS. 20, quia contentiones in cogitatione, accipient in vanum civitates suas. Viri sanguinum sunt, propter deperditarum animarum reatum: declinare jubentur, quia contentiones in cogitatione sunt. Hi in vanum civitates Dei accipiunt, infructuosarum ecclesiarum coetus per schismatum dissidia reddentes.

13846
46. Odium pium

Sed plane, quia pax et justitia et veritas est, affectum in eos suum ostendit, dicens, VERS. 21 et 22: Nonne odientes te, Domine, odivi, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos; inimici facti sunt mihi. Est religiosum odium, quotiens in nobis odio est qui Deum odit. Inimicos quidem nostros amare praecipimur (Mt V, 44); sed nostros, non et Dei. Nam, juxta Deum, et patrem et matrem et conjugem et filios et fratres odisse devotum est (Lc XIV, 26). Odit ergo odientes Deum, et inimicorum odio tabescit, et odit odio perfecto, et inimici sibi facti sunt. Non enim Filius diversus a Patre est; ut non alteri inimicus, utrique fiat inimicus.

13847
47. Haec Christi verba sunt

Concludit deinde libertatis suae fiduciam (f. fiducia): simulque ut ea, quae per praescientiam tamquam gesta memoraverat, nunc ad demonstrationem temporis gerenda monstraret, dixit, VERS. 23 et 24: Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et scito semitas meas. Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in viam aeternam. Humanae naturae fiducia ista non est, ut probari se velit, ut sciri cor suum postulet, ut cognosci semitas suas exspectet, ut inspici non metuat si via iniquitatis in se sit, ut per hanc cognitionem in aeternam viam deducatur. Vox ista ejus tantum potest esse, qui dixit: Ecce venit princeps hujus mundi, et non invenit in me quidquam (Jn XIV). Solus enim extra peccatum est Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

1390
(
Ps 139 Vet. Lat.)


Hilarius - Super Psalmi 1370