Hilarius - Super Psalmi 510

PSALMUS LI.

In finem intellectus David, cum venit ad eum Doec idumaeus, et nuntiavit Saüli, Venit David ad domum Achimelech.

Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? Tota die injustitiam cogitabit lingua tua: sicut rasorium acutum fecisti dolum. Dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem magis quam loqui aequitatem. Diapsalma. Dilexisti omnia verba praecipitationis, linguam dolosam. Propterea Deus destruet te in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. Diapsalma. Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum: sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua. Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in aeternum, et in saeculum saeculi. Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti, et exspectabo nomen tuum: quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

511
1. VERS. 1, 2. Superscriptio ipsa psalmi sollicitam expetendae intelligentiae postulat diligentiam. Est enim in exordio ejus statim positum, In finem intellectus. Nam et non sui temporis res psalmus continere ostenditur, cui praescriptio tituli in finem est. Et cum in fine (al. in finem) intelligentia sit, non potest in eo alicujus alterius magis rei intelligentia esse quam finis. Finis autem est, ut frequenter ostendimus, quo concluduntur omnia, cujus causa caetera sunt, ad quem universa spei, rerum, negotiorum opera festinant.

512
2. Quid spectet hic psalmus

Intelligentia ergo psalmi in eo consistit, ob quem omnia sunt, extra quem nihil est. Et quis iste sit, superscriptio ipsa quae continere historiam existimatur ostendit. Est enim talis: In finem intellectus illi David. Cum venit Doec Idumaeus, et annuntiavit Sauli, et dixit ei: Venit David in domum Abimelech. Atque ut absolutius rationem superscriptionis consequi possimus, ipse rerum gestarum ordo subdendus est. Doec praepositus erat mulorum Saul: qui ad Saul ait: Vidi filium Jesse venientem in Noba ad Abimelech filium Achitob. Et interrogavit eum in Domino et manducare dedit illi, et gladium Goliae alienigenae dedit ei. Quibus auditis, rex potestatem Doec sacerdotum et civitatis dedit (I Reg. XXII, 9). Dehinc Scriptura subjecit: Et circumivit, inquit, Doec Idumaeus, et tetigit sacerdotes, et mortificavit in die illa octoginta et quinque, omnes ferentes ephod, et Noba civitatem sacerdotum dejecit in ore gladii (Ibid. 18, 19). Haec itaque omnis gestorum fides est: ex qua tantum ad psalmi titulum praesumptum est, quantum et sacramento psalmi, et propheticae satisfaceret doctrinae. Id enim solum in superscriptione est: Cum inquit, venit Doec, et annuntiavit Saul, et dixit: Quia venit David in domum Abimelech. Et necessario post quinquagegesimum psalmum (in quo peccatorum remissio secundum sanctificati hujus, ut in exordio psalmorum (Prolog. n. 10) docuimus, numeri virtutem continetur), psalmus iste tempore anterior, ordine posterior collocatur: ut id quod in finem intellectus praescribitur, perfectis undique et absolutis sacramentorum generibus possit intelligi.

513
3. Abimelech quid significet

Abimelech, interpretatione verbi, fratris mei imperium significat. Quod enim nobiscum fratris mei imperium dicimus, id Hebraei Abimelech nuncupant. Cum ergo Sauli dicitur: Venit David in domum Abimelech; illi inimico David nuntiatur, quod domum ingressus sit fratris imperii. Domus autem imperii fratris quae sit, Petrus apostolus docet, dicens: Et vos quasi lapides vivi aedificamini domus spiritalis ad sacerdotium sanctum (I Petr. n, 5). Et infra: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, genus sanctum, plebs ad possidendum (Ibid. 9). In hanc igitur spiritalem domum aedificandi in regale genus sumus, si per spiritalem corporum aedificationem conformes Deo facti, genus perfici regale mereamur. Hanc ergo Abimelech domum, id est, domum fraterni regni David ille verus, sanctus, rex, justus, oriens ingressus est; factus scilicet nostri corpori homo. Quae domus fraternum ei regnum est: quia in ejusdem corporis gloria cohaeredes sumus regni ejus, ipso dicente: Venite, benedicti patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi (Mt XXV, 34). Quod autem fratres ejus sint, quorum domum regiam fuerit in gressus, per prophetam testatur in psalmo dicens: Annuntiabo nomen tuum fratribus meis, in media ecclesia laudabo te (Ps XXI, 23). Concessa ergo secundum praecedentem psalmum peccatorum remissione, Verbum caro factum habitat in nobis, qui et fratres, et domus spiritalis, et regale genus sumus.

514
4. Quis prodat ingressum

Populus autem impius et parricidalis et proditor, qui in Doec persona significatur, regi suo inimicus, scilicet David, prodit quod in domo Abimelech sit. Et hoc fit, cum Pilato traditur, cum homo crucifigendus offertur, cum repudiato rege regem suum Caesarem confitetur prodens quidem eum in domo esse Abimelech, sed non intelligens eum, cum in domo Abimelech sit in domo esse imperii fraterni, corpus scilicet, in quo ei sanctorum Ecclesia, quae corpus est Christi, conformis conregnabit, ingressum, id est, in qua et desideratum sibi cibum sumpserit: desiderio enim manducare pascha desideravit (Lc XXII, 15); et ex qua Goliae, id est, diaboli arma sustulerit; fortis enim spolia ipse diripuit (Lc XI, 22) post quod ab hoc eodem Doec, id est, populo proditore Apostoli occisi, ecclesiae subversae sunt. Hinc ergo titulus psalmi, in finem intellectus; quia in Christo, qui David, oriens, justus, rex et aeternus et pastor est, totius spei nostrae consummatio, et legis finis intelligitur esse: qui et secundum psalmi titulum et ordinem in ea corporis sui domo proditus est, quae ei fraterni domus esse significatur imperii.

515
5. VERS. 3. Gloria alia bona, alia mala

Quid gloriatur in malitia, potens iniquitate tota die? Querela Prophetae est, gloriari eum in iniquitate tota die, qui in malitia potens sit. Et haec quidem gloria iniquitatis arguitur. Caeterum est gloria et expetenda et confitenda, et affectu quodam exsultantis gaudii eloquenda: quod utrumque sub iisdem dictis alius propheta demonstrat, dicens: Non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fortis in fortitudine sua, neque dives in divitiis suis: sed qui gloriatur, in Domino glorietur (Jerem. IX, 23 et 24). Vetitis enim primum improbabilis gloriae causis, causam rursum gloriae competentis ostendit. Quo exemplo beatus Apostolus scit, in nullo sibi, nisi in uno tantum esse gloriandum, cum ait: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Ga VI, 14). Non ergo gloria istiusmodi, sed gloria iniquitatis offendit; et ejus iniquitatis, quae die tota sit. Diem pro aetate vel tempore hominis nuncupari solere meminimus, cum dicitur: Diem hominis non concupivi (Jr XVII, 16): vel rursum cum Abraham diem Domini desideravit (Jn VIII, 56): vel cum Apostolus Satanae tradit in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini (1Co V, 5), non hunc diem ortu solis occasuque finitum, sed diem constituti temporis vel aetatis ostendens. Potens ergo in malitia, gloriatur in iniquitate tota die.

516
6. Doec, id est, Judaei semper in iniquitate

Sed absolute intelligitur, in Doec persona rationem querelae hujus non convenire. Quid enim potentiae habebat mulorum custos, et jus in animalia vectionis regiae sortitus, aut tantum nuntians David domum Abimelech ingressum? Numquid tota die in iniquitate gloriatur? Verum sub persona ejus, populus cui omnis iniquitate aetas fuit, cui ex potentatu malitiae, gloria iniquitatis ipsius abundavit, significari intelligendus est. Potens enim fuit, cum serviens visitabatur a Domino, cum propter eum tot plagis percussa est Aegyptus, cum in trium dierum tenebris tenebras ipsas lumine secum manente non sensit, cum Aegyptum ipsam argento et omni ornatu despoliatam cladi suae reliquit, cum secundum diei noctisque tempora columna nunc nubila nunc igneausus est, cum rubrum mare pedes transivit, cum Angelorum cibo vixit, cum majestatem descendentis ad montem Dei vidit, cum vocem de igne loquentis audivit, cum regna multa bellis gravibus evertit, cum Jordanem refluentem ut sibi areret spectavit, cum prophetas habuit, cum sacerdotibus ad emundationem peccatorum et redemptionem animae suae usus est, cum obtinere regnum suum meruit. Sed in his omnibus cum potens esset, tamen in malitia sua potens semper fuit, cum cepas et alia Aegypti et cum carnes desideravit, cum ob vitiorum consuetudinem servitutem impiam libertati piae praetulit, cum vitulum adoravit, Moysi maledixit, Deum abominatus est, filios suos daemonum hostias vovit, prophetas occidit, ipsum quoque Deum ac Dominum suum sui causa natum hominem, proditum praetori in crucem sustulit. Ac sic toto vitae suae die in iniquitate glorians, cum potens esset, potens tamen in malitia esse permansit.

517
7. Linguae officium

Post hanc ergo de eo prophetici doloris querelam, jam in ipsum sermo convertitur, VERS 4: Injustitiam cogitavit lingua tua. Linguae humanae officium est, ut naturali impulsa ratione, motu vario eodemque moderato vocem in verba distinguat: exstetque per eam ex confuso erumpentis spiritus sono dissonans ad rerum intelligentiam sermo. Et quamvis quidem hic ejus ad id efficiendum rationalis motus sit; tamen ipsa subdita potius esse rationi intelligitur, quam sensu rationis intelligens. Quod vero caret sensu intelligentiae, caret et rationis instinctu. Quidquid autem caret rationis instinctu, caret et meditatione consilii. Et quomodo recte a Propheta dictum intelligitur, linguam injustitiam cogitare, cum cogitatio ex rationabili sensu animae viventis ineatur; lingua vero non ad naturam rationis ineundae, sed ad ministerium naturae sit rationabilis instituta? Sed dicti hujus perfecti et prophetici auctoritatem et alius propheta demonstrat dicens: In ore stultorum cor eorum est (Eccl. XXI, 29); quia nihil ex rationis consilio tractantes et cordis meditatione pendentes, temerario tantum motu linguae inconsultae res fortuitas et inconditas eloquantur. Atque ideo in ore stultorum cor eorum est, quia non quod cogitaverint, loquentur, sed quod locuti fuerint, cogitabunt. Et hoc quidem de lingua stulti. At vero de lingua sapientis ita legimus: Lingua intelligentis meditabitur sapientiam; et rursum: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Ps XLIV, 2): quia intelligentis lingua ex meditatione sapientiae sit; et eadem rursum tamquam calamus scribentis, nihil incompositum, nihil incertum agat: sed his quae aut cogitata aut lecta fuerint, obtemperans celeriter ex ratione consilii obsecundet.

518
8. Lingua malum cogitans novaculae apte comparata

Et quia ex ratione naturae cogitatis potius famuletur lingua, quam cogitet; haec lingua quae injustitiam cogitavit, non naturae suae usa esse docetur officiis. Sequitur enim: Sicut novacula acuta fecisti dolum. Novacula ad nitorem vultus acuitur; ut abradens hirsutam atque horrentem barbam, faciem leviget. Haec si potius vulneret, dolum fecit: quippe cum praeparata ad ornatum, ministerium suum praebuerit ad vulnus. Lingua haec ergo hujus in malitia potentis iniquitatem cogitans, dolum fecit: id est, quam natura ad eloquendas rationabiles cogitationes consulti cordis praeparaverat, ipsa potius irrationabiles cogitat iniquitates. Populus enim ille qui in Doec significari intelligendus est, ad magnificandum Dei nomen electus, et ad celebrandas laudes ipsius praeparatus, hunc inhonorat, hunc tradit, hunc, quantum in se est, morte crucis perimit: et hoc linguae suae novacula acuta, per quam clamavit: Crucifige, crucifige, consummat. Dolum itaque tamquam novacula acuta et iniquitatem cogitans fecit haec lingua; et cujusmodi dolum, consequentia docent.

519
9. Malitia quae neglecta bonitate diligitur

Sequitur enim, VERS. 5: Dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem super quam loqui justitiam. Doli hujus crimen ex comparatione fit gravius, cum malitia diligitur, bonitate neglecta; cum iniquitas agitur, praetermisso sermone justitiae. Hunc propensae malitiae affectum Dominus in Evangeliis condemnat, dicens: Hoc est autem judicium, quia lux venit in hunc mundum, et dilexerunt homines tenebras magis quam lumen (Job. III, 19). Populus itaque cui ad redemptionem peccatorum Verbum caro factum est, et Deus homo natus est, ut per fidei justificationem maledicto legis liber esset, cum in transgressione legis mavult servire maledictio, ipsum illum Deum suum tradidit poenae sanguinem ejus, ut praetor esset innocens, in se ipse suscipiens. Et haec agens, demutat naturae suae consuetudinem. Malitiam enim diligit super benignitatem, et ex bonis amorem convertit in pessima. Diligere quoque injustitiam super quam loqui justitiam maluit.

5110
10. Judaeorum in Christum odium

Tenuit vero secundum Judaicam consuetudinem, propheticus sermo in ipsa sermonum virtute rationem, cum ait: Dilexisti malitiam super benignitatem, injustitiam super quam loqui justitiam. Nam ubi ait: Dilexisti malitiam super benignitatem; nihil ultra quam dilectionem ipsam ex comparatione condemnat. Ubi vero ait: Injustitiam super quam loqui justitiam; ibi coarguit non jam praelati amoris affectum, sed ipsum illud odium in loquendo, dicens: Super quam loqui justitiam. Possunt enim et solent Judaei, licet non ament bonitatem, tamen eam vel loquendo simulare. At vero loqui de Domino nostro Jesu Christo, qui secundum beatum apostolum Paulum factus est nobis justitia et sanctificatio et redemptio (1Co I, 30), nullo modo possunt. Non continentur ad aliquam sermonis patientiam, si cum quando ex propheticis auctoritatibus ostenditur a nobis unigenitus Deus, qui ante saecula natus est, in homine et passus et crucifixus et mortuus, tum enim omne de eo eloquium evitant et fugiunt: et si discedendi quoquam locus nullus sit, vi quadam taciti doloris oppressi, aures manibus obstruunt, et auditum ne in se penetret excludunt; bonitatem quidem tantam non amantes, interdum tamen eam loquentes, caeterum justitiam nec diligentes, quae Christus est, nec loquentes.

5111
11. Diapsalma mutat sensum

Intercessio diapsalmae, etsi personae non attulerit conversionem, tamen sensus fecisse intelligitur demutationem. Nam cum et ejus cujus antea, et ad eum ad quem antea, sermo sit, idem tamen sermo aliud nunc quam ante significat. Et qdiligitur, et injustitiae super justitiae eloquium est. Propter quae quaedam quasi Prophetae accusatio apud Deum praemissa est arguentis, cum dicitur: Quid gloriatur in malitia, potens iniquitate tota die? Et ne inanis querelae dolor reperiretur, ipsa querelae causa subjecta est.

5112
12. Peccato exposito subjicitur poena

Nunc vero intercedente diapsalma, non praecessit querela, sed demonstrata ante causa peccati gravissima, tum haec damnationis est subjecta sententia, VERS. 6: Dilexisti omnia verba praecipitationis, linguam dolosam: propterea Deus destruet te in finem, evellat et emigret te de tabernaculo tuo et radicem tuam de terra viventium. Exemplo quo in Genesi dictum legimus his verbis: Quia fecisti hoc, maledictus tu a terra (Gn III, 14), et rursum: Quia audisti vocem mulieris tuae (Ibid. XVII. 2); sed et ab Apostolo, cum gravissima humanae impietatis crimina percensuisset, ita dictum: Propter hoc tradidit eos Deus in sensum reprobum (Rm I, 28); ita et nunc: Dilexisti verba praecipitationis, linguam dolosam; propterea Deus destruet te in finem. Verbi virtutem latinus sermo non tenuit. Quae enim nobiscum verba praecipitationis sunt, ea a Graecis rJhvmata katapontismouð commemorata sunt: quo dicto significatur id quod nobiscum praecipitatio est, cum illis esse demersio in profundum maris. Potest autem nobiscum secundum generalem sensum praecipitatio, non in mari tantum, sed ex editis aut aedium aut rupium aut quorumcumque generum locis decidentium casus intelligi. Ergo secundum demonstratam praecipitationis rationem, quia verba praecipitationis Doec dilexerit, severissimae damnationi subjectus est.

5113
13. Infidelis velut naufragus

Omnis etenim anima infidelis, in saeculi hujus tamquam maris profundo naufraga, incerto motu vagoque differtur, et diversarum cupiditatum aestu mobilis fluctuat potestate diaboli saeculum incolentis illusa, et nulla ad resistendum obnitendumque ei subjectae soliditatis firmitate consistit: ex quo facile est, incentivis circumagentium cupiditatum pendulam vagamque jactari. Quod autem saeculi hujus motus atque fluctus undantis maris sit aestibus comparatus, qui dominantis sit diaboli incolatus, secundum propheticam et allegoricam intelligentiam, psalmus centesimus et tertius sub corporali tamen creaturarum significatione demonstrat: Hoc mare magnum et spatiosum, illic serpentes quorum non est numerus. Animalia pusilla et magna: illic naves pertransibunt. Draco iste quem formasti ad illudendum ei. Et rursum in sexagesimo-octavo psalmo: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. Unigenitus itaque Dei filius, et Dei Verbum, et Deus verbum ad eruendos nos ex profundo saeculi hujus naufragio descendit, doctrinae suae reti, cui regnum coelorum simile est (Math. XIX, 47), haec universa piscium genera extracturus. Ab impio populo proditur et inhonoratur: seseque populus conformatus ad illudendum, draconi socium ipse demergit, et in hoc se profundum ad incolatus ejus consortium praecipitat. Sic et incredulus Moysi Aegyptiorum populus praecipitari demergique meruit, et impiam gentem refusi in se maris fluctus absorbuit, praecipitationis verba tum cum Deo obstitit diligentem.

5114
14. Judaei avulsi de patria

Quia ergo Judaeus populus incredulus, et regem suum prodens, verba praecipitii dilexit, dicens, Regem non habeo nisi Caesarem (Jn XIX, 13): Deo rege neglecto ac rege homine confesso, in hoc se saeculi profundum ipse demersit; ideo in linem destruitur: (usque in consummationem saeculi enim regnum destructae civitatis amisit), et de tabernaculo evulsus et transmigratus est: vagus nunc in toto orbe terrarum, et ubique peregrinus, consummatis omnibus suis in Domini passione peccatis.

5115
15. De legis ritibus

Quia praecipitationis verba dilexit, tabernaculo illo caret in quo Propheta semper Dei spiritu plenus fuit, in quo sanctarum virtutum tremendae contemplationes et salutares visiones exstiterunt, in quo hostiarum ad redemptionem animae utiles oblationes, in quo paschae agnus in clade Aegypti fidelium custos, et in liminum sanguine potens signum, in quo aemulae aeternorum temporum temporariae festivitates. Ab hoc itaque tabernaculo evulsi, his spiritalium donorum honoribus carent.

5116
16. De Christi Dei et hominis corpore

Evulsi autem sunt non ex hoc terreno tantum tabernaculo, sed ex illo de quo dictum est: Elevabo tabernaculum David quod cecidit (Amos. IX, 11): sanctum illud scilicet et venerabile nati ex Virgine Dei corpus et templum, in quo qui crediderit, tamquam consors dominicae carnis habitabit. Omnis autem infidelis a cognatione hac non crediti corporis, id est, Dei tabernaculo evelletur et emigrabitur, spiritalis hujus tabernaculi indignus habitaculo: quod significare Dominus intelligitur, cum ait: Ego sum vitis vera, vos estis propagines, pater meus agricola est. Omnis propago in me non manens, neque ferens fructum, eradicabitur. Et omnem propaginem in me manentem emundabit pater meus ut fructum ampliorem ferat (Jn, XV, 1, etc.). Si qui igitur per fidem corporati Dei manere in natura assumpti a Deo corporis merebuntur, hi emundantur in fructus aeternos ex se afferendos: quia necesse est, ut naturam verae vitis propago intra vitem manens teneat. At vero qui incredulus nati in corpore Dei fuerit, vel si et credens maneat, fructibus tamen fidei suae careat, eradicabitur, aut ob infidelitatem, aut ob inutilitatem fructuum negatorum. Natus enim ex Virgine Dei filius, non tum primum Dei filius cum filius hominis, sed in filio Dei etiam filius hominis, ut et filius hominis esset filius Dei, naturam in se universae carnis assumpsit, per quam effectus vera vitis, genus in se universae propaginis tenet. Si qua ergo propago infidelis aut infructuosa est, eradicandam ipsa se praebet; per naturam quidem manens, sed per infidelitatem aut inutilitatem evellitur. Ex hoc ergo tabernaculo, tamquam ex vera vite, hic impius Doec et evellitur et emigratur, manens per naturam et in tabernaculo et in vite, sed per infidelitatem dignus avelli.

5117
17. De Christi regno

Avulsus autem de tabernaculo, eradicabitur et de viventium terra. Qui enim non manebit in Christo, regni Christi incola non erit. Non erit autem, non quod sibi non patuerit incolatus (universis enim patet, ut consortes sint corporis Dei atque regni; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; naturam scilicet in se totius humani generis assumens): sed unusquisque pro merito et evellendum se de tabernaculo, et eradicandum de terra viventium praebet; non prohibitus umquam inesse, quia per naturae assumptionem incola sit receptus; sed eradicatur ob infidelitatis crimen, naturae consortio indignus exsistens. Eradicatur ergo de viventium terra, quae in beata regione sanctis Domino conregnantibus praeparatur: cujus ipse in Evangelio meminit, dicens: Beati mansueti, quoniam ipsi haereditabunt terram (Mt V, 4); et hic idem propheta: Et placebo Domino in regione viventium (Ps CXIV, 9), a qua proditor populus eradicari meruit, postquam destructus in finem, a tabernaculo et emigratus est et evulsus.

5118
18. Terra viventium: et quod mortui Deo vivant

Vivorum autem idcirco terra est, quia omnis fidelis in Domino, licet mortuus sit, Deo tamen vivit; ut dictum est: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob: non est Deus mortuorum, sed vivorum (Mt XXII, 32). Et rursum per Jacob: Vivat Ruben et non moriatur (Deut. XXXIII, 6); et illud: Ismael hic vivat in conspectu tuo (Gn XVII, 18). Sed et illud Apostoli (si ita tamen legenti videbitur, quia duplicem sensus significationem habet): Et nos qui vivimus, qui residui erimus, rapiemur cum nubibus obviam Domino in aera: et sic semper cum Domino erimus (Thess. IV, 14). Interceptio quidem corporum affert temporarium mortis occasum: sed lex constituta moriendi, legem non adimit resurgendi: quia decernenti legem, lex non affert necessitatem: neque sibi Deus jus vivificandi adimit, legem nobis decernendo moriendi. Mors autem in eos tantum, in quos est decreta, legitima est. Vivunt autem Deo omnes, ex cujus lege sunt mortui. Neque mors, quae non nisi per legem decernentis invaluit, potest per se in id invalescere, ne per decernentem renovandae vitae legem demutabilis sit: cum decernentis potestas constitutam ab exordio in Adam sub conditione decreti vitae legem demutaverit lege moriendi. Vivunt itaque sancti quique et fideles Deo. Nam cum se Deum eorum qui mortui fuerant, id est, Abrahae et Isaac et Jacob esse dicat; et continuo testetur, non mortuorum se, sed vivorum Deum esse; docet per id eos qui judicio humanae opinionis mortui existimentur, sibi legem decernenti non mortuos esse, sed vivos.

5119
19. Intercessio diapsalmae, etsi non personam, sensum tamen innovavit. Nam post praenuntiatam Doec damnationem, ad quem tamquam ad praesentem fuit sermo, nunc ad alterius expositionis significationem se retulit Propheta, VERS. 8 et 9: Videbunt justi, et timebunt, et ridebunt super eum, et dicent: Ecce home qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua. Destructo Doec in finem, et evulso de tabernaculo atque emigrato, et de terra viventium eradicato, sancti quique necesse est metuant: cum videant tot tantisque divinae misericordiae auxiliis populum adjutum atque usum post ingentem illam et ultra humanas opes gloriosi regni dignitatem, maximum de se ac ultimum humanae calamitatis exemplum praebuisse. Quis enim memoria recenseat antiquas gloriae ejus et innumeras beautitudines, quas superius pro parte memoravimus, cum post Aegypti funera itineri eorum divisum mare cessit, cum ardorem diei columna nubis inumbravit, cum noctis tenebras ignis columna discussit, cum cibum coelem per angelos praebuit, cum fontem petra fluxit, cum Jordanis refluxit, cum civitas maxima ad solum arcae testamenti circuitum concidit, cum sol de cursu suo inhibitus diem distulit, et divinae legis ordo ex illo elementorum coelestium indefesso imperturbatoque motu ad belli moram restitit: post illam deinde divinae majestatis et conspectus et auditus familiaritatem, consumptos eos bellis, fame emortuos , et antea mortuorum cadaveribus ad moram famis pastos, reliquos deinde in servitutem redactos, exules ubique esse, ubique degeneres, nusquam cognitos, semper novos, et demutatione incolatus semper ignobiles, semper alienos? Jam si spiritales quis oculos erigat, de quibus Dominus ait: Elevate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt ad messem (Jn IV, 35); tum sciat avulsos esse ex consortio corporis Dei, et ex illo beatitudinis regno, ex illo resurrectionis honore, et esse sine Dei Spiritu, sine intelligentia prophetiae, constitutosque gehennae pabulum, quos immortalis vermis exesurus sit, et inextinguibilis ignis crematurus (Is LXVI, 24); quorum sciat legislationem, quorum testamenta, quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus (Rm IX, 4 et 5). Quanto ergo has damnationes eorum et praesentis et aeternae calamitatis sancti quique metu contuebuntur; quia punitorum contemplatio sit hoc terribilis exemplo? Videbunt ergo justi, et timebunt: nihil non sibi metuendum, tanta horum calamitate intelligentes. Sed quia justi sunt, licet timeant de exemplo, tamen de fructu propriae justitiae gaudebunt. Ridebunt enim super eum, ridentes igitur et timentes, quia Deo subditi sunt, punitorum severitate terribili. Temperat ergo metum risus: dum et metus de exemplo, et risus ex merito est. Moderatur autem rursum metus risum, dum ita gaudebuut in bonis, ne desit terror exempli: quia impiae et diffidentis de se conscientiae est, timere sine gaudio; et insolentis naturae est, sine timore gaudere.

5120
20. Spes omnis nostra in Deo

Sed qui timentes ridebunt; id quoque adjicient ad hunc moderatum in timore risum, ut dicant: Ecce homo, qui non posuit Deum adjutorem suum. Stultitiae atque impietatis extremae est, non intelligere se sub Deo et ex Deo vivere, sed in his quae gerit et exspectat, sua magis velle considere potestate; cum si quid illud in se sit, ex Deo sit. Ad Deum itaque spes omnis nostra sit, et confessio omnis in Deo sit, exemplo Prophetae dicentis: Domine, adjutor meus, et redemptor meus (Ps XVIII, 15): et rursum: Levavi oculos meos in montes, unde veniet adjutorium mihi. Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram (Ps CXX, 1) . . . . . Metuamus itaque semper, ne quando nos aeternus ille ignis exurat, et vermis immortalis absumat; cum audiamus quid justi timentes ridentesque dicant: Ecce homo, qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum.

5121
21. Contra divitum arrogantiam

Divites quosdam insolentes esse praestat opulentia, et maxime timorem Dei divitiarum fiducia inanis avertit: stulti, non intelligentes hoc se magis religiosos oportere esse, quod divites sunt; quia gratiam referre largitori bonorum sibi desiderabilium conveniat: et hoc magis inexcusabilis avaritiae sit reatus, quia avaritiae necessitatem non excuset opulentia. Jam vero quam infelix fiducia est rei inanis: Deum contemnere habendo aurum, quasi aurum non ex Dei sit creaturis; aut aliquem per id, judicio sanae mentis, beatae vitae acquirat profectum, quod sibi aurum jaceat suffossum: et hinc fiat non generalis animae et corporis homo, aliusque possit esse quam natus est; aut cum vita excedat, auro suo sit usurus in morte! Utetur plane si eo recte utetur in vita, si esurientem pane suo aluerit, si nudum veste sua texerit, aut aegrum sumptu suo refoverit, aut captivum libertati suae reddiderit. Hae sunt plane ambitiosae ambitiosae apud Deum humani thesauri legationes, haec potentia deprecandorum criminum et vera suffragia. Sic auro demutabimur, ut ex terrenis coelestes, et ex mortalibus simus aeterni. Haec infidelis ille populus non cogitans, et Dei mandata contemnens, putansque se per legem, quae futurorum bonorum umbra est, esse divitem, et adeptis divitiis male usus, ex viventium terra et tabernaculo eradicatus et emigratus, avulsus est: praepotentem se in vanitatibus credens, in regni scilicet sui gloria, in templi auro, in mandatis hominum, secundum prophetam dicentem: Sine causa colunt me, docentes doctrinas et praecepta hominum (Is XXIX, 13, sec. LXX), Dei lege contumeliosa humanae consuetudinis observatione mutata.

5122
22. David sub lege evangelicus

Propheta autem, quem necesse est justum esse intelligi, aliter de se fiducia spei suae loquitur, VERS. 10: Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi. Differt quidem tempore aetas hominum: sed prophetiae spiritus idem est. Propheta manere se in domo Dei sicut olivam fructiferam dicit, arborem semper virentem, et fructus optimi feracem. Apostolus huic oleae praefractis ob infidelitatem ramis ejus, fideles gentes ex ignobili oleastro esse insitas praedicat (Rm, XI, 17): ut contra naturam generis, naturam radicis acciperent. Sed Propheta in lege dicet manens, evangelicus tamen et propheta simul, et in lege et in Evangeliis cum fructu suo in domo Dei esse persistit: non perfringendus in ramis, non relinquendusin truncum, non inutilis jam ipse inserendo sibi praebendus oleastro, nec radicis suae virtutem arbori transfusurus alienae; sed totus integer ut est fidei apostolicae praedicator, non ex gentibus radici legis ad fidem evangelicam inserendus, sed etiam in gentium evangelica fide, propria radicis suae ramorumque virtute totus ipse ex legis pingui conscientia fructuosus. Est autem Dei domus, secundum apostolum Petrum, Ecclesia et omnes fidei evangelicae sectatores, sicut ait: Aedificamini domus spiritalis, regnum sacerdotale (I Pet., II, 5, et 9). Et Paulus: Ut scias quemadmodum te oporteat in domo Dei conversari columna et firmamentum veritatis, quae est Ecclesia Dei viventis (1Tm, III, 15). In hac igitur Dei domo justus et sanctus propheta, tamquam fructifera oliva consistens, propria sua usus fructuosa pinguique radice, speravit in misericordia Dei; non ad tempus, non in hujus corporalis tantum vitae brevi saeculo, sed in saeculum saeculi. Extendit enim spes suas ad infinitam perennitatis aetatem, nec concluditur mortis occasu: cum sciat sibi in Abrahae sinibus exemplo pauperis Lazari esse vivendum, sciat quoque gloriosae resurrectionis demutatione coaeternum se et conformem Deo esse mansurum: mansurum autem ob id quod sequitur, VERS. 11: Confitebor tibi, Domine, in saeculo, quia tu fecisti: et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum ante conspectum sanctorum tuorum.

5123
23. Misericordia Dei opus est ad beatitudinem merendam

Spes in misericordia Dei in saeculum et in saeculum saeculi est. Non enim ipsa illa justitiae opera sufficient ad perfectae beatitudinis meritum, nisi misericordia Dei etiam in hac justitiae voluntate humanarum demutationum et motuum vitia non reputet. Hinc illud Prophetae dictum est: Melior est misericordia tua super vitam (Ps LXII, 4): quia quamvis probabilis per justitiae operationem vita justorum sit, tamen per misericordiam Dei plus meriti consequetur. Ex hac enim vita in vitam proficit aeternam: et operationem justitiae in tantum misericordia Dei muneratur, ut miserans justitiae voluntatem, aeternitatis quoque suae justum quemque tribuat esse participem. Idcirco in saeculum et in saeculum saeculi misericordiae spes est: sed confessio tantum in saeculo, non etiam in saeculum saeculi. Non enim confessio peccatorum nisi in hujus saeculi tempore est: dum voluntati suae unusquisque permissus est, et per vitae licentiam habet confessionis arbitrium. Decedentes namque de vita simul et de jure decedimus voluntatis. Tunc enim ex merito praeteritae voluntatis lex jam constituta, aut quietis aut poenae excedentium ex corpore suscipit voluntatem. Cujus temporis non jam liberam, sed necessariam voluntatem ostendit Propheta, cum dicit: Non est mihi in diebus illis voluntas. Cessante enim voluntatis libertate, etiam voluntatis, si qua erit, cessabit effectus . Transire namque ad Abraham volens dives, chao medio non sinitur (Lc XVI, 26): cum tamen per libertatem voluntatis in Abrahae sinibus esse potuisset. Interclusa est ergo libertas voluntatis, quia confessio nulla est mortuis, secundum id quod dictum est: In inferno autem quis confitebitur tibi (Ps VI, 6)? Sperans ergo Propheta misericordiam in saeculum et in saeculum saeculi, confitetur tantum in saeculo: temporaria confessionis officia saeculi tempore gerens, spem vero aeternam saeculorum aeternitate protendens. Confessionis autem causam addidit dicens: Quia fecisti: auctorem scilicet universitatis hujus Dominum esse confessus, nulli alii docens confitendum, quam qui fecit olivam fructiferam spei misericordia in saeculum saeculi.

5124
24. Psalmista Christum videre exspectat

Et quis hic sit qui fecit ista, demonstrat, dicens: Et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum. Exspectabit ergo Dei nomen cui confitetur, per quem facta sunt omnia, ut ait Paulus: Unus enim Deus pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (1Co VIII, 6). Hujus ergo nomen exspectat, Jesum scilicet videre, id est, salvatorem suum nosse, Angelo dicente: Et cognominabis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis; (Mt I, 21). Christum conspicere, ut per professionem generosae familiae sit christianus, exspectat. Bonum autem hoc nomen est, quod Angeli atque Archangeli adorant, quod daemones tremunt et ferre non possunt, quod ad salutem homines assumunt: qui scriptum est: Et omnis qui invocaverit nomen ejus, hic salvus erit (Rm X, 13). Exspectat autem non occulte, non trepidus, non solus; sed in conspectu sanctorum ejus, fide scilicet libera testimonium expectationis suae vel sub sanctorum coelestium conscientia non recusans, vel, prophetae exemplo, sanctis omnibus qui in terra sunt in se ipso praebens exspectationis exemplum.

520
(
Ps 52 Vet. Lat.)


Hilarius - Super Psalmi 510