Hilarius - Super Psalmi 650

PSALMUS LXV.

In finem, canticum psalmi.

Jubilate Deo omnis terra, psalmum dicite nomini ejus, date gloriam laudationi ejus. Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine, in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui. Omnes terrae adorent te, et psallant tibi: psalmum dicant nomini tuo.DIAPSALMA. Venite et videte opera Dei, terribilis in consiliis super filios hominum. Qui convertit mare in aridam, in flumine perambulabunt pede: ibi laetabimur in ipso, qui dominatur in virtute sua in aeternum. Oculi ejus super gentes respiciunt: qui in iram provocant, non exaltentur in se. DIAPSALMA. Benedicite gentes Deum nostrum, et obaudite vocem laudis ejus. Qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit commoveri pedes meos. Quoniam probasti nos Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorsum nostrum: imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium. Et introibo in domum tuam in holocaustis, reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea. Et locutum est os meum in tribulatione mea. Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum, offeram tibi boves cum hircis. DIAPSALMA. Venite et audite, et narrabo vobis, omnes qui timent Deum, quanta fecit animae meae. Ad ipsum ore meo clamavi, et exsultavi sub lingua mea. Iniquitatem si conspexi in corde meo, non exaudiet Deus. Propterea exaudivit Deus, et intendit voci orationis meae. Benedictus Deus qui non amovit deprecationem meam, et misericordiam suam a me.

651
1. VERS. 1. Superscriptio psalmi a superiore eo distat, quod in se habet Canticum psalmi, cum in anteriore Psalmus cantici editus sit. Caeterum aequaliter praescribuntur in finem. Itaque secundum illam, quam in exordio attulimus de titulorum inscriptione rationem, perspicuum est psalmum hunc ob adepta per meritum boni operis spiritalis doctrinae instituta cantari: quia quando in superscriptione Psalmus cantici est, per cognitionum coelestium praedicationem gesta boni operis continentur in psalmo; cum autem Canticum psalmi est, ex operationis obedientia adeptae spiritalis scientiae hymnus ostenditur. Canticum enim vocis officium est: psalmus autem ex coaptatione, quam harmoniam nuncupant, organi comparatur, fitque ex imparibus ac dissimilibus modis artificis ingenio apta et consonans et amoena modulatio. Quo exemplo, variis officii nostri et scientiae ministeriis, gratum Deo opus et sibi consonans comparamus. Et hujus quidem intelligentiae ipsi nobis psalmi auctores erunt; cum quando sit in psalmo cantici per scientiae et cognitionis doctrinam boni operis praedicatio, in cantico vero psalmi per gestorum meritum gratulatio adeptae scientiae intelligatur. Ob eam igitur causam in psalmo praesenti, spiritus prophetiae a gratulationis doctrina coepit. Psalmum autem ex persona prophetarum consistere, res ipsa et ratio demonstrat.

652
2. VERS. 2 et 3. Jubilate Deo omnis terra, psalmum dicite nomini ejus, date gloriam laudationi ejus. Dicite Deo: Quam terribilia opera tua! In multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui. Primum ergo jubilandum Deo praemonet, secundo psallendum nomini ejus, dehinc gloriam dandam laudationi ejus, tum dicendum Deo: Quam terribilia opera tua! postremo id confitendum: In multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui. Sed ut rationem atque ordinem ita dispositi hujus sermonis intelligamus, necessarium est id quod difficultatem affert paucis absolvere.

653
3. Jubilum quid vulgo. Secundum vim vocis graecae sonus est militaris

In latinis codicibus ita legimus: Jubilate Deo omnis terra. Et quantum ad eloquii nostri consuetudinem pertinet, jubilum pastoralis agrestisque vocis sonum nuncupamus, cum in solitudinibus aut respondens aut requirens, per significantiam ductae in longum et expressae in nisum sonus vocis auditur. In graecis vero libris, qui ex hebraeo proximi sunt, non eadem significantia scribitur. Namque ita se habent: ajlalavxate twðé Qewðé paðsa hJ ghð, et cum illis ajlalagmoúû, quem latine jubilum ponunt, significat vocem exercitus praeliantis, aut in concursu proterentis hostem, aut successum victoriae exsultationis voce testantis. Quam rem ubi ita se translationis ratio temperavit, absolutius in psalmo altero intelligimus, cum dicit: Omnes gentes, plaudite manibus, jubilate Deo in voce exsultationis (Ps XLVI, 2). Vox autem exsultationis dissentit ab jubilo; sed pro translationis conditione, quia propria exsultantis vocis nuncupatio non reperta est, per id quod jubilum dicitur, vox exsultantis ostenditur.

654
4. Eo uti admonetur contra daemonem certantes

Positi igitur in vitae istius praeliis, et in hoc carnis et sanguinis nostri certamine adversum diabolum exercitusque ejus armis spiritalibus dimicantes, Deo monemur in voce exsultationis jubilare. Et ne ad inanimem hanc terrae molem esset sermo referendus, universitas nostra ex terra in primo Adam parente genitorum sub plurali numero monstratur cum dicitur: Jubilate Deo omnis terra. Simul enim et officium omnium docetur, et origo. Terrendus ergo est confessionis nostrae sermone omnis profanus auditor: et adversum diabolum armaque ejus orationum nostrarum sonitu certandum est, et belli nostri victoria exsultationis voce monstranda est. Audiat orantis populi consistens quis extra ecclesiam vocem, spectet celebres hymnorum sonitus, et inter divinorum quoque sacramentorum officia responsionem devotae confessionis accipiat. Necesse est terreri omnem adversantem, et bellari adversus diabolum, vincique resurrectionis fide mortem, tali exsultantis vocis nostrae, ut dictum est, jubilo. Sciat hoc Deo placitum esse, hoc spei nostrae testimonium, publicas victricesque exsultationis nostrae voces personare: quarum propheta non negligens est, loco alio memorans: Circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam jubilationis (Ps XXVI, 6). Et ne inanem jubilationis hujus doctrinam atque observantiam crederemus, alibi protestatur: Beatus populus, qui scit jubilationem (Ps LXXXVIII, 16). Necessarium ergo id fidei nostrae est, in cujus scientia beatitudo est.

655
5. Corpore etiam Deo placendum

Nam primum in admonitionum ordine propheta disposuit, ut jubilet Deo omnis terra, secundo ut psalmum dicat nomini ejus. Deo itaque jubilandum est; quia debitum ei a nobis exsultantis vocis officium est. Psallendum autem nomini ejus est; quia ut per organum psalmus est, ita et corporis nostri, quod animae et affectionis et negotiorum omnium organum est, artificiosis operibus est placendum. Digne ergo Dei nomine agendum est, ut in quantum effici licet, dictis Domini obsecundemus dicentis: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent patrem vestrum qui in coelis est (Mt V, 16). Vitae enim nostrae honestas ad ejus laudem erit referenda cui vivimus. Denique idipsum ex subjectis docetur. Sequitur enim: Psallite nomini ejus, date gloriam laudationi ejus: quia ex organi nostri psalterio, id est, corporis animae famulantis effectibus, praebetur per nos Deo gloriosa laudatio; cum gentes opera nostra contuentes, patrem nostrum qui in coelis est magnificent. Et dabitur laudi ejus gloria, si digne nomini ejus, organi, id est, corporis nostri operatione psallamus.

656
6. Deus quam tremendus

Docemur etiam consequentibus monitis ad ordinem obsequelae, Propheta vel spiritu per Prophetam ita admonente: Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua! Quis enim non trepidet ad majestatem ejus, qui saecula instituerit, mundum condiderit, tempora revolubili vicissitudine cursuque dimensus sit, coelum astris ornaverit, terram fructibus repleverit, mare obicibus concluserit, hominem ut his aut uteretur aut dominaretur elegerit? Per haec enim omnia virtutis ac potestatis ejus aeternitas noscitur, Apostolo dicente: Quae enim invisibilia ejus, a creatura mundi ipsius factis intellecta adspiciuntur, aeterna quoque virtus ejus et divinitas? (Rm I, 20.) Haec terribile nomen conditoris efficiunt; et operum dignitas majestatem ejus qui ea sit operatus ostendit. Horum igitur operum conditor esse Deus et a nobis praedicandus est, et a caeteris confitendus: non haec omnia esse dii mentienda sunt.

657
7. Ethnicorum de Deo varii errores. Unde Deos plures finxerint

Alii enim fortuitu haec exstitisse commemorant, alii aeterna mansisse confirmant. Et idcirco mundum ipsum Deum esse contendunt: dum aut suapte cum voluit potestate constiterit, aut dum initio caret, careat dominantis arbitrio. Alii autem solum coelum, quia igneum sit; alii aera, quia motu ac natura indissecabili circumferatur, alii aquas, quia indefesse effluant, Deum nuncupant. Plures terrae metalla, robora, scopulos, herbas, deos adoraverunt. Nonnulli deos esse aut putrefactorum corporum ossa, aut deflagrantium rogorum busta mentiti sunt: horum omnium conditorem Deum nescientes. Et idcirco talem confessionis nostrae ordinem Propheta esse docuit oportere: Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua! In multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui: ex multitudine scilicet virtutum Dei, venerationem falsorum in diis nominum mentientes.

658
8. Ab iis ad unum revocatur homo

Sed quia mentiuntur inimici, quid a cunctis fieri oporteat docetur ita, VERS. 4.: Omnis terra adoret te, et psallat tibi: psalmum dicat nomini tuo, Altissime. Mendacio inimicorum in nuncupatis diis demonstrato, salutis nostrae instituta praebentur: ut terrena omnis origo nostra adoret et psallat Altissimo, verum Deum et universorum conditorem relictis impietatum mendaciis recognoscens.

659
9. Qui longe a Deo, advocantur ad contuenda Dei opera

Sensum diapsalma distinxit. Sermo enim ad Deum cum oratione directus, ad homines nunc refertur: quos tamquam longe a cognitione Dei consistentes, Propheta ad proximum advocat, dicens: Venite, et videte opera Dei. Docuit autem et Apostolus esse plures longe a Deo positos, quos doctrinae adhortatio tamquam in vicinia collocaverit, cum ait: Et cum venisset, evangelizavit pacem vobis qui longe, et pacem his qui prope (Ep II, 17). Ex lege enim multi tamquam de prope manentes crediderunt, gentibus longe advocatis.

6510
10. Ea scilicet quibus humanae saluti legis tempore consuluit

Prophetica igitur praedicatio omnes ad Dei opera contuenda advocavit: sed non ea opera, quae cunctorum adspectui subjecta sunt, coeli, aeris, terrae ac maris (haec enim omnes contuentur); sed ea quae fidelium tantum studiis comperta sunt, quibusque saluti humanae cum ingenti admirabilium virtutum terrore consultum est, Pharaone impietatis suae poenis in exemplum humani timoris coercito, ut terror damnationis irreligiosorum metu religionem inchoaret; cum in terrae iter mare aruit, et aquae in aridam conversae sunt: cum Jordanem pedibus populus egressus est, et ingressuro repromissionis terram Israel fluentis stare jussis, reliquus ad gradiendi securitatem fluvii alveus decucurrit. Ad hujus igitur legis et prophetarum Dei opera contuenda Propheta gentes advocat, dicens, VERS. 5 et 6: Venite, et videte opera Dei, terribilis in consiliis super filios hominum. Qui convertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede. Ipse enim Deus esse intelligendus est, ex cujus terribilibus consiliis humanae saluti per haec opera consultum est: ut opinionem de Deo (quia nemo coelum contuens Deum esse non sentiat) scientia nos et cognito talium operum de auctore confirmet.

6511
11. Qui illa ad omnes pertineant

Verum haec quamvis virtutum Dei opera sint, non tamen spei et saluti satisfaciunt universorum. Populo enim tantum legis mare in terram demutatum est, ejusque itineri Jordanis aruit. Sed quid hoc ad universae terrae salutem proficit? Omnibus enim hoc quod Venite dictum est, competit; quia de universis praescriptum erat: Omnis terra adoret te. Quid ergo mihi ad salutem tanto postea genito Jordanis tum arefactus impertit? Impertit plane. Hujus enim primum aquis, peccatorum ablutio Joanne poenitentiam praedicante donata est: et per quem populo in repromissionis terram iter fuerat, per eum via nobis coelestis regni, et novae generationis lavacro possessio aeternorum corporum inchoatur, aquis ipsis baptismo Domini consecratis. Ob quod ab id quod dictum erat: Venite et videte opera Domini, quam terribilis in consiliis super filios hominum, qui convertit mare in aridam: in flumine pertransibunt pede. Ne ab his quae gesta sunt antea, spei nostrae esset intercisa securitas, cum de futuro transibunt dixisset; ideo subjectum est: Ibi laetabimur in ipso. Per has enim Jordanis aquas, in illa quae a prophetis promissa sunt terrae bona, gressu abluendorum corporum transitum est atque transitur: et ibi coelestis sacramenti laetamur exordiis. Cujus laetitiae et tempus et causam alius propheta testatur, dicens: Laetare desertum sitiens, et exultet desertum, et floreat tamquam lilium, et effloreant et exultent deserta Jordanis. Invalescite manus invalidae et genua dissoluta, consolamini modici animi, sensu invalescite, nolite timere. Ecce Deus noster judicium reddet, ipse veniet, et salvabit nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient, et audietur lingua mutorum (Esa. XXXV, 1, et seqq.). Tunc saliet claudus tamquam cervus. Hoc ergo illud est, quod significatur: Ibi laetabimur in ipso. Quae in adventu Domini et Jordani baptismos et infirmitatum omnium curatione expleta sunt. Quod autem, ibi laetabimur; ad Jordanem pertinet. Ita enim dictum est: in flumine pertransibunt pede, ibi laetabimur.

6512
12. Christus nostri dominaturus. Quatenus homo, qui ut Deus semper regnat

Quod autem in ipso, quis iste sit in quo laetabimur in ipso, Propheta subjecit, dicens, VERS. 7: Qui dominabitur in potentia sua in aeternum. Non ambigimus quis iste erit, si dicti hujus evangelici recordemur: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra: euntes nunc docete omnes gentes (Mat. XXVIII, 18); et Apostoli dicentis: Propter quod exaltavit eum Deus, et donavit illi nomen quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium et terrestrium ei infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei patris. Et haec non de divinitatis suae dicta sunt potestate (Ph II, 9 et seqq.). Illa enim ut semper est dominans, ita et dominabitur semper: sed in aeternam gloriam ejus assumptae ex Virgine carnis natura transfertur. Jesus enim ejus hominis qui ex Maria natus est, nuncupatio est; et Jesu nomen, quod super omne nomen, est donatum. Non enim hic, ut in caeteris, Jesu Christo, sed Jesu tantum. Ei enim a coelestibus et terrestribus et infernis adorato, et per omnem linguam in Dei patris gloria esse confesso, aeterni regni donatur arbitrium. Sed ut in pluribus, nunc quoque latinitas nostra non satis proprie significationem dicti graeci elocuta est. Quod enim nobiscum scribitur: Qui dominabitur in virtute sua in aeternum, in graecis ita legitur: twðé despovzonti ejn dunasteivaé aujtouð touð aijwðnoû. Quod nobiscum in aeternum; id simplex et in omne tempus sine definitionis alicujus proprietate commune est: quod cum illis touð aijwðnoû, id certi et designati saeculi significationem habet.

6513
13. Quando illud regnum suum obtinebit

Unigenitus enim Dei filius etsi regnavit semper, non tamen semper regnavit in corpore. Ergo ubi designati et tamquam demonstrati saeculi dominatio, per id quod touð aijwðnoû dicitur, virtute verbi ipsius continetur; tempus illud ostenditur, quo glorificato in gloriam Dei corpori et nomen Dei donatur et regnum. Et hujus quidem dominandi saeculi tempus absolute Apostolus docet dicens: Cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem, novissima inimica devincetur mors (1Co XV, 24): tunc solus in virtute sua saeculo dominabitur. Nunc enim quamvis regnet, tamen princeps hujus saeculi petiit, ut modo tritici apostolos cerneret (Lc XXII, 31): et sunt spiritales nequitiae in coelestibus, adversum quas spiritalibus nos armis beatus Paulus instruxit, adversus quas militantes nos fidei nostrae Angeli, qui secundum Evangelia quotidie in coelis Deum patrem vident, prosequuntur, et misericordia Dei protegit (Mt XVIII, 10).

6514
14. Qui Deus oculos aut avertat aut convertat

Atque ob id consequitur: Oculi ejus super gentes respiciunt. Ab omni enim in peccatis morante, vultus Domini aversus est. Haec namque indemutabilis Dei significata conversio est: non quod tamquam per naturam corporalem se quoquam aut avertat, aut referat; sed quod par atque idem aequaliter semper manens, uniuscujusque auxilio pro meritorum diversitate, aut desit, aut adsit. Ex persona enim peccatorum ita scriptum est: Averte faciem tuam a peccatis eorum (Ps L, 11): et iterum: Quare avertis faciem tuam et dexteram tuam (Ps LXXIII, 11); et rursum: Avertisti faciem tuam, et factus sum conturbatus (Ps XXIX, 8). Ubi autem justorum persona tractatur, haec dicta sunt: Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum (Ps XXXIII, 16), et iterum: Oculi tui videant aequitates (Ps XVI, 2); et deinceps: Designatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Ps IV, 7): ergo incorporalis Deus misericordiae suae oculis, et tamquam ministerio famulantium angelorum protegit gentes, et in omnes credentes donum se divinae miserationis effundit.

6515
15. Judaei Deum in iram qui provocent

Hoc Judaei denegant, his operibus Dei infidelis populus contradicit, gloriam sibi in Abraham electi generis usurpans. Et consequentibus istud dictis Propheta demonstrat, ad id quod dixerat: Oculi ejus super gentes respiciunt, connectens illud: Qui in iram provocant, non exaltentur in se. Hoc quod in se exaltantur, Dominus in Evangeliis condemnat, dicens: Nolite proferre inter vos, dicentes: Patrem habemus Abraham; potens est enim Deus ex lapidibus istis suscitare filios Abrahae. (Mt III, 9.) Quod autem in iram provocant, omnifariam prophetae loquuntur: Esaias: In iracundiam provocastis sanctum Israel (Esai I, 4): ad Ezechiel quoque Spiritus loquitur: Filii hominis mitto te ego ad domum Israel, qui exacerbaverunt me (Ezech. II, 3): et in Psalmis: Exacerbaverunt spiritum ejus (Ps CV, 33): et rursum: Frequenter liberavi eos, ipsi vero me exacerbaverunt (Ibid., 43). Omnes ergo operationem et misericordiam Dei in salutem gentium denegantes, in iram provocant misericordiae et salutis auctorem: quia in se gloriosi et exaltati, iram ejus qui solas gloriosos potest efficere exacerbant.

6516
16. Hactenus propheticus, jam apostolicus est sermo

Interjectio rursum diapsalmi, et sensus et personae demutationem docet. Nam sub hac significatione frequenter alterum, nonnumquam utrumque distinguitur. Superior enim sermo ex Prophetae persona omnis fuit, dicentis: Venite, et videte opera Dei, quam terribilis in consiliis super filios hominum; sequentem vero apostolicum esse oportebat: ut his invitantibus, istis praedicantibus, eadem doctrina veteris ac novi Testamenti praedicatio contineretur.

6517
17. Hortatio ad laudem Dei veri

Horum igitur adhortatio refertur ad gentes, cum dicitur, VERS. 8: Benedicite gentes Deum nostrum. Non ex inani nostrum Prophetae sermo subjecit. Non utique illos, quos deos putabatis, heroum nomina, vel elementorum creationes, vel materiem metallorum, sed nostrum, et eum cujus opera recensentur, qui terribilis in consiliis super filios hominum, qui convertit mare in aridam, qui dominatur in virtute sua in aeternum. Hoc enim proprium apostolicae doctrinae est, Deum ex lege ac prophetis in Evangeliis praedicare.

6518
18. Deus publice laudandus

Sed id quod consequitur: Et obaudite vocem laudis ejus, intelligentiam confundit. Nam vox laudis, non ejus qui laudatur, sed ejus qui laudet, auditur. Et quomodo gentes ut vocem laudis obaudiant admonentur? Verum et hic latinitas nostra proprietatem dicti in translatione non reddidit. Nam hoc quod nobiscum scribitur: et obaudite vocem laudis ejus, a Graecis ita dictum est: kaiú ajkoutivsate thún fwnhún thðû aijnevsewû aujtouð. Quo verbo id significatur, ut obaudiri posse efficiant vocem laudis ejus: quod plenius intelliget, qui meminerit Dominum in Evangeliis dixisse: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, et quod in aure auditis, praedicate super tecta (Mt X, 27). Deus namque constanti et publica praedicatione laudandus est: neque debet in commemorandis virtutibus ejus fides nostra trepidare.

6519
19. De apostolorum et martyrum constantia

Sed quae tandem vox laudis ejus audiri efficienda est? Nempe ea quod credentium animam posuerit in vitam, quod apostolicae praedicationi et martyrum confessioni constantiam et perseverantiam largitus sit confitendi, quorum discursibus orbem terrae quibusdam quasi pedibus coelestis regni praedicatio transcucurrit. In omnem enim terram exiit sonus eorum (Ps XVIII, 5). Et alibi spiritalis discursus gloriam clamat Spiritus sanctus: Quam speciosi pedes evangelizantium bona, evangelizantium pacem (Rm X, 16)! Haec ergo vox laudis Dei praedicantium audienda praeconio est, Propheta testante, VERS. 9: Qui posuit animam meam ad vitam et non dedit commoveri pedes meos. Non enim humanarum comminationum terriculis a cursu praedicationis suae apostoli deflexi sunt: neque firmitas pedum insistentium a fidei gressu commota est, quin semper judicii et regni aeterni Dominum praedicarent.

6520
20. Quod pluribus convenit, de uno effertur ob unanimitatem

Locutus autem ex unius persona Spiritus prophetiae, rem ipsam non uni tantum nomini competere significat. Nam cum dixisset: Et non dedit commoveri pedes meos; subjecit, VERS. 10: Quoniam probasti nos Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. Sermo itaque coeptus ex uno refertur ad plures. Est namque unus Spiritus, et una credentium fides; secundum quod in gestis apostolorum est: Erat credentium anima et cor unum (Act. IV, 32). Atque ita cum ab uno coeptum designatur in plures, unanimitas docetur in pluribus. Sed quae tandem comparationis similitudo est, examinatos eos igni, sicut examinatur argentum? Et, ut arbitror, examinandi argenti illa sola ratio est, ut sordes quae ex prima terrae materie adhaeserint decoquantur, ut quae fraudulenter ex alterius metalli natura admixta fuerint purgentur. Deus itaque credentes in se non tamquam fidei eorum ignarus examinat: sed quia etiam secundum Apostolum tentatio probationem affert, examinantur credentes non ad cognitionem Dei, sed ad sui probationem: ut igne purgati, et ab admixtione vitiorum carnalium defaecati, splendeant examinatae innocentiae claritate.

6521
21. Martyrum poenae et victoriae

Tentationum autem genera et diversas martyrum victorias contuentes, scimus quibus modis anima ponatur in vitam, cujus contemptu desaevientibus poenarum ingeniis, a fidei gressu et testimonio non moventur. Alii enim in vinculis carcerum gloriantur, alii caesi in verberibus gratulantur, alii potestati irreligiosorum desecanda felicium capitum colla submittunt: plures in exstructos rogos currunt, et trepidantibus poenae ministris, ignem saltu devotae festinationis insiliunt: alii in profundum demergendi, non in aquas necaturas; sed in refrigerium aeternae beatitudinis decidunt, toto ipso se corpore Deo hostiam tamquam holocausta praebentes.

6522
22. Has praevidit David

Percurrit ergo per haec passionum genera ex persona apostolorum, Evangelistarum, martyrum propheticus sermo, dicens: Igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum. VERS. 11. Induxisti nos in laqueum, id est, in custodiae catenas. Posuisti tribulationes in dorsum nostrum, poenas scilicet verberum, quibus cum apostolis Petrus gaudet, et Paulus exsultat. VERS. 12. Imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam. Gloriosas videlicet martyrum mortes commemorat, gladii, ignis, profundi. Sed qui transit per ignem et aquam, non in his aboletus, sed in aliud per illa transducitur. Et quo transducatur Propheta non nescit, dicens: Et eduxisti nos in refrigerium. Hujus refrigerii et in loco alio meminit, dicens: Convertere anima mea in requiem tuam, quia Dominus benefecit mihi. Eripuit animam meam de morte, oculos meos de lacrymis, pedes meos de lapsu. Bene placebo Domino in regione viventium (Ps CXLIV, 7 et seqq.): animam videlicet suam in requiem beatae illius resurrectionis hortatus, in qua post mortis istius tempus omni humanarum calamitatum labe detersa, non doletur, non fletur, non peccatur, sed vivitur. In hujus igitur beatitudinis per ignem et aquam refrigerium educti sunt.

6523
23. Quod aqua, ignis et refrigerium spiritaliter intelligantur

Et ne aut pertranseuntis aquas natatus, aut transilientis ignem saltus, aut introductio in refrigerium communis alicujus et terreni loci requies significari existimaretur, adjecit, VERS. 13: Introibo in domum tuam in holocaustis. Holocausta sunt integra hostiarum corpora: quae quia tota ad ignem sacrificii deferebantur, holocausta sunt nuncupata. Per haec igitur genera poenarum, martyres in fidei testimonium corpora sua holocausta voverunt: ut in Dei domum, id est in coelestis domicilii habitationem consummatis hostiarum suarum sacrificiis introirent.

6524
24. Martyres et se et eos Deo vovent, qui ipsos imitaturi sunt

Sed quid tandem in hac corporum suorum oblatione voverunt? Scilicet ut per haec martyrii sui exempla gentes ad spem regni aeterni erudirent. Qui enim tum Christum praedicabant, non sibi quibus tum erat cognitus, sed nobis qui futuri adhuc eramus, vel quibus tum erat incognitus, praedicabant. Quae eorum praedicatio omnis posteritatis fidem ad martyrii desiderium accendit. Non enim causa alia praedicabant, nisi ut fidei suae et martyrii exemplo plures martyres erudirent. Quod Paulus docuit, dicens: Ego Paulus vinctus Christi Jesu pro vobis gentibus (Ep III, 1). Atque ob id in hujus praedicationis fructu Deo se vota reddere confitentur, dicentes: Reddam tibi vota mea, VERS. 14 et 15, quae distinxerunt labia mea. Et locutum est os meum in tribulatione mea. Holocausta medullata offeram tibi cum incenso et arietibus, offeram tibi boves cum hircis. An ignorat Propheta ex persona Dei in Spiritu se locutum: Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos (Ps XLIX, 9)? et: Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo (Ibid. XIII)? et rursum: Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis (Ps L, 18)? Cesset igitur opinionis nostrae error, ut haec vovisse martyres existimemus. Sed in martyriis posterorum reddunt Deo quae locuti sunt vota, ipsi quidem se primum Deo voventes, et se ipsos holocausta praebentes: quia in his domum Dei introibunt, in passionum suarum tribulationibus Pauli voce clamantes: Quis nos separabit a charitate Dei? tribulatio an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum (Rm VIII, 45)? et: Confido quod neque mors, neque vita, neque praesentia, neque futura, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Ibid., 38). Haec ergo in tribulatione primum beatorum Martyrum vota sunt, quae in tribulationibus suis loquuntur et spondent: tum deinde, ut ex nobis holocausta medullata consumment. Medullata ob id, quia fides animae et cordis officium est, resque haec voluntatis internae est. Cum incenso quoque arietes offeruntur. Quid autem sit incensum, ita hoc eodem psalmorum libro docemur: Fiat oratio mea tamquam incensum in conspectu tuo (Ps CXL, 2), in incenso, orationes intelligendas esse significans. Qui vero sub arietum nomine ostendantur, anterior psalmus ostendit, cum ait: Induti sunt arietes ovium (Ps LXIV, 14): in his enim tamquam in principibus gregum significat sacerdotes, quos doctrinae apostolicae eruditio cum orationum odore (Bonus enim, secundum Apostolum, in Christo odor sumus (2Co II, 15), ad martyrii studium prosequitur. Non solum autem arietes cum incenso offeruntur, sed etiam boves offeruntur, id est, contumacis naturae pecora in culturam Dei mitigantur, in hoc martyrium Christi nominis doctrinis apostolicis edomita.

6525
25. In eo autem quod dicitur: Offeram tibi boves cum hircis, virtutem verbi ex hebraeo in graecum demutati latinus sermo non tenuit. Nam quod nobiscum est, offeram tibi boves cum hircis; cum illis ita habetur, ajnoivsw soi bovaû metaú ceimavrjrJwn. CeivmarjrJoi cum Graecis non proprium, sed appellativum nomen hircorum est, et eorum maxime qui in ipso hiemis tempore editi sint. Et Scriptura hoc in loco tantum ceimavrjrJouû nuncupavit; caeteris autem locis travgouû quos nos hircos dicimus, posuit. Confirmat autem spiritalis intelligentiae sensum aliorum consonans sibi et concors translatio, qui pro ceimavrjrJoiû, travgouû kairivouû transtulerunt travgoi kaivrioi autem significantur, qui ex ipso tempore editi sunt; ceivmarjrJoi autem, quos hiems genuit: unde et torrentes eodem vocabulo graecitas nuncupat, quos ex nihilo in fluvios hiems auxerit.

6526
26. Martyrum exemplo martyrium subiere fidei ignari

Ergo cum ait bovaû metaú cimavrwn, non de pecudibus se loqui propheticus sermo demonstrat, sed in bubus Ecclesiae se homines ostendere, in ceimavrjrJoiû autem, eos quos ipsa persecutionis tempestas in martyrii gloria genuerit Scimus enim plures sacramentorum divinorum ignaros, exemplo martyrum ad martyrium cucurrisse: et extra scientiam fidei ante viventes, facto fidei praesentis edoctos, ipsam illam consummatae in martyrio fidei gloriam consecutos. Qualis fuit ille qui Dominum in ipsa sua damnatione confessus est, dicens: Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum (Lc XXIII, 42): Qui mox tale martyrii hujus a Domino munus accepit: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Ibid., 43). Hujus igitur similes apostolicae doctrinae eruditio Deo offert, cum hominibus diuturnae frugiferaeque culturae, sub ipsa desaevientis hiemis tempestate progenitos. Dicente autem Deo: Quo mihi multitudinem hostiarum vestrarum? Plenus sum. Holocausta arietum et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum nolo. Quis enim haec exquisivit de manibus vestris? superfluum est existimare, in bubus et hircis tamquam perfecta solemniorum vota placuisse.

6527
27. Diapsalma. Piis refert David sibi ei Deo indulta.Demutat ut in caeteris interjectio diapsalmae personam atque sensum, doctrinae tamen ordine non dissidente. Postea enim quam ex persona apostolorum, evangelistarum, martyrum, prophetarum ostenderat, quibus modis anima ejus posita esset in vitam, id est, per passionum poenas atque mortes, per quas in locum beatitudinis transisset reddens in holocaustis Deo vota: post hunc ergo sermonem quem omnem ad Deum habuerat, eos nunc quos ad holocaustorum solemnia erudierat affatur, dicens, VERS. 16: Venite et audite, et enarrabo vobis omnes qui timetis Deum. Advocat non incertos neque ad incerta. Nam qui sint quos advocet, docet: Omnes qui timetis Deum irreligiosis enim neque adeundi, neque audiendi voluntas est. Dehinc quid enarraturus sit significat: Quanta fecit animae meae. Hanc enim posuit in vitam, hanc in refrigerium induxit, haec in holocaustis domum Dei introibit.

6528
28. Quae oris et et cordis clamore meruit.Sed ut haec animae fierent, ex causis meruit ut fierent. Quibus vero causis meruit, edicit, VERS. 17: Ad ipsum clamavi ore meo. Meruit ergo bona animae, quia ad eum ore clamavit. Sed clamor oris plerumque mendax est: et non semper verborum sonus affectum mentis enuntiat. Sequi ergo clamorem oris debet et sensus: et secutus est. Nam Propheta connexuit: Et exaltavi sub lingua mea: non in lingua, sed sub lingua: in occultis scilicet linguae, et quodam intra se tacitae voluntatis eloquio. Quod idipsum in Evangeliis Domino placuit dicenti: Intra in cubiculum tuum, et claude ostium tuum, et ora: et pater tuus qui videt in absconso, reddet tibi (Mt VI, 6). Ergo nunc qui ore clamatus est, exaltatur sub lingua Deus.

6529
29. Meruit ei ob cordis puritatem.Sed qui sub lingua exaltatur, omni cordis puritate venerandus est: nec sufficit non egisse aliquid impium, si mente cogitatur impietas. Ab eo autem qui sub lingua exaltet Deum, hanc impietatis cogitationem abesse oportere Propheta docuit, dicens, VERS. 18 et 19: Injustitiam si conspexi in corde meo, non exaudiat Deus. Propterea exaudivit me Deus, et intendit voci orationis meae. Iniquitatem non modo re non effecit, sed nec corde conspexit. Vel certe iniquitatem non conspexit in corde, nullum scilicet vitium iniquae suae voluntatis in corde suo contuens: et ob id dignus audiri. In vitam enim ejus anima posita est, pedesque ejus non commoti sunt, et in refrigerium inductus est, et domum Dei introibit, et quae distinxerat labiis vota persolvit Deo. Honoris et gloriae confessione subnixus, ait, VERS. 20: Benedictus Deus, qui non amovit deprecationem meam, et misericordiam suam a me, laudem Dei coeptam in exordio psalmi, in fine confessus, cui gloria est in saecula saeculorum. Amen.

660
(
Ps 66 Vet. Lat.)


Hilarius - Super Psalmi 650