Hilarius - Super Psalmi 1183

LITTERA II. Beth.

In quo corrigit junior (Hil. adolescens) viam suam? In custodiendo sermones tuos. In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis. In corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem (Hil. peccarem) tibi. Benedictus es, Domine: doce me justificationes tuas. In labiis meis pronuntiabo (Hil. pronuntiavi) omnia judicia oris tui. In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. In mandatis tuis me exercebo (Hil. exercebor), et considerabo vias tuas. In justificationibus tuis meditabor.

1. Moribus bonis praestat a puero imbui. Consuetudinis vis

In secunda consequentium octo versuum littera ipse sibi Propheta his quibus responsurus sit proposuit, dicens, VERS. 9: In quo corrigit adolescens viam suam? Haec ex proponentis persona dicta sunt. Dehinc nunc tamquam respondentis confessio subditur, In custodiendo sermones tuos. Contuendum autem est, secundum eum quem in exordio habuimus sermonem, vera atque perfecta timoris Dei instituta sub his elementis litterarum contineri, quibus quasi ad usum confessionis Dei per ipsa infantiae rudimenta formamur. Ergo intelligendus est Propheta non otiose locutus esse, In quo corrigit adolescens viam suam? Omnem quidem aetatem optabile est ex his corporis sui vitiis ad innocentiae studium transferri: quia et sera licet emendatio utilis sit oblivione vitiorum. Sed placiturum Deo virum Propheta conformans, non exspectat post longam ac diuturnam criminum consuetudinem doctrina Dei et praeceptis timoris institui: sed rudes a peccatis annos, et aetatem adhuc criminum nesciam, vult non modo studiis aliquando innocentiae, sed etiam ipsa adolescentiae consuetudine imbui. Difficile est enim ab usitatis desinere, difficile est a familiaribus abstrahi, magnum in se consuetudo habet vinculum: et idcirco optimus ille fuerit cultor, quem non modo delictorum remissio sine crimine constituerit, sed ipsa illa praestiterit vitiorum ignoratio innocentem.

2. Juvenis Deo mancipati praerogativa

Novit Jeremias propheta aetatis hujus beatitudinem, dicens: Bonum, inquit, est juveni viro, cum auferet jugum grave in juventute sua: sedebit singulariter, et tacebit (Thren. III, 27). Non exspectat frigescentes senectute annos, nec emortuam jam per aetatem vitiorum consuetudinem. Vult longi praelii militem: vult eum Christi servum, quem ne ipsa quidem praeteritorum criminum recordatio polluat. Nam in his, qui jam provectioris aetatis crediderunt, inest quidem per donum gratiae praeteritorum indulgentia; sed non abest per conscientiae naturam gestorum recordatio. "Bonum, inquit, juveni auferre jugum grave." Onus istud rudes ad obediendum anni aegre ferunt: caeterum aetas tenera gravis oneris molestiam per virtutis incrementa non sentit. Sed suscepto in juventute onere quid faciet? Sedebit, inquit, singulariter et tacebit. Rarus iste est, cum quo perfectio timoris Dei per annorum augmenta concrescat: et idcirco singularis sedebit, lascivos adolescentiae coetus derelinquens, et ab ipso senum nuper credentium consessu remotus: quia ei non competit dicere, Delicta juventutis meae Domine ne memineris (Ps XXIV 7). Silebit etiam, congruam fidei et juventuti existimans taciturnitatem: non tumultibus negotiorum saecularium admixtus, sed per modestiam tacens, sola divina sacramentorum cognitione occupatus, et sermones Dei tacita rerum atque operum observatione custodiens.

3. An repellat Deus quemquam a mandatis

Redit deinde ad personam suam Propheta, ut id, quod superius dixerat, significasse de se nosceretur, dicens, VERS. 10: In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis. Competere bonitati Dei non videtur, ut a mandatis suis quemquam repellat: sed sermonum adjectio et virtus verborum, quae ex perfecta coelestis doctrinae ratione disposita est, nihil dubium, nihil contrarium in se habet. Qui ergo, secundum prophetam (Ezech. XVIII, 23), mavult peccatorum poenitentiam, quam mortem, numquid existimandus est a mandatis suis quemquam repellere? Procul sit istud existimare. Sed neque hoc nunc Propheta sentit, maxime qui in toto corde Deum perquisierit.

4. Quam hoc non senserit David

Sed absolutio difficultatum in his ipsis requirenda est, e quibus videtur exsistere. Propheta enim quid senserit, in promptu est noscere. Legimus scriptum in Jeremia (Jr XLVIII, 10), Maledictus qui facit opera Domini negligenter. Legimus et in Evangeliis scriptum, Omni enim habenti dabitur, et abundabit: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo (Mt XXV, 29). Ergo habens abundabit; non habens vero ipso illo quod habet indigebit. Propheta non est obnoxius maledictionis conditioni; quia non negligenter opera Dei egit, eum toto corde perquirens. Deinde confidenter petit, ne a mandatis Dei repellatur; quia eum toto corde perquirat. Secundum Evangelia enim habenti dabitur, et ei qui non habet etiam quod habet auferetur. Deus igitur non auferet nisi non habenti, secundum quod neque repellet nisi negligentem. Adeo autem bonitate plenus est, ut habentem abundantia muneretur: adeo vero non vult quemquam non habere, ut non habenti ipsum quod habet adimat.

5. Quem repellet

Neminem igitur nisi obnitentem repellit, neminem nisi negligentem rejicit. Hanc enim Propheta praetulit causam, cur se non repelli a mandatis Dei precaretur, quia non ex parte, neque per desidiam Deum, sed toto corde quaesisset: per quod intelligimus eum a mandatis repelli, qui per multam incuriam fuerit indignus admitti: et extra inhibentis invidiam est, quod de culpa proficiscitur non merentis.

6. Secreta Dei quaedam revelare piaculum est

VERS. 11. Tertius iste secundae litterae versus est: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccarem tibi. Meminimus simile huic dicto legi solere ubi dicitur, Mysterium regis bonum est abscondere. Meminimus et Paulum ad Corinthios adhuc in fide parvulos scribentem, quaedam Dei eloquia occuluisse, cum dicit: Lacte vos potavi, non cibo; nondum enim poteratis, sed neque adhuc potestis (1Co III, 2). Legimus et in Evangelio (Mt XIII, 44) in agro uberi atque fecundo repertum thesaurum, eumdemque empto agro occultari. Novimus neque margaritas ante porcos projiciendas esse (Mt VII, 6), neque sanctum canibus dare oportere. Ergo intelligimus quaedam nos cordis nostri secreto continere, quae divulgata inexpiabilis peccati culpam comparabunt. Ita enim dixit: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccarem tibi: quia cum caetera peccata secundum differentias rerum aut in nos ipsos aut in alios exsererentur; tamen tum fierent in Deum propria, cum quae occultorum cordium essent condenda secreto, haec in profanae cognitionis scientiam proderentur.

7. Justificationum scientia est Dei munus

Contuendus autem est in quarto hoc qui consequitur, versu ordo doctrinae. Primus versus de custodiendis ab adolescente mandatis Dei constitit: sequens, quia in toto corde Deum exquisierit, ne a mandatis Dei repellatur: dehinc quod sacramenta absconsa sapientiae et occulta Dei mysteria mentis suae secreto continuerit. Quarto nunc id deprecatur, ut justificationes suas eidem ostendat: et deprecatur confessionis honore praelato, dicens, VERS. 12: Benedictus es, Domine: doce me justificationes tuas. De justificationibus nonnulla aliqua anteriori sermone complexi sumus (Ad litt. 1, n. 12), et superfluum est eadem frequenter iterare. Maximus igitur ac praecipuus labor est, hanc justificationum Dei scientiam consequi, et humanae naturae infirmitas difficulter tot tantarumque rerum cognitionem consequitur: atque ob id ut doceatur orat, quia divinae bonitatis munus est, animi humani imperitiam ad congruam atque unicuique generi competentem officiorum observantiam temperare.

8. Judicia Dei inenarrabilia, non judicia oris Dei

Succedit deinde etiam de judiciis Dei sermo, quo dicit, VERS. 13: In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui. Quanta rerum, et nuncupationum differentia est. Primum a juventute mandata Dei custodiuntur, dehinc Deus toto corde inquiritur, tum Dei eloquia occuluntur, et justificationes disci desiderantur, nunc judicia praedicantur. Sed Propheta forte existimabitur a se excidisse, et vel suorum, vel alienorum dictorum immemor fuisse. In hoc enim psalmorum libro legimus: Judicia tua sicut abyssus multa (Ps XXXV, 7). Paulus apostolus ait: Inscrutabilia sunt judicia Dei (Rm XI, 33), et rursum propheta: Magna enim sunt judicia tua, et inenarrabilia (Sap. XVII, 1): et quomodo audebit propheta dicere: In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui? Sed nihil neque contra se, neque contra alium ejusdem spiritus propheta nunc elocutus est. Non enim ait, In labiis meis pronuntiavi omnia judicia tua; sed ait, Omnia judicia oris tui: sciens nonnullam differentiam esse judiciorum Dei, et judiciorum oris Dei. Numquid cum ait, Judicia tua sicut abyssus multa; dixit, Judicia oris tui sicut abyssus multa? Nunc autem ait, Judicia oris tui annuntiavi. Ea ergo, quae cognita esse per prophetas vel ex Dei verbis judicia esse potuerunt, et propheta non tacuit: quae idcirco praedicata sunt, ut docerentur.

9. Conscientiae rectae securitas. Opibus spiritalibus gaudet propheta

Post judiciorum autem oris Dei publicam et constantem praedicationem id sequitur, VERS. 14: In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. Non timet propheta vitae suae testes, sed in his delectatur: et ei conscientia spectantium se et contuentium jucunda est. Trepidat enim ad omnem intercessionem pollutae conscientiae metus: caeterum ubi constans innocentis vitae fiducia est, plurium testium interventio grata est. Sed non de communis cousuetudine gaudii jucundus propheta est: delectatur enim sicut in divitiis omnibus; non tantum in divitiis, sed in divitiis omnibus. Sunt opes in auro, sunt in argento, sunt in pecuniis, sunt in vestibus, sunt in domibus, sunt in agris; eorumque aut vitibus, aut oleis, aut frugibus: sed Domini propheta doctrinarum fruge perfectus est, et legis ac prophetalium institutionum facultatibus dives est: et anteriore licet tempore, non tamen evangelicorum et apostolicorum praeceptorum ignarus est. Novit enim et has divitias Paulus ad Corinthios loquens: Gratias ago Deo meo semper pro vobis super gratiam Dei, quae data est vobis in Christo Jesu: quoniam in omnibus ditati estis in ipso, in omni verbo et in omni scientia (1Co I, 4). In his ergo dives est, et in his delectatur propheta. Caeterum non est existimandus saecularium opum comparatione delectatus esse, qui nisi cum contemptu atque inopia saeculi dives in Domino esse non potuit.

10. Has exercitationes conservat

Delectatus autem in viis testimoniorum Dei, opus delectationis suae agere debebat; et non ambiguum est quin agat. Ait enim, VERSU 15: In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas. Exercitatione igitur et assiduitate opus est, ut usus rerum necessariarum retineatur; quia periculosa est humanarum mentium et molesta desidia: ac ne otii consuetudo subrepat, assiduitas exercitationis adhibenda est. Sed retentus etiam hic ordo rationis est. Nam prius exercendum est in mandatis Dei; tum deinde viae ejus considerandae: quia nisi fidelium operum usus praecesserit, doctrinae cognitio non apprehendetur; et agendum a nobis antea fideliter est, ut scientiam consequamur. Vias ergo, secundum superiorem expositionem (num. 10), legem, prophetas, omnia Evangelia, et apostolos esse existimamus: quos in mandatis Dei se exercens Propheta consideravit, ut noverit.

11. Mandata. Justificationes. Meditationis et exercitationis usus. Conclusit autem octavum numerum hoc, VERSU 16: In justificationibus tuis meditabor, non obliviscar sermonum tuorum

A doctrinae perfectae ordine Propheta non excedit. In justificationibus Dei, quas doceri se oravit, exercetur, sicut meditatur in mandatis. Mandatorum enim haec est ratio, quia nos ad observantiam atque opus innocentiae instituunt: ut illud est, Non occides, non moechaberis, et caetera his similia. In his ergo exercetur (quia in his operationis est usus), per praesentium se exercitationem ad futura confirmans. Justificationes autem sunt, quibus hebraeus puer sex annis servus, liber deinceps anno septimo fiet; et post sex annorum fructus, ager otiosus relinquendus est, et caetera in justificationum observantiam constituta, quae ingentem in se habent futurae spei meditationem per negotii praesentis effectum. Atque ideo in his meditatur, ut in mandatis exercetur: quia exercitatio usum retinet consuetudinis institutae; meditatio autem se in id quod nondum obtinuit extendit; ut per meditationem id quod expetit consequatur: quae meditatio justificationis id consequitur ne sermonum et promissionum subrepat oblivio.

Explicit littera II.

1184
Incipit littera III. feliciter. LITTERA III. Gimel.

Retribue servo tuo, et vivam: et custodiam sermones tuos. Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua. Concupivit anima mea cupere justificationes tuas (Hilarius, ut desiderem judicia tua) in omni tempore. Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis. Aufer a me opprobrium et contemptum: quia testimonia tua exquisivi. Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in tuis justificationibus. Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consolatio (Hilarius, et consilia) mea justificationes tuae sunt.

1. Insontis vox est, RETRIBUE

Quibus non est constans emundati cordis conscientia, precari ista Prophetae voce non possunt, VERS. 17: Retribue servo tuo. Si enim digna secundum opera nostra retributio aderit, in peccatorum ac delictorum nostrorum poenis manebimus. Satis est autem, si cui vel haec saltem fiducia gratulandi ad Dominum fuerit: Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum injustitias nostras reddidit nobis: quia secundum altitudinem coeli a terra longavit iniquitates nostras a nobis; quia ipse cognovit figurationem nostram (Ps CII, 10). Magnum est tantam in se Dei misericordiam recognoscere, et scire consuetudinem criminum procul a se abesse, et dignum Dei misericordia se esse coepisse. Propheta autem hic, in cujus scilicet corpore habitatio Dei digna est, quia sancto Spiritu plenus non communia nec terrena cogitat et effatur, libertatis ejus est, ut oret, Retribue servo tuo.

2. Non insolenter a David profertur

Sed forte insolentis istud audaciae est, sine aliqua confessionis modestia meritum retributionis optasse, nec se in corpore situm, id est, in vili atque in humili sorte esse meminisse. Exclusit autem Propheta omnem de se vanitatis ac jactantiae opinionem. Nam cum dixisset Retribue ex fiducia innocentiae; servo tuo ex servitutis officio et ex conditionis suae confessione subjecit. Constanter igitur haec postulat, qui se Dei servum, non peccati esse meminit: quia omnis qui peccat, servus est peccati (Jn VIII, 34).

3. Vita vera non est hujus temporis

Vivam, inquit, et observabo sermones tuos. Vivam atque observabo non praesentis temporis res est; sed significatio sermonis hujus in futurum se tempus extendit. Scit enim Propheta quando beata illa et vera viventium vita sit. Nunc enim et in pulvere mortis manemus, et in mortis corpore sumus, a quo se liberari Apostolus orat, dicens: Miser ego homo, quis me liberabit a corpore mortis hujus? (Rm VII, 24.) Habemus autem etiam nunc admixtam nobis materiam, quae mortis legi et peccati obnoxia est; et in hujus caducae carnis infirmisque domicilio corruptionis labem ex ejus consortio mutuamur: ac nisi glorificato in naturam spiritus corpore, vitae verae in nobis non potest esse natura. Audiamus eum, qui se meminit in corpore mortis habitare dicentem: Quia vita nostra absconsa est cum Christo in Deo (Col. III, 3 et 4). Cum autem Christus apparuerit vita nostra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Hanc ergo retributionem sibi Propheta orat, ut vivat: futurae hujus vitae tempus in loco altero docens, quo ait: Et placebo Domino in regione viventium (Ps CXIV, 9). Scit hanc mundi istius sedem regionem non esse viventium. Scit nos adhuc secundum praefigurationem legis emundandos esse. Nunc enim admiscemur morticinae: et in lege quisquis mortuum contrectat, immundus est (Num. XIX, 11).

4. Lex de mortuo non contrectando; qui intelligenda

Sed absit istud, ut quidquam horum in lege corporaliter intelligatur, tamquam per contrectationem mortui quisquam fiat immundus. Joseph ossa egrediens Aegyptum Moyses ipse lator legis abstulit (Ex XIII, 19), Eliseus mortuo ut eum vivificaret incubuit (IV Reg. IV, 34): Dominus ipse mortuos manu apprehensos in vitam retraxit (Mt IX, 25): et contrectatio mortui si immundum effectura fuisset, nequaquam a tantis viris, neque a Domino violata lex esset, ipso dicente: Non veni legem solvere, sed adimplere (Mt V, 17). Sed quia lex umbra est futurorum bonorum; idcirco per hanc praeformatam significantiam docuit nos in hoc terreni et morticini corporis habitaculo mundos esse non posse, nisi per ablutionem coelestis misericordiae emundationem consequamur, post demutationem resurrectionis, terreni corporis nostri effecta gloriosiore natura.

5. Baptismata sunt diversa

Et forte si quis existimet sibi in Sacramento baptismi perfectam illam innocentiae, et coelesti vita dignam redditam puritatem; Joannem Baptistam dixisse recolat, Ego quidem baptizo vos in aqua poenitentiae; qui autem post me venit, fortior me est (Mat. III, 11): ipse vos baptizabit Spiritu sancto, et igni: ipsum autem Dominum baptizatum a Johanne (Lc III, 21) cum adhuc esset in corpore meminerit locutum, Adhuc habeo alio baptismo baptizari (Lc XII, 50). Est ergo, quantum licet existimare, perfectae illius emundatio puritatis etiam post baptismi aquas reposita: quae nos sancti Spiritus sanctificet adventu, quae judicii igni nos decoquat, quae per mortis injuriam a labe morticinae et societate purgabit, quae martyrii passione devota ac fideli sanguine abluet.

6. Mandatorum non est hic perfecta custodia

Et idcirco sanctus Propheta victurum se dicit esse cum vivat, per hanc scilicet umbram vitae ad veram illam regionem viventium transferendum. Secundum quod exemplum, ut dixit vivam; ita et (Subaud. dicit) custodiam sermones tuos. Custodiuntur interim secundum apostolum Paulum pro parte et per speculum (1Co XIII, 9 et 12). Sunt enim multa saeculi scandala, quae prohibent perfectam in nobis mandatorum esse custodiam. Taceo de naturis corporum, quae nos interim aut per infirmitatem, aut per incentiva vitiorum imperfectos esse compellunt. At vero morte victa, et aculeo ejus obtuso, et cum facie ad faciem audiemus atque cernemus; tunc vere et vivemus, et mandata Dei servabimus.

7. Lege adumbrata: haec optat David cernere

Ordo intelligentiae, qui primo versu continetur, hic idem in consequentibus est. Ait enim, VERS. 18: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Scit mortalibus oculis atque corporeis nubem obscuritatis obsistere. Scit ea quae corporaliter in lege praecepta sunt, umbram esse et speculum futurorum. Legem quidem legit: sed optat legis mirabilia contueri. Meminit sancta esse sabbata: sed in aeternorum sabbatorum requie esse desiderat. Utitur quidem azymis panibus: sed fermentum ejicere naturae veteris festinat. Immolat paschae ovem: sed assistere ei qui per Joannem revelatur Agno concupiscit (Jn I, 29). Septimi anni legi satisfacit: sed ipse exactis septem millibus, saeculi esse liber expostulat. Jubilei quinquagesimi anni legem explet: sed pentecostes remissionem ac renovationem obtinere festinat. Scit ex praecepto Dei secundum coeleste exemplar et altarium a Moyse institutum, et Aaron sacerdotali habitu ornatuque vestitum: sed Principis (Christi) sacerdotum, in cujus exemplum haec fiebant, interesse ministeriis properat. Induci quoque in terram sanctam, terram fluentem lacte et melle, tamquam totius hujus orbis peregrinus orat. Universa quidem ista Judaei corporaliter gerunt: sed haec Paulus aliter intelligit, dicens: Scimus enim quia lex spiritalis est (Rm VII, 14). Haec igitur legis mirabilia, quae velatis oculis adumbrantur, Propheta orat ut cernat: scilicet ut caduco atque infirmo corpore absolutus, haec quae per corporalem observantiam legis magna et mirabilia in coelis praefigurantur, adspiciat.

8. Peregrinandum a carne

Non demutatur affectus orantis. Post haec enim ait, VERS. 19: Accola ego sum in terra; ne abscondas a me mandata tua. Accola non juris sui terram incolit, sed alienam: neque peregrinus fructum ex ea temporariae operationis exspectat. Novit incolatus hujus Apostolus ordinem, dicens peregrinandum a corpore et cum Christo manendum esse (2Co V, 8). Propheta itaque quasdam imagines coelestium conversationum fide cernens, licet corpus incolat, tamen rem non suam incolit, oculis mentis in coelum erectis. Scit in coelo thesauros collocandos; quia ubi thesaurus sit, illic et cor futurum sit (Mt VI, 21). Non erat illo sensu suae terrae accola, qui in evangelica comparatione horrea extruit capacia ingentium fructuum, et animam suam per praesentium copiam ad delicias adhortatur; stultus anima ipsa eadem nocte privandus (Lc XII, 18 et seqq.).

9. Mandatum unum lucidum, alia absconsa

Ergo accolam se propheta confitens, orat ne mandata Dei a se occulantur. Nemo enim nisi peregrinus corporis sui, cognitione mandatorum Dei dignus est. Quod mandatum Dei quod lucidum sit, et illuminans oculos (Ps XVIII, 9); absurde nunc videbitur dixisse, ne sibi mandata Dei occulantur, quae hoc naturae in se habent, ut et lucida sint, et illuminent. Sed negligentia aurium affert sensus difficultatem. Illic enim mandatum lucidum et illuminans est, hic mandata absconsa sunt. Lucidum mandatum est, per quod ad contuendum lumen mandatorum illuminamur. Per mandatum quod in lege primum est, quo Deum ex tota anima et ex tota virtute amare praecicipimur (Deut. VI, 5), digni illuminatione cognitionis efficimur. Et sicut de gloria in gloriam transibimus; sic et in lumine videbimus lumen, sic et per speculum faciem ipsam aliquando cernemus. Per hoc enim nunc corporalis vitae mandatum, sacramento baptismi et praecepto Dei illuminamur, et lumine utimur, et in gloria manemus. Per hoc rursum ex mandato mandata cernemus, per hoc ex lumine lumen videbimus, per hoc ex gloria in gloriam transferemur.

10. Angelorum ministeria sunt diversa

Scit autem in coelis Propheta plura Dei esse mandata, scit per diversitatem ministeriorum diversas esse praeceptorum observantias, angelorum, archangelorum, thronorum, dominationum, potestatum, et principatuum. Quos utique necesse est, ut nominibus, ita et officiis esse diversos, perpetuam tamen mandatorum custodiam pro naturae suae firmitate retinentes. Atque ob id revelari sibi coelestium mandatorum sacramenta orat: quia sciat se in terrae hujus corpore esse peregrinum.

11. Vers. 20. Quartus hic tertiae litterae est versus: Concupivit anima mea, ut desiderem judicia tua in omni tempore. Non est Prophetae hujus cum caeteris communis vel saeculi sermo: altius sub significatione familiarium verborum intelligentiae suae extulit sensum, dicens: Concupivit anima mea ut desiderem judicia tua in omni tempore. Multis enim videbitur rectius dictum fuisse, desiderat anima mea judicia tua in omni tempore. Et forte quidam existiman id ipsum sub his dictis contineri.

12. Judicia Dei quam tremenda homini

Sed meminit Propheta, arduum esse et naturae humanae periculosissimum, Dei desiderare judicia. Cum enim nemo vivens in conspectu ipsius mundus sit; quomodo desiderabile judicium ejus potest esse? An cum ex omni otioso verbo rationem simus praestituri, diem judicii concupiscemus, in quo nobis est ille indefessus ignis subeundus, in quo subeunda sunt gravia illa expiandae a peccatis animae supplicia? Beatae Mariae animam gladius pretransibit, ut revelentur multorum cordiam cogitationes (Lc II, 35). Si in judicii severitatem capax illa Dei Virgo ventura est, desiderare quis audebit a Deo judicari? Job omnium humanarum calamitatum militia et victoria perfunctus, qui cum tentaretur, ait: Dominus dedit, Dominus abstulit, sit nomen ejus benedictum in saecula (Job I, 21), cinerem se esse confessus, audita de nube Dei voce non loquendum sibi ultra esse decrevit (Job. XL, 1). Et quis erit ausus Dei desiderare judicia, cujus vocem de coelis nec tantus propheta sustinuit (Job XLII, 3 et 6), neque apostoli consistentes in monte cum Domino ferre potuerunt (Mt XVII, 6)?

13. Eam innocentiam sibi optat David, qua fiant non tremenda

Tenuit itaque Propheta humanae et naturae et conscientiae modum, dicens, Concupivit anima mea, ut desiderem judicia tua in omni tempore. Non enim judicium desiderat, sed ut desideret concupiscit: desiderii eum cupiditas, non judicii continebat. Concupiscit enim desiderare, scilicet ut in tanta innocentia maneat, ut tuto jam et sine metuendi judicii terrore desideret: rem ipsam nondum per conscientiam humanae conditionis desiderans; sed ejus desiderium, et conscientia perfectae ut proveniat innocentiae concupiscens. Scit vero continentem et indefessam desiderii hujus concupiscentiam esse oportere: atque ideo adjecit: in omni tempore, nullum scilicet docens otium nobis esse debere, quin semper desiderii hujus cupiditate teneamur.

14. Superbia provocat in nos iram Dei

Deinde loquitur, Vers. 21: Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis. O infelix superbia, quae dedignatur sub praeceptis coelestibus vivere, quae mandata divina animi infidelis tumore fastidit! Plurima sunt humanorum vitiorum crimina, et diversae atque innumerabiles peccatorum operationes: sed nulla magis provocandae in nos irae Dei, quam superbiae causa est. Increpasti enim non avaros, non lascivos, quibus utique increpatio debita est, sed superbos; quia plures per superbiam, qua humana contemnunt, etiam Deo obsequi spernunt.

15. Inania reddit opera bona

Sed sint licet praeclara caetera fidei opera, et in omni divinorum praeceptorum custodia devotio immoretur: tamen subrepente superbia, memoria eorum quae recte operamur abolebitur. Quanto evangelicus ille pharisaeus labore se in vitae viam statuit, ne in alienam rem rapax esset, ne in quemquam injuriosus existeret, ne adulteriis dissolveretur (Lc XVIII, 11 et seqq.)? Laboravit bis in sabbato jejunans, suumque corpus per abstinentiam cibi ingenti patientiae virtute confecit. Quanto deinde labore avaritiae vincendae, decimas substantiae suae in usum egentium intulit? Quid his praeclarius? quid eorum opere difficilius? Sed incidit in superbiae laqueum, dicens: Quia non sum sicut peccator iste et publicanus (Ibidem): et infelix hoc vitio ex ingentibus operibus cecidit in crimen, et insolens per hanc virtutum suarum gloriam factus, justificato magis publicano recessit.

16. Paulus qui ab ea liberatus

Sed quid de Pharisaeo dicimus? Apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Jesum Christum (Ga I, 1), adversus quem diabolus omni virtutis suae arte luctatus est, angelum Satanae qui se colaphizaret accepit (2Co XII, 7 et 8)): ut per passionum omnium indefessas molestias, nulla superbiendi occasio per otium temporis posset irrepere. Ipse quoque eligendi et constituendi sacerdotis quamdam legem ferens, cum jam eum in his quibus episcopum dignum est virtutibus collocasset, neophytum eligi vetuit, ne superbiret, dicens: Non neophytum, ne inflatus incidat in judicium diaboli (1Tm III, 6): id est, ne per recens adeptam regenerationis gratiam insolescat, vult illum multo passionum bello ante tentari, vult multis humilitatis et fidei stipendiis provehi. Cor enim humiliatum Deus non spernit, et sacrificium optimum cor contribulatum (Ps L, 29), (Lc XIV. 11).

17. Superbia humana despicit, divina negligit

Et idcirco maledici qui declinant a mandatis tuis, quia increpantur superbi: quia per superbiam animi insolentis, et humana despicimus, et divina negligimus. Sed virtus verbi hic collocati non negligenter est audienda. Promptum enim fuerat dicere, Maledicti qui non obtemperant mandatis tuis. (De uno et de plurimis mandatis in superiore versu (sup. num. 9 et 10) competentia diximus.) Maledicti autem sunt, qui per hanc prophetiae doctrinam eruditi, a mandatis Dei declinant, id est, per vitiorum praesentium desideria ab spe aeternorum mandatorum decidunt. Qui enim declinat, id in quo est devitat, et ex alia parte in aliam deducitur, et deflexu quodam de itinere decedit. Vel leviter ergo declinantem a mandatis Dei maledictionis sententia comprehendit: ut intelligeremus quanti periculi res esset, ea omnino ignorare nos; a quibus declinare maledictum est.

18. Opprobrium merentur peccata

VERS. 22. Aufer a me opprobrium et contemptum; quia testimonia tua exquisivi. Peccata opprobrio sunt digna: et idcirco peccatores exurgent in opprobrium aeternum (Dn XII, 2). Quod autem peccata omnia opprobrio sint digna, in Evangeliis discamus, tum cum Dominus exprobrare civitatibus illis coepit, in quibus plures virtutes ejus effectae essent nec poenituissent, Corozaim et Bethsaidae (Lc X, 15). Quod ab illis coeptum, necesse est ut in omnes ejusdem criminis pares fiat; et tunc humano generi exprobret non poenitenti, neque in viam evangelicam pergenti, id quod psalmo continetur: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? (Ps XXIX, 10.) Exprobrat enim superbis atque maledictis, cur nihil in sacramento sanguinis sui atque mortis utilitatis suae esse existimaverint; cum ille nostri causa et natus et passus et mortuus sit.

19. Avertit confessio, modo exquirantur etiam Dei testimonia

Tenuit etiam Propheta rationem infirmitatis humanae. Scit inesse quaedam, quae per Dei misericordiam auferenda a nobis sint. Scit Deum tali peccatorum nostrorum confessione orandum, ut etsi digna arguitione habeamus, non tamen arguamur: confitendum enim crimen est, ut obtineatur et venia. Scit deinde post arguitionem in contemptum, id est, in nihilum gentes aestimari; quia scriptum sit: Omnes gentes nihil sunt, et omnia quae a malitia sunt, in nihilum aestimata sunt (Is XL, 17). Sed secundum Prophetae exemplum auferri a nobis opprobrium et contemptum hac spe ac fiducia deprecari nos oportet: ut addamus ad id quod dicitur: Aufer a me opprobrium et contemptum, et (etiam) id quod sequitur: Quia testimonia tua exquisivi. Et testimonia Dei exquirit, ut argui non debeat; et auferri a se opprobrium contemptumque precatur, ut verecundiam non derelinquat: esse quidem in natura sua confessus arguitionis et opprobrii causam quam a se deprecatur auferri; sed per devotionem exquisitorum testimoniorum eam sperat auferri.

20. Principibus mundi perosa fides

Exquirit autem testimonia Dei Propheta, non in otio, neque in insolentia rerum secundarum, sed exquirit multis adversus se residentibus, multis adversus se colloquentibus, dicens, VERS. 23: Etenim sederunt principes, et adversum me detrahebant. Scit omnem prophetiae fidem mundi hujus perosam esse principibus: scit Apostolos cunctis futuros propter Christianum nomen odiosos. Sedent adversus Prophetam principes, et detrahunt tunc, cum audiunt etiam dicentem, Audite verbum Domini principes Sodomorum, attendite legem Dei populi Gomorrhae (Is I, 10). Ex consilio enim talium Esaias sectus est, Jeremias quoque carcere clauditur, Daniel leonibus fame ad saevitiam incitatis objicitur, Zacharias inter templum et altare occiditur, apostoli caeduntur, desecantur, crucifiguntur: ut praedicatio Dei auferatur, ut doctrina prophetiae inhibeatur, ut vitae aeternae via obsepiatur. Sed hos principum consessus et haec obtrectationum eloquia sprevit fides constans. Consequitur enim: Servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis. Obstrepentibus illis videlicet, et totis poenarum armis inhibentibus, in exercitationibus justificationum Dei spiritus perseverat.

21. Meditatio et operatio legis aeternorum est praeparatio

Sed, ut jam superius tractavimus (Litt. 2, n. 11), exercitatio justificationum et meditatio testimoniorum illa est, qua cum legis opera per corporales efficientias exerceantur; exercitatione justificationum tamen et testimoniorum meditatione, bonorum aeternorum per praesentium meditationem quaedam praeparatio comparatur. Sed testimoniorum meditatio unde oriatur ostendit. Adjecit enim, VERS. 24: Et consilia mea justificationes tuae; omnem scilicet vitae curam, omnes consiliorum varios diversosque motus intentos esse justificationibus confitens Dei in Christo Jesu, cui gloria et honor in saecula saeculorum. Amen.

1185

Hilarius - Super Psalmi 1183