Hilarius - Super Psalmi 2364

2364

LITTERA XIII. Mem.

Quomodo dilexi legem tuam, Domine? tota die meditatio est mihi. Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in aeternum mihi est. Super omnes docentes me intellexi: quoniam testimonia tua meditatio est mea. Super seniores intellexi: quia mandata tua exquisivi. Ab omni via mala prohibuisti (Hil., prohibui) pedes meos: ut custodiam verbum tuum. A judiciis tuis non declinavi: quia tu legem posuisti mihi. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel et favum ori meo. A mandatis tuis intellexi: propterea odivi omnem viam iniquitatis.

1. Psalmi hujus utilitas

Utile hoc nobis ac necessarium Prophetae opus est, quo ad perfectam Dei cognitionem atque obeditionem edocemur. Duabus nos rebus maxime infirmitati nostrae congruis instituit; ut et Deum qui ignoratus sit noverimus, et mandatis ejus secundum voluntatem decreti sui obtemperemus. Perfectum enim Legis et Prophetarum et Evangeliorum virum in omni psalmi istius corpore Propheta conformat vel ex sua, vel ex alterius quem instituat persona, cui in fiducia sit, haec de se quae subjecta sunt praedicare. Est autem dignum contueri, qua verborum diligentia, qua intelligentiae absolutione nos in singulis quibusque dictorum generibus Propheta confirmet.

2. Differat facere et amare. Amor legis quantus in David

Dicit enim in tertiae decimae litterae versu, VERS. 97: Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio est mihi. Promptum utique fuerat dixisse: Quomodo feci legem tuam! Sed quia majus meritum est, amantem aliquid potius agere, quam timentem; idcirco ait: Ut dilexi legem tuam. Differt enim longe obsequium amoris a timoris officio: nec habet gratiam voluntatis, necessitatis operatio. Non omnia enim ad perfecti obsequii consummationem sibi illa sufficiunt, quae quamvis opus suum impleant, tamen quia coacta sunt, merito plenae gratiae indigent. Vult igitur Propheta opus suum dilectionis potius, quam terroris esse: et ex charitate obsequium suum, non ex metu suscipi. Multi jejunant, dum a nobis objurgari timent. Multi aliquid in usum indigentium praebent, dum exprobrari irreligiosam avaritiae suae et inutilem cupiditatem pertimescunt. Multi ecclesiam adeunt, dum argui absentiam suam et negligentiam erubescunt. Sed non omnes id quod faciunt, et amant. In amorem ergo non potest incidere necessitas obsequelae: quia nemo id quod diligit non vult. In facto vero potest non subesse dilectio, dum id efficitur, quod non fecisse aut terror aut pudor sit. Sed Propheta in nullo infirmus est. Quod amat facit, et quod facit indeficienter exercet. Legem enim, quam diligit, omni die et sine intermissione meditatur. Non subrepunt alia occupationum studia, non interveniunt diversi saecularium curarum aestus, nec in eum incidit, interjectu novae alicujus cogitationis, oblivio: semper idem est, et in eodem est. Tantus ipse in dilectae sibi legis meditatione est, quantus dies universus in tempore sit.

3. Idolorum cultoribus prudentiorem eum esse non magnum est

VERS. 98. Et quia, ut superius commemoravimus, legis et prophetarum atque evangeliorum hominem in se Propheta demonstrat; ait in consequenti, versu: Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo; quoniam in saeculum mihi est. Mandata Dei prudentius Propheta, quam inimici ejus, intelligit. Sed quid commune nobis et inimicis nostris in praeceptis est Dei, qui ea non solum ne mediocriter quidem comperta habent, verum ne initium saltem cognoscendi consectantur? Et quid magnum, si inimicis suis in mandatis Dei Propheta prudentior sit? Quando enim inanimantia saxa aut metalla aut ligna venerantes consequi aliquid de viventis atque aeterni Dei cognitione potuissent, ut his comparatus fieret Propheta prudentior? Sed omnis hic impiorum error ipsum illud nomen (supple, aeterni Dei) cum Lege et prophetis et apostolis respuit , detrectat, horrescit.

4. Haeretici ac Judaei, inimici quos prudentia superat

Sed habet alios Propheta hic sanctus inimicos, quibus prudentius in mandatis Dei est eruditus. Mandatum Dei in prophetis et in lege haeretici habent: sed nullo eorum per imperitiam irreligiosae voluntatis utuntur. Mandatum legis Judaei tamquam proprium et haereditarium sibi vindicant, sed spiritalis circumcisionis auctorem non habentibus, quid circumcisio in signo tantum constituta jam proderit? quid sabbati religio Dominum sabbati nescientibus opis afferet? quid paschae agnus, liminum sanguis, et azymorum festivitas, agnum Dei et azyma sinceritatis et sanguinem salutis ignorantibus auxilii praestabit? Mandata exercent; sed efficientiam mandatorum et tempus ignorant. Legem legunt; sed eam, legente et nesciente Judaeo, Christianus intelligit. Inimicus plane hic Prophetae est, parricidales manus unigenito Dei filio inferens, et salvatorem generis humani et vitae aeternae largitorem morte quantum in ipso est condemnans. Prae his ergo omnibus in Dei mandato prudentior est.

5. Ii doctores, qui inimici. David scientia a Deo

Atque ut absolute hos inimicos significasse intelligeretur, id quod consequitur adjecit, VERS. 99: Super omnes docentes me intellexi, quoniam testimonia tua meditatio mea est. Didicisti, o David, a Moyse legem, et Aaron tibi sacrificiorum omnium doctor est, Jesus iteratae circumcisionis magister est, Samuel ungendi tibi sacramentum in temetipso et prophetae et regis ostendit: quid est istud quod loqui ausus es, quod super omnes docentes te intellexeris? Sed superior versus, super quos omnes docentes se intelligat, ostendit, id est, super inimicos. Et rursum hic, qui nunc est versus inferior, qui inimici sint declarat, id est, omnes docentes. Claves enim coelorum se habere profitentur, et doctores esse se legis gloriantur. Et cum omnia legis testimonia adventum Domini nostri Jesu Christi testentur, super doctores suos Propheta intelligit: quia (al. qui) unigenitum Dei filium in carne venturum, testimonia ejus meditans, semper expectet. O felix discipuli intelligentia! o doctorum mirabilis imperitia! Docentes nesciunt; et intelligunt qui docentur. Caret autem Propheta vitio jactantiae: intelligentiae enim praestantiam unde adeptus esset ostendit. Nam superius ait, quod super inimicos suos prudentior a Deo in mandatis ejus esset effectus. Intelligentia enim omnis ex eo est, qui prudentiorem esse eum constituit. Super docentes se ergo intelligit.

6. Datur exquirenti. Senior, populus anterior

Et quia interdum ex naturae diversitate soleat accidere, ut discipulus prudentior sit magistro; tamen hoc ipsum diligentiae suae et studii esse demonstrat. Ait enim, VERS. 100: Super seniores intellexi: quia mandata tua exquisivi. Et super docentes intelligit, et super seniores intelligit, doctrinae atque intelligentiae suae officium cum ipsa temporis antiquitate demonstrans, id est, populi ante se anterioris significans aetatem. In quo utrumque convenit, ut et antiquior sit, et se putet esse doctorem. Sed super eum ille intelligit, qui et docetur et junior est. Intelligit vero, quia mandata Dei exquisierit, quae doctor dum se docere credit, ignorat.

7. Scientiae fructus

Consequens autem est, ut qui super seniores et doctores intelligit, fructum intelligentiae suae reddat, scilicet ut ea, quae cognita et perfecta habere coepit, exerceat. Et videamus an hoc ipsum in consequentibus sit. Ait enim, VERS. 101: Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verbum tuum. Perfecta haec et evangelici viri vox est, ab omni se malitiae via abstinere, et tot ubique occurrentibus erroris semitis, nulla earum per quam nequitia adeatur incedere.

8. Vitia arcenda, ut verbi Dei possit esse custodia

Sed altius nescio quid in eo Propheta significat, cum dicit, Prohibui pedes meos. Natura corporis nostri ferimur in omnem criminum cursum: et humanarum cupiditatum impetus in hanc nos viam cogit. Sed qui super seniores et docentes intelligit, per intelligentiae doctrinam se prohibuit, et exeuntem procurrentemque revocavit. Resistendum ergo est et obnitendum, ut nosmetipsos ab omni via mala primum arceamus, tum deinde si quis nos instinctus eo coeperit ferre, retrahamus: et prius nostramet ipsi potestate sumus inhibendi, ut deinceps custodiamus Dei verbum. Antea autem propria inhibitione opus est, ut possit Dei verbi esse custodia. Neque enim quisquam verbum ante custodiet, et tum probibere se poterit. Prohibitio enim ea demum est, ut id quod fiebat, fieri arceatur: custodia vero tum firma est, cum se quis a malis inhibens, bona observat sine intermissione custodiae.

9. Verbi Dei vera custodia

Qualis autem custodia verbi Dei esse debeat, sequens versus docet. Sequitur enim, VERS. 102: A judiciis tuis no declinavi: quia tu legem posuisti mihi. Haec est igitur vera custodia, nullam in partem a Dei se judiciis deflectere, neque levi saltem declinare decessu; sed intentum semper, et semper immobilem in eo in quo institit permanere.

10. Lex evangelica lege Moysi continetur, homini dal spem gloriae Dei

Non declinat autem, quia legem sibi Dominus statuerit. Legem quidem Moyses statuerat; sed hic idem propheta in psalmo altero oraverat, dicens: Domine, constitue legislatorem super eos: sciant gentes quoniam homines sunt (Ps IX, 21). Ea enim lex, quam Moyses scripserat, paedagoga nobis in Christo fuit: et idcirco super docentes se et seniores intellexit, quia legem evangelicam, quae Moysi lege continetur, intelligit. Haec ergo per Dominum nostrum lata est, haec omnem hominem in scientiam Dei erudivit. Et idcirco ad id quod dixerat: Constitue legislatorem super eos; adjecit: Sciant gentes quoniam homines sunt: id est, ex terra genitae et in cognitionem Dei ex limo conformatae. Quod enim antea per ignorationem legis Moysi nesciebant, nunc per praedicationem Domini nostri Jesu Christi sciunt: et ut originem suam, id est, corporis naturam in novo latore legis agnoscunt, ita et gloriam novi hujus latoris legis exspectant, in exordio sui jam ad imaginem et similitudinem Dei constitutae.

11. Eloquia Dei dulcia, sed si animum penetrent

Et praedicationis hujus evangelicae dulcedinem in consequentibus Propheta testatur. Ait enim, VERS. 103: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo! Mel in ore, non etiam in faucibus dulce est. Extra regionem enim oris corporalium saporum nullus est sensus. Sed Dei eloquia in faucibus dulcia sunt, in animam scilicet defluentia et interna penetrantia: non in ore modo cibi placentia, sed illic dulcia ubi cognitionis et prudentiae et intelligentiae sensus est. Et ideo eloquia in faucibus et in ore melle dulciora sunt. Sed ut mel per aegritudinem aestumque febrium ea quae acciderint oris amara mitificat; ita animae nostrae amaritudines et tristes cupiditatum insalutarium febres infusa Dei eloquia mitificant, si modo non ore contineantur, sed faucibus devorentur.

12. Praecepta erudiunt ea per ficientes. Scientia a Deo non datur non appetentibus

Sequitur deinde, VERS. 104: A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam iniquitatis. Intelligentes nos faciunt praecepta; sed praecepta re atque opere expleta: id est, ut ea quae his continentur in quantum possumus expleamus. Ergo efficienda praecepta sunt, ut simus intelligentes. Et licet a Deo intelligentia perfecta sit, tamen a nobis incipiendum est, ut possimus perfectam intelligentiam promereri. His enim, qui non hoc per se inchoant, clausa a Deo omnia sunt. Et idipsum propheticus sermo per Esaiam docet dicentem: Ne dicas de mandatis meis, quod cognoveris ea: neque cognovisti, neque credidisti ea, neque ab initio aperui tibi aures. Cognovi enim quod spernens sperneres, et quod iniquus adhuc ex ventre vocandus esses (Esa. XLVIII, 7 et 8). Ergo non indulgetur scientia non appetentibus eam. Et quia Deus cordium scrutator est, his qui spreturi eam essent, obtusae aures sunt, et hebes sensus est. Sed Propheta a praeceptis Dei intelligit: praecepta scilicet agens, intelligentiam consecutus: intelligens vero omnem odit iniquitatis viam.

13. Affectionum humanarum rectus usus

Humanae enim naturae omnes diversarum affectionum adjacent motus, ut sunt odia et amores. Sed amor impendendus est in dilectionem bonorum, odium autem assumendum est ex offensa malorum. Nostrum ergo est modo utilis organi corpora nostra in coaptatos et concinentes modos temperare, ut non vitia diligamus, ut non virtutes bonas oderimus, ut unicuique nos generi decenter atque utiliter coaptemus. Propheta mandata Dei diligit: et qui mandata Dei diligit, iniquitatis vias odit. Ut enim perfectae fidei obsequelae est, obedientiam diligere, et id quod quis agit ex affectu charitatis explere, et necessitatem agendi amantis voluntate praecurrere; ita et magnae innocentiae est, iniquitates non modo non agere, sed odisse, quia interdum nos ab his metus et terror avertat. Odium autem nobis earum, judicium verae et perfectae de his opinionis insinuat. Diligamus ergo justitiam, modestiam, frugalitatem, misericordiam; et oderimus rixas et ebrietates, caedes, superbias, stupra, cum quibus necesse est et diabolum oderimus. Diligentes vero pacem, veritatem, justitiam, diligemus eum qui est pax, justitia et veritas, Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

2365

LITTERA XIV. Nun.

Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis. Juravi et statui custodire judiciajustitiae tuae. Humiliatus sum usquequaque, Domine: vivifica me secundum verbum tuum. Voluntaria oris mei fac beneplacita, Domine, et judicia tua doce me. Anima mea in manibus tuis semper: et legem tuam non sum oblitus. Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis meis (Hil. tuis) non erravi. Haereditate acquisivi (Hil. haereditavi) testimonia tua in aeternum: quia exultatio cordis mei sunt. Declinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum propter retributionem.

1. Hominis tenebrae. Aeternitas. Ad hanc dux ei Deus

Vita sensusque hominum in errore ac potius nocte inscientiae manent, dum carnali infecta contagio in profundo ignorantiae per gravitatem naturae, cui admixta est, detinetur. Quando enim per semetipsam, causam et rationem originis suae noverit? Quando sciet qui vitae suae fructus sit, quae conditio spei, quae promerendae posteritatis via? Neque enim quisquam tam demens aut inops sensu est, ut in id cum nullus esset natum se esse existimet, ut rursum postquam natus est nullus esset; cum sine dubio meminerit ex bonitate Dei profectum esse quod natus est, nec id in bonitatem ejus malitiae cadat, ut in nobis hoc suum quo nascimur munus interimat. Sed propheta cognitione rerum coelestium dignus, et in lucem scientiae munere Dei et eloquio collocatus, ducem ad bene et innocenter vivendum eum sequitur qui lux vera est, et qui omnem hominem lucificat (Jn I, 9).

2. Verbi Dei luce ad omnes actus utendum

Hanc ergo vitae suae ignorantiam, quodam praelato lumine ad intelligentiam dirigit, dicens, VERS. 105: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine. Scit se, nisi verbo Dei illuminatum, has corporum tenebras et hanc saeculi noctem non posse evadere. Scit ubique adesse lapides offensionum, laqueos funium, et scrobes fovearum. Ut enim quis nocte egressus lucernam antefert, et quo pedem inferat contuetur, atque ad singulos gressus lumine praeeunte sollicitus est: ita unusquisque nostrum manens in se verbum Dei in omnes operum processus tamquam lucernam praetendit. Omnis etenim doctrina coelestis dux nobis ad iter vitae est, quae lucernae modo in hac nocte saeculi praeferenda est, cum aliquid aut agimus, aut cogitamus, aut loquimur: ut ea in omnem progressum cujuscumque operationis utamur.

3. Lucernae lux ne sit in nobis inutilis. Jugiter ardeat. Jubet Dominus in Evangeliis, hanc praeceptorum suorum lucernam non otiosam et inutilem occuli, dicens: Nemo enim lucernam accendit, et ponit eam sub modio (Mt V, 15). Quae enim lucernae, si modio tegatur, utilitas est? Usum suum tantum intra id quo operitur impendit. Jubet igitur eam in candelabro, id est, in officii sui sede constitui. Itaque hanc doctrinam, atque hoc verbum Dei intra nos receptum, non otiosum, neque inutile tamquam in modio occulamus: sed lumen istud nobis ipsis primum, et rursus ex nobis omnibus gentibus praebeamus. Sequenti quoque istud mandato Dominus admonuit, dicens: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae vestrae ardentes (Lc XII, 35). Jubet ergo nihil nos agere in obscuro: quia omnis in peccatis agens odit lumen, et diligit tenebras (Jn III, 20). Vult has lucernas nostras esse semper accensas, ne quando in nocte hujus saeculi relinquamur. Judaeis in tabernaculo testimonii lucerna accenditur, et haec omni festivitatis suae tempore ardet (Exodi XXVII, 20 et 21). Illi quod agunt nesciunt. Sed nos in his tabernaculorum nostrorum, id est, corporum testimoniis ardentes lucernas semper habeamus, et festivitatem spei nostrae earum luce peragamus.

4. Apostoli Ecclesiae oculi; Joannes lucerna. Virgines prudentes

Apostolos quoque, quos sal terrae, quos et lumen mundi Dominus nuncupat (Mt V, 14), per hanc significationem hos et lucernas esse Ecclesiae ostendit, dicens: Lucerna corporis tui est oculus tuus (Mt VI, 22), corporis scilicet Ecclesiae, quae unum corpus in Christo est, nosque invicem membra ejus sumus. Primum enim unicuique nostrum Dei verbum oculus sive lucerna est: deinde vir apostolicus toti corpori suo, id est, Ecclesiae lucerna est. Neque enim omne corpus, aut pes, aut oculus, aut manus est. Ergo si oculi totius corporis pars lucidissima, et ob id membris caeteris praestans, erunt tenebrae (Ibid. 23), id est, si apostolorum lucernae non ardebunt, lumine ipso in tenebris sito, quanta totius corporis nox manebit? Joannes praedicator poenitentiae lucerna et Judaeis, et gentibus fuit, Domino dicente: Ille erat lucerna ardens et lucens (Jn V, 15), et vos voluistis ad horam exsultare in lumine ejus. Habemus ergo doctrinae lumen: exsultemus in eo, non ad horam, sed semper; neque ad tempus, sed in aeternum. Beatae virgines illae, et utiles olei mercatrices, solae in lampadum suarum lumine cum sponso thalamum ingressae sunt, caeteris negligentibus et dormientibus ab ingressu thalami exclusis (Mt XXV).

5. Verbum Dei qui lucerna et lumen

Ad omnem igitur animae nostrae pedem utamur Dei verbo ut lucerna; sed lucerna semper ardente, semper in officium suum per nostram providentiam praeparata. Verbum autem, quod pedibus lucerna est, ipsum illud et semitis lumen est. Sensim enim et domestice incedentibus lucerna opus est: peregrinum autem et publicum iter ingredientibus lumen potius necessarium est, ne latro insidietur, ne ambiguae viae error occurrat. Per incrementa enim a minore ad majus adscenditur: ut ei cui verbum Dei primum lucerna sit pedibus, id ipsum verbum ei fiat lumen semitis. Sed lucerna pedibus et lumen semitis utilem profectum praestare debent. Et videamus an dignum aliquid propheta subjecerit.

6. Jurata et statuta quid

Ait enim, VERS. 106: Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae. Jam non in nocte saeculi errat, nec pedem metuit offendere. Sacramentum enim omne firmatae scientiae res est, et jurandi religio ex veritatis cognitione suscipitur. Jurat ergo propheta; nec tantum jurat, sed et statuit; quia sacramenti vinculum firmitas sit statutorum. Statuit ergo jurans custodire judicia justitiae Dei. Et difficile est statuta convelli, et optimum est statuere jurata.

7. Judicia Dei justa

Sed meminit nihil esse in Dei judiciis injustum. Si enim humana judicia ea vere judicia existimantur, quae ex arbitrio justi judicii sanciuntur; quomodo ambigendum sit, nihil esse in Dei judiciis injustum? Amittimus liberos; injustum hoc judicium existimamus. Numquid injuste Deus in Job filios dedit diabolo potestatem? Damna nostra tamquam inique accidentia dolemus. Numquid egere solum illum perfectum virum Deus sine justitiae ratione permisit? Cruciamur doloribus, et contra Deum impatientiae nostrae querelis increpamus. Anne incerto consilio exesus vermibus, sanie defluens, perfossus ulcere fuit? Certe haec omnia ad documentum fidei et ad praemium gloriosae patientiae profecerunt. Infirmitas nostra efficit, ut malum esse id quod patimur existimemus. Caeterum Dei semper voluntas est, ut patientia passionum probemur: nos vero divini judicii justitiam, dum sine documento fidei latere volumus, improbamus.

8. Christus humilitatis praeceptum praebuit et exemplum

Sed qui superius et juraverat et statuerat ut custodiret judicia justitiae Dei, dignum aliquid sacramento et constitutione sua in observandis debet praestare judiciis. Non enim leve est, quod custoditurum se statuit juratus. Et quid illud sit, sequens versus loquitur. Ait enim, VERS. 107: Humiliatus sum usquequaque, Domine: vivifica me secundum verbum tuum. Unigenitus Dei filius naturae nostrae ex Virgine sibi corpus assumens, cum in se ipso veram et perfectam humanae prudentiae formam praebuisset, quid a se disci tamquam exemplo doctrinae voluerit, noscendum est. Ait enim: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris (Mt XI, 28 et 29). Ipse utique perfectus et sine peccato solus, et unus in cujus ore dolus non fuit, hoc praecipuum a se doctrinae sumi voluit exemplum, mansuetudinis scilicet et humilitatis, per quae animabus requies inveniretur.

9. Superbiendi causas sustulit

Scit insolentem esse et incapacem rerum secundarum naturae nostrae infirmitatem. Alii per opes insolescunt; nescientes de largitione opum dictum esse, Eleemosyna enim abscondit peccatum; et rursum: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Ps CXI, 9); et Deum ipsum his qui esurientem cibassent, sitientem potassent, peregrinum domo recepissent, nudum veste texissent, infirmum visitassent, clausum carcere consolati essent, dixisse: Venite, benedicti patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi (Mt XXV, 34). Alii gloria saeculi tument; nescientes hunc principalem benedictionem coelestium fuisse sermonem: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Mt V, 3). Alios nobilitas carnalis in fastigium erigit; non cogitantes illis qui in Christo renati sunt dictum esse: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta (I Pet. II, 9). Aliae sunt saeculi leges, alia Dei munera. Diabolus cum Dominum tentare ausus est, suum esse saeculum gloriatur (Mt IV, 1). Dominus vero mori nos saeculo jubet, ut vivamus ipsi. Cum Domino opum contemptus, opulentia est, cum Domino terreni honoris despectus, coelorum regnum est; cum Domino humilitas cordis, generosae et regiae nativitatis ornatus est. Hoc igitur a se disci voluit, quod virtutum omnium maximum est.

10. Humilitatis Christi praemium

Apostolus etiam ad humilitatem nos docens, talibus adhortatur: Hoc enim sapite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam existimavit esse se aequalem Deo, sed se exinanivit formam servi accipiens, et habitu repertus ut homo. Humiliavit se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6 et seqq.). Habemus exemplum ab unigenito Deo humilitatis: sed videamus et praemium. Propter hoc enim eum Deus exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria Dei patris (Ibid. 9 et seq.). Hoc humilitatis fuit praemium, ut corpus assumptum in gloria Dei patris maneret, ut in nomine ejus genu coelestia et terrestria et inferna curvarent. Manens enim in forma Dei, non vi aliqua sibi ac rapina, id quod erat, praesumendum existimavit, scilicet ut Deo esset aequalis. Erat enim in Dei forma, nihilque ei ex ejus gloria deerat, in cujus forma manebat; sed formam servi per humilitatem accepit, et habitu ut homo repertus est, humilians se per obedientiam usque ad mortem: nec solum usque ad mortem, sed usque ad mortem crucis. Coelum ex praecepto Dei ipse firmavit, mundum ex paterno jussu in hanc speciem tanti decoris ornavit, terram et quae in ea sunt creavit. Sed numquid ob illa meruit hominem assumptum in aeterni patris gloria collocare? Humilitatis hoc praemium est, humilitatis haec merces est: ut quia manens antea in forma Dei, esset in forma servi deinceps effectus; et manens in forma Dei, et effectus in forma servi, confessione coelestium et terrestrium et infernorum esse in Dei patris gloria nosceretur.

11. Paulus elationem suis cavet. Eam ab ipso Deus avocat

Verens quoque idem apostolus, ne quos ipsa illa divinorum munerum gratia efficeret insolentes, ait: Unicuique data est demonstratio Spiritus ad utilitatem (1Co XII, 7). In eo enim quod ait, ad utilitatem, docuit eo humiliter utendum: ne forte quemquam spiritalium donorum confidentia efficeret insolentem, et Dei gratia per insolentiae vitium fieret otiosa. Ex persona autem sua ipse demonstrat, etiam hoc se a Deo gratiae consecutum, ne per confidentiam plurium in se gratiarum in aliquem tumorem superbiae tolleretur, dicens: Et propter eminentiam revelationum datus est mihi stimulus carnis angelus Satanae, qui me colaphizaret, ne extollar (2Co XII, 7). Etiam hoc ille vas electionis et doctor gentium metuit, ne ultra humanae infirmitatis naturam per spiritalium in se munerum confidentiam superbiret Ezechiam regem Scriptura laudat, quod fecerit rectum et bonum in conspectu Dei (IV Reg. XVIII, 3): sed non usque in finem potuit haec manere laudatio. Scriptum enim est in secundo Praeteritorum libro: Et cecidit Ezechias ab altitudine cordis sui (II Paral. XXXII, 26). Ubi cor in altum erexerat, ubi in superbiam se per confidentiam laudationis extulerat, praeteritorum gestorum gratiam per superbiae crimen amisit.

12. David humillimus, cui multae superbiendi causae

Propheta igitur sacramento constituens ut justa Dei judicia custodiret, hoc primum opus sumpsit, ut humilis fieret: neque solum humilis, sed humilis valde: per adjectionem hanc consummatae in se humilitatis modestiam edocens. Et erant causae in eo plures superbiendi. Praebebat insolentiae causas nobilitas ex Juda, et in eo primum potestas benedictionis regiae inchoata. Mansit enim aliquandiu ex David tribu regiae potestatis familia, ex qua secundum carnem Rex aeternus emersit. Erat etiam prudentissimus. Ait enim: Invisibilia et occulta sapientiae tuae manifestati mihi (Ps L, 8). Meruit etiam et propheta esse, cum dicitur: Aperiam in parabolis os meum, eructabo absconsa a constitutione mundi (Ps LXXVII, 2). Humanae quoque opulentiae copiis abundavit. Ait enim ipse: Ecce congregavi de paupertate mea auri talenta centum millia, et argenti mille millia, et aeris et ferri quorum numerus non est (I Paral. XXII, 14). Hinc familiae nobilitas, hinc regis potestas, hinc sapientiae fiducia, hinc prophetiae meritum, hinc copiae facultatum, non erexerunt tamen in superbiam, neque in aliquem fastigii tumorem extulerunt. Tuto ergo postulat, dicens: Vivifica me secundum verbum tuum; id est, ut tamquam nondum vivens aeternae vitae vitam secundum verbum Dei mereatur, quia eum humilitatis modestia intra disciplinam et doctrinam praedicationis evangelicae contineret.

13. Plura sponte praestat David quam lex jubeat

Deinceps sequitur, VERS, 108: Voluntaria oris mei fac beneplacita, Domine, et judicia tua doce me. Digne exsequitur propheta sacramentum constitutionis suae. Primum enim humilis valde effectus est: sequenti nunc orat ut voluntaria oris sui beneplaceant. Non contentus est etiam praescriptis legis contineri, neque tantum necessitatem obedientiae subjacere. Lex praecipiebat malum pro malo esse reddendum. David iste cum Saul totis se imperii sui viribus persequentem, frequenter captum et conclusum habuisset, non modo non peremit, sed etiam cum honore dimisit, dicens: Non inferam super eum manum meam, quia Christus Domini est (I Reg. XXIV, 11). Hunc etiam cum in bello peremptum comperisset, flevit et vindicavit (II Reg. I, 15 et 17). Filius quoque ejus Abessalon regnum occupat, exercitum contrahit, patrem bello parricidali persequitur. Sed militibus David dicit: Parcite puero Abessalon (II Reg. XVIII, 5). Illi quidem ad resistendum necessitas imposita est, ut regi; sed pietas et bonitas adfuit ad parcendum, ut prophetae. Mortuum quoque affectu paterno et dolore deflevit. Haec enim voluntaria, non legitima sunt: et his obtemperare, libertatis potius quam necessitatis officium est.

14. Voluntariae devotionis opera a Paulo commendata

Habet hanc Apostolus voluntariae doctrinae, non et legitimae consuetudinem, dicens: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do (1Co VII, 25). Aut cum gloriam viduitatis et continentiam laudat, non inhibet potestatem nubendi, sed meritum coelibatus praedicat (Ibid. 38). Ulta legem instituit, et ultra praeceptum adhortatur, voluntaria legitimis anteponens. Et rursum ait: Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Numquid non habemus potestatem mulieres circumducendi, sicut caeteri apostoli et fratres Domini et Cephas? Aut ego solus et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? Sed non utimur hac potestate. Potestas in licito est, cum lex (evangelica) infidelitati nostrae parcens praescriptis nos gravibus non onerat. At vero voluntatis professio ex incremento fidei est, cum in his quae moderata lex nobis est, nosmetipsos voluntariae devotionis studio continemus.

15. Judicia legis agens David non intelligit

Haec igitur voluntaria ut Deo sint placita Propheta orat; quia illa, quae ex praescripto legis gerantur, ipsa servitii sui necessitate peraguntur. Causam autem semper praetendit deprecationis suae. Postea enim quam voluntaria oris sui ut beneplacita essent oravit, adjecit: Et judicia tua doce me. Judicia legis agit, et quantum in se est gestis atque operibus exercet; sed nondum ea intelligit. Scit enim esse legem spiritalem. Et illud quod sub specie praesentium operationum continetur nosse festinat: ea enim quis necesse est doceri postulet, quae ignorat.

16. Totum se Deo tradit

Totum autem se Propheta secundum sacramenti sui constitutionem Deo dedit. Humiliatus est valde, voluntaria oris ejus placentia sunt: nunc ejus anima in Dei manibus semper est, et legis Dei non obliviscitur, dicens, VERS. 109: Anima mea in manibus tuis semper: et legem tuam non sum oblitus. Totum quod vivit, Deo vivit. Omnis ejus sensus et spiritus in Deo est: nullum tempus admittitur, quo subrepere legis possit oblivio. In omnibus suis operibus et cogitationibus Deus cogitatur. Lex in memoria est, in Dei manibus anima viventis semper est.

17. Quam id cuique necessarium. Laquei ubique

Scit etiam quam sibi istud utile sit, scit quam sit necessarium quotidie se manibus Dei, gestis atque operibus suis, et per indefessam memoriam legis inserere. Ait enim, VERS. 110: Posuerunt peccatores laqueum mihi: et de mandatis tuis non erravi. Scit in hac saeculi sylva plures laqueos extendi, plures vitae suae captiones parari. Sermo, cogitatio, opus nostrum semper adjacentes habent laqueos: cum interdum occurrit causa irae, doloris affectio, querelae necessitas, malae cupiditatis occasio. Hos diabolus angelique ejus ab initio transgressores, et ab exordio peccatores, laqueos semper extendunt. Sed cujus in manibus Dei anima est, et qui numquam legis Dei immemor est, his undique licet laqueis circumjectis, a praeceptis tamen non aberrabit. Semper enim Deum cogitans ab his evolat, ut in psalmo alio loquitur: Sicut passer, liberatus ex laqueo venatorum (Ps CXXIII, 7). Et Dominus ipse per Prophetam ait, Liberate vos ex laqueo venatorum, et a verbo conturbationis (Ps XC, 3).

18. Saeculum quam perniciosum iis qui ei renuntiarint

Non enim injuste tenduntur retia avibus (Pr I, 17, sec. LXX). In coelestem scientiam homo eruditus es: quid tibi cum terrenis operibus et gestis est? Avis effectus es: cur non in naturae tuae elemento moraris? Volucres enim coeli nuncupantur: non injuste ergo illis in possessione terrenae habitationis insidiae sunt. Saeculo renuntiasti: quid tibi cum saeculi rebus? quid quereris captus in saeculo? quid quereris injuriam laquei in regione non tua? Dic potius et utere ipse tu voce Psalmistae dicentis ista: Quis dabit mihi pennas sicut columbae? Et volabo, et requiescam (Ps LIV, 7). Natura avium est, ut non cum volent requiescant: tu autem jam factus columba, volando requiescis, id est, in coelestem te sedem et cognitionem a laqueis terrenis volatu fidelis animae efferendo.

19. Testis Dei esse et ejus causa pati avet David. Testimonia haereditate parta

Dehinc sequitur, VERS. 111: Haereditavi testimonia tua in saeculum; quia exultatio cordis mei sunt. Haeres, secundum humanam consuetudinem, omnia ejus obtinet cujus et haeres est. Sed humanas haereditates dedignatur Propheta, qui testimonia Dei haereditavit. Gratum ipsi, si Dei fiat ipse testis, quia exultatio cordis sui sit, si se Dei inter persecutionum bella testetur. Sic et meminimus his testimoniis apostolos gratulatos, cum exeuntes de consessu persecutorum, laetati sunt propter Dei nomen dignos se injuriis judicatos (Act. V, 41). Testimonia ergo ejus exultatio eorum cordis fuit. Sed Propheta, ut et apostoli, licet inter multas persecutiones haec testimonia Dei, id est, testandi de eo cum exultatione cordis tamquam haereditatem retineat; tamen etiam illa Dei testimonia haereditate acquisita habet, quae sub testibus dicta sunt. Moyses legem sub testibus dedit coelo atque terra (Deut. IV, 26), Esaias sub testibus arguit coelo atque terra (Esa. I, 2), Apostolus jam celsioribus testimoniis ut praedicator evangelicus usus est, dicens: Testor vobis coram Deo et Christo Jesu et angelis ejus (1Tm V, 21). Haec ergo testimonia sub his scripta, et sub his testata, et in his testata, tamquam novi patrimonii haeres occupat: non ex parte, sed in totum. Jus enim haereditatis ex solido est. Etsi inter plures secundum humanam successionem haereditas dividatur, tamen haereditas ipsa nomine haeredis ex solido est.

20. Perseverantia a Deo quoddam initium a nobis. Originis vitium:-Ac ne quod a multis dici saepe solet rationis aliquam habeat auctoritatem, cum asserunt proprium Dei munus esse, ut quis in Dei rebus atque operibus versetur; excusantes infidelitatem suam, quod cessante erga se Dei voluntate maneant infideles: est quidem in fide manendi a Deo munus, sed incipiendi a nobis origo est. Et voluntas nostra hoc proprium ex se habere debet, ut velit: Deus incipienti incrementum dabit: quia consummationem per se infirmitas nostra non obtinet, meritum tamen adipiscendae consummationis est ex initio voluntatis. Idcirco psalmum ita Propheta conclusit, VERS. 112: Declinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum propter retributionem. Cor suum ipse declinat, et ex naturae humanae peccatis in obedientiam Dei inflectit. Natura quidem et origo carnis suae eum detinebat: sed voluntas et religio cor ejus ex eo in quo manebat originis vitio ad justificationum opera declinat. Et declinat in omni vitae suae tempore: non in definitione aliqua spatii, sed in omni vitae suae saeculo. Declinat autem propter retributionem, certus scilicet ea fidei meritis reservari, et in his retributionem ejus esse, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum in Christo Jesu (1Co II, 9), cui gloria est et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.


Hilarius - Super Psalmi 2364