Hilarius - Super Psalmi 2369

2369

LITTERA XVIII

Zade.

Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis(Hil. valde). Tabefecit me zelus domus tuae (tabescere me fecit zelus tuus): quia obliti sunt verba tua inimici mei. Ignitum eloquium tuum vehementer: et servus tuus dilexit illud. Adolescentior sum ego et contemptus: justificationes tuas non sum oblitus. Justitia tua justitia in aeternum (justitiae tuae in aeternum), et lex tua veritas. Tribulatio et angustia invenerunt me: mandata autem tua meditatio mea est. Aequitas testimonia tua in aeternum: intellectum da mihi et vivam (eorum, et vivificer).

1. Fides justum Deum, etiam cum punit, fatetur

Indefessa et perseveranti fide necessarium est, ut immobilis in nobis et inconcussa confessio sit; ne vel aliqua temporum injuria, aut persecutionum dolore commoti, devotionis studium relaxemus: sed si quando morbi vexabunt, passiones et cruciatus corporum desaevient, damna defatigabunt, luctus et orbitates affligent; semper utamur hac qua nunc Propheta usus est voce dicens, VERS. 137 et 138: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam valde. Meminerimus enim primum eum, qui universorum Dominus est, justum esse, et judicia ejus recta esse. Cur enim in suos iniquus sit? Cur in eos, quos ipse genuit, injustus sit? Bonitatis suae immensitas non sinit istud de eo existimari. Genuit nos non ad injuriam, genuit non ad originis nostrae naturae dolorem: si quid est quod patimur, ex judicio bonitatis suae accidit. Vinci diabolum patientiae nostrae virtutibus delectatur, et probari nos per luctus et dolores et damna desiderat: ut nihil in servos suos saeculi potestas sibi esse juris et damnationis intelligat. Quaecumque jussit, justa et testata et vera sunt cum augmento adjectionis; valde enim vera sunt.

2. Impatientia aerumnarum Deo contumeliosa. Zeli causa. Jejunii dies

Et quia rarum est horum observantem esse; et (etiam) difficile est inconcussam fidem inter has saeculi procellas et inter haec humanorum vitiorum naufragia dirigere; quia si quid adversi accidit, prona in Deum querela est. Deum enim inter damna sua avarus accusat. Deo cum invidia fletuum suorum orbatus irascitur. Deo injustitiam, qui ad confessionis gloriam persecutionibus probatur, exprobrat. Universorum stultissima haec querela est, cum injustitiae Deum per impatientiam impii doloris accusant. Et idcirco propheta subjecit, dicens, VERS. 139: Tabescere me fecit zelus tuus; quia obliti sunt verborum tuorum inimici mei. Dei zelo ad omnia vitia nostra et crimina exanimatur propheta. Habet hanc etiam natura humana consuetudinem, ut si quando eorum, quos diligimus, voluntati adversari aliquos viderimus, zelo ejus cui non paretur utamur. Quantus autem nobis dolor est, cum unum ex Dei populo effici videmus saeculi ministrum, et operarium diaboli, et vas mortis, et materiam gehennae? Zelo ergo Dei irascitur, quisquis Christianum jejunii die luxuriantem conviviis viderit. Zelo Dei irascitur, qui insolentem in fratres ministrosque conspexerit. Zelo Dei irascitur, quisquis diversari in stupris sanctificatum jam in Christo corpus arguerit.

3. Zeli exempla

Zeli hujus et Apostolos meminisse accepimus, cum Dominus templum ingressus, flagello ex funibus omnes vendentes et ementes ejecit (Jn II, 17): et ejus zeli, de quo scriptum est, Zelus domus tuae comedit me (Ps LXVIII, 10). Efficimus enim nos interdum templum Dei, aut domum negotiationis, aut speluncam latronum. Templum enim Dei, secundum apostolum, corpora sunt, quae in Christo sanctificata sunt (1Co VI, 19). Et haec eadem corpora, cum cogitamus atque agimus stupra, caedes, furta, falsitates, rapinas, speluncam latronum constituimus; cum autem saeculi negotiis, et negotiationum commerciis laboramus, tunc domum Dei domum negotiationis efficimus: ut quae orationis sedes esse debebat, fiat vel latibulum latrocinantium, vel domus negotiationum. Hoc ergo zelo Dominus, ut istius modi homines de templo ejiciat, commovetur. Usi sunt et hoc zelo probabiles et accepti Deo viri. Nam et Phinees ob hunc zelum meruit judicium pacis aeternae. Cum enim fornicati essent filii Israel, et Dei zelo incitatus in poenam eorum fuisset; tunc ait Dominus, Phinees filius Eleazar filii Aaron sacerdotis sedavit furorem meum a filiis Israel, in eo quod requievit ab animatione anima mea: quia zelavit zelum meum (Num. XXV, 11). Sanctus ille et in coelestem habitationem raptus in corpore Elias propheta ait, Zelans zelavi, quia dereliquerunt te filii Israel et prophetas tuos occiderunt: et ego derelictus sum solus (III Reg. XIX, 10).

4. Verbi Dei immemores odio digni

Tenet itaque et hunc prophetam zelus iste. Videt enim irreligiosas damni querelas, impios luctuum fletus, profanam legis Dei oblivionem: et idcirco haec agentes, inimici ejus sunt. Nullum enim religiosis viris cum talibus esse jus amicitiae potest, quando declinandi detestandique sint odio irreligiosorum. Nam id ipsum psalmo altero docetur, cum dicitur: Odientes te, Domine, odivi, et super inimicos tuos tabescebam: perfecto odio oderam illos (Ps CXXXVIII, 21). Abrahae quoque Dominus dixit, Qui te maledixerit, maledictus erit, et inimicus ero inimicis tuis, et adversantibus tibi adversabor (Gn, XII, 3). Si Abrahae inimici, Deo inimici sunt; quales nobis esse oportet, quos Deo videmus inimicos?

5. In verbis Dei nil inane, nil non verum

Causam deinde affert cur eos oderit, qui verborum Dei fuerint obliti: non enim sunt inania, non terrena, non levia. Ait enim, VERS. 140: Ignitum eloquium tuum valde: et servus tuus dilexit illud. Non explicat proprietatem verbi hujus latina translatio. Quod enim nobiscum ignitum, id graece pepurwmevnon scribitur. Pepurwmevnon autem id significat, quod tamquam conflatum igne purgatum sit. Quaecumque metalla igne conflantur, sordem in se alienam atque inutilem non continent; totum, quidquid in his residet, verum et perfectum et omni vitiorum contagione purgatum est: ut eloquium Dei est, aeternorum in se bonorum continens fidem. Hinc illud est quod in Evangeliis Dominus ait: Iota unum, aut apex non praeteribit ex lege, donec haec omnia fiant (Mt, V, 18). Vera enim omnia sunt, et neque otiose neque inutiliter constituta Dei verba: sed extra omnem ambiguitatem superfluae inanitatis ignita: et ignita vehementer, ne quid illic esse quod non perfectum ac proprium sit existimetur. Haec itaque diligit servus ejus. Non solum haec agit, sed etiam diligit: quia operationi obedientiae praestat dilectionis operatio. Obedientia enim sola plerumque terroris est: caeterum dilectio non nisi ex devota mentis voluntate proficiscitur.

6. David junior et contemptus in regem est electus

Dehinc ait, VERS. 141: Adolescentior sum ego et contemptus: justificationes tuas non sum oblitus. Ex persona quidem sua propheta haec loquitur; sed competunt et nostri temporis populo: et quatenus id David de se dixisse credatur, absolute ostenditur. Samuel enim propheta venire ad Jesse domum a Deo jussus est, ut unum ex filiis ejus in regem ungeret. Quo cum venisset, adesse omnes filios Jesse jubet. Videt deinde natu majorem, specie pulchrum, habitu et proceritate eminentem: sed responso ita monetur: Ne inspexeris in pulchritudinem ejus ac magnitudinem, quia non ita videt homo ut Deus. Homo enim in facie videt, Deus autem in corde (I Reg., VI, 7). Adest et secundus, adest et tertius, adsunt et omnes, quos tunc Jesse praesentes habebat: sed nullus de praesentibus exstitit qui placeret. Verum quia propheta Samuel non mendacem sciret eum, qui se adesse jussisset, et ex iis qui praesentes erant intelligeret nullum a Deo esse electum; Jesse ait, Numquid est tibi adhuc filius (Ibid., 11)? Qui respondit: Est mihi modicus, quem dereliqui in pastorali. Hic ergo electus a Spiritu Sancto, et unctus in regem est: et ex juniore atque contempto, gloriam et prophetae et regis accepit.

7. Populus junior emit primogenita

Ad populum vero, qui et junior est, et ante contemptus est, haec ita pertinent. Erat enim in vitiis saeculi, erat in ignorantiae nocte, erat in agresti ac rustica et ruinosa terreni corporis domo. Sed hic justificationum Dei non obliviscitur, hic reprobato populo seniore junior in haereditatem familiae eligitur. Emit enim Jacob primogenita Esau, quae sibi ille tamquam moriturus inutilia existimavit (Gn, XXV, 32). Scit has populus junior nativitatis suae primitias aeternas nec morte intercipi posse. Has igitur non obliviscitur, quas senior et desperavit et vendidit.

8. Fide emit quod senior perdidit infidelitate. Lex qui jam veritas facta est

VERS. 142. Denique id ipsum sequenti versu docet: Justitiaetuae in aeternum, et lex tua veritas. Has justitias non cogitavit populus ex Aegypto progressus, cui mare aruit, cui columna nubis de die, nocte autem columna ignis famulata est, cui manna matutinum coelum subministravit, cui viginti septem regna cesserunt, cui Jordanis stetit aridus, cui muri Jericho ad sonum exercitus, et arcae testamenti circuitum conciderunt. Has Dei justitias scit populus qui est junior aeternas. Has quia aeternas sciret, emit fide: has quia moriturum se crederet senior, vendidit infidelitate. Populo enim juniori lex veritas est. Nam vere nunc ab eo circumcisio cordis per Jesum iteratur ad vitam, vere per mare hujus saeculi transit in promissam sibi terram, vere coeleste manna sumit aeternus, vere in Jordane laetatur renatus, vere pascha Agni sanguine liberandus immolat, vere in azymis sinceritatis epulatur, fermentoque antiquae malitiae purgatur: jam non legis ei umbra, sed veritas est.

9. Veritatis causa patientium vox et opus

Scit autem ob hanc veritatis confessionem multis se persecutionibus hic junior populus urgeri. Hinc enim sunt in toto orbe terrarum beata fidelium confessorum et sancta martyria. Hinc plures patrimoniis expoliati, exiliis dispersi, vincti, caesi, usti, necati: sed fideli semper mandatorum meditatione omnia, quaecumque ingruerunt, confirmatae fidei virtute vicerunt. Et ideo ait, VERS. 143: Tribulatio et angustia invenerunt me: mandata autem tua meditatio mea est. Urgeant licet pugnae, intententur exilia, proscriptiones adhibeantur, mortes non dico inferantur, sed cum poenarum ingeniis innoventur (Vid. Tract. ps. LXV, n. 21): vox tamen ea esse semper fidelis viri debet, Tribulatio et angustia invenerunt me: mandata autem tua meditatio mea est. Non vi occupante, non oblivione temporis subrepente, meditationem a nobis mandatorum Dei abesse convenit.

10. Intelligentia, donum praecipuum

Dehinc ait, VERS. 144: Aequitas testimonia tua in aeternum: intellectum da mihi eorum, et vivificer. Non contentus est Dei testimonia in praesens tantum aequa et existimare et exspectare: aequitatem eorum in aeternum sperat, et per superiores tribulationes et angustias obtinere ea quae aeterna sunt nititur. Nihil aeternum esse dives ille evangelicus existimans, beatitudinem praesentem suam poenali morte mutavit (Lc XVI, 25). Aeterna autem Dei testimonia Lazarus pauper expectans, et Abrahae sinu continetur, et miseriam vitae laboriosae beatae quietis honore demutat. Horum intelligentiam propheta orat, donum scilicet inter multa dona praecipuum spiritalium gratiarum: et per eam se vivificari deprecatur. Sicut enim nunc in praesens testimonia Dei et mandata meditatur; ita expectat aeterna: et sicut vivit corporis vita, ita et per intellectum quem a Deo acceperit, ut aeterna gloria vivat, expostulat.

2370

LITTERA XIX. Koph.

Clamavi in toto corde (Hil. meo), exaudi me, Domine; justificationes tuas requiram. Clamavi ad te, salvum me fac: et custodiam mandata tua. Praeveni in maturitate, et clamavi: in (et in) verba tua speravi (Hil. add. semper). Et praevenerunt oculi mei diluculo, ut meditarer eloquia tua. Vocem meam, exaudi, Domine secundum multam (infra abest multam), misericordiam tuam: secundum judicium tuum vivifica me. Appropiaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt. Prope es, Domine, et omnia mandata tua veritas. Ab (in) initiis cognovi de testimoniis tuis: quia in aeternum fundasti ea.

1. Clamor oris, non cordis, in oratione prohibitus

Inter multa evangelicae doctrinae praecepta, silentium a nobis orandi Dominus exegit (Mt VI, 6): ut taciti et ex secreto cordis precaremur, neque in eo vocis potius esset officium quam mentis: Deo orationis nostrae secreta, quia secretorum inspector est, audiente. Ergo contrarium evangelicis institutis videtur hoc quod ait Propheta, dicens, VERS. 145: Clamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine; justificationes tuas requiram. Sed scit Propheta clamorem potius cordis oportere esse, non vocis: et idcirco de corde clamat. Non hic elatae vocis est sonus est, neque corporalis auditio, sed clamor fidei, clamor mentis: usque ad thronum Dei, non nisu vocis, sed fidei spiritu efferendus. Ille enim ad Deum toto corde clamat, qui magna postulat, qui coelestia precatur , qui aeterna sperat, qui innocentis timoris vivit officiis.

2. Clamat peremptus Abel. Moyses tacens fide clamat. Spiritus clamor

Sic et in hujus mundi exordio, justus Abel etiam peremptus magna loquitur et clamat. Scriptum est enim: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me (Gn IV, 10). Non humilis sanctorum querela est, nec depressa fidelium oratio est. Altum est quod postulat, excelsum est quod expectat, clamore personum est quod precatur. Urgebat Pharao infestis Dei populum agminibus, mare rubrum fugae obsistebat, conclusus undique Israel jam ad mortem videbatur, hoste proximo, mari obvio. Inter haec nullam Moysi ad Deum vocem fuisse Scriptura testatur: stabat moestus, stabat tacens, sed secreto cordis sui personans, et orationis suae fide clamans. Vox enim istud divina testatur, dicens: Dixit antem Dominus ad Moysen, Quid proclamas ad me? (Ex XIV, 15.) Silebat ille; sed oratio fidei ejus clamor ad Deum erat. Novit et Apostolus hunc in viris fidelibus spiritus esse clamorem, cum dicit: Spiritus enim in cordibus nostri clamat, Abba pater (Ga IV, 6). Penetrat hic silentii clamor usque ad aures Dei; sed aures non clamorem, sed fidem audientes; fidem quae non terrenas opes poscat, non gloriam inanem caducamque desideret, non quae moritura corporis gaudia precetur. Exiguis quidem epistolas suas Apostolus litteris scribit, et communis haec ei elementorum atque apicum forma est: sed novit has ingentes esse litteras suas, dicens: Ecce qualibus vobis litteris scripsi mea manu (Galat. VI, 11): Magnitudinem sensuum, et praeceptorum utilitatem litteris talibus comprehendens. Clamat igitur Propheta ex toto corde. Et quia ex corde clamat, ut audiatur orat: et auditus haec postulat, ut justificationes Dei exquirat. Scit has esse occultas et latentes, et umbra legis obductas. Has optat inquirere, ad quas multis opus sit magnisque rebus, clamore cordis, exauditionis merito, inquisitionis officio.

3. Salus quo ordine postulanda. Oratio labiorum. Stipendium salutis

VERS. 146: Sed qui clamavit ut audiretur et inquireret justificationes Dei, nunc clamat ut salvus fiat et custodiat testimonia DeiEt custodiam mandata tua. Haec fidei nostrae militia est, custodire mandata, et veluti secreto fidelissimo hunc thesaurum depositi et commendati nobis praecepti reservare.

4. Juveniles anni Deo dicandi

Qui vero clamavit, et testimonia Dei, id est, sub testibus coelo ac terra et angelis scripta custoditurum se professus est, addidit adhuc et meritum obtinendae salutis, dicens, VERS. 147: Praeveni in maturitate, et clamavi, et in verba tua semper speravi. Non expectavit infirmam ad vitia senectutem, neque defervescentibus longo usu luxuriae aestibus frigidae aetatis tempus elegit. sed maturitatem omnem fide et religione praevenit, vincens per continentiam juventutem, et comprimens lascivientes annos, senectutis maturitatem modestae et castae adolescentiae tranquillitate praeveniens. Et Prophetae clamor est, sperantis in Dei verba; non aliquando, sed semper. Finis enim nullus est spei nostrae: sed in coelestes res semper extenditur, et in aeterna Dei promissa procedit. Nullum tempus vacuum habet, nullum otiosum.

5. Vigiliae meditationis antelucanae

Denique id sequitur, VERS. 148: Et praevenerunt oculi mei diluculo, ut meditarer eloquia tua. Qui in maturitate clamore praevenerat, nunc ipsos dies meditationibus praevenit. Vigilat ille diluculo, non expectat ut gravatos somno oculos lux infusa proturbet. Vigilat ille, et ipsum redeuntem lucis ortum orationibus operitur: nunc prophetarum dictis occupatus, nunc psalmorum hymnis intentus, nunc patriarcharum et sanctorum gestis negotiosus, omni eloquium Dei tempore et assiduitate meditatus.

6. Dei misericordiae, non suis meritis confidere

Dehinc sequitur, VERS. 149: Vocem meam exaudi secundum misericordiam tuam, Domine: secundum judicium tuum vivifica me. Discamus modestiam ex dictis Prophetae tot superioribus, clamore cordis, justificationum inquisitione, custodia testimoniorum Dei, et continentia juventutis, et antelucanae meditationis vigiliis: et per haec omnem in misericordia Dei spem reponens postremo audiri vocem suam secundum misericordiam rogat, et misericordiam secundum judicium Dei postulat. Nos si semel jejunamus, satis fecisse nos arbitramur: si aliquid ex copia domesticarum facultatum inopi damus, implevisse nos justitiam credimus: jejunantes ut aut placeamus hominibus, aut corpora cibis fessa relevemus, et inter ipsa jejunia, stupra, caedes, injurias, odia cogitantes; donantes autem exiguum nescio quid, dum pulsantem fores nostras inopem non sustinemus, aut dum bonitatis famam inani et otiosa hominum opinione sectamur; et deberi nobis ut audiamur existimamus. Sed totum a Deo propheta sperat, totum ex misericordia ejus expectat. In operibus quidem bonitatis totius ipse perfectus est: sed satis esse hoc sibi non putat ad salutem, nisi secundum miserationes Dei et judicia misericordiam consequatur.

7. Accedens ad infestandos fideles, recedit a lege Dei

Numquam autem otiosus est, numquam non infestantes insectantesque proximi sunt: vita ejus omnis secundum Scripturae fidem in insidiis fuit. Sed et quisquis nunc placere Deo vult, displiceat impiis necesse est. Et idcirco ait, VERS. 150: Appropiaverunt persequentes me iniquitati; a lege autem tua longe facti sunt. Haec quidem de se, cujus infestata fuit undique vita, dixisse creditur. Sed qui in psalmo hoc humanae doctrinae ordinem tenet, ad eruditionem nostram omnia temperavit: ut cognosceremus eos, qui proximi injuriae fidelium fierent, a Dei lege longe abesse. Quanta enim fit in sanctos injuriae accessio, tanta fit ex Dei lege decessio. Cavendum autem est, ne quando nos adversum fratres ira commoveat, ne quando invidia stimulet, ne quando aemulatio irritet: ut aliquid in eos irreligiosum aut fastidiosum agamus, quorum injuriae cum assistimus, tum a Dei lege desistimus.

8. Deus ubique totus, ut anima in omnibus membris, tota. Ea illaesa putre reciditur membrum

Dehinc sequitur, VERS. 151: Prope es, Domine, et omnia mandata tua veritas. Alio in loco legimus: Deus appropians ego sum, et non Deus de longe, dicit Dominus (Jerem. XXIII, 23). Non corporalibus locis Deus continetur, neque finibus aut spatiis divinae virtutis immensitas coartatur. Adest ubique, et totus ubicumque est: non pro parte usquam est, sed in omnibus omnis est. Beatus Apostolus Atheniensibus philosophiae inanitate ridiculis pro concione respondens ait: Non longe a nobis manentem quaerimus Deum: in ipso enim vivimus et movemur et sumus (Act. XVII, 28). Et Spiritus Dei, secundum prophetam, replevit orbem terrarum (Sap. I, 7). Et rursum: Nonne coelum et terram ego impleo, dicit Dominus? (Jerem. XXIII, 24.) Nihil a Deo vacat, nihil indiget. Ubique est, modo animae corporalis, quae in membris omnibus diffusa, singulis quibusque partibus non abest. Etiamsi privata quaedam ei et regia in toto corpore sedes est; tamen in medullis, digitis, artubus infunditur. Jam si corruptis aliquibus corporis membris recisione erit necesse, cum usum suum eadem membra vitiis emortua non habebunt: id quod putre caducae carnis est, sine detrimento animae recidetur. Ipsa enim corporis nostri anima sanis et integris admixta membris est: et cum eadem fuerint et putria et recidenda, non sequitur.

9. Deus etsi ubique, vitiosis qui non insit

Haec quidem superflue divinae naturae ad comparationem similitudinis conferuntur: quia incomparabile est quidquid aeternum est, nec recipit configuratae (creatae) veritatis speciem, ininitiabilis divinitatis exceptio. Sed intelligentiae nostrae istius modi coaptatur exemplar: ut per id secundum coelestium dictorum auctoritatem, incorporalem et immensum Deum circumscripto huic et corporali mundo intelligeremus admixtum, vitiosis vero et per opera sua emortuis non inesse. Quin etiam adhuc divinarum atque invisibilium rerum intellectus ex contemplatione corporalium rerum naturisque sectatur. Solem videmus in quadam coeli parte, pro ut ei cursus est, demorantem: et certe ubique protenditur, ubique adest, et quantus per omnia est, ita ubicumque tantus infunditur. Sed si in clausas domorum fenestras incidet, lumen quidem illius praesto est, sed ipsa sibi lucem ejus quae obserata sunt denegabunt.

10. Praesentia Dei nos vult cautos

In omnibus igitur vitae nostrae operibus circumspecti, et ad Deum patentes esse debemus: primum ut liberis et per innocentiam patulis cordibus nostris lumen suum dignetur infundere: deinde uti nos in divinitatis suae sinu agere credamus, neque eum abesse cum irascimur, cum caedimus, cum contemnimus , cum maledicimus, cum inebriamur, cum libidinamur, cum divina et humana negligimus, majore contumelia ejus intra quem haec agimus peccantes.

11. Sed ad id etiam illud accedit, quia mandata sua veritas est. Nihil illic anceps, nihil dubium, totum veritatis absolutione perfectum est: quae hoc majore periculo negliguntur, quo magis veritatis praecepta sunt constituta.

12. Testimonia Dei ab initio saeculi ac deinceps

Quatenus autem id propheta subjecit cognoverit, dicens, VERS. 152: In initiis cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea. Haec licet propheta de se dicat, legem Dei ab exordio ipse cognoscens, universae aetati tamen congruunt, quae ab institutione mundi doctrinis Dei sit erudita. Qui enim statutam Adae voluntatis legem meminit, qui ipsam illam Evae creationem didicerit, qui maledictionem serpentis audierit, qui clausum vitae lignum Cherubim flammeo gladio et convertibili legerit, qui occisi Abel clamantem sanguinem scierit, qui poenae et in Cain et in Lamech numerum reputet (Gn IV, 24), qui translatum Enoch, qui reservatum Noe, qui benedictionem Sem et Japhet, et maledictionem Cham scrutatus sit, qui Melchisedech sacerdotem, qui Abraham electum, Isaac promissum, Jacob praelatum, Joseph venditum, sanctificatum Judam, Moysen nutritum, eruditum, et post ingentia latae legis sacramenta in verbo Dei mortuum, et Jesum divisorem promissae terrae, et auctorem iteratae circumcisionis intelliget: profecto uti prophetae voce poterit: In principio cognovi de testimoniis tuis; quia in aeternum fundasti ea. In omnium enim superius memoratorum virorum vita atque gestis aeternorum bonorum spes continetur: et per eos ad doctrinam evangelicae praedications imbuimur. Sed quae fundata sunt, in aedificationem futurae domus praeparantur. Aedificamur enim secundum beatum Paulum super fundamentum prophetarum et apostolorum (Ep II, 20), in quibus testimonia Dei fundata sunt in aeternum, ubi extruetur coelestis illa et regia civitas sancta Jerusalem: quae domus Angelorum frequentantium, et electorum primitivorum est, cujus fundamenta sunt vivi lapides pretiosaeque gemmae in Christo viventes, resurgentes, regnantes, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

2371

LITTERA XX. Resch.

Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus. Judica judicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me. Longe est peccatoribus salus: quia justificationes tuas non exquisierunt. Miserationes tuae multae nimis (Infra, sunt Domine valde) Domine: secundum judicia tua (judicium tuum) vivifica me. Multi qui persequuntur et tribulant me: a judiciis tuis (de testimoniis) non declinavi. Vidi non servantes pactum, et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt. Vide quia mandata tua dilexi, Domine: in tua misericordia vivifica me. Principium verborum tuorum veritas: in aeternum omnia judicia justitiae tuae.

1. In humilitate mandatorum omnium caput ac summa, omnia fidei nomina et praemia

Multa quidem nobis atque magna sanctus propheta fidei confessionisque suae toto in psalmo proposuit exempla: per quae formam in se ipso caeteris credendi, agendi, intelligendi, ignorandi, sperandi, precandique constituit, evangelicum virum perfecta legis observatione consummans. Et quamquam omnia, quae vel divinae voluntati placita, vel humanae spei proposita sunt, aut agat aut testetur aut speret; meminit tamen in quo observantiae genere mandatorum omnium caput ac summa consistat; scitque quid a Domino suo, etiam ab ipsis, quibus committendae claves coelorum erant, Apostolis quaereretur. Namque cum inter se opinionibus ac studiis dissiderent, sibique singuli principatum humana contentione praesumerent, dum praestantiorem se caeteris unusquisque esse aut optat aut poscit; Dominus meriti hujus ac nominis praemium unde petendum esset ostendens, ait: Qui vult esse ex vobis major, fiat omnium minimus (Lc XXII, 26): omnis enim qui se humiliaverit exaltabitur, et qui se exaltaverit humiliabitur (Mt XXIII, 12). In humilitate scilicet docuit omnia fidei nomina et praemia contineri. Utilissimum itaque est, obedientes divinis praeceptis omnem intra se ipsos humanae insolentiae ac petulantiae inanitatem fractam protritamque cohibere, seseque, Dei et magnificentia et miseratione reputata, intra humilitatis modestiam continere.

2. Humilitatem solam David ostentat. Ultionem sui Deo reservat

Ob quod hic nunc sanctus et rex propheta et Deo ac Domino suo secundum carnem in seminis sui originem deputatus, inter has saeculi infestationes ac spiritalium nequitiarum pugnas sola ac tali ad Deum precationis suae ambitione proclamat, VERS. 153: Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus. Non regni opes, non spiritum prophetiae, non alia aliqua humanae jactantiae nomina conspici in se, sed humilitatem, precatur. Non enim adversum insectantes se armis belli resistit, nec humanae indignationis impatiens rapit ad ultionem suam et potentiae tempus et regni. Sed sciens hanc divinae voluntatis esse sententiam: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus (Rm XII, 19), non obliviscitur legis Dei in humilitate retinendae, sed eripi se ob id quia sit humilis deprecatur: memoriam legis Dei in humilitatis conservatione esse declarans.

3. Judicium illius rectum

Reservans itaque omnia judicio divino, et eripi se ob humilitatis meritum deposcens, qui in nullo adversum Dei constitutiones, adversum odia humana, adversum praesentium molestiarum patientiam moveretur, nihilque in hoc nunc saeculo sibi de his judicandum esse decerneret, consequenter haec addidit, VERS. 154: Judica judicium meum, et redime me; propter eloquium tuum vivifica me. Magnae et securae conscientiae vox est, judicii sui judicium postulare: ut ad id quod statutum a se sibique complacitum est, etiam divinae sententiae examen exoptet. Non hic aut alios aut se ipsum dijudicans, corrupti sensus opinione deflectitur: neque a veri judicio, ira, aut gratia, aut odio, aut amore decedit: non ignarus hujus evangelici mandati: Quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis (Mt VII, 2).

4. Redemptionem per Christum exspectat

Sed ne ille quidem judicii sui judicium pertimescit, qui ait: Ego autem non judicavi quidquam scire me, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (1Co II, 2). In hac igitur judicii sui securitate propheta tempus redemptionis exspectans, redimi se et propter eloquia Dei vivificari precatur. Venundati enim sub peccato, redemptione et justificatione in sanguine Domini liberabimur. Hoc legislatio, hoc omnis spiritus prophetiae, hoc patriarcharum spes, hoc Angelorum voces, hoc toto saeculi tempore divini eloquii sermo testatus est: ob quod redimi ac vivificari se deprecatur.

5. Ignoratio voluntaria caret venia

Sed haec eadem eloquia Dei, ut piis spebus vitam redemptionemque denuntiant, ita impiis non relinquunt. Nam expectationem prophetae haec de peccatoribus mox sequuntur; VERS. 155: Longe est a peccatoribus salus; quoniam justificationes tuas non exquisierunt. Non habet veniam ignoratio voluntatis: quia sub scientiae facultate nescire, repudiatae magis quam non repertae scientiae est reatus. Ob id enim longe a peccatoribus salus est, quia non exquisierunt justificationes Dei: cum non utique ob aliud consignatae litteris maneant, quam ut ad universorum scientiam notionemque defluerent. Sed sciens propheta, cum a peccatoribus non exquirentibus justificationes Dei salus longe sit, juxta tamen Dominum esse his qui recto sunt corde (Ps XXXIII, 19); secundum etiam illud Apostoli, Vos qui eratis longe, facti estis prope (Ep II, 13); ne et ipse, et ab ipso salus longe sit, cognitionem justificationum Dei expetit.

6. Legis sacramentis aeterna praeformabantur

Non ignorat quantum in his sacramentum nostrae salutis expressum sit per quasdam praefigurationum aeternarum in rebus praesentibus notiones; in Hebraeo scilicet sex tantum annis serviente, et post hoc idem sexenii tempus, et terra omni in otium relinquenda, et fructibus ejus etiam bestiis deputandis; in Jubilaei quoque anni, id est, quinquagesimi lege, per quam et laxatis pactionibus debitorum, et agris omnibus ad dominorum si qui forte veniissent jura redeuntibus, nova et coelestis rerum omnium et remissio et reformatio praenuntiatur. Et quia ab his, qui non ista exquisierint, salus longe est; totus in exquirendis his Propheta detentus, et divinae atque aeternae misericordiae justificationes in speculo contemplans subjecit, VERS. 156: Miserationes tuae multae sunt, Domine, valde secundum judicium tuum vivifica me. Valde itaque multae sunt miserationes Dei: modum enim humanae opinionis excedunt.

7. In aerumnis a Deo non movetur David

Sed confidentem in his Prophetam, ac se vivificandum in Dei judiciis sperantem multorum extrinsecus odia et insectationes fatigant. Verum misericordiarum ejus, quarum secundum eumdem Prophetam non est numerus, non immemor, de testimoniis ejus non declinavit. Sequitur enim, VERS. 157: Multi qui persequuntur me et tribulant me: de testimoniis tuis non declinavi. Non impellitur, non movetur: et cum multi praesequantur, ne declinat quidem.

8. Zelus illius pro Dei lege

Sed qui ita in mandatis Dei permanet, ut ab insectantibus impelli deflectique non possit, habet quod se gravi dolore non solum perturbet, sed etiam usque ad tabem liquescentis quodam modo animae dissolvat: cum se a testimoniis Dei non declinante, alii a Dei lege desciscunt, et susceptam legis fidem pactionemque corrumpunt. Hos habet aestus, has tantum defatigationes sentit Propheta, cum dicit, VERS. 158: Vidi non servantes pactum, et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt. Consignati testamenti Israel haeres nuncupatus est, et audita de monte Domini voce respondit: Omnia quaecumque dixit Deus, et audiemus et faciemus (Ex XXIV, 7). At vero ubi deos alienos adoravit, ubi omnium se scelerum vitiis contaminavit; pactum et auditae nuncupationis et professae observationis amisit. Eloquia enim Dei non custodierunt, quae se esse facturos auditurosque responderunt. Nec nova prophetae hujus super praevaricatione populi tabes est: quippe cum et Dominum ipsum ad impietatem Jerusalem illacrymasse noscamus (Lc XIX, 41), et ex doctrina eadem super impoenitentes Apostolus fleat (Philip. III, 17), et insuper ipse si quis scandalizetur uratur (2Co XI, 29).

9. Legem implet amore, non timore

Sed qui dolet super non servantes pactum, atque tabescit, mandatorum in se Dei non refugit examen. Dicit enim, VERS. 159: Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine: in tua misericordia vivifica me. Parum Prophetae est, per metum explere mandata: sed ea magis diligit; quia extra necessitatem timoris sit dilectionis operatio. Et quamquam amor legis potior quam metus sit: non tamen ita sui fidens est, ut non magis vivificari se per misericordiam Dei deprecetur. Non nunc se ille vivere putat: sed vitam exempto hoc mortali corpore et absorpto in gloriam immortalitatis expectat.

10. Sermo Dei primus de homine

Scit enim sibi hoc jam in exordio creationis suae esse promissum, cum a Deo dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gn I, 26). Hoc super homine principium vocis est Dei, cum ad imaginem interminatae aeternitatis originis nostrae exordium conderetur. Certus ergo se vita illa atque imagine Dei esse victurum, ait, VERS. 160: Principium verborum tuorum veritas: in aeternum omnia judicia justitiae tuae. Verba Dei coelo et terra praetereunte non transeunt (Mt XXIV, 35). Quaecumque de labiis ejus effusa sunt, non irrita sunt. Aeternae sunt justificationes, et aeterna justitia est. Principium ergo verborum Dei veritas est: neque de se, id est, de hominis creatione, ullum alium anteriorem Dei scit esse sermonem, quam ut secundum imaginem Dei ac similitudinem fieret. Haec itaque indemutandae veritatis est constitutio: sic in principio verborum Dei veritas est, ut novus homo regeneratus in Christo, vivat deinceps secundum aeterni Dei, id est, coelestis Adae imaginem jam aeternus.


Hilarius - Super Psalmi 2369