In Libros Metaphysicorum Lib.7 Lec.4


Lectio 5

Postquam determinavit Philosophus quid est quod quid erat esse, et quorum, consequenter inquirit quomodo se habeat quod quid erat esse ad id cuius est, utrum scilicet ut idem, vel ut diversum. Et circa hoc tria facit. Primo movet quaestionem. Secundo solvit eam, ibi, singulum enim non aliud. Tertio ostendit quod ex solutione praedicta, possunt solvi sophisticae rationes, quae circa haec fiunt, ibi, sophistici vero elenchi. Dicit ergo primo, quod perscrutandum est utrum quod quid erat esse cuiuscumque, et unumquodque cuius est quod quid erat esse, sit idem aut diversum; sicut utrum quod quid erat esse homini et homo sit idem aut diversum, et similiter de aliis. Hoc enim inquirere et manifestare, est aliquid praeopere, idest praenecessarium ad perscrutationem de substantia, quam intendimus facere in sequentibus. Intendit enim inquirere inferius, utrum universalia sint substantiae rerum, et utrum partes definitorum intrent in definitionem eorum; et ad hoc valet ista perscrutatio, quam nunc proponit.
Deinde cum dicit singulum enim solvit propositam quaestionem. Et circa hoc tria facit. Primo ponit quaestionis solutionem. Secundo probat eam, ibi, in dictis vero secundum se. Tertio ostendit contrarium solutionis praedictae esse absurdum et impossibile, ibi, absurdum vero apparebit. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit quid prima facie circa quaestionem propositam verum esse videatur. Secundo ostendit in quo eius contrarium accidat, ibi, in dictis quidem itaque. Dicit ergo primo, quod statim, in primo aspectu, hoc videtur esse dicendum, quod in omnibus rebus singulum non sit aliud a sui substantia. Hoc autem quod est quod quid erat esse, est substantia eius cuius est quod quid erat esse. Unde videtur per hanc rationem in primo aspectu quod quod quid erat esse sit idem, et non alterum ab unoquoque cuius est.
Deinde cum dicit in dictis quidem. Ostendit in quibus quod praemissum est non sit verum; dicens, quod quod quid erat esse pro tanto videtur esse non aliud ab eo cuius est, quia est eius substantia: itaque in illis, quae praedicantur secundum accidens, et non dicunt substantiam subiecti, videtur esse diversum quod quid erat esse praedicati a subiecto. Alterum enim est id quod est esse albo homini, idest quod quid erat esse albi hominis, ab eo quod est albus homo.
Quod sic videtur, quia cum dicitur, homo albus, supponitur homo; idem enim est homo, et homo albus, ut dicunt. Si enim albus haberet esse aliud a subiecto, aliquid praedicaretur de composito, ratione albi, vel posset praedicari, quia non esset contra rationem albi. Quod enim praedicatur de homine albo, non praedicatur de eo nisi quia praedicatur de homine. Accidens enim non est subiectum, nisi ratione substantiae. Unde secundum quod in albo intelligitur homo, homo et homo albus sunt idem; et pro tanto id quod erit esse albo homini, erit etiam esse homini. Si ergo quod quid erat esse albi hominis, sit idem albo homini, erit etiam idem homini: sed non est idem homini, ergo quod quid erat esse albi hominis non est idem albo homini. Et sic in his quae sunt secundum accidens, quod quid erat esse alicuius non erit idem cum eo cuius est quod quid erat esse.
Quod autem quod quid erat esse albi hominis non sit idem homini, patet, quia non est necesse, quod quaecumque dicuntur secundum accidens de aliquo subiecto, quod sint eadem illi: subiectum enim est quodammodo medium inter duo accidentia, quae praedicantur de ipso, inquantum illa duo accidentia non uniuntur nisi unitate subiecti, sicut album et musicum unitate hominis de quo praedicantur: est ergo homo ut medium, album autem et musicum sunt extremitates. Si autem album esset idem homini per essentiam, pari ratione et musicum; et ita ista duo extrema album et musicum essent per essentiam idem; quia quaecumque uni et eidem sunt eadem, etiam sibiinvicem sunt eadem. Hoc autem est falsum, quod istae extremitates sint eaedem per essentiam: sed forsan hoc videtur esse verum, quod sint eaedem per accidens. Hoc autem certum est quod album et musicum sunt idem per accidens.
Sed ex hoc posset aliquis opinari, quod sicut album et musicum sunt idem per accidens, ita etiam hoc, quod est esse albo, et quod est esse musico, idest quod quid est utriusque sit idem per accidens. Sed hoc non videtur esse verum. Album enim et musicum sunt idem per accidens ex hoc, quod utrumque est idem per accidens homini. Non autem quod quid est esse albi, nec hoc quod quid est musici, sunt idem cum eo quod est quod quid est esse hominis. Unde quod quid est esse albi, et quod quid est esse musici, non sunt idem per accidens, sed solum album et musicum.
Deinde cum dicit in dictis vero manifestat solutionem propositam. Et circa hoc duo facit. Primo manifestat eam quantum ad ea quae dicuntur per se. Secundo quantum ad ea quae dicuntur per accidens, ibi, secundum accidens vero dictum. Circa primum duo facit. Primo manifestat propositam quaestionem quantum ad ea quae dicuntur per se. Secundo concludit conclusionem intentam, ibi, necesse igitur est unum esse. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod in his, quae dicuntur per se, non est aliud quod quid erat esse, et id cuius est. Secundo quod non est separatum, ibi, et siquidem absolute. Dicit ergo primo, quod in illis, quae dicuntur per se, semper necesse est idem esse quod quid erat esse et id cuius est. Quod patet si ponantur aliquae substantiae abstractae ab istis sensibilibus, quibus non sunt aliquae aliae substantiae abstractae nec aliquae naturae priores eis. Huiusmodi enim substantias platonici dicunt esse ideas abstractas. Si enim quod quid erat esse est aliud ab eo cuius est, oportebit hoc esse verum in omnibus in quibus est quod quid erat esse, cuiuslibet autem substantiae est quod quid erat esse, erit ergo aliquid aliud a qualibet substantia quod quid erat esse eius. Et ita etiam quod quid erat esse substantiae idealis erit aliud ab ea; et ita si ipsum bonum, idest si idea boni, et quod est bono esse, idest quod quid erat esse huius ideae, est alterum; et similiter ipsum animal, et quod est animali esse; et ipsum ens, et quod est enti esse, et ita in omnibus aliis ideis; sequetur quod sicut istae substantiae ideales ponuntur praeter substantias sensibiles, ita erunt aliae substantiae, et aliae naturae et ideae praeter ideas dictas a platonicis, quae erunt quod quid erat esse illarum idearum; et etiam illae aliae substantiae sunt priores ideis. Et hoc dico sequetur si quod quid erat esse, substantiae est, idest si quaelibet substantia habet quod quid erat esse, ut dictum est. Vel si hoc quod quid erat esse pertinet ad substantiam rei: illud enim, a quo substantia rei dependet, est prius ea.
Deinde cum dicit et si quidem. Ostendit quod hoc, quod est quod quid erat esse non est separatum ab eo cuius est, dicens, et si quidem sint absolute abinvicem, idest si quod quid erat esse et id cuius est, non solum sunt diversa, sed etiam sunt abinvicem separata, sequuntur duo inconvenientia: quorum primum est, quod harum rerum non sit scientia quarum quod quid est ab eis separatur. Secundum inconveniens est, quod haec eadem erunt non entia.
Et exponit quod dixerat absolute, ut videlicet nec ipsi bono, idest ideae boni, quae ponitur secundum platonicos insit hoc quod est esse bono, idest quod quid est esse boni. Nec iterum scilicet huic bono, inest esse bonum, idest quidditas boni: quasi dicat absolutionem praedictam esse intelligendam secundum separationem quidditatis boni ab idea boni, et a particulari bono, quod dicitur per participationem ideae. Vel aliter. Nec huic esse bonum, idest nec hoc, scilicet quod quid erat esse, competit esse bonum, ut scilicet quod quid erat esse boni sit separatum a bono, et e converso.
Et quod praedicta inconvenientia sequantur hac positione facta, patet: quia scientia uniuscuiusque in hoc consistit, quod sciatur quod quid erat esse illi: et hoc similiter se habet et in bono et in omnibus aliis. Quare sequitur, quod si huic quod est esse bono, idest quidditati boni, non inest bonum, nec etiam ei quod est esse enti, idest quidditati entis, inest ens, nec similiter ei quod est uni, inest unum; quia similiter aut omnia, aut nullum eorum sunt eadem cum suis quidditatibus. Si autem bonum propter separationem praedictam non inest ei, quod est esse bonum, ergo nec e contrario esse bonum inerit bono. Quare etiam nec quod est esse enti erit idem cum ente, nec aliquod aliorum habebit in se unum quod quid est. Et ita si unumquodque scitur per quod quid est, nulla res poterit sciri: quod fuit primum inconveniens.
Iterum patet quod sequitur secundum, idest quod nihil erit ens, nec bonum, nec animal, nec aliquid huiusmodi; quia non poterit bonum esse illud, cui non inest hoc, quod est bono esse, idest quod quid est boni. Si igitur quod quid est boni est separatum a bono, et quod quid erat entis ab ente, sequetur quod ista, quae dicuntur bona et entia, non sunt bona, nec entia: quod fuit secundum inconveniens.
Deinde cum dicit necesse igitur concludit Philosophus conclusionem principaliter intentam; dicens, quod ex quo per diversitatem et separationem eius quod quid erat esse a rebus, sequitur quod res nec sunt scitae, nec entes, quod est inconveniens, necesse est igitur esse unum benignum, et hoc quod est benigno esse, idest quod quid est benigni, et bonum et bono esse, idest quod quid est boni. Et ponit haec duo, ut benignum pertineat ad bona particularia, quae platonici dicebant bona per participationem, bonum autem ad ipsam ideam boni. Et similiter est de omnibus aliis, quae dicuntur per se et primo, et non per aliud sive per accidens, quia in illis est alia ratio, ut dictum est. Ad hoc enim quod res sint scitae, et quod sint entes, hoc est sufficiens, scilicet quod quod quid erat rei sit idem cum re si extiterit, idest si fuerit verum, quamvis non sint species ideales, quas platonici ponebant.
Licet non propter aliud ponerent platonici species, nisi ut per eas possit haberi scientia de istis sensibilibus, ut per earum participationem essent. Sed forsan magis est sufficiens ad praedictam positionem, quod quod quid est esse rei sit idem cum re quam ipsae species, etiam si verum sit quod sint species, quia species sunt separatae a rebus. Magis autem aliquid cognoscitur et habet esse per id quod est sibi coniunctum et idem, quam per id quod est ab eo separatum.
Ex hoc autem Philosophus dat intelligere destructiones specierum. Si enim species non ponuntur nisi propter scientiam rerum, et esse earum, et ad hoc sufficit alia positio, etiam hoc non posito et eo posito magis quam hoc, sequitur quod vanum sit ponere species.
Similiter ad idem ostendendum, scilicet quod non sunt species, palam est, quia si sunt ideae quales platonici eas esse dicebant, sequetur quod id, quod est subiectum, scilicet quod haec res sensibilis non sit substantia. Ponebant enim platonici, quod necesse est ideas esse substantias, et non esse de aliquo subiecto. Proprium enim est substantiae in subiecto non esse. Sed si ista subiecta, idest, si ista sensibilia sint substantiae, oportet quod sint secundum participationem illarum specierum; et ita illae species erunt de subiecto.
Ex his itaque rationibus manifestum est, quod unum est et idem non secundum accidens, unumquodque et quod quid erat esse eius. Et similiter in sciendo, idem est scire unumquodque, et scire quid est eius. Quare secundum expositionem prout unum esse dicuntur quae sunt unum in essendo et in sciendo, necesse est ambo, scilicet rem et quod quid erat esse eius, esse unum aliquid.
Deinde cum dicit secundum accidens manifestat solutionem positam quantum ad ea, quae dicuntur secundum accidens; dicens, quod in his quae dicuntur secundum accidens non est verum dicere, quod sit idem quod quid erat esse, et ipsum cuius est quod quid erat esse. Et hoc propter duplex significare. Cum enim dicitur homo albus, ex parte subiecti potest aliquid attribui ei ratione subiecti, vel accidentis ratione. Si ergo diceremus, quod quod quid est albi hominis sit idem homini albo, duo possunt significari: scilicet quod sit idem homini, vel quod sit idem albo. Et hoc est quod dicit. Etenim potest significare subiectum cui accidit album, et accidens. Quare patet, quod quodammodo est idem quod quid est albi hominis cum homine albo, et quodammodo non idem. Non enim est idem homini, nec etiam albo homini respectu subiecti, sed tamen est idem ipsi passioni, idest albo. Idem enim est quod quid erat albo et album. Licet non possit dici quod sit idem cum homine albo, ne intelligatur esse idem cum subiecto.
Deinde cum dicit absurdum vero ostendit quod contrarium dictae solutionis est absurdum. Quod quidem necessarium fuit propter hoc, quod superius probavit solutionem positam esse veram suppositis speciebus, quas postmodum destruxerat. Unde necessarium fuit, ut reiteraret probationem, probans ex parte eius quod quid erat esse, quod supra probaverat ex parte specierum. Et circa hoc ponit duas rationes.
Circa quarum primam dicit, quod dicere aliud esse quod quid erat esse rei, et rem ipsam, apparebit absurdum si quis unicuique eorum quod quid erat esse imposuerit nomen. Tunc enim eadem ratione, et ipsum, et quod quid erat esse erit aliud quod quid erat esse. Verbi gratia. Equus est quaedam res habens quod quid erat esse equo. Quod quidem si sit alia res ab equo, habeat haec res quoddam nomen, et vocetur a. A ergo, cum sit quaedam res, habebit quod quid erat esse, alterum a se, sicut equus; et ita huic, quod est equo esse, erit aliud quod quid erat esse: quod patet esse absurdum. Procedit autem haec ratio eodem modo circa quod quid est, sicut prima ratio processerat circa ideas. Et si aliquis dicat quod quod quid est esse quidditatis equi, est ipsa substantia, quae est quidditas equi, quid prohibet statim a principio dicere, quod quaedam sunt suum quod quid erat esse? Quasi dicat, nihil.
Sed sciendum, quod non solum res et quod quid erat esse eius sunt unum quocumque modo, sed etiam sunt unum secundum rationem, ut ex dictis potest esse manifestum. Non enim est unum secundum accidens unum et quod quid erat esse uni; sed est unum per se; et ita sunt secundum rationem unum.
Secundam rationem ponit ibi, amplius si quae talis est. Si aliud est quod quid erat esse rei et res, hoc procederet in infinitum. Oportet enim dicere quod sint duae res, quarum altera sit unum, et altera quod quid erat esse uni. Et eadem ratione erit tertia res quae est quod quid erat esse ei, quod est quod quid esse unius; et sic in infinitum. Cum ergo non sit procedere in infinitum, palam est quod unum et idem est in his, quae dicuntur primo et per se, et non per accidens, unumquodque et id quod est unicuique esse, idem esse.
Deinde cum dicit sophistici autem dicit palam esse quod eadem solutione qua soluta est prima quaestio, solvuntur sophistici elenchi, qui faciunt ad hanc positionem, ad ostendendum scilicet quod non idem sunt quod quid erat esse rei et res. Ut cum quaerunt sophistae, si est idem socrates et socrati esse, et ostendunt, quod non, quia si idem est socrates et socrati esse, socrates autem est albus, sequetur quod idem sit album et socrati esse etc.. Solutio patet ex praecedentibus. Sic enim non differt, nec ex quibus interrogabit aliquis, nec ex quibus fuerit solvens, idest non differt ex quibus procedat aliquis argumentando, nec quibus quaestionibus adaptet aliquis solutionem, dummodo sit eadem radix solutionis. Patet igitur ex dictis, quando quod quid erat esse uniuscuiusque est idem cum unoquoque, et quando non. Est enim idem in his quae sunt per se, non in his quae sunt per accidens.
Sciendum est etiam ad evidentiam eorum, quae dicta sunt, quod quod quid est esse est id quod definitio significat. Unde, cum definitio praedicetur de definito, oportet quod quid est esse de definito praedicari. Non igitur est quod quid est esse hominis humanitas quae de homine non praedicatur, sed animal rationale mortale. Humanitas enim non respondetur quaerenti quid est homo, sed animal rationale et mortale. Sed tamen humanitas accipitur ut principium formale eius, quod est quod quid erat esse; sicut animalitas sumitur ut principium generis, et non genus; rationalitas ut principium differentiae, et non ut differentia.
Humanitas autem pro tanto non est omnino idem cum homine, quia importat tantum principia essentialia hominis, et exclusionem omnium accidentium. Est enim humanitas, qua homo est homo: nullum autem accidentium hominis est, quo homo sit homo, unde omnia accidentia hominis excluduntur a significatione humanitatis. Hoc autem ipsum quod est homo, est quod habet principia essentialia, et cui possunt accidentia inesse. Unde, licet in significatione hominis non includantur accidentia eius, non tamen homo significat aliquid separatum ab accidentibus; et ideo homo significat ut totum, humanitas significat ut pars.
Si autem est aliqua res, in qua non sit aliquod accidens, ibi necesse est, quod nihil differat abstractum a concreto. Quod maxime patet in Deo.



Lectio 6

Postquam Philosophus ostendit quid est quod quid erat esse, et quorum est, et quod non est aliud ab eo cuius est, hic intendit ostendere, quod quidditates et formae existentes in istis sensibilibus non generantur ab aliquibus formis extra materiam existentibus, sed a formis quae sunt in materia. Et hic erit unus modorum, quo destruitur positio Platonis ponentis species separatas, quas ponebat esse necessarias ad hoc, quod per eas scientia de istis rebus sensibilibus haberetur, et ad hoc, quod earum participatione res sensibiles existerent, et ad hoc, quod essent principia generationis rerum sensibilium. Ostendit autem iam in praecedenti capitulo, quod species separatae non sunt necessariae ad scientiam rerum sensibilium, nec ad esse earum; cum ad hoc sufficiat quod quid est rei sensibilis in re sensibili existens, et idem ei. Unde restat ostendere, quod species separatae non sunt necessariae ad generationem sensibilium, quod ostendit in hoc capitulo. Dividitur ergo in partes duas. In prima praemittit quaedam, quae sunt necessaria ad propositum ostendendum. In secunda ostendit propositum, ibi, quoniam vero ab aliquo fit quod fit. Circa primum duo facit. Primo proponit quasdam divisiones circa rerum generationem. Secundo manifestat eas, ibi, et generationes autem naturales. Ponit autem duas divisiones: quarum prima accipitur penes ea quae generantur, et modum generationis. Secunda penes ea quae ad generationem requiruntur: et hanc ponit ibi, omnia vero quae fiunt. Dicit ergo primo, quod eorum quae fiunt, quaedam fiunt a natura, quaedam ab arte, et quaedam a casu sive automato, idest per se vano. Cuius divisionis ratio est, quia causa generationis, aut est causa per se, aut est causa per accidens. Si enim est causa per se: vel est principium motus in quo est, et sic est natura; vel est extra ipsum, et sic est ars. Natura enim est principium motus, in eo in quo est. Ars vero non est in artificiato quod fit per artem, sed in alio.
Si vero est causa per accidens, sic est casus et fortuna. Fortuna quidem in his quae aguntur ab intellectu. Casus autem etiam in aliis. Utrumque vero sub automato, idest sub per se vano comprehenditur, quia vanum est quod est ordinatum ad finem, et non attingit ad illum. Et tam casus quam fortuna invenitur in his quae fiunt propter aliquid, cum accidit aliquid praeter id quod intendebatur ab aliqua causa per se determinata. Unde et per se dicitur, inquantum causam determinatam habet; et vanum, inquantum praeter intentionem accidit.
Deinde cum dicit omnia vero ponit secundam divisionem, quae sumitur penes ea, quae ad generationem requiruntur. Omnia enim quae fiunt, fiunt ab aliquo agente, et ex aliquo, sicut ex materia, et iterum fiunt aliquid quod est terminus generationis. Et, quia supra dixerat quod hoc aliquid proprie est in substantiis, ideo hic docet generalius esse sumendum, ut per aliquid intelligatur quodlibet praedicamentum, in quo potest esse generatio simpliciter vel secundum quid, per se vel per accidens. Hoc enim quod dixit aliquid, vel significat hoc, idest substantiam, aut quantum, aut quale, aut quando, vel aliquod aliud praedicamentum.
Et huius divisionis ratio est, quia in omni generatione fit aliquid actu, quod prius erat in potentia. Nihil autem potest dici de potentia in actum procedere, nisi per aliquod ens actu, quod est agens, a quo fit generatio; potentia vero pertinet ad materiam, ex qua aliquid generatur; actus vero ad id quod generatur.
Deinde cum dicit et generationes manifestat quod haec tria inveniantur in tribus modis generationis. Et circa hoc duo facit. Primo manifestat propositum. Secundo inducit conclusionem principaliter intentam, ibi, quare sicut dicitur. Circa primum tria facit. Primo ostendit hoc in generatione naturali. Secundo et in generatione quae fit secundum artem, ibi, generationes vero aliae. Tertio in generationibus quae fiunt a casu, ibi, si vero a casu. Circa primum quatuor facit. Primo manifestat quae generationes sint naturales; dicens, quod istae generationes sunt naturales, quarum principium est natura, non autem ars, aut aliquis intellectus, sicut cum generatur ignis, aut planta, aut animal ex virtute naturali rebus indita.
Deinde cum dicit hoc autem exemplificat in generationibus naturalibus tria praemissa; dicens, quod in generatione naturali, hoc quidem est, ex quo fit quod generatur, quod dicitur materia. Hoc autem a quo generatur aliquid eorum quae sunt secundum naturam, quod dicitur agens. Hoc vero est aliquid, scilicet quod generatur, ut homo aut planta, aut aliquid talium, quae maxime dicimus esse substantias, idest substantias particulares compositas, de quibus magis est manifestum quod sint substantiae, ut supra habitum est. Materia autem et forma, quae est principium actionis in agente, non sunt substantiae, nisi inquantum sunt principia substantiae compositae.
Inter autem haec tria, duo se habent ut generationis principia, scilicet materia et agens; tertium autem se habet ut generationis terminus, idest compositum quod generatur. Et quia natura est generationis principium, tam materia, quam forma, quae est principium generationis in agente, dicitur natura, ut patet secundo physicorum. Compositum autem generatum, dicitur esse a natura vel secundum naturam.
Deinde cum dicit omnia vero probat quod unum trium, scilicet principium ex quo, inveniatur in omni generatione; non solum in naturali, sed etiam in artificiali (de aliis enim duobus est manifestum): dicens, quod omnia quae fiunt vel secundum naturam vel secundum artem, habent materiam ex qua fiunt. Omne enim quod generatur vel per artem vel per naturam, est possibile esse et non esse. Cum enim generatio sit de non esse in esse mutatio, oportet id quod generatur quandoque quidem esse, quandoque non esse: quod non esset nisi esset possibile esse et non esse. Hoc autem quod est in unoquoque in potentia ad esse et non esse, est materia. Est enim in potentia ad formas per quas res habent esse, et ad privationes per quas habent non esse, ut ex supra habitis patet. Relinquitur ergo, quod in omni generatione oportet esse materiam.
Deinde cum dicit universaliter vero ostendit quomodo praedicta tria se habent ad naturam; dicens, quod universaliter quodlibet praedictorum trium quodammodo est natura. Nam principium ex quo est generatio naturalis, scilicet materia, dicitur natura. Et propter hoc generationes simplicium corporum dicuntur naturales, licet principium activum generationis eorum sit extrinsecum; quod videtur esse contra rationem naturae, quia natura est principium intrinsecum, in qua est naturalis aptitudo ad talem formam; et ab hoc principio tales generationes dicuntur naturales.
Et iterum illud secundum quod fit generatio, scilicet forma generati, dicitur esse natura, sicut planta, aut animal. Generatio enim naturalis est, quae est ad naturam, sicut dealbatio quae est ad albedinem.
Et iterum principium, a quo fit generatio, sicut ab agente, est natura dicta secundum speciem, quae scilicet est eiusdem speciei cum natura generati, sed tamen est in alio secundum numerum. Homo enim generat hominem; nec tamen genitum et generans sunt idem numero, sed specie tantum.
Et propter hoc dicitur in secundo physicorum quod forma et finis generationis incidunt in idem numero. Agens autem incidit cum eis in idem specie, sed non in idem numero. Materia vero neque in idem specie, neque in idem numero.
Alia litera habet quod principium a quo, est secundum speciem dicta natura, aut conformis, quia videlicet non semper generans et genitum sunt eiusdem speciei, sed semper habent aliquam conformitatem, sicut cum equus generat mulum. Et ultimo concludit, quod illa, quae generantur per naturam, sic generantur sicut expositum est.
Deinde cum dicit generationes vero determinat de his quae generantur per artem: et circa hoc duo facit. Primo distinguit generationem quae est secundum artem ab aliis generationibus, quae sunt secundum naturam. Secundo ostendit quomodo fiat generatio ab arte, ibi, ab arte vero fiunt. Dicit ergo primo, quod generationes, quae sunt aliae a naturalibus, dicuntur factiones. Quamvis enim nomine factionis, quae in graeco dicitur praxis, possimus uti in rebus naturalibus, sicut cum dicimus quod calidum et ens actu, facit actu esse tale: magis tamen proprie utimur in his quae fiunt per intellectum, in quibus intellectus agentis habet dominium super illud quod facit, ut possit sic vel aliter facere: quod in rebus naturalibus non contingit; immo agunt ad aliquem effectum, determinato modo ab aliquo superiori praestito eis. Huiusmodi autem factiones vel fiunt ab arte, vel a potestate, vel a mente.
Potestas autem hic videtur pro violentia sumi. Quaedam enim in his, quae non natura fiunt, constituuntur ex sola virtute agentis, in quibus non multum requiritur ars aliqua, vel aliquis ordinatus processus intellectus; quod maxime contingit in corporibus trahendis, vel proiiciendis, aut expellendis.
Cum autem ordo intellectus ad effectum requiritur, quandoque quidem hoc contingit per artem, quandoque vero per solum intellectum, habitu artis nondum perfecto. Sicut enim aliquis argumentatur per artem, aliquis vero sine arte, ut idiotae; ita etiam aliquod opus artis aliquis per artem, aliquis sine arte facere potest in huiusmodi per artem factibilibus.
Harum autem generationum quae fiunt vel arte vel potestate, vel mente, quaedam fiunt a casu et a fortuna: quando scilicet aliquod agens per intellectum intendit finem aliquem per suam actionem, et provenit aliquis finis praeter intentionem agentis. Sicut cum aliquis intendit se confricare, et ex hoc sequitur sanitas, ut postea dicetur.
Et hoc similiter contingit in artificialibus, sicut in factis a natura. Virtus enim, quae est in spermate, ut infra dicetur, assimilatur arti. Sicut enim ars per determinata media pervenit ad formam quam intendit, ita et virtus formativa, quae est in spermate. Sicut autem contingit effectum qui fit per artem etiam praeter intentionem artis aut intellectus fieri, et tunc dicitur a casu accidere: ita etiam et in illis, scilicet in rebus naturalibus, eadem fiunt et ex spermate et sine spermate. Quae quidem cum fiunt ex spermate, fiunt a natura; cum autem sine spermate, fiunt a casu. Et de his perscrutandum est posterius in hoc eodem capitulo.
Haec autem verba hic posita, duplicem habent dubitationem. Prima, quia cum cuiuslibet rei naturalis sit determinatus modus generationis, non videntur esse eadem quae generantur ex spermate, et per putrefactionem. Quod Averroes in octavo physicorum sentire videtur; dicens, quod non potest esse idem animal in specie quod generatur ex spermate, et quod generatur ex putrefactione. Avicenna autem e contrario sentit, quod omnia quae generantur ex semine, eadem specie possunt generari sine semine per putrefactionem, vel per aliquem modum commixtionis terrenae materiae.
Sententia aristotelis videtur esse media inter has duas opiniones, quod scilicet aliqua possunt et sine semine generari, et ex semine; non tamen omnia, ut infra dicet. Sicut nec in artificialibus omnia possunt fieri per artem et sine arte; sed quaedam fiunt per artem tantum, ut domus. Animalia enim perfecta videntur non posse generari nisi ex semine; animalia vero imperfecta quae sunt vicina plantis, videntur posse generari et ex semine et sine semine. Sicut plantae producuntur aliquando sine semine per actionem solis in terra ad hoc bene disposita; et tamen plantae sic productae producunt semina, ex quibus plantae similes in specie generantur.
Et hoc rationabiliter accidit. Quia quanto aliquid perfectius est, tanto plura ad eius completionem requiruntur. Et propter hoc ad plantas et ad animalia imperfecta, sufficit ad agendum sola virtus caelestis. In animalibus vero perfectis requiritur cum virtute caelesti etiam virtus seminis. Unde dicitur in secundo physicorum quod homo generat hominem et sol.
Secunda dubitatio est, quia videntur animalia generata sine semine ex putrefactione, non fieri a casu, sed ex determinato agente, scilicet ex virtute caelesti, quae in generatione eorum supplet vicem virtutis generativae, quae est in semine: et hoc etiam vult commentator in nono huius.
Sed sciendum est quod nihil prohibet aliquam generationem esse per se, cum refertur ad unam causam, quae tamen est per accidens et casualis, cum refertur in aliam causam. Sicut in ipso exemplo Philosophi patet. Cum enim sanitas ex confricatione sequitur praeter intentionem confricantis, ipsa quidem sanatio, si referatur ad naturam, quae est corporis regitiva, non est per accidens, sed per se intenta. Si vero referatur ad intellectum confricantis, erit per accidens et casualis. Similiter etiam generatio animalis ex putrefactione generati, si referatur ad causas particulares, hic inferius agentes, invenitur esse per accidens et casualis. Non enim calor, qui causat putredinem, intendit naturali appetitu generationem huius vel illius animalis, quae ex putrefactione sequitur, sicut virtus, quae est ex semine, intendit productionem talis speciei. Sed si referatur ad virtutem caelestem, quae est universalis regitiva virtus generationum et corruptionum in istis inferioribus, non est per accidens, sed per se intenta; quia de eius intentione est ut educantur in actu omnes formae quae sunt in potentia materiae. Et sic recte assimilavit hic Aristoteles ea quae fiunt ab arte, his quae fiunt a natura.
Deinde cum dicit ab arte vero ostendit modum generationis, quae est ab arte; et praecipue quantum ad principium effectivum. De principio enim materiali iam supra dixerat cum locutus fuerat de generatione naturali. Circa hoc autem duo facit. Primo ostendit quid sit principium activum in generatione quae est per artem. Secundo ostendit quomodo ab hoc principio generatio procedat, ibi, fit itaque sanitas. Dicit ergo primo, quod illa fiunt ab arte, quorum species factiva est in anima. Per speciem autem exponit quod quid erat esse cuiuslibet rei factae per artem, ut quod quid erat esse domus, quando fit domus. Et hoc etiam nominat primam substantiam, idest primam formam. Et hoc ideo, quia a forma quae est in anima nostra, procedit forma quae est in materia in artificialibus; in naturalibus autem e contrario.
Haec autem forma quae est in anima, differt a forma, quae est in materia. Nam contrariorum formae in materia sunt diversae et contrariae, in anima autem est quodammodo una species contrariorum. Et hoc ideo, quia formae in materia sunt propter esse rerum formatarum: formae autem in anima sunt secundum modum cognoscibilem et intelligibilem. Esse autem unius contrarii tollitur per esse alterius; sed cognitio unius oppositi non tollitur per cognitionem alterius, sed magis iuvatur. Unde formae oppositorum in anima non sunt oppositae. Quinimmo substantia, idest quod quid erat esse privationis, est eadem cum substantia oppositi, sicut eadem est ratio in anima sanitatis et infirmitatis. Per absentiam enim sanitatis cognoscitur infirmitas. Sanitas autem, quae est in anima, est quaedam ratio, per quam cognoscitur sanitas et infirmitas; et consistit in scientia, idest in cognitione utriusque.
Deinde cum dicit fit itaque ostendit quomodo ab hoc principio procedatur ad sanitatem. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo sanitas quae est in anima, sit principium sanationis. Secundo quomodo diversimode accipitur principium in actione artis, ibi, generationum vero et motuum. Dicit ergo quod, cum sanitas quae est in anima, sit principium sanitatis quae fit per artem, ita fit sanitas in materia aliquo intelligente quod sanitas est hoc, scilicet vel regularitas vel adaequatio calidi, frigidi, humidi et sicci. Et ideo necesse est, si sanitas debet contingere, quod hoc existat, scilicet regularitas vel aequalitas humorum. Et si regularitas vel aequalitas debeat esse, oportet quod sit calor, per quem humores reducantur ad aequalitatem; et ita semper procedendo a posteriori ad prius, intelliget illud quod est factivum caloris, et quod est factivum illius, donec reducatur ad aliquod ultimum, quod ipse statim posset facere, sicut hoc quod est dare talem potionem; et demum motus incipiens ab illo quod statim potest facere, nominatur factio ordinata ad sanandum.
Patet ergo, quod sicut in naturalibus ex homine generatur homo, ita in artificialibus accidit quodammodo ex sanitate fieri sanitatem, et ex domo domum; scilicet ex ea quae est sine materia in anima existens, illa quae habet materiam. Ars enim medicinalis, quae est principium sanationis, nihil est aliud quam species sanitatis, quae est in anima; et ars aedificativa est species domus in anima. Et ista species sive substantia sine materia, est quam dixit supra quod quid erat esse rei artificiatae.
Deinde cum dicit generationum vero ostendit quomodo diversimode accipitur principium in actionibus artis; et dicit quod in generationibus et motibus artificialibus est aliqua actio quae vocatur intelligentia et aliqua quae vocatur factio. Ipsa enim excogitatio artificis vocatur intelligentia, quae incipit ab hoc principio, quae est species rei fiendae per artem. Et haec operatio protenditur, ut supra dictum est, usque ad illud quod est ultimum in intentione, et primum in opere. Et ideo illa actio quae incipit ab ultimo, ad quod intelligentia terminatur, vocatur factio, quae est motus iam in exteriorem materiam.
Et sicut diximus de actione artis respectu formae, quae est ultimus finis generationis artificialis, similiter est de omnibus aliis intermediis. Sicut ad hoc quod convalescat, oportet quod adaequentur humores. Hoc igitur ipsum quod est adaequari, est unum de intermediis, quod est propinquissimum sanitati. Et sicut medicus, ad hoc quod faceret sanitatem, incipiebat considerando quid est sanitas: ita, ad hoc quod faciat adaequationem, oportet quod sciat quid est adaequatio; videlicet quod adaequatio est hoc, scilicet debita proportio humorum in respectu ad naturam humanam. Hoc autem erit si corpus fuerit calefactum; quando scilicet quis infirmatur propter defectum caloris. Et iterum oportet quod sciat quod quid est hoc, scilicet calefieri: sicut si dicatur quod calefieri est immutari a medicina calida. Et hoc, scilicet dare medicinam calidam, existit statim in potestate medici, et est iam in ipso, idest in potestate eius, ut talem medicinam det.
Sic igitur patet, quod principium faciens sanitatem, unde incipit motus ad sanandum, est species, quae est in anima, vel ipsius sanitatis, vel aliorum intermediorum, per quae acquiritur sanitas. Et hoc dico, si sanatio fiat ab arte. Si autem fiat alio modo, non erit principium sanitatis species quae est in anima; hoc enim est proprium in operationibus artis.
Deinde cum dicit si vero manifestat quomodo fiunt generationes casuales: et dicit, quod quando sanatio fit a casu, tunc principium sanitatis fit ab hoc, quod est principium faciendi sanitatem apud eum qui facit sanitatem secundum artem. Sed hoc est intelligendum de principio factionis, quod est ultimum in intelligendo, et primum in exequendo. Sicut in medicando principium sanitatis aliquando forsan fit a calefactione. Et hinc etiam incipit sanatio, quando aliquis a casu sanatur, quia calorem aliquis excitat confricatione praeter intentionem confricantis. Calor itaque in corpore excitatus per fricationem vel medicationem, aut est pars sanitatis, quasi intrans substantiam sanitatis, sicut cum ipsa alteratio calefactionis ad sanitatem sufficit; aut sequitur ad calorem aliquid quod est pars sanitatis, sicut cum per calorem fit sanitas per hoc quod calor dissolvit aliquos humores compactos, quorum dissolutio est iam constituens sanitatem. Aut etiam hoc potest esse per plura media; sicut cum calor consumit humores superfluos impedientes aliquos meatus in corpore; quibus consumptis fit debitus motus spirituum ad aliquas determinatas partes corporis: et hoc ultimum est iam faciens sanitatem. Et quod est ita, scilicet quod est proximum sanitatis factivum est aliqua pars sanitatis, idest intrans in constitutionem sanitatis. Et similiter est in aliis artificialibus. Nam partes domus sunt lapides, quorum compositio iam est aliquid domus.
Deinde cum dicit quare sicut concludit conclusionem principaliter intentam: et circa hoc duo facit. Primo includit conclusionem intentam. Secundo removet quamdam dubitationem, ibi, ex quo vero ut materia fit. Dicit ergo primo, quod ex quo omne quod generatur, generatur ex materia, et iterum generatur a suo simili, impossibile est aliquid esse factum, nisi aliquid praeexistat, sicut dicitur communiter. Communis enim philosophorum naturalium sententia erat, quod ex nihilo nihil fit. Palam est autem, quod id quod praeexistit, oportet quod sit pars rei generatae. Constat enim, quod materia quae praeexistit est pars generati. Quod ex hoc probari potest: quia materia est in generato, et ipsa fit generatum dum in actum educitur. Nec solum pars quae est materia praeexistit; sed, sicut ex dictis patet, etiam praeexistit pars quae est in ratione, scilicet forma. Haec enim duo, scilicet materia et forma, sunt partes generati.
Utroque enim modo possumus assignare quid sint circuli aerei vel circuli multi, secundum aliam literam, idest particulares et distincti; et dicentes materiam quae est aes, et dicentes speciem, idest formam, quae est talis figura. Et recte dicit multos circulos particulares. Nam circulus secundum speciem et formam est unus tantum. Multiplicatur autem et individuatur per materiam. Et haec, scilicet figura, est genus, in quod primo collocatur circulus aereus. Et ita patet ex dictis, quod circulus aereus in sua definitione habet materiam. Quod autem species geniti praeexistat, supra ostensum est in naturalibus et in artificialibus generationibus.
Deinde cum dicit ex quo vero removet quamdam dubitationem. Illud enim ex quo aliquid fit ut ex materia, quandoque praedicatur non in abstracto, sed denominative. Quaedam enim dicuntur non esse illud, idest materia, sed illiusmodi. Sicut statua non dicitur lapis, sed lapidea. Sed homo convalescens non dicitur illud ex quo, idest non recipit praedicationem eius ex quo fieri dicitur. Fit enim convalescens ex infirmo. Nec dicitur quod convalescens sit infirmus.
Huiusmodi autem causa est, quia dupliciter dicitur aliquid fieri ex aliquo: scilicet ex privatione, et ex subiecto quod dicitur materia: sicut dicitur quod homo fit sanus, et quod laborans fit sanus. Dicitur autem magis aliquid fieri ex privatione quam ex subiecto; sicut magis dicitur aliquis fieri sanus ex laborante, quam ex homine. Sed hoc fieri hoc, magis dicimus in subiecto quam in privatione. Magis enim dicimus proprie quod homo fit sanus, quam quod laborans. Et ideo ille qui est sanus, non dicitur laborans, sed magis dicitur homo; et e converso homo dicitur sanus. Sic ergo id quod fit, praedicatur de subiecto, non autem de privatione.
Sed in quibusdam privatio est non manifesta et innominata; sicut privatio cuiuscumque figurae in aere, non habet nomen, nec etiam privatio domus in lateribus et in lignis. Et ideo utimur materia, pro materia et privatione simul. Et propter hoc, sicut illic dicimus, quod sanus fit ex laborante, ita hic dicimus quod statua fit ex aere, et domus ex lapidibus et lignis. Et propter hoc etiam, sicut ibi id ex quo fit aliquid, sicut ex privatione, non praedicatur de subiecto, quia non dicimus quod sanus sit laborans, ita nec hic dicimus quod statua sit lignum; sed praedicatur abstractum in concreto, dicendo quod non est lignum, sed lignea, nec aes, sed aerea, nec lapis, sed lapidea. Et similiter domus non est lateres, sed lateritia. Quia si quis diligenter inspiciat, nec fit statua ex ligno, nec domus ex lateribus simpliciter loquendo, sed per aliquam permutationem. Fiunt enim ista ex istis sicut ex aliquo permutato, et non sicut ex permanente. Aes enim infiguratum non manet dum fit statua, nec lateres incompositi dum fit domus. Et propter hoc in praedictis ita dicitur, idest talis fit praedicatio.



In Libros Metaphysicorum Lib.7 Lec.4