In Libros Metaphysicorum Lib.7 Lec.13


Lectio 14

Postquam Philosophus ostendit universalia non esse substantias absolute, hic ostendit, quod non sunt substantiae a sensibilibus separatae: et dividitur in partes duas. In prima ostendit, quod universalia non sunt substantiae separatae. In secunda manifestat quoddam, quod in superioribus dubium reliquerat, ibi, manifestum autem est quod substantiarum. Circa primum duo facit. Primo ostendit universalia non esse substantias separatas. Secundo ostendit quod si sunt separatae, non sunt definibiles, ibi, quoniam vero substantia altera. Circa primum duo facit. Primo ostendit inconvenientia, quae sequuntur ponentibus universalia esse substantias separatas, comparando genus ad species. Secundo comparando genus ad individua, ibi, amplius autem in sensibilibus. Circa primum tria facit. Primo proponit quamdam divisionem. Secundo prosequitur primum membrum divisionis, ibi, ratione namque palam. Tertio secundum, ibi, sed si alterum in unoquoque. Dicit ergo primo, quod ex praedictis etiam manifestum esse potest quid accidat de inconvenientibus, dicentibus ideas esse substantias et separabiles, quae dicuntur esse species universales, et simul cum hoc ponentibus speciem esse ex genere et differentiis. Hae enim duae positiones simul coniunctae, scilicet quod species componantur ex genere et differentia, et quod species universales sunt substantiae separatae, quae dicuntur ideae, ducunt ad inconvenientia. Si enim ponantur species esse separatae, constat quod unum genus est in pluribus speciebus simul, sicut animal in homine et equo. Aut ergo hoc ipsum quod est animal in homine et equo existens, est unum et idem numero; aut alterum in homine, et alterum in equo. Inducit autem hanc divisionem, quia Plato ponebat ideas specierum, non autem generum, cum tamen poneret communiter universalia esse substantias.
Deinde cum dicit ratione namque prosequitur primum membrum divisionis. Et primo ostendit, quod sit unum et idem animal. Secundo ostendit inconvenientia, quae sequuntur hoc posito, ibi, si quidem ergo. Dicit ergo, quod manifestum est, quod animal est unum et idem in homine et equo secundum rationem. Si enim assignetur ratio animalis secundum quod dicitur de utrolibet, scilicet homine vel equo, eadem ratio assignabitur, quae est substantia animata sensibilis: univoce enim praedicatur genus de speciebus, sicut et species de individuis. Si ergo propter hoc, quod species praedicatur secundum unam rationem de omnibus individuis, est aliquis homo communis, qui est ipsum quod est homo secundum se existens, et est hoc aliquid, idest quoddam demonstrabile subsistens et separatum a sensibilibus, sicut platonici ponunt; necesse est pari ratione et ea, ex quibus species constat, scilicet genus et differentiam, ut animal et bipes, significare similiter hoc aliquid, et esse separabilia a suis inferioribus, et esse substantias per se existentes. Quare sequitur quod animal erit unum numero per se existens, quod praedicatur de homine et equo.
Deinde cum dicit si quidem ostendit inconvenientia, quae sequuntur ex hoc posito: quae sunt tria. Primum est, quia cum genus sit in specie sicut substantiam rei significans, sic erit animal in equo, sicut tu es in teipso, qui es substantia tuiipsius. Sic autem non est possibile aliquod unum esse in pluribus separatim existentibus. Non enim tu es nisi in teipso. Es enim in pluribus non separatim existentibus, sicut in carnibus et ossibus, quae sunt tui partes. Animal igitur si sit unum et idem, non poterit esse in pluribus speciebus, ut in homine et equo; cum species separatae secundum platonicos sint quaedam substantiae adinvicem diversae.
Secundum ponit ibi, et quare homo enim, quia est unum de multis praedicatum secundum platonicos, non ponitur in particularibus, sed extra ea. Si ergo sit unum animal, quod praedicatur de omnibus speciebus; quare hoc ipsum quod est animal universale non est sine ipso, scilicet sine equo vel quacumque alia specie, ut per se separatum existens? Non potest ratio conveniens assignari ab eis.
Tertium ponit ibi, deinde si dicens: constat, quod species constituitur ex genere et differentia. Aut igitur hoc est per hoc, quod genus participat differentiam sicut subiectum participat accidens, ut hoc modo intelligamus ex animali et bipede fieri hominem, sicut ex albo et homine fit homo albus; aut per aliquem alium modum.
Et si quidem species fiat per hoc, quod genus participat differentiam, sicut quod animal per participationem bipedis fit homo, et per participationem multipedis fit equus, vel polypus, accidit aliquid impossibile. Cum enim genus, quod praedicatur de diversis speciebus, ponatur esse una substantia, sequitur quod contraria simul insunt ipsi animali, quod in se est unum et hoc ens, scilicet demonstrabile. Differentiae enim, quibus dividitur genus, sunt contrariae.
Si autem non sit ex animali et bipede homo per modum participationis, quis modus erit cum aliquis dixerit animal esse bipes vel gressibile, constituens ex his duobus unum? Quasi dicat: de facili non potest assignari. Et ideo subiungit, sed forsan componitur, quasi dicat: numquid poterit dici, quod ex his duobus fiat unum per compositionem sicut domus fit ex lapidibus; aut per copulationem, sicut arca fit ex lignis conclavatis; aut per mixtionem, sicut electuarium fit ex speciebus alteratis? His enim modis invenitur ex duabus vel pluribus substantiis per se existentibus aliquid unum fieri.
Sed omnes isti modi sunt inconvenientes. Non enim possent genus et differentiae praedicari de specie, sicut nec partes compositae vel copulatae vel mixtae praedicantur de suis totis. Et praeterea unum non venit in compositionem diversorum totaliter; sed partes divisim sunt, ita quod una pars eius sit in compositione huius et alia in compositione alterius, sicut una pars ligni venit in compositione domus, et alia in compositione arcae. Unde, si ex animali et bipede fieret homo et avis, modis praedictis, sequeretur quod non tota natura animalis esset in homine nec in ave, sed alia et alia pars. Et sic iterum non esset idem animal in utroque.
Deinde cum dicit sed si alterum prosequitur secundum membrum divisionis; dicens, quod inconveniens sequitur si ponatur non unum animal esse in omnibus speciebus. Ducit autem ad quatuor inconvenientia: quorum primum ponit sic dicens. Ostensum est quid sequatur ponentibus universalia esse substantias, si ponatur unum animal esse in omnibus speciebus. Sed propter hoc potest aliquis dicere, quod sit alterum animal in unaquaque specie: ergo erunt infinita quorum substantia est animal, ut est consequens dicere ad praedictam positionem. Est enim animal substantia cuiuslibet speciei contentae sub animali. Non enim potest dici quod homo fiat ex animali secundum accidens, sed per se: et ita animal ad substantiam equi pertinet, et bovis, et aliarum specierum, quae sunt fere infinitae. Quod autem aliquod unum cedat in substantia infinitorum, videtur esse inconveniens.
Secundum inconveniens ponit ibi, amplius multa dicit, quod sequitur etiam quod ipsum animal, idest substantia animalis universalis, erit multa, quia animal, quod est in unaquaque specie, est substantia illius speciei, de qua praedicatur. Non enim praedicatur de specie sicut de quodam alio diverso a se in substantia. Si autem non praedicatur animal de homine sicut de diverso poterit dici convenienter, quod homo erit ex illo, scilicet ex animali, sicut ex sua substantia; et quod illud, scilicet animal, sit etiam genus eius, praedicatum de eo in eo quod quid est. Relinquitur ergo, quod sicut illa de quibus praedicatur animal, sunt multa, ita ipsum animal universale esse multa.
Deinde cum dicit et amplius ponit tertium inconveniens; dicens, quod ulterius ex praedictis sequitur, quod omnia illa, ex quibus est homo, scilicet superiora genera et differentiae, sint ideae; quod est contra positionem platonicorum, qui ponebant solas species esse ideas particularium, genera vero et differentias non esse ideas specierum. Et hoc ideo, quia idea est proprie exemplar ideati secundum suam formam. Forma autem generis non est propria formis specierum, sicut forma speciei est propria individuis, quae conveniunt secundum formam, et differunt secundum materiam.
Sed, si sunt diversa animalia secundum diversas species, unicuique speciei respondebit aliquid in substantia sui generis, sicut propria idea; et ita etiam erunt genera ideae, et similiter differentiae. Non ergo alteri universalium erit quod sit idea, et alteri quod sit substantia, sicut platonici ponebant, dicentes quidem genera esse substantias specierum, species vero ideas individuorum. Impossibile namque est ita esse, ut ostensum est. Sequitur igitur ex praedictis quod ipsum animal, idest substantia animalis universalis, sit unumquodque eorum quae sunt in animalibus idest quae continentur inter species animalis.
Quartum ponit ibi, amplius ex dicit quod iterum videtur esse dubium ex quo constituatur hoc quod est homo, et quomodo constituatur ex ipso animali scilicet universali, aut quomodo possibile est animal esse, quod substantia hoc ipsum praeter ipsum animal, idest quomodo potest esse ut homo sit aliquid praeter animal quasi quaedam substantia per se existens, et tamen animal sit hoc ipsum quod est homo? Haec enim videntur esse opposita, quod homo sit praeter animal, et tamen animal sit hoc ipsum quod est homo.
Deinde cum dicit amplius autem improbat praedictam positionem per comparationem generum ad singularia; dicens quod haec eadem inconvenientia, quae accidunt ponentibus genera et universalia esse substantias in speciebus, accidunt et in sensibilibus singularibus, et etiam multa his absurdiora; inquantum natura generis magis remota est a singularibus sensibilibus et materialibus, quam a speciebus intelligibilibus et immaterialibus. Si itaque impossibile est sic esse, palam est quod idea non est ipsorum sensibilium, sicut platonici dicunt.



Lectio 15

In hoc loco Philosophus ostendit, quod ideae quae ponuntur separatae a platonicis, non possunt definiri. Et hoc ideo, quia platonici ad hoc praecipue ponebant ideas, ut eis adaptarentur et definitiones et demonstrationes, quae sunt de necessariis, cum ista sensibilia videantur omnia in motu consistere. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit per rationes, quod ideae non possunt definiri. Secundo per signum, ibi, quoniam propter quid nullus. Circa primum ponit tres rationes: quarum primam ponit sic dicens, quod substantiarum alia est sicut ratio, idest sicut quod quid erat esse et forma, et alia est sicut compositum ex materia et forma, quod est totum simul coniunctum ex materia et forma. Dico autem eas esse alteras quia hoc quidem, scilicet substantia, quae est totum, sic est substantia sicut habens rationem conceptam cum materia; illa vero, quae est sicut forma et ratio et quod quid erat esse, est totaliter ratio et forma non habens materiam individualem adiunctam.
Quaecumque igitur dicuntur substantiae hoc modo sicut composita, eorum potest esse corruptio. Ostensum est enim supra, quod eorum solum est generatio, quae ex materia et forma componuntur. Corruptio autem et generatio sunt circa idem.
Ipsius autem substantiae, quae est sicut ratio vel quod quid est, non est ita corruptio quod ipsa per se corrumpatur. Ostensum est enim supra quod non est eius generatio, sed solum compositi; non enim fit quod quid erat esse domui, ut supra ostensum est, sed fit quod est proprium huic domui. Generatur enim haec domus particularis, non autem ipsa species domus. Sed tamen huiusmodi formae et quidditates aliquando sunt, et aliquando non sunt sine generatione et corruptione, idest sine hoc quod ipsa generentur vel corrumpantur per se, sed incipiunt esse et non esse aliis generatis et corruptis. Ostensum est enim supra quod nullus in naturalibus generat haec, scilicet formas et quidditates, nec etiam in artificialibus; sed hoc agens singulare generat et facit hoc singulare.
Propter hoc autem, quod singularia generantur et corrumpuntur, substantiarum sensibilium singularium non potest esse nec definitio nec demonstratio. Habent enim materiam individualem; cuius natura est talis, ut id quod ex ea constituitur, contingat esse et non esse; quia ipsa materia quantum est in se, est in potentia ad formam, per quam res materialis est, et ad privationem per quam res materialis non est. Et ideo omnia singularia de numero ipsorum sensibilium, quorum materia est in potentia ad esse et non esse, sunt corruptibilia. Corpora tamen caelestia non habent materiam huiusmodi, quae sit in potentia ad esse et non esse, sed solum ad ubi. Et ideo non sunt corruptibilia.
Si ergo demonstratio est necessariorum, ut probatum est in posterioribus, et definitio etiam est scientifica, idest faciens scire, quae est quasi medium demonstrationis, quae est syllogismus faciens scire; sicut non contingit quandoque esse scientiam et quandoque ignorantiam, quia quod scitur semper oportet esse verum, sed id quod est tale, idest quod quandoque potest esse verum, quandoque falsum, est opinio; ita etiam non contingit demonstrationem nec definitionem esse eorum quae possunt se aliter habere; sed solum opinio est huiusmodi contingentium.
Si, inquam, ita est, palam est, quod non erit nec definitio nec demonstratio ipsorum singularium corruptibilium sensibilium. Non enim huiusmodi corruptibilia possunt esse manifesta scientiam habentibus de eis, scilicet cum recesserunt a sensu, per quem cognoscuntur. Et ideo salvatis eisdem rationibus in anima ipsorum singularium, idest speciebus, per quas cognosci possunt, non erit de eis nec definitio nec demonstratio. Et propter hoc oportet, cum aliquis eorum, qui student ad assignandum terminum, idest definitionem alicuius rei, definiat aliquod singulare, quod non ignoret, quia semper contingit auferre singulare, manente tali ratione, quam ipse fingit in anima. Et hoc ideo quia non contingit vere definire singulare. In his enim quae vere definiuntur, manet cognitio definiti quamdiu manet cognitio definitionis in anima.
Si igitur singulare definiri non potest, itaque nec ideam possibile est definire. Ideam enim oportet esse singularem, secundum ea quae ponuntur de idea. Ponunt enim quod idea est quoddam per se existens ab omnibus aliis separatum. Haec autem est ratio singularis.
Deinde cum dicit necessarium vero ponit secundam rationem: et circa hoc duo facit. Primo ponit rationem. Secundo excludit quamdam cavillosam responsionem, ibi, si quis autem dicat. Fuit autem necessarium ut hanc rationem superadderet rationi suprapositae, quia ratio iam posita probabat singulare non esse definibile, ex eo quod est corruptibile et materiale; quae duo platonici ideis non attribuebant. Unde ne per hoc sua probatio inefficax redderetur, subiungit aliam rationem, dicens:
Necessarium esse omnem definitivam rationem esse ex pluribus nominibus. Ille enim qui definit, non faciet notificationem rei ponendo unum nomen tantum; quia si poneret unum tantum nomen, adhuc definitum remanebit nobis ignotum. Contingit enim uno nomine notiori assignato, ipsum nomen definiti notificari; non autem rem definitam, nisi principia eius exprimantur, per quae res omnis cognoscitur.
Resolutio autem definiti in sua principia, quod definientes facere intendunt non contingit nisi pluribus nominibus positis. Et ideo dicit, quod si unum nomen tantum ponatur, quod adhuc remanebit definitum ignotum; sed si plura ponantur, oportet quod nomina posita sint communia omnibus.
Si enim in definitione alicuius singularis ponantur aliqua nomina quae conveniunt ipsi soli, erunt synonyma nomina unius rei singularis; unde res non notificabitur huiusmodi nominibus positis, sed forte nomen minus notum. Sicut si diceremus quid est tullius, et responderetur marcus et cicero non esset conveniens definitio.
Oportet igitur, si singulare definitur, in eius definitione poni aliqua nomina, quae multis conveniant. Ergo necesse erit, quod definitio non solum huic singulari conveniat, cuius definitio quaeritur, sed etiam aliis. Quod est contra rationem verae definitionis. Sicut si aliquis te definire intendat, et dicat quod tu es animal gressibile, aut animal album, vel quicquid aliud, non tibi soli convenit, sed etiam est in alio.
Unde patet, quod singulare, non solum ex hoc quod est corruptibile et materiale, caret definitione, sed etiam ex hoc quod est singulare; unde nec idea definitur. Cuius ratio est quam hic tangit Philosophus: quia si nomina ad definiendum assumpta exprimunt individuum quantum ad ea ex quibus individuatur, erunt nomina synonyma. Si autem exprimunt naturam et accidentia communia absque individuatione, non erit definitio propria definitio: quia omnes formae, sive accidentales, sive substantiales, quae non sunt per se subsistentes, sunt, quantum est de se, communes multis. Et si aliqua inveniatur in uno solo, sicut forma solis, hoc non provenit ex parte formae, quin quantum est de se sit nata esse in pluribus; sed ex parte materiae. Nam tota materia speciei congregata est sub uno individuo. Vel magis ex parte finis; quia unus sol sufficit ad universi perfectionem.
Deinde cum dicit si quis autem excludit quamdam cavillosam responsionem. Posset enim aliquis dicere, quod licet quodlibet eorum, quae ponuntur in definitione singularis ideae, conveniat separatim multis, non tamen simul accepta conveniunt nisi uni soli; huic scilicet cuius definitio quaeritur. Hanc autem responsionem excludit duobus modis. Primo quantum ad ipsas ideas. Secundo quantum ad ea, quorum sunt ideae, ibi, amplius de multis. Circa primum duo facit. Primo excludit responsionem praedictam; ostendens quod adhuc sequitur definitionem non definito soli inesse. Secundo quod non primo, ibi, et necesse esse priora. Dicit ergo, quod contra responsionem praedictam, primo est dicendum hic, quod definitio assignata alicui ideae etiam aliis inerit; sicut si definitio ideae hominis sit animal bipes, haec duo inerunt animali et bipedi, idest ideae animalis et ideae bipedis; quia etiam illae duae ideae simul coniunctae erunt animal bipes. Et sic haec definitio, animal bipes, non erit propria ideae hominis. Et hoc inconveniens quidem accidit in sempiternis, idest considerando etiam definitionem ideae, quae est quoddam singulare sempiternum secundum platonicos; et considerando quod definitio assignata uni ideae convenit aliis.
Deinde cum dicit et necesse ostendit quod sequitur ulterius, quod definitio assignata ideae hominis non primo convenit ei; quod est contra rationem definitionis. Nam definitio primo verificatur de definito. Hoc autem ostendit tribus modis. Primo sic: dicens, quod non solum necesse est quod animali et bipedi conveniat definitio assignata homini; sed etiam necesse est quod illa, scilicet animal et bipes, existant priora homine, et sint partes eius, inquantum homo ex utroque constituitur.
Quinimmo secundum positionem eorum sequeretur, quod ambo sint separabilia ab homine, et ab aliis animalibus, scilicet animal et bipes, si homo ponitur separabilis ab individuis. Sicut enim homo est superius ad individua, ita genus et differentiae ad hominem. Aut enim oportet quod nullum commune sit separabile; aut oportet quod ambo praedicta, scilicet animal et bipes, sint separabilia ab homine. Si igitur nullum commune est separabile, tunc sequetur quod genus non erit praeter species. Et sic genus non significabit substantiam. Si vero genus erit praeter species, pari ratione et differentia, quae etiam est communior specie. Si autem utraque, scilicet animal et bipes, sunt separabilia ab homine, sequetur quod sint priora, eo modo sicut homo separatus est prior individuis. Et ita sequetur ulterius, quod definitio assignata homini, conveniat quibusdam prioribus, scilicet animali et bipedi.
Secundo ibi, deinde quia ostendit idem alia ratione; dicens, quod inde patet quod animal et bipes sunt priora homine secundum esse. Ista enim sunt priora in esse quae non removentur aliis ablatis; sed eis ablatis alia removentur. Sicut unum est prior duobus, quia remoto uno, removentur duo, sed non e converso. Remotis autem animali et bipede, removetur homo; sed remoto homine, hoc, scilicet animal et bipes, non aufertur. Unde patet quod animal et bipes sunt priora homine.
Tertio ibi, deinde autem ostendit idem tertia ratione; dicens, quod idem apparet si ponamus animal et bipes non solum esse separabilia ab homine, quasi quaedam ideae eius, sicut supra dictum est in prima ratione, sed etiam quod ex ipsis fit homo, ut sic ex ideis separatis fiat idea separata. Patet enim, quod minus erunt composita animal et bipes, ex quibus componitur homo, quam homo qui componitur ex eis. Quod autem est minus compositum, est prius. Unde sequetur adhuc, quod animal et bipes sunt priora homine, non solum propter separationem, ut prima ratio procedebat, sed etiam propter compositionem, ut procedit haec tertia ratio.
Deinde cum dicit amplius de multis ponit aliam rationem ad excludendum praemissam responsionem; dicens, quod non solum sequetur quod definitio assignata ideae hominis conveniat aliis ideis prioribus, scilicet animali et bipedi, ex quibus ponitur constitui idea hominis; sed etiam illa ipsa, ut animal et bipes, oportebit praedicari de multis, et non de homine tantum, non solum seorsum accepta, ut praemissa responsio istorum dicebat, sed etiam coniunctim.
Si enim haec ex quibus componitur idea hominis, scilicet animal et bipes, non praedicantur de multis, quomodo cognoscetur quod sint ideae hominis, ut supra conclusum est? Sequetur enim quod sit aliqua idea, quae non potest praedicari de pluribus quam de uno. Constat enim quod idea animalis de pluribus numero praedicari potest. Si ergo haec duo simul animal bipes, non possunt praedicari nisi de uno, sequetur quod bipes restringat animal ad unum, ita quod aliqua idea quae est bipes praedicetur de uno tantum. Quod non videtur esse verum; cum omnis idea sit participabilis a multis. Ab uno enim exemplari, multa exemplaria fieri contingit. Non igitur praedicta responsio potuit esse vera.
Sciendum est autem quod per hanc eandem rationem sufficienter ostenditur etiam nullum singulare in his inferioribus definiri posse per aliquas proprietates vel formas adunatas, quaecumque fuerint. Sicut enim quaelibet idea, ita et quaelibet forma, quantum est de se, nata est in pluribus esse. Et ita, quantumcumque aggregentur, non erit certa assignatio huius singularis nisi per accidens, inquantum contingit omnia insimul collecta in uno solo inveniri. Unde patet quod collectio accidentium non est principium individuationis, ut quidam dicunt, sed materia designata, ut Philosophus dixit.
Deinde cum dicit quemadmodum ergo ponit tertiam rationem principalem ad ostendendum quod ideae non possunt definiri; dicens, quod quia supra dictum est, quod individua non possunt definiri propter hoc quod sunt corruptibilia, ut prima ratio procedebat, et quia ea quae accipiuntur in definitionibus sunt communia, ut procedebat ratio secunda, latet verum esse hoc quod dictum est, scilicet quod impossibile sit definire singularia in sempiternis, et maxime in illis quae sunt unica in una specie, sicut sol et luna. Quia enim sunt sempiterna, non videtur de eis concludere ratio, quae ex corruptione singularium procedebat. Quia vero sunt unica in una specie, non videtur de eis ratio concludere quae procedebat ex communitate partium definitionis. Quaecumque enim convenit soli speciei, conveniunt soli individuo.
Sed pro tanto decipiuntur, qui putant haec esse definibilia, quia definientes talia peccant multipliciter. Et uno modo peccant inquantum addunt aliqua in definitionibus eorum, quibus ablatis adhuc erunt ipsa, scilicet sol et luna. Sicut cum definiendo solem, dicunt quod est perigyrion, idest terram gyrans, aut nycticrypton, idest nocte absconsum. Si enim sol steterit non gyrans terram, aut si apparuerit, ut non sit nocte absconsum, non adhuc erit sol, si bene fuerit definitum. Sed absurdum est, si non sit sol istis remotis. Sol enim significat quamdam substantiam; illa vero, per quae definitur, sunt quaedam accidentia eius.
Non solum autem sic peccant, sed et amplius, definientes solem per aliquid quod convenit in alio esse. Si enim fiat alter talis, idest aliquod corpus habens talem vel eamdem formam et speciem, palam est quod erit sol, secundum quod sol significat speciem, et hoc modo potest definiri. Ratio autem definitiva est communis, idest huius speciei quod est sol. Sed sol iste erat de numero singularium, sicut cleon aut socrates. Et sic patet, quod licet etiam ideae ponantur sempiternae et unicae in una specie, adhuc non poterunt definiri.
Quare nullus ponentium ideas protulit aliquem terminum, idest definitionem ideae. Si enim aliqua definitio ab eis data esset de aliqua idea, puta hominis vel equi, fieret manifestum contra tentantes definire ideam, quia verum est quod modo dictum est, scilicet quod idea est indefinibilis.



Lectio 16

Hic Philosophus manifestat quod superius sub dubitatione reliquit: scilicet quomodo aliqua substantia componatur ex partibus; cum supra ostenderit, quod substantia non potest componi neque ex passionibus, neque ex substantiis actu existentibus. Et ideo hic ostendit, quod partes, ex quibus componuntur substantiae, non sunt substantiae actu existentes, sed potentia; dicens, quod cum supra dictum sit, quod quaedam sunt quae ab omnibus existimantur substantiae esse, scilicet substantiae sensibiles, et partes earum, manifestum est, quod plurimae huiusmodi substantiarum sunt in potentia, et non in actu; ut patet de partibus animalium, et de omnibus aliis partibus.
Dicit autem partes esse plurimas harum substantiarum, quia, cum unumquodque totum ex pluribus componatur, oportet plures esse partes componentes quam tota composita. Et quod partes sint in potentia tantum, patet, quia nihil de numero earum est separatum; immo omnes partes inquantum sunt partes, sunt unitae in toto.
Omne enim quod est in actu, oportet esse ab aliis distinctum, quia res una dividitur ab alia per suum actum et per formam, sicut supra dictum est. Quando autem ea, quae ponuntur partes, fuerint separata abinvicem dissoluto toto, tunc quidem sunt entia in actu, non quidem ut partes, sed ut materia existens sub privatione formae totius. Sicut patet de terra et igne et aere, quae quando sunt partes corporis mixti, non sunt actu existentia, sed potentia in mixto; cum vero separantur, tunc sunt in actu existentia, et non partes. Nullum enim elementorum antequam digeratur, idest antequam per alterationem debitam veniat ad mixtionem, et fiat unum mixtum ex eis, est unum cum alio, nisi sicut cumulus lapidum est unum secundum quid, et non simpliciter. Vel melius nihil ipsorum, idest nihil ex ipsis est unum etc..
Quamvis enim omnes partes sint in potentia, tamen maxime poterit aliquis opinari partes animatorum et partes animae esse propinquas, ut fiant actu et potentia, idest ut sint in potentia propinqua actui. Et hoc ideo, quia corpora animata sunt corpora organica habentia partes distinctas secundum formam; unde maxime sunt propinqua ad hoc quod sint actu. Et hoc ideo quia habent principium motus ab aliquo determinato, cum una pars moveat aliam. Sicut patet in iuncturis, in quibus videtur esse principium motus alterius partium coniunctarum, cum contingat unam moveri, alia quiescente, ut dicitur in libro de motibus animalium.
Et propter hoc etiam, quia non solum partes corporis sunt in potentia propinqua actui, sed etiam partes animae, ideo quaedam animalia post divisionem vivunt, sicut animalia anulosa. Quod ex hoc contingit, quia in toto animali erat una anima in actu, plures autem in potentia. Facta autem divisione, fiunt plures animae in actu. Quod contingit propter imperfectionem talium animalium, quae requirunt modicam diversitatem in partibus, eo quod habent animam imperfectae virtutis, non valentem diversa operari, ad quae sit necessaria organorum multitudo.
Sed tamen quamvis istae partes animae et animatorum sint propinquae actui, nihilominus sunt omnia in potentia, quando totum fuerit unum et continuum per naturam. Non autem si fiat unum per violentiam; sicut si ligentur partes unius animalis cum partibus alterius; aut per complantationem, sicut accidit in plantis. Ante enim quam surculus insertus uniatur plantae, est in actu; postea vero est in potentia. Tale namque, scilicet unum esse per violentiam aut per complantationem est orbatio, idest aliquid laesivum naturae, et contra naturam existens.
Deinde cum dicit quoniam vero ostendit specialiter quod unum et ens non sunt substantiae. Et circa hoc duo facit. Primo praemittit propositum; dicens, quod hoc modo praedicatur de rebus unum sicut et ens, cum sint convertibilia: et unum dicitur de aliqua re propter substantiam eius. Unius enim est una substantia; et illa sunt unum numero, quorum est substantia una numero. Quod etiam aliquid dicatur ens per suam substantiam, hoc est manifestum.
Quoniam inquam ita est, palam est quod neque unum neque ens contingit esse substantiam rerum; immo praedicantur de substantia sicut de subiecto. Sicut etiam neque hoc quod est elemento esse aut principio, idest ipsa ratio principii et elementi, dicit substantiam rei quae dicitur principium vel elementum. Sed quaerimus quid sit principium vel elementum, ut ad aliquod notius referamus, scilicet ad substantiam subiectam.
Sed tamen ens et unum magis sunt substantia quam principium et elementum et causa. Propinquius enim se habent ad rerum substantiam. Principium enim et causa et elementum, important solam habitudinem rei ad rem aliquam; sed ens et unum significat id quod convenit rei ratione suae substantiae. Et tamen nec ens nec unum sunt substantia ipsa rei.
Secundo ibi, sed nec probat propositum duabus rationibus. Quarum primam ponit dicens, quod cum ista, scilicet ens et unum, sint communia, non possunt esse substantiae, si nullum commune est substantia, ut probatum est. Quod autem nullum commune sit substantia, ex hoc patet, quia substantia nulli potest inesse nisi ipsi habenti eam cuius est substantia. Unde impossibile est substantiam esse communem multorum.
Secundam rationem ponit ibi, amplius quod dicit quod hoc ipsum quod est unum, non potest apud multa simul inveniri. Hoc enim est contra rationem unius, si tamen ponatur aliquod unum per se existens ut substantia. Sed illud quod est commune, est simul apud multa. Hoc enim est ratio communis, ut de multis praedicetur, et in multis existat. Patet igitur quod unum quod est commune, non potest esse sic unum quasi una substantia. Et ulterius palam est ex omnibus praedictis in hoc capitulo, quod nullum universale, nec ens, nec unum, nec genera, nec species habent esse separatum praeter singularia.
Deinde cum dicit sed species ostendit quantum ad quid Plato recte dixerit, et quantum ad quid non recte; dicens, quod platonici ponentes species ideales, in hoc recte dicunt, quod ponunt eas separatas, ex quo ponunt esse substantias singularium. De ratione enim substantiae est quod sit per se existens. Non autem posset esse per se existens si in aliquo singularium esset; praesertim quia si uno singularium existeret, in aliis esse non posset. Sicut enim iam dictum est, id quod est unum subsistens, non potest in multis esse. Unde in hoc recte facit Plato, ex quo posuit species esse substantias, quod posuit eas separatas.
In hoc autem non dixerunt recte, quia dicunt unam speciem esse in multis. Haec enim duo videntur esse opposita: quod aliquid sit separatum per se existens, et tamen habeat esse in multis. Causa autem propter quam inducti sunt platonici ad ponendum huiusmodi substantias separatas, et tamen esse in multis, haec est: quia per rationem invenerunt quod oportet esse aliquas substantias incorruptibiles et incorporeas, cum ratio substantiae corporalibus dimensionibus non sit obligata. Sed quae sunt huiusmodi substantiae, quae quidem sunt incorruptibiles, et sunt praeter has substantias singulares et sensibiles, non habent reddere, idest non possunt assignare et manifestare, eo quod nostra cognitio a sensu incipit, et ideo ad incorporea quae sensum transcendunt, non possumus ascendere, nisi quatenus per sensibilia manuducimur.
Et ideo, ut aliquam notitiam traderent de substantiis incorporeis incorruptibilibus, faciunt, idest fingunt eas, easdem esse specie substantiis corruptibilibus, sicut in istis substantiis corruptibilibus invenitur homo singularis corruptibilis, et similiter equus. Posuerunt igitur quod etiam in illis substantiis separatis esset aliqua substantia quae esset homo, et aliqua quae esset equus, et sic de aliis: sed differenter: quia has substantias separatas scimus, ex doctrina platonicorum, per hoc quod dicimus autanthropon, idest per se hominem, et authippon, idest per se equum. Et ita in singulis substantiis sensibilibus ad designandas substantias separatas addimus hoc verbum, idest hanc dictionem auto, idest per se.
Ex quo apparet quod platonici volebant illas substantias separatas esse eiusdem speciei cum istis sensibilibus; et solum in hoc differre, quia separatis attribuebant nomen speciei per se, non autem sensibilibus. Cuius ratio est quia in singularibus sunt multa, quae non sunt partes speciei. Sed in illis substantiis separatis dicebant tantum esse illa quae pertinent ad speciem et naturam speciei. Ergo homo separatus dicebatur per se homo, quia habet ea tantum quae pertinent ad naturam speciei. Sed hic homo singularis habet, cum his quae ad naturam speciei pertinent, multa alia: et propter hoc non dicitur per se homo.
Est autem similis defectus in hac positione, sicut si poneremus quod non videremus astra et alia corpora incorruptibilia, et tamen constaret per rationem quod essent aliqua corpora incorruptibilia, et poneremus quod incorruptibilia corpora essent eiusdem speciei cum corporibus corruptibilium. Sicut si diceremus quod corpora incorruptibilia essent bos et homo et equus et alia huiusmodi, ut poetae finxerunt in stellis esse arietem et taurum et alia huiusmodi. Sicut igitur si non videremus stellas, non minus ut existimo forent substantiae corporeae sempiternae, idest stellae, praeter eas quas nos tunc videremus, scilicet huiusmodi corpora corruptibilia et alterius speciei ab eis; ita etiam et nunc, quamvis nesciamus dicere quae sunt substantiae separatae et cuius naturae, tamen forsan necessarium est esse quasdam substantias separatas praeter sensibiles, et alterius speciei ab eis. Ideo autem dicit forsan, quia nondum probaverat substantias aliquas esse a materia separatas. Probabit autem in sequentibus.
Concludit autem ultimo conclusionem intentam in toto capitulo; dicens, quod manifesta sunt ex praedictis duo. Quorum unum est, quod nihil universaliter dictorum sit substantia. Secundum est quod nulla substantia fit ex substantiis actu existentibus. Vel secundum aliam literam, ex non substantiis. Ostendit enim supra, quod substantia quae est hoc aliquid, non fit ex communibus, quae significant quale quid.



In Libros Metaphysicorum Lib.7 Lec.13