In Libros Metaphysicorum Lib.10 Lec.12


LIBER 11


Lectio 1

Quia particulares scientiae quaedam eorum quae perscrutatione indigent praetermittunt, necesse fuit quamdam scientiam esse universalem et primam, quae perscrutetur ea, de quibus particulares scientiae non considerant. Huiusmodi autem videntur esse tam communia quae sequuntur ens commune (de quibus nulla scientia particularis considerat, cum non magis ad unam pertineant quam ad aliam, sed ad omnes communiter), quam etiam substantiae separatae, quae excedunt considerationem omnium particularium scientiarum. Et ideo Aristoteles huiusmodi scientiam nobis tradens, postquam perscrutatus est de communibus, accedit ad tractandum specialiter de substantiis separatis, ad quarum cognitionem ordinantur non solum ea quae in hac scientia tractata sunt, sed etiam quae in aliis scientiis tractantur. Et ideo ad manifestiorem considerationem de substantiis separatis habendam, primo sub quodam compendio recolligit ea quae dicta sunt tam in hoc libro, quam in libro physicorum, utilia ad cognitionem substantiarum separatarum. Secundo de ipsis substantiis separatis inquirit, circa medietatem sequentis libri, ibi, sed quoniam tres sunt substantiae. Prima pars dividitur in duas. In prima recolligit ea quae praecedunt considerationem substantiae. In secunda recolligit ea quae ad considerationem substantiae pertinent, ibi (in principio sequentis libri), de substantia quidem theorica. Tria autem praemiserat ante considerationem substantiae. Primo moverat dubitationes in tertio libro, quas in hoc primo recolligit. Secundo determinaverat ea quae ad considerationem huius scientiae pertinent, in quarto libro, quae et hic secundo loco recolligit, ibi, quoniam autem Philosophi scientia. Tertio determinat de ente imperfecto, scilicet de ente per accidens, et de motu, et infinito, et de quibus partim determinaverat in secundo et sexto huius, partim in tertio physicorum. Et de his in tertio loco hic recolligit, ibi, quoniam autem simpliciter ens etc.. Prima pars dividitur in duas. Primo movet dubitationem circa considerationem huius scientiae. In secunda circa res, de quibus in hac scientia determinatur, ibi, adhuc unum oportet poni. Circa primum duo facit. Primo inquirit quomodo sit consideratio huius scientiae circa principia et substantias. Secundo circa quae principia, et circa quas substantias, ibi, sed nec circa dicta a physicis. Circa primum duo facit. Primo dubitationes movet de consideratione huius scientiae circa principia. Secundo de consideratione huius scientiae circa substantias, ibi, adhuc utrum omnium substantiarum. Circa primum tria facit. Primo supponit considerationem huius scientiae esse circa principia, dicens, quod manifestum est ex primo libro, in quo disputavit contra ea quae alii Philosophi dixerunt de primis rerum principiis, quod sapientia est scientia quaedam circa principia. Ostensum est enim in prooemio istius libri, quod sapientia considerat causas altissimas et maxime universales, et est nobilissima scientiarum.
Secundo ibi, dubitabit autem movet quaestionem de consideratione huius scientiae quae sapientia dicitur, circa principia rerum; dicens quod aliquis potest dubitare, utrum oporteat sapientiam quae considerat principia, esse unam scientiam aut multas.
Et si dicatur quod est una, videtur hoc esse in contrarium, quia plura, de quibus consideratur in una scientia, sunt contraria, eo quod unum contrariorum est ratio ad cognoscendum alterum, propter hoc videntur sub una arte cadere. Sed principia rerum, cum sint plura, non sunt contraria, alioquin non possent convenire in uno principiato. Sapientia ergo quae est de principiis, non videtur esse una scientia. Si vero dicatur quod non est una, sed plures, non est eas assignare.
Est autem veritas quod sapientia est una scientia, quae tamen considerat plura principia, inquantum reducuntur ad unum genus, quia et hac ratione contraria sub una scientia cadunt, inquantum sunt unius generis.
Tertio ibi, adhuc speculari movet dubitationem de consideratione huius scientiae circa principia demonstrationis; dicens, quod adhuc dubitabile est, utrum speculari principia demonstrativa, ut, omne totum est maius sua parte, et similia, sit unius scientiae, aut plurium. Et si dicatur quod unius, videtur difficile assignare, quare magis sit istius scientiae quam alicuius alterius, cum omnes scientiae communiter eis utantur. Si autem detur quod sit plurium scientiarum, videbitur difficile assignare plures scientias tales.
Est autem veritas, quod una scientia principaliter considerat ista principia, ad quam consideratio pertinet communium, qui sunt termini illorum principiorum, sicut ens et non ens, totum et pars, et alia huiusmodi; et ab ea aliae scientiae huiusmodi principia accipiunt.
Deinde cum dicit adhuc utrum movet dubitationes de consideratione huius scientiae circa substantias. Et quaerit duo. Primo utrum haec scientia consideret de omnibus substantiis, aut non. Et si detur quod non, difficile est assignare de quibus substantiis consideret, et de quibus non. Et si detur quod de omnibus consideret, cum sit una, remanet dubium, quomodo eadem scientia possit esse de pluribus, cum una scientia sit unius.
Et veritas est, quod haec scientia est de omnibus substantiis, licet de quibusdam principalius, scilicet de substantiis separatis, inquantum omnes conveniunt in uno genere, quod est ens per se.
Secundo ibi, adhuc utrum quaerit utrum demonstratio sit solum circa substantias, aut etiam circa accidentia. Si enim demonstratio proprie esset circa accidentia, quia ad demonstrationem pertinet concludere per se accidentia de substantiis, non erit demonstratio circa substantias. Sed si dicatur, quod alia demonstrativa scientia est substantiarum, et alia accidentium per se, quaerendum restat quae sit utraque earum, et si utraque earum sit digna nomine sapientiae. Quia ex una parte videtur quod illa quae circa accidentia sit sapientia, quia demonstratio proprie est accidentium, et demonstrativa scientia certissima est. Et sic videtur quod sapientia sit demonstrativa quae est circa accidentia. Ex alia parte videtur quod sit circa substantias; quia cum substantia sit prima in entibus, scientia quae est circa substantias videtur esse prima.
Est autem veritas quod sapientia substantias et accidentia considerat, inquantum conveniunt in ente, quod est eius subiectum; sed substantias principaliter, sicut per se prima entia, et de his accidentia demonstrat.
Deinde cum dicit sed non movet quaestiones magis speciales de consideratione huius scientiae. Et primo circa quas substantias sit consideratio huius scientiae. Secundo circa quae principia, ibi, dubitabit autem utique. Circa primum movet quatuor quaestiones. Et prima quaestio pertinet ad causas substantiarum sensibilium; dicens, quod non videtur ponendum hanc scientiam quam quaerimus, circa quatuor genera causarum, de quibus dictum est in libro physicorum; quia maxime videretur esse circa causam finalem, quae est potissima inter alias. Sed non videtur esse haec scientia circa id cuius gratia, idest circa causam finalem: quia finis habet rationem boni. Bonum autem consistit in operationibus, et in his quae sunt in motu. Unde in immobilibus, sicut in mathematicis, nihil demonstratur per causam finalem. Et manifestum est quod finis est quod primum movet. Movet enim efficientem. Primum autem movens non videtur esse in rebus immobilibus.
Est autem veritas, quod haec scientia considerat dicta genera causarum, et praecipue causam formalem et finalem. Et ulterius finis qui est primum movens, est omnino immobile, ut infra ostendetur.
Secundo ibi, totaliter autem movet quaestionem de consideratione substantiarum sensibilium; et quaerit, utrum haec scientia sit circa substantias sensibiles, aut non. Si enim sit circa substantias sensibiles, non videtur differre a scientia naturali: si autem circa alias substantias, difficile est assignare circa quas alias. Aut enim est circa species, idest circa ideas, quas platonici posuerunt; aut est circa mathematica, quae etiam quidam posuerunt esse media inter ideas et substantias sensibiles, sicut sunt superficies, et lineae, et figurae, et alia huiusmodi. Sed manifestum est per superiores libros, quod species non sunt, idest ideae separatae, et de mathematicis statim quaeretur.
Est autem veritas huius quaestionis, quod ista scientia determinat de substantiis sensibilibus, inquantum sunt substantiae, non inquantum sunt sensibiles et mobiles. Hoc enim proprie pertinet ad naturalem. Sed propria consideratio huius scientiae est de substantiis, quae non sunt ideae, nec mathematica separata, sed primi motores, ut infra patebit.
Tertio ibi, attamen dubitationem movet tertiam dubitationem ex incidenti. Quia enim dixerat manifestum esse quod non sunt species separatae, movet dubitationem de mathematicis, utrum sint separatae. Et ostendit primo quod non: quia si aliquis ponat species separatas, et mathematica separata praeter substantias sensibiles, quare non est ita in omnibus quae habent species, sicut in mathematicis? Ut sicut mathematica ponitur media inter species et sensibilia, quasi quaedam tertia entia praeter species et particularia quae sunt hic, ut linea mathematica praeter speciem lineae et lineam sensibilem, ita poneretur tertius homo, et tertius equus praeter auton, idest per se hominem, et per se equum, quae appellabant platonici ideas, et equum et hominem singulares. Sed in his platonici media non ponebant, sed solum in mathematicis.
Postea vero cum dicit si autem obiicit in contrarium: quia si non sunt mathematica separata, difficile est assignare circa quae mathematicae scientiae negocientur. Non enim negociari videntur circa sensibilia inquantum huiusmodi; quia in istis sensibilibus non sunt tales lineae et tales circuli, quales scientiae mathematicae quaerunt. Unde videtur necesse ponere quasdam lineas et quosdam circulos separatos.
Est autem veritas, quod mathematica non sunt separata a sensibilibus secundum se, sed solum secundum rationem, ut supra ostensum est in sexto, et infra declarabitur.
Et quia hanc dubitationem ex incidenti interposuerat de separatione mathematicorum ea occasione, quia dixerat manifestum esse, quod species non sunt separatae: consequenter cum dicit, neque etiam circa mathematica, redit ad quaestionem principalem, qua quaerebatur circa quas substantias sit ista scientia. Et cum ostenderit quod non sit circa species, quia species non sunt separatae, nunc ostendit eadem ratione, quod non est circa mathematica, quia nec ipsa sunt separata, scilicet secundum esse. Sed non videtur esse circa sensibiles substantias, cum sint corruptibiles et in motu existentes.
Est autem veritas huius quaestionis, quae supra posita est.
Quartam dubitationem ponit ibi, totaliter autem et quaerit cuius scientiae sit dubitare de materia mathematicarum scientiarum, idest inquirere de quibus mathematicae considerent. Non enim hoc est scientiae naturalis, propter hoc quod totum negocium naturalis philosophiae est circa ea, quae habent in seipsis principium motus et quietis, quae naturalia dicuntur. Unde de hac dubitatione se non intromittit. Similiter etiam consideratio huius dubitationis non videtur pertinere ad illam scientiam, quae intendit de demonstratione et scientia mathematicorum, quae dicitur mathematica scientia; quia huiusmodi scientia praesupponit huiusmodi materiam, sive huiusmodi subiectum; et circa ipsum aliqua inquirit. Unde relinquitur quod ad hanc philosophiam pertineat considerare, de quo tractant scientiae mathematicae.
Deinde cum dicit dubitabit autem inquirit circa qualia principia sit consideratio huius scientiae. Et circa hoc movet tres quaestiones. Primo enim quaerit, utrum haec scientia sit circa principia, quae a quibusdam elementa dicuntur. Quod videtur ex hoc, quod omnes ponunt huiusmodi principia esse inexistentia, idest intrinseca composito. Et ita oportet ad cognitionem compositorum, quod ipsa cognoscantur. Sed ex alia ratione videtur, quod ista scientia sit magis universalium, quia omnis ratio et omnis scientia videtur esse universalium et non extremorum, idest particularium, ad quae divisio communium terminatur: et sic videtur, quod ista scientia maxime sit priorum generum.
Et veritas est, quod haec scientia praecipue considerat communia; non tamen quod communia sint principia, sicut platonici posuerunt. Considerat autem et principia intrinseca rerum, sicut materiam et formam.
Secundo ibi, haec autem movet secundam dubitationem. Videtur enim ex una parte, quod unum et ens sint principia et genera, quia haec maxime videntur continere omnia suo ambitu communitatis. Et maxime videntur esse principia, quia sunt prima naturaliter, quia eis interemptis interimuntur alia. Omnia enim sunt ens et unum: unde si auferatur unum et ens, omnia alia auferuntur; sed non convertitur. Et sic videntur esse prima naturaliter, cum prius naturaliter dicatur a quo non convertitur consequentia essendi.
Ex alia parte videtur, quod unum et ens non sint genera, et per consequens nec principia, si genera sunt principia. Nulla enim differentia participat actu genus; quia differentia sumitur a forma, genus autem a materia. Sicut rationale a natura intellectiva, animal a natura sensitiva. Forma autem non includitur in essentia materiae actu, sed materia est in potentia ad ipsam. Et similiter differentia non pertinet ad naturam generis, sed genus habet differentiam potestate. Et propter hoc differentia non participat genus; quia cum dico rationale, significo aliquid habens rationem. Nec est de intellectu rationalis quod sit animal. Illud autem participatur, quod est de intellectu participantis. Et propter hoc dicitur, quod differentia non participat genus. Nulla autem posset differentia sumi, de cuius intellectu non esset unum et ens. Unde unum et ens non possunt habere aliquas differentias. Et ita non possunt esse genera, cum omne genus habeat differentias.
Est autem veritas, quod unum et ens non sunt genera, sed sunt omnibus communia analogice.
Tertiam quaestionem ponit ibi, adhuc autem et est dubitatio, utrum principia sint magis genera quam species. Et primo ostendit quod species magis sint principia quam genera; quia quod est simplicius, est magis principium. Sed species videntur esse simpliciores. Sunt enim indivisibilia, ad quae terminatur divisio generis formalis. Sed genera in plura et differentia specie dividuntur: ergo magis videntur principia esse species quam genera. Sed ex ea parte qua genera constituunt species, et non e converso, videntur genera esse magis principia. Hoc enim est de ratione principii, quod eo remoto alia removentur.
Est autem veritas quod universalia sunt principia, scilicet in cognoscendo; et sic genera magis sunt principia, quia simpliciora. Et quod dividantur in plura quam species, hoc est, quia continent plura in potentia. Sed species continent plura in actu. Unde sunt magis divisibiles per modum resolutionis compositi in simplicia.



Lectio 2

Postquam movit dubitationem de consideratione huius scientiae, hic movet dubitationem de his quae in hac scientia considerantur. Et primo de substantiis. Secundo de principiis, ibi, adhuc autem siquidem est. Circa hoc movet duas dubitationes: quarum prima est, utrum oporteat aliquid poni in rerum natura existere praeter singularia, aut non. Et si dicatur quod non, videtur sequi, quod haec scientia, quae nunc quaeritur, sit singularium, et quaelibet alia. Sed hoc videtur impossibile; quia singularia sunt infinita, et infinitorum non est scientia. Si autem dicatur, quod aliquid existit praeter singularia, oportet quod sint vel genera, vel species; et sic haec scientia esset de generibus vel speciebus. Sed quare hoc sit impossibile, dictum est prius; quia nec genera nec species videntur esse principia, cum tamen haec sit scientia de principiis.
Et veritas haec est, quia nihil est in rerum natura praeter singularia existens, sed tantum in consideratione intellectus abstrahentis communia a propriis.
Secundam dubitationem ponit ibi, etenim et est utrum sit aliqua substantia separabilis praeter sensibiles substantias, quae sunt hic et nunc. Et haec quaestio necessaria est hic ad quaerendum; quia si nihil est praeter sensibilia, tunc sola sensibilia sunt entia. Et, cum sapientia sit scientia entium, sequitur quod sapientia sit circa sola sensibilia, cum tamen in hac scientia videamur quaerere quamdam aliam naturam separatam. Et sic ad propositum huius scientiae pertinet quaerere, si est aliquid separatum a sensibilibus, vel non. Et quicquid horum detur, sequitur alia quaestio.
Et ideo consequenter dicit adhuc autem movet quaestionem quae videtur sequi, si ponatur aliquid separabile a sensibilibus; quae quidem quaestio est, utrum praeter omnes substantias sensibiles sit aliquid separabile, aut praeter quasdam tantum. Si praeter quasdam tantum, difficile est assignare rationem praeter quales substantiarum sensibilium oportet ponere substantiam separatam, et praeter quales non. Non enim videtur esse ratio aliqua, quare praeter homines et equos sensibiles sit homo et equus separatus, et non similiter de aliis animalibus, et etiam de aliis inanimatis. Si autem praeter omnia sensibilia sit aliqua substantia separata, sequitur quod oporteat ponere aliquas substantias separatas, perpetuas, aequales numero substantiis sensibilibus et corruptibilibus; ut scilicet, sicut est homo corruptibilis, ita sit homo incorruptibilis, et equus, et bos, et etiam in rebus naturalibus aliis. Et hoc videtur cadere in irrationabilia.
Deinde cum dicit si autem movet aliam quaestionem, quae videtur sequi, si non sit aliqua substantia separata a sensibilibus. Et est quaestio quid sit primum principium, utrum scilicet materia vel forma: ex his enim duobus componuntur substantiae sensibiles. Videtur enim primo aspectu quod nihil magis possit poni principium quam materia, quae est primum subiectum, et semper manet, sicut primi naturales posuerunt. Sed hoc, ut videtur, non potest esse principium, quia materia non est in actu, sed in potentia. Et ita, cum actus naturaliter sit prior potentia, ut in nono habitum est, videtur quod sit principium species et forma quae est actus.
Sed nec forma potest esse principium, ut videtur, quia forma sensibilis videtur esse corruptibilis. Et ita, si forma sensibilis sit primum principium, videtur sequi quod nulla substantia sit perpetua, quae sit separabilis, et secundum se existens. Quod videtur inconveniens: quia a famosis philosophis quaeritur aliquod principium perpetuum et separatum, et aliqua talis substantia: et hoc rationabiliter. Non enim esset ordo perpetuitatis in rebus, nisi esset aliquod principium separabile et perpetuum, quod daret rebus perpetuitatem.
Et veritas harum quaestionum est, quod est aliqua substantia separata a sensibilibus; non quidem species rerum sensibilium, ut platonici posuerunt, sed primi motores, ut infra ostendetur.
Deinde cum dicit adhuc autem movet quaestionem de principiis. Et primo qualia sunt. Secundo quae sunt, ibi, si autem rursus aliquid. Tertio quomodo se habeant adinvicem, ibi, adhuc autem primum principium. Quaerit ergo si sit aliqua substantia separata et principium ut nunc quaerimus, utrum sit aliquod principium omnium, scilicet corruptibilium et incorruptibilium, vel non. Si sit principium aliquod omnium, dubitatio remanet, quare ex eodem principio, quaedam sunt perpetua, quaedam non perpetua. Si autem aliud est principium corruptibilium, et aliud incorruptibilium, adhuc remanet dubitatio, quare, cum principium sit perpetuum, ea quae sunt ex primo non sunt perpetua. Si autem principium sit corruptibile, omne autem corruptibile est generabile, omne autem generabile habet principium, sequitur quod principium corruptibile habeat aliquod principium, et illud, aliud, et sic in infinitum. Quod est impossibile, ut ostensum est supra in secundo.
Et veritas est, quod primum principium omnium est incorruptibile. Sed quaedam propter longe distare ab eo sunt corruptibilia, in quibus generatio et corruptio causatur per causam mediam quae est incorruptibilis secundum substantiam, variabilis secundum ubi.
Deinde cum dicit si autem quaerit quae sunt principia. Et primo quaerit de opinione illorum, qui posuerunt principia unum et ens, quia sunt maxime immobilia. Qualitercumque enim varietur aliquid, semper remanet unum et ens.
Sed ex eorum opinione consurgit duplex dubitatio. Quarum una est, utrum unum et ens significat hoc aliquid et substantiam. Si enim non, non potuerunt esse separabilia et per se existentia. Sed talia principia quaerimus, quae sint perpetua et separata existentia. Si autem significat hoc aliquid et substantiam, sequitur quod omnia sint substantiae et nihil sit accidens: quia ens praedicatur de omnibus entibus, unum autem praedicatur de quibusdam. Quaedam vero sunt, quae in multitudine consistunt; de quibus vere manifestum est qualiter praedicetur unum. Hoc autem est falsum, quod omnia sint substantiae. Unde videtur quod unum et ens non significent substantiam.
Adhuc autem secunda dubitatio quam ponit talis est. Ponentes enim unum principium et substantiam, dicunt, quod ex uno et ex materia generatur numerus tamquam primus effectus. Et hunc, scilicet numerum, dicunt esse substantiam. Sed hoc non videtur esse verum. Quia, si numerus componitur ex uno et materia, oportet quod sit aliquid unum, sicut quod componitur ex anima et materia, oportet quod sit animatum. Sed quomodo dualitas et quilibet aliorum numerorum qui sunt compositi ex multis unitatibus, sunt unum, ut dicunt platonici? Nec facile est assignare, ut possit dici esse derelictum ab eis, quasi de facili intelligibile.
Secundo ibi, si vero prosequitur aliam opinionem de principiis. Quidam enim posuerunt lineas et habita, idest consequenter se habentia ad eas, scilicet superficies, esse principia, quia ponebant corpora componi ex superficiebus et superficies ex lineis. Sed manifestum est, quod huiusmodi non sunt substantiae separabiles et per se existentes, quia sunt quaedam decisiones et divisiones, lineae quidem superficierum, superficies corporum, puncta vero linearum. Et sunt etiam termini eorumdem: puncta, scilicet linearum, et sic de aliis. Punctum enim quod est in extremitate lineae, est terminus lineae. Quod autem significatur actu infra lineam, est decisio lineae. Et similiter est de linea ad superficiem, et de superficie ad corpus. Manifestum est autem, quod termini et decisiones sunt existentia in aliis sicut in subiectis. Unde non possunt esse separabilia. Et sic lineae et superficies non sunt principia.
Deinde cum dicit adhuc quomodo inducit aliam rationem; dicens quod non potest opinari quod sit aliqua substantia unitatis et puncti, quia substantia non incipit esse nisi per generationem. Cum autem linea dividitur in actu, ipsa divisio est punctum.
Est autem harum quaestionum veritas, quod nec unum nec lineae et superficies sunt principia.
Tertio ibi, exhibet autem ponit quaestionem de uno et ente, et de dimensionibus, movet quaestionem de substantiis. Et primo quaerit utrum substantiae sint principia. Et videtur quod non: quia omnis scientia est universalium, et quaelibet scientia est talis universalis, idest alicuius subiecti universalis determinati. Sed substantia non est de numero universalium, sed magis est hoc aliquid separabile, idest per se existens. Et ita videtur quod de substantiis non sit scientia. Sed scientia est circa principia: ergo substantia non est principium.
Et veritas est quod, licet universalia non per se existant, tamen naturas eorum quae per se subsistunt est considerare universaliter. Et secundum hoc accipiuntur genera et species in praedicamento substantiae, quae dicuntur secundae substantiae, de quibus est scientia. Quaedam etiam per se existentes sunt principia, quae, quia immateriales, pertinent ad intelligibilem cognitionem, licet excedant intellectus nostri comprehensionem.
Adhuc utrum secundo quaerit, utrum sit aliquod principium praeter synolon, idest praeter simul totum quod est compositum, aut non. Et exponit synolon quod est materia, et quod cum materia componitur. Si enim non sit aliquid praeter compositum ex materia et forma, quae autem sunt in materia dicuntur corruptibilia, sequitur quod nihil sit perpetuum. Et si est aliquid praeter compositum, hoc erit species et forma; et remanebit dubitatio in quibus forma separatur, et in quibus non. Manifestum est enim quod in quibusdam forma non separatur. Forma enim domus non separatur a materia. Unde et platonici non posuerunt ideas rerum artificialium, quia formae rerum artificialium sunt actus, quae non possunt per se existere.
Et veritas est quod est aliquid praeter materiam, non tamen forma rerum sensibilium.
Deinde cum dicit adhuc utrum quaerit qualiter principia se habeant adinvicem; utrum scilicet omnium principia sint eadem numero, aut specie tantum. Si enim sint eadem numero, sequitur quod omnia sint eadem numero. Si autem non sunt eadem numero, oportebit quaerere causam diversitatis.
Et veritas est quod, loquendo de principiis extrinsecis, unum numero sunt; cum id quod est primum principium omnium, sit agens et finis. Principia vero intrinseca, scilicet materia et forma, non sunt unum numero omnium, sed secundum analogiam, ut infra ostendetur.



Lectio 3

Postquam movit quaestiones, hic incipit colligere ea quae pertinent ad considerationem huius scientiae; et dividitur in duas partes. In prima ostendit de quibus haec scientia considerat. In secunda comparat hanc scientiam ad alias, ibi, omnis autem scientia. Prima dividitur in duas partes. In prima ostendit quod ad hanc scientiam pertinet considerare de omnibus entibus. In secunda, quod ad hanc pertinet considerare de principiis demonstrativis, ibi, quoniam autem. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod omnium est reductio aliqualiter ad unum. Secundo ostendit quod de omnibus reductis ad unum est consideratio huius scientiae, ibi, quemadmodum autem. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod necessarium est ad praesentem considerationem inquirere, utrum omnia reducantur aliqualiter ad unum; dicens, quod quia scientia philosophiae est de ente inquantum est ens, ita quod considerat de ente secundum universalem rationem entis, et non secundum rationem entis alicuius particularis; cum ens multipliciter et non uno modo dicatur, si ista multiplicitas esset pura aequivocatio, quae non diceretur secundum aliquid commune, non caderent omnia entia sub una scientia, quia non reducerentur aliquo modo ad unum genus. Oportet autem unam scientiam esse unius generis. Sed si ista multiplicitas habeat aliquod commune, omnia entia possunt esse sub una scientia. Unde ad quaestionem qua quaerebatur, utrum ista scientia sit una, cum sit de pluribus et diversis, necessarium est considerare, utrum omnia entia reducantur ad aliquid unum, vel non.
Videtur itaque ostendit quod omnia reducuntur ad aliquid unum. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo manifestat quoddam quod poterat esse dubium, ibi, quoniam autem fiunt. Prima dividitur in duas. In prima ostendit quod omnium reductio est ad unum. In secunda ostendit ad quod omnia reducantur, ibi, differt autem nihil. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod omnia entia reducuntur ad aliquod unum commune ens. Secundo, quod omnes contrarietates reducuntur ad unam contrarietatem, ibi, quoniam autem contraria omnia etc.. Dicit ergo primo, quod ens videtur dici modo praedicto, scilicet quod dicatur multipliciter secundum aliquid commune. Quod manifestat per duo exempla, scilicet medicativum et salubre.
Utrumque enim eorum dicitur secundum diversos modos, tamen per reductionem ad aliquod unum. Medicativum enim aliquid dicitur multipliciter, secundum quod hoc refertur sic ad medicamentum, et id aliter. Et similiter salubre dicitur multipliciter secundum quod hoc refertur sic ad sanitatem, et id aliter. Utrobique tamen idem est ad quod fit reductio licet diversis modis. Sicut sermo dicitur medicans, eo quod est a scientia medicativa. Cultellus autem dicitur medicativus, eo quod est utilis eidem scientiae sicut instrumentum. Et similiter hoc dicitur salubre, quia est significativum sanitatis, sicut urina. Hoc autem, quia est factivum sanitatis, sicut potio medicinalis. Et similiter est in aliis quae hoc eodem modo dicuntur.
Manifestum est enim quod quae sic dicuntur, media sunt inter univoca et aequivoca. In univocis enim nomen unum praedicatur de diversis secundum rationem totaliter eamdem; sicut animal de equo et de bove dictum, significat substantiam animatam sensibilem. In aequivocis vero idem nomen praedicatur de diversis secundum rationem totaliter diversam. Sicut patet de hoc nomine, canis, prout dicitur de stella, et quadam specie animalis. In his vero quae praedicto modo dicuntur, idem nomen de diversis praedicatur secundum rationem partim eamdem, partim diversam. Diversam quidem quantum ad diversos modos relationis. Eamdem vero quantum ad id ad quod fit relatio. Esse enim significativum, et esse effectivum, diversum est. Sed sanitas una est. Et propter hoc huiusmodi dicuntur analoga, quia proportionantur ad unum. Et similiter est de multiplicitate entis. Nam ens simpliciter, dicitur id quod in se habet esse, scilicet substantia. Alia vero dicuntur entia, quia sunt huius quod per se est, vel passio, vel habitus, vel aliquid huiusmodi. Non enim qualitas dicitur ens, quia ipsa habeat esse, sed per eam substantia dicitur esse disposita. Et similiter est de aliis accidentibus. Et propter hoc dicit quod sunt entis. Et sic patet quod multiplicitas entis habet aliquid commune, ad quod fit reductio.
Deinde cum dicit quoniam autem ostendit quod reductio omnium contrarietatum fit ad unam primam. Quia enim omnium entium fit reductio ad aliquid unum commune, contrarietates autem entium, quae sunt oppositae differentiae, per se consequuntur entia, necesse est quod contrarietates reducantur ad aliquam primam contrarietatem quaecumque sit illa; sive pluralitas et unum, sive similitudo et dissimilitudo, sive quaecumque aliae sint primae differentiae entis. Et huiusmodi contrarietates debent considerari in scientia quae determinat de entibus.
Deinde cum dicit differt autem ostendit quid sit illud commune ad quod fit reductio omnium entium; et dicit quod nihil differt utrum fiat reductio ad ens vel unum. Si enim dicatur quod ens et unum non sunt idem, sed differunt ratione secundum quod unum addit indivisibilitatem supra ens; tamen manifestum est quod adinvicem convertuntur; quia omne unum est aliqualiter ens, et omne ens est aliqualiter unum. Et sicut substantia est proprie et per se ens, ita proprie et per se unum. Quomodo autem unum ad ens se habeat, supra dictum est in quarto et decimo.
Deinde cum dicit quoniam autem removet quamdam dubitationem; dicens, quod omnia contraria pertinent ad considerationem unius scientiae. Et huius ratio potissima videtur esse, quia in omnibus contrariis unum dicitur secundum privationem, quod cognoscitur ex suo opposito. Remanet dubitatio quomodo contraria dicuntur secundum privationem inter quae est medium, cum in oppositis privative non sit medium.
Et ad hoc respondendum est quod in talibus contrariis, alterum contrariorum non ponitur privatio quasi tollens totam rationem alterius oppositi; sed quia est privatio ultimae speciei; inquantum scilicet tollit completam rationem totius speciei. Sicut si aliquis dicitur iustus, eo quod est obediens legibus secundum habitum aliquem, non semper dicetur iniustus eo quod sit privatus tota ratione iustitiae, quod in nullo obediat legibus; sed quia persuasus est, ut in aliis deficiat ab obedientia legis. Et sic inest ei privatio iustitiae, inquantum deficit a perfecta ratione iustitiae. Et propter hoc potest habere medium; quia non omnis qui caret iustitia, totaliter iustitia privatur, sed aliqua parte. Et hoc est medium quod diversificatur secundum magis et minus. Et similiter est in aliis contrariis. Sed privatio visus dicitur in hoc, quod totaliter aliquis caret visu. Et ideo inter caecitatem et visionem non est medium.
Deinde cum dicit quemadmodum autem ostendit quod de omnibus entibus reductis ad unum, sit consideratio huius scientiae. Et circa hoc tria facit. Primo exemplo geometriae ostendit, quod ad unam scientiam pertinet considerare omnia quae reducuntur ad ens; dicens quod sicut mathematica habet considerationem circa ea quae sunt ex ablatione, idest circa abstracta, quae quidem abstractio fit non ex hoc quod ponat ea de quibus considerat in rerum natura esse separata a sensibilibus, sed quia considerat ea absque consideratione sensibilium. Speculatur enim mathematica auferens a sua consideratione omnia sensibilia, sicut levitatem, gravitatem, duritiem, mollitiem, caliditatem et frigiditatem, et omnes alias sensibiles contrarietates, et derelinquit in sua consideratione solummodo quantum et continuum, sive sit continuum ad unam tantum dimensionem, ut linea, sive ad duas, ut superficies, sive ad tres, ut corpus; et considerat primo passiones horum inquantum sunt continua, et non secundum aliquid aliud. Non enim considerat passiones superficiei secundum quod est superficies lignea vel lapidea. Et similiter rationes eorum adinvicem. Considerando figuras etiam considerat accidentia quae existunt in figuris, et considerat mensurationes et incommensurationes quantitatum, ut patet in decimo euclidis, et rationes, idest proportiones earum, ut patet in quinto. Sed tamen de omnibus his est una scientia quae est geometria.
Et sicut est de mathematico, ita est de Philosopho qui considerat ens, et praetermittit considerare omnia particularia entia, et considerat ea tantum quae pertinent ad ens commune; quae licet sint multa, tamen, de omnibus est una scientia, inquantum scilicet reducuntur omnia in unum, ut dictum est.
Secundo ibi, huic enim ostendit cuius scientiae sit praedicta considerare: dicens, quod considerare accidentia entis inquantum est ens, non est alterius scientiae, quam huius philosophiae. Si enim esset alterius, maxime videretur esse naturalis scientiae et dialecticae, quae videntur maxime inter scientias esse communes. Naturalis quidem secundum opinionem antiquorum, qui non ponebant alias substantias, nisi sensibiles: sic enim sequeretur, quod ad naturalem pertineret considerare de omnibus substantiis, et per consequens de omnibus entibus, quae reducuntur ad substantiam. Dialectica autem videtur esse communis, et similiter sophistica, quia considerant quaedam accidentia entibus, scilicet intentiones, et rationes generis et speciei, et alia huiusmodi. Unde relinquitur quod Philosophus consideret praedicta inquantum sunt accidentia entis.
Tertio ibi, quoniam autem ex dictis infert conclusionem principaliter intentam; dicens quod quia ens dicitur multipliciter secundum aliquid unum, et omnia contraria reducuntur ad primam contrarietatem entis, et talia sic reducta in unum possunt cadere sub una scientia, ut dictum est; per hoc solvitur dubitatio prius mota, utrum scilicet multorum differentium genere sit una scientia.



In Libros Metaphysicorum Lib.10 Lec.12