In Libros Metaphysicorum Lib.11 Lec.7


Lectio 8

Postquam Philosophus recollegit ea quae praedicta erant de consideratione huius scientiae, hic incipit recolligere ea quae dicta sunt tam in sexto huius, quam in libro physicorum de ente imperfecto. Et primo de ente per accidens. Secundo de motu, ibi, est autem. Circa primum duo facit. Primo ponit ea quae dicta sunt de ente per accidens. Secundo ea quae dicta sunt de causa per accidens, ibi, quod autem gratiae huius. Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio; dicens quod quia ens simpliciter, idest communiter acceptum multis modis dicitur, inter quos unus modus est secundum quod dicitur ens per accidens, ut puta cum dicimus musicum esse album, quae quidem in quinto superius manifesta sunt: prius quam dicatur de ente per se, considerandum est de ente per accidens; ut huiusmodi ente remoto, absolutior fiat sermo de ente per se.
Deinde cum dicit quod quidem secundo prosequitur quod proposuit. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod ad nullam scientiam pertinet considerare de ente per accidens. Secundo removet huiusmodi ens, et ens quod significat veritatem propositionis, a consideratione huius scientiae, ibi, quod autem ut vere. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod nulla scientia considerat de ente per accidens. Secundo, quod nec considerare potest, ibi, quod autem neque contingens. Circa primum duo facit. Primo inducendo manifestat quod nulla scientia considerat de ente per accidens; dicens manifestum esse quod nulla scientia tradita a nobis negociatur circa accidens.
Non autem accipitur hic accidens pro eo quod est in aliquo genere accidentis, sicut albedo est quoddam accidens. Sunt enim multae scientiae quae circa huiusmodi accidentia sunt; quia huiusmodi accidentia, et secundum se habent speciem quamdam et causas determinatas in subiecto; et accidentia dicuntur, quia non per se, sed in alio habent esse. Accipitur autem hic accidens pro ente per accidens; sicut album esse musicum est per accidens. Huiusmodi enim neque aliquam speciem habent in se, neque aliquam causam determinatam. Et circa huiusmodi ens non negociatur aliqua scientia. Et hoc manifestat inducendo.
Ars enim aedificativa non considerat quid per accidens eveniat habitantibus in domo quam facit, utrum accidat eis aliquod triste, aut habitabunt ibi contrarie, idest prospere. Hoc enim accidit domui. Similiter ars textiva non considerat quid accidat utentibus panno texto; neque coriaria quid accidat utentibus calceis; neque coquinaria de his quae per accidens se habent ad cibum, puta quis eo utatur ad superfluitatem vel ad necessitatem tantum. Sed unaquaeque harum scientiarum considerat id quod solum est proprium sibi, et subiectum, et per se accidentia eius. Et in hoc est finis considerationis cuiuslibet scientiae.
Secundo ibi, neque inquantum assignat causam quare nulla scientia considerat ea quae per accidens sunt. Ratio enim est, quia quod per accidens est, non est proprie ens, sed magis non ens, sicut non est per se et proprie unum. Nam unum et ens convertuntur. Omnis autem scientia est de ente. Unde relinquitur quod nulla scientia sit de eo quod est per accidens.
Dicit ergo, quod musicus est etiam grammaticus, non inquantum est musicus. Et si contingat de aliquo qui sit musicus, quod fiat grammaticus, non simul factus est ambo, grammaticus scilicet et musicus, cum prius non fuerit utrumque. Sed si aliquod ens est modo, et non fuit semper ens, oportet quod sit factum. Si igitur hoc quod dico - musicus est grammaticus - est quoddam ens, cum non semper fuerit, sequitur quod simul sit utrumque factum, scilicet musicum et album; quia cuiuslibet entis est aliqua generatio. Unde, cum non simul facta sint, manifestum est quod hoc totum quod est musicum grammaticum, non est aliquod unum et ens.
Nec est instantia de hoc quod in generatione substantiarum praeexistit materia, quae est ingenita; quia forma non fit proprie, sed compositum, ut in septimo probatum est. Materia autem praeexistit non quasi ens actu, sed potentia tantum. Hic autem musicus praeexistit in actu. Cum igitur ille qui erat musicus fit grammaticus, est generatio grammatici tantum, non autem totius, quod est musicum grammaticum. Unde hoc totum non est aliquid unum et ens.
Et propter hoc, nulla scientia, quae est vere scientia, et certitudinem habet, considerat de ente per accidens. Sed sola sophistica circa ipsum negociatur, et ad decipiendum utitur eo quod est per accidens, ac si per se esset. Unde fit fallacia accidentis, quae est efficacissima ad decipiendum etiam sapientem, ut dicitur in primo elenchorum. Unde Plato non male dixit, dicens quod versatur circa non ens, quia versatur circa ens per accidens.
Deinde cum dicit quod autem ostendit, quod etiam non possit esse consideratio alicuius scientiae de ente per accidens; et hoc dupliciter facit. Primo ex definitione de ente per accidens; dicens quod manifestum erit, quod non contingit esse scientiam de ente per accidens, si consideremus quid sit ens per accidens. Ad quod considerandum utitur quadam divisione trimembri: dicens quod eorum quae dicuntur esse, quaedam sunt semper et ex necessitate: non quidem secundum quod necessitas pro violentia sumitur, sed secundum quod utimur necessitate in demonstrationibus, puta dicentes necessarium esse quod triangulus habet tres angulos aequales duobus; sic enim necessarium dicimus quod impossibile est non esse. Quaedam vero sunt ut in pluribus, sicut quod homo nascatur cum quinque digitis in manibus: hoc enim non semper est ex necessitate, cum contingat aliquem nasci cum sexto digito; sed est ut in pluribus. Quaedam vero nec sunt ut in pluribus, neque semper ex necessitate, sed contingenter eveniunt; sicut si frigus fiat sub cane, idest in diebus canicularibus. Sed non semper et ex necessitate neque in pluribus, sed tamen quandoque accidit etiam huiusmodi ens. Quia autem raro accidit, et non semper et ex necessitate, neque ut in pluribus, vocatur ens per accidens.
Quae enim semper vel in pluribus contingunt, vel ita se habent quod unum est causa alterius; vel ambo reducuntur in unam causam quae per se est causa utriusque. Et utroque modo contingunt. Si quidem causa indeficienter producit effectum suum, erit quod dicitur ex necessitate. Si autem possunt deficere propter aliquod impedimentum, erit ut in pluribus.
Si autem ita sit quod duorum unum non sit causa alterius, neque habeant unam causam per se communem, quae coniungat ea simul, eorum coniunctio erit raro. Sicut in hoc quod dico musicum aedificare. Nam aedificationis causa non est a musica, sed ab arte aedificativa, quae est omnino alia a musica. Similiter est in praemisso exemplo. Nam quod sit fervor caloris sub cane, est a sole appropinquante nobis. Quod autem sit frigus, est ex aliqua alia causa, puta ex saturno, aliquo modo coniuncto soli. Unde hoc est per accidens, quod sole dies caniculares faciente, frigus sit.
Sic igitur manifestum est quod est ens per accidens; quia neque quod est in maiori parte, neque quod est semper. Omnis autem scientia est de eo quod semper, aut in plus, ut probatum est in primo posteriorum. Unde manifestum est, quod scientia non potest esse de eo quod est per accidens.
Secundo ibi, quod autem inducit, ad idem manifestandum, quod ens per accidens non habet causas et principia talia, qualia habet ens per se; et sic de eo non potest esse scientia, cum omnis scientia sit ex principiis et causis. Quod quidem sic probat. Quia si ens per accidens haberet per se causas, omnia essent ex necessitate. Entia enim per se talem causam habent, qua posita, de necessitate sequitur effectus. Et si aliqua causa sit ad quam non de necessitate sequitur effectus, sed ut in pluribus, hoc est propter impedimentum, quod per accidens contingit. Et sic, si ens per accidens tollatur a rebus, omnis causa per se, de necessitate inducet suum effectum. Sic ergo si ens per accidens de necessitate habet causam per se, qua posita ex necessitate sequitur effectus, licet forte eam poni non sit necessarium, nihilominus tamen sequitur quod omnia ex necessitate eveniant. Quod sic patet.
Sit enim aliquid praeteritum vel praesens quod sit causa futuri effectus. Hoc quidem iam positum est. Sed posita causa, ut tu dicis, ex necessitate sequitur effectus. Si igitur hoc praesens vel praeteritum, quod iam positum est, est causa huius entis futuri, et illud alterius, non quocumque modo, sed ita quod ex necessitate sequatur effectus. Posita enim causa, ex necessitate erit illud cuius causa iam posita est, et hoc usque ad ultimum causatum. Sed hoc ponebatur esse per accidens. Et sic quod ponebatur per accidens, erit ex necessitate. Unde sequitur quod omnia sint ex necessitate, et quod a rebus auferatur, quod ad utrumque contingit, idest quod est casuale fortuitum, et accidere, idest ens per accidens. Et fieri et non fieri, idest possibile esse et non esse, vel fieri et non fieri.
Sed quia posset aliquis obviare huic rationi, dicendo, quod causa futurorum contingentium non est iam posita ut praesens et praeterita, sed adhuc est contingens ut futura, et propter hoc effectus sunt adhuc contingentes, consequenter hanc obviationem removet, ibi, et si non existens, dicens quod eadem inconvenientia accident, si ponatur quod causa futurorum contingentium non sit iam ens quasi praesens vel praeterita, sed quae in fieri et quasi futura. Sequitur enim quod omnia ex necessitate accidant sicut et prius. Si enim causa illa futura sit, oportet quod sit futura in aliquo tempore determinato, et determinate distincto a praesenti nunc; puta cras. Si ergo eclipsis, quae est per se causa quorumdam futurorum accidentium, sit futura cras, et omne quod fit, fit ex aliqua causa, oportet quod ipsa eclipsis, quae est futura cras, fiat si hoc fuerit, idest propter aliquid praeexistens, et hoc iterum propter aliud; et sic semper propter anticipationem, vel ablationem causarum, auferetur aliquid a tempore, quod est inter praesens nunc et eclipsim futuram. Unde, cum illud tempus sit finitum, et omne finitum consumatur ablato quodam, quandoque erit devenire ad aliquam causam nunc existentem. Quare, si illa iam ponitur, omnes futuri effectus consequuntur ex necessitate. Et ita omnia ex necessitate evenient. Ergo, cum hoc sit impossibile, manifestum est quod ea quae sunt per accidens, non habent causam determinatam, qua posita, ex necessitate consequantur. Ea autem omnia quae circa hoc dici possunt, supra in sexto posita sunt.
Deinde cum dicit quod autem ostendit, quod ens per accidens, et ens quod significat veritatem propositionis, praetermittendum est in ista scientia; dicens, quod est quoddam ens quod est ut vere ens, idest quod significat veritatem propositionis, quae in compositione consistit, et est per accidens. Sed primum consistit in compositione intellectus, et est quaedam passio circa operationem animae. Unde huiusmodi entis non quaeruntur principia in scientia, quae considerat de ente quod est extra animam, et est separabile, ut supra dictum est. Aliud autem, scilicet ens per accidens, non est necessarium, sed indeterminatum; et ideo non habet causam ordinatam; sed eius sunt infinitae causae et non habentes ordinem adinvicem. Et ideo de tali ente non considerat ista scientia.
Deinde cum dicit quod autem colligit hoc quod dictum est de causa per accidens, scilicet de fortuna, in secundo physicorum. Et dicit hic quatuor circa fortunam. Primo quid sit. Et ad hoc investigandum praemittit, quod id quod est gratia huius, idest aliquid esse propter finem, invenitur et in his quae sunt secundum naturam, et in his quae sunt ab intellectu. Et hoc manifestum est in secundo physicorum. Et adiungit quod fortuna est in his quae fiunt propter aliquid, sed secundum accidens. Sicut enim invenitur ens per se et ens per accidens, ita et causa per se et causa per accidens. Sic igitur fortuna est causa per accidens in his quae fiunt gratia huius, idest propter finem, non quidem a natura, sed secundum electionem. Sicut si aliquis eligat fodere in agro ut plantet arborem, et invenit thesaurum, hoc dicimus esse per accidens, quia est praeter intentionem. Et hoc est a fortuna.
Secundo ibi, propter quod ostendit in quibus sit fortuna; et dicit, quod cum electio non sit nisi a mente vel intellectu, oportet, quod circa eadem sit fortuna et intellectus. Unde in rebus carentibus ratione non est fortuna, sicut plantae, lapides et bruta animalia. Neque etiam est in pueris qui carent usu rationis.
Tertio ibi, causae autem ostendit, quod fortuna est incerta; dicens, quod infinitae sunt causae, a quibus aliquid potest fieri a fortuna, sicut patet in exemplo posito. Potest enim aliquis invenire thesaurum fodiens in terra, vel ad plantandum, vel ad faciendum sepulchrum, et propter infinita alia. Et quia omne infinitum est ignotum, ideo fortuna est incerta humanae cognitioni. Et dicitur esse causa secundum accidens. Nullius autem est causa simpliciter et per se.
Quarto ibi, bona autem ostendit qualiter fortuna dicitur bona vel mala; et dicit quod dicitur bona vel mala ex eo quod bonum et malum fortuito evenit. Sed si sit magnum bonum quod fortuito evenit, dicitur eufortunium. Si sit magnum malum, dicitur infortunium.
Quinto ibi, quoniam autem ostendit quod fortuna non est prima causa rerum. Nullum enim per accidens est prius his quae sunt secundum se. Unde neque causa per accidens est prior ea quae est per se. Et sic, si fortuna et casus quae sunt causae per accidens, sint causa caeli, oportet quod per prius sint causae intellectus et natura, quae sunt causae per se.



Lectio 9

Postquam determinavit Philosophus de ente per accidens, hic determinat de motu. Et dividitur in partes tres. In prima determinat de motu secundum se. In secunda de infinito quod est quaedam passio motus et aliorum continuorum, ibi, infinitum autem. In tertia determinat de divisione motus in suas species, ibi, praetermittatur autem. Prima dividitur in partes duas. In prima ostendit quid sit motus. In secunda ostendit in quo sit, ibi, et quod est in mobili. Circa primum tria facit. Primo praemittit quaedam quasi necessaria ad definiendum motum. Secundo distinguit ipsum, ibi, diviso autem etc.. Tertio probat definitionem bene esse assignatam, ibi, quod autem bene. Circa primum ponit quatuor, ex quibus concludit quintum. Quorum primum est, quod ens dividitur per actum et potentiam. Et hoc est quod dicit, quod entium quoddam est actu, sicut primum movens, quod Deus est; quoddam potentia tantum, ut materia prima, quoddam potentia et actu, sicut omnia intermedia. Vel esse actu tantum dicit id quod iam perfecte habet formam, puta quod perfecte iam est album. Est autem potentia tantum, quod nondum habet formam; puta, quod nullo modo est album. Actu autem et potentia est, quod etsi nondum perfecte habet formam, est tamen in moveri ad formam.
Secundum est quod ens dividitur per decem praedicamenta: et hoc est quod dicit, quod entium quoddam est per se, idest substantia; quoddam est quantum, quoddam quale, et sic de aliis generibus.
Tertium est quod motus non habet aliquam aliam naturam separatam a rebus aliis; sed unaquaeque forma secundum quod est in fieri, est actus imperfectus qui dicitur motus. Hoc enim ipsum est moveri ad albedinem, quod est albedinem incipere actu fieri in subiecto. Sed non debet esse in actu perfecto. Et hoc est quod dicit quod motus non est aliquid praeter res; omne enim quod mutatur, mutatur secundum praedicamenta entis. Et sicut non est aliquid commune decem praedicamentis quod sit genus eorum, ita non est aliquod genus commune omnium motuum. Et propter hoc motus non est aliquod unum praedicamentum distinctum ab aliis praedicamentis; sed sequitur alia praedicamenta.
Quartum est quod in unoquoque genere invenitur aliquid dupliciter, scilicet secundum perfectionem et imperfectionem; sicut in genere substantiae unum est ut forma, et aliud ut privatio. Et in genere qualitatis hoc est, quod est perfectum, ut album quod habet perfectum colorem, et hoc est ut nigrum, quod est imperfectum in genere coloris. Et in quantitate unum est perfectum quod dicitur magnum, et aliud imperfectum quod dicitur parvum. Et in ubi in quo est locatio, idest motus localis, est sursum et deorsum, et grave et leve, secundum quod grave dicitur quod actu subsidet, et leve quod actu supereminet. Et horum unum est ut perfectum, et aliud ut imperfectum. Et ratio huius est, quia omnia genera dividuntur per contrarias differentias; contrariorum autem semper alterum est ut perfectum, alterum ut imperfectum.
Ex his quatuor concludit quintum; scilicet quod tot sunt species motus et permutationis quot sunt species entis. Quod quidem non dicit eo quod in quolibet genere entis sit motus; sed quia sicut ens dividitur per actum et potentiam, per substantiam et quantitatem, et huiusmodi, et secundum perfectum et imperfectum, ita et motus. Et hoc sequitur ex eo quod dictum est, quod motus non est praeter res. Quomodo autem differant permutatio et motus, infra dicetur.
Deinde cum dicit divisio autem definit motum. Et primo ponit definitionem ipsam, dicens, quod cum ens secundum unumquodque genus entis dividatur per potentiam et actum, motus dicitur esse actus eius, quod est in potentia inquantum huiusmodi.
Secundo ibi, quod autem exponit positam definitionem. Et circa hoc duo facit. Primo exponit id quod ponitur in definitione ex parte subiecti motus. Secundo id quod ponitur in definitione quasi genus motus, ibi, quod quidem enim est. Circa primum duo facit. Primo exponit hanc particulam eius, quod est in potentia. Secundo hanc, inquantum huiusmodi, ibi, dico autem inquantum. Dicit ergo primo, quod ex hoc manifestum est verum esse, motum esse hoc quod dictum est. Manifestum est enim quod aedificabile significat aliquid existens in potentia. Et ista potentia significatur esse reducta in actum per hoc quod dicitur aedificari. Et iste actus vocatur aedificatio. Et similiter in omnibus aliis motibus, ut in ambulatione et alteratione et huiusmodi. Dicitur autem aliquid moveri, cum huiusmodi fiat in actu, et huiusmodi fuerit in potentia, et non prius nec posterius. Cum ergo ita sit, sequetur, quod motus est alicuius existentis in potentia, cum sit reductum ad actum. Et hoc dico, scilicet quod sit reductum ad actum, inquantum est mobile; nam mobile dicitur aliquid per hoc, quod est in potentia ad moveri; et sic reducitur huiusmodi potentia in actum quando movetur actu: non autem habet reduci in actum per motum id quod in potentia est inquantum ipsum, idest secundum id quod actu est, et secundum seipsum. Nam hoc etiam est in actu antequam incipiat moveri. Neque etiam reducitur ad actum per motum, secundum quod est in potentia ad terminum motus, qui dum movetur adhuc remanet in potentia ad terminum motus. Sed solum per motum reducitur aliquid de potentia in actum, de illa potentia quae significatur cum dicitur aliquid esse mobile, idest potens moveri.
Deinde cum dicit dico autem exponit hanc particulam positam in definitione motus; scilicet inquantum huiusmodi, vel inquantum tale. Ad cuius expositionem dicit quod aes est in potentia ad statuam. Et sic idem est subiectum aes, et aes in potentia ad statuam. Tamen non est idem ratione. Sed alia est ratio aeris inquantum aes, et alia est ratio aeris inquantum habet aliquam potentiam. Et hoc est quod dicit quod non est idem aeri esse, et alicui potentiae. Si enim esset idem simpliciter secundum rationem, tunc, sicut motus est actus aeris inquantum est aes in potentia, ita esset actus aeris inquantum est aes. Sed non est idem secundum rationem aes et potentia aeris. Et hoc manifestum est in potentia contrariorum; quia posse sanari et posse laborare, idest infirmari, non est idem secundum rationem: ratio enim potentiae sumitur ex actu. Unde, si posse sanari et posse infirmari esset idem secundum rationem, sequeretur, quod idem esset infirmari et sanari, quod est impossibile. Sic igitur non est eadem potentia ad utrumque contrariorum secundum rationem potentiae, sed est eadem subiecto; idem enim est subiectum quod potest esse sanum et languens; sive illud subiectum sit quicumque humorum in corpore animalis, sive sanguis, qui est naturalior et magis proprius vitae et animalium nutrimento, possit esse causa sanitatis et aegritudinis. Quia ergo posse sanari et posse infirmari non est idem secundum rationem, manifestum est quod neutrum horum est idem secundum rationem cum suo subiecto; quia quae uni et eidem per se sunt eadem, sibiinvicem sunt eadem per se. Quia ergo non est idem secundum rationem aes, et aes in potentia ad statuam, sicut neque color et visibile, quod est potens videri, ideo necessarium fuit quod in definitione motus, dicto quod est actus existentis in potentia, adderetur, inquantum huiusmodi.
Deinde cum dicit quod quidem exponit id quod ponitur in definitione motus tamquam genus; dicens manifestum esse quod hoc sit motus, quia dico motus tunc est, quia tunc accidit moveri quando hic, idest actu existentis in potentia fuerit actu, et neque prius neque posterius. Manifestum est enim quod unumquodque mobilium contingit aliquando esse actu, aliquando non. Sicut aedificabile inquantum aedificabile, quandoque est in potentia, et quandoque est in actu. Dicit autem quod aedificabile inquantum aedificabile, quia materia domus est ad duo in potentia; scilicet ad formam domus et ad hoc quod aedificetur. Et quod ad utrumque contingit esse quandoque in potentia quandoque in actu. Sed potentia quae est in materia domus ad hoc quod aedificetur, significatur in hoc quod dicitur aedificabile. Tunc ergo aedificabile inquantum aedificabile fit actu, quando aedificatur. Et sic aedificatio est actus aedificabilis, inquantum aedificabile.
Quod sic probat: quia materia domus non est in potentia nisi ad duos actus; scilicet ad aedificationem domus et ad formam. Aedificabile autem significat quamdam potentiam in materia domus existentem. Oportet igitur, cum omni potentiae respondeat aliquis actus, quod potentiae significatae per hoc quod dico aedificabile, respondeat alter duorum actuum; scilicet vel forma domus, vel aedificatio. Sed non est actus aedificabilis inquantum aedificabile forma domus; quia adveniente forma domus non est adhuc aedificabile, sed est iam aedificatum. Sed aedificabile est actu, quando aedificatur actu. Necesse est igitur quod aedificare sit actus aedificabilis. Aedificare autem est quidam motus; et sic motus est actus aedificabilis. Et eadem ratio est de omnibus aliis motibus. Unde manifestum est quod motus est actus existentis in potentia.
Deinde cum dicit quod autem probat definitionem positam esse bene assignatam. Et primo ponit probationem in generali; dicens quod manifestum est motum esse bene definitum, ex his quae alii dixerunt de motu definientes ipsum. Et iterum ex eo quod non potest de facili aliter definiri. Non enim potest poni in alio genere nisi in genere actus.
Secundo ibi, palam autem ponit ea quae alii dixerunt de motu, dicens quod quidam dixerunt motum esse alteritatem, et quidam inaequalitatem, et quidam non ens. Forte ideo quia illud quod movetur recedit ab eo quod prius erat, et dum movetur semper alio et alio modo se habet, et magis appropinquat ad terminum.
Tertio ibi, quorum nullum ostendit praedictas definitiones non esse convenientes. Neque enim conveniunt motui ex parte subiecti, quod movetur. Si enim motus esset non ens, vel inaequalitas, vel alteritas, sequeretur quod omne non ens, vel alterum, vel inaequale moveretur: sed nullum horum necesse est moveri: non est igitur motus quod dictum est. Idem etiam apparet ex parte terminorum motus, qui sunt terminus a quo, et terminus ad quem. Non enim magis est motus ad non ens vel inaequalitatem, vel alteritatem, quam ad opposita horum; neque magis est motus ex his, quam ex oppositis. Contingit enim moveri ex non ente ad ens, et e converso; et de alteritate ad similitudinem, et de inaequalitate ad aequalitatem et e converso.
Quarto ibi, causa autem ostendit quare praedicto modo definierunt motum; dicens quod ista est causa quare posuerunt motum in praedicta quasi genera, quia motus videtur esse aliquid indeterminatum, et illa sunt indeterminata quae sunt privativa. Et ideo motum posuerunt quasi privationem quamdam.
Et sciendum quod, sicut in primo huius dictum est, pythagorici posuerunt duos ordines: in quorum uno quem dicebant ordinem bonorum, posuerunt illa quae videbantur perfectionem habere, sicut lucem, dextrum, masculum, quietem et huiusmodi. In alio autem ordine quem sub malo constituebant, posuerunt tenebras, sinistrum, feminam, motum et huiusmodi. Et omnia huiusmodi dicebant esse indeterminata et privativa, quia nullum istorum videbatur significare neque hoc, idest substantiam, neque tale, idest qualitatem, neque aliquod aliud praedicamentorum.
Quinto ibi, cur autem dicit causam, quare motus inter indeterminata ponatur: et dicit, quod causa huius est, quia motus neque poterat poni in genere potentiae, neque in genere actus. Si enim esset in genere potentiae, sequeretur quod quicquid est in potentia ad aliquid, puta ad esse quantum, moveretur ad illam quantitatem: sed hoc non est necessarium, quia etiam antequam incipiat aliquid moveri ad quantitatem, est in potentia ad quantitatem illam. Neque etiam movetur quando iam actu est quantum secundum illam quantitatem, ad quam erat in potentia; sed tunc iam terminatus est motus.
Sed oportet, quod motus sit actus quidam, ut supra probatum est: sed est actus imperfectus. Et huius causa est, quia illud cuius est actus, est imperfectum, et hoc est ens possibile sive ens potentia. Si enim esset actus perfectus, tolleret totam potentiam, quae est in materia ad aliquid determinatum. Unde actus perfecti non sunt actus existentis in potentia, sed existentis in actu. Motus autem ita est existentis in potentia, quod non tollit ab eo potentiam. Quamdiu enim est motus, remanet potentia in mobili ad id quod intendit per motum. Sed solum potentia quae erat ad moveri tollitur per motum; et tamen non totaliter; quia id quod movetur, adhuc in potentia est ad moveri, quia omne quod movetur, movebitur, propter divisionem motus continui, ut probatur in sexto physicorum. Unde relinquitur, quod motus est actus existentis in potentia: et sic est actus imperfectus et imperfecti.
Et propter hoc difficile est accipere quid sit motus. Videtur enim quod aut necesse sit ponere motum in genere privationis, sicut patet ex praemissis definitionibus, aut in genere potentiae, aut in genere actus simplicis et perfecti; quorum nullum contingit esse motum. Unde relinquitur quod motus sit id quod dictum est; scilicet actus; et quod non dicatur actus perfectus. Quod quidem difficile est videre, sed tamen contingens est esse, quia hoc posito nullum sequitur inconveniens.
Quidam autem definierunt dicentes, quod motus est exitus de potentia in actum, non subito. Sed erraverunt; quia necesse est quod in definitione exitus ponatur motus, cum sit species motus. Et similiter in definitione eius quod est subito, ponitur tempus; et in definitione temporis motus.
Deinde cum dicit et quod est ostendit in quo sit motus; et primo ostendit quod in mobili: quia omnis actus est in eo cuius est actus. Sed motus est actus mobilis a movente causatus. Unde relinquitur quod sit in mobili. Et quod sit actus mobilis, ex superioribus patet.
Secundo ibi, et motivi actus ostendit qualiter se habeat motus ad movens: et proponit duo: scilicet quod motus est actus motivi: et quod non est alius motus qui est actus motivi, et qui est mobilis: oportet enim motum esse actum amborum.
Tertio ibi, et motivum primum eorum duorum probat: scilicet quod motus sit motivi actus. Illud enim actus est alicuius, quo fit actu. Sed motivum dicitur ex eo quod est potens movere; movens autem in operari, idest in eo quod est esse actu; et ita, cum movens dicatur propter motum, motus erit actus motivi.
Quarto ibi, sed est activum probat secundum propositorum: scilicet quod unus motus sit actus motivi et mobilis, hoc modo. Dictum est enim quod motus est actus motivi inquantum facit motum. Est autem mobilis inquantum fit in eo motus: sed motivum facit illum motum qui est in mobili et non alium. Et hoc quod est dicit quod movens est activum mobilis. Unde relinquitur quod unus motus sit actus et moventis et mobilis.
Quinto ibi, quemadmodum eadem manifestat hoc per exempla: et dicit quod una est distantia duorum ad unum et unius ad duo. Sed differt ratione. Propter quod diversimode significatur: scilicet per duplum et dimidium. Similiter una est via ad ascendendum et descendendum, sed differt ratione. Et propter hoc dicuntur hi ascendentes et illi descendentes. Et ita est de movente et moto. Nam unus motus secundum substantiam est actus utriusque, sed differt ratione. Est enim actus moventis ut a quo, mobilis autem ut in quo; et non actus mobilis ut a quo, neque moventis ut in quo. Et ideo actus moventis dicitur actio, mobilis vero passio.
Sed si actio et passio sunt idem secundum substantiam, videtur quod non sint diversa praedicamenta. Sed sciendum quod praedicamenta diversificantur secundum diversos modos praedicandi. Unde idem, secundum quod diversimode de diversis praedicatur, ad diversa praedicamenta pertinet. Locus enim, secundum quod praedicatur de locante, pertinet ad genus quantitatis. Secundum autem quod praedicatur denominative de locato, constituit praedicamentum ubi. Similiter motus, secundum quod praedicatur de subiecto in quo est, constituit praedicamentum passionis. Secundum autem quod praedicatur de eo a quo est, constituit praedicamentum actionis.



Lectio 10

Postquam Philosophus determinavit de motu, hic determinat de infinito, quod est passio motus et cuiuslibet quanti universalis. Et circa hoc tria facit. Primo distinguit quot modis dicitur infinitum. Secundo ostendit quod non est infinitum actu, ibi, separabile quidem. Tertio quomodo infinitum invenitur in diversis, ibi, infinitum autem. Circa primum duo facit. Primo ostendit quot modis dicitur infinitum in actu. Secundo quot modus dicitur infinitum in potentia, ibi, adhuc autem appositione. Circa primum considerandum est, quod omne finitum dividendo pertransitur. Unde infinitum proprie est, quod mensurando pertransiri non potest. Tot ergo modis dicitur infinitum, quot modis dicitur intransibile.
Utrumque autem dicitur quatuor modis: quorum primus est secundum quod infinitum sive intransibile dicitur quod non potest transiri mensurando, eo quod non est natum secundum suum genus pertransiri, sicut dicimus punctum, aut unitatem, aut aliquid quod non est quantum et mensurabile, esse infinitum seu intransibile; per quem modum vox dicitur invisibilis, quia non est de genere visibilium.
Secundo modo dicitur infinitum vel intransibile quod nondum est pertransitum, licet inceptum sit pertransiri: hoc enim est quod dicit habens transitionem imperfectam.
Tertius modus est secundum quod dicitur infinitum vel intransibile quod vix transitur. Ut si dicamus profunditatem maris infinitam, vel altitudinem caeli, vel aliquam viam longam immensurabilem seu intransibilem seu infinitam: quia excedit vires mensurantis, licet in se sit transibilis.
Quartus modus est secundum quod dicitur infinitum illud quod natum est habere transitionem aut terminum secundum suum genus, sed non habet. Puta si sit linea aliqua interminata. Et hoc est vere et proprie infinitum.
Secundo ibi, adhuc appositione ostendit quot modis dicitur infinitum in potentia; et dicit quod dicitur infinitum uno modo appositione sicut numerus. Semper enim cuilibet numero dato est apponere unitatem, et sic numerus est augmentabilis in infinitum.
Alius modus secundum quod infinitum dicitur ablatione et divisione, secundum quod magnitudo dicitur divisibilis in infinitum.
Tertius modus contingit utrinque; sicut tempus dicitur infinitum et divisione, quia continuum est, et appositione, quia numerus est. Et similiter etiam in motu infinitum est.
Deinde cum dicit separabile quidem ostendit, quod non sit infinitum in actu. Circa quod sciendum est, quod platonici posuerunt infinitum separatum a sensibilibus, et posuerunt ipsum esse principium. Naturales autem Philosophi posuerunt infinitum in rebus sensibilibus; non ita quod ipsum infinitum esset substantia, sed quod esset accidens alicui corpori sensibili. Primo ergo ostendit quod non est infinitum separatum. Secundo, quod non est infinitum actu in sensibilibus, ibi, quod autem in sensibilibus. Circa primum ponit tres rationes. Quarum prima est: quod si ipsum infinitum est quaedam substantia per se existens, et non accidens alicui subiecto, oportet quod ipsum infinitum sit absque magnitudine et multitudine, quia magnitudo et numerus sunt subiectum infiniti. Si autem est sine magnitudine et multitudine, oportet quod sit indivisibile; quia omne divisibile, aut est magnitudo, aut multitudo. Si autem est indivisibile, non est infinitum nisi primo modo, sicut vox dicitur invisibilis: quo modo non inquirimus nos nunc, nec ipsi; sed de infinito intransibili secundum quartum modum. Ergo, de primo ad ultimum, si infinitum sit substantia separata per se existens, non erit vere infinitum. Et sic ista positio destruit seipsam.
Secundam rationem ponit ibi, adhuc quomodo quae talis est. Infinitum est passio numeri et magnitudinis. Sed numerus et magnitudo non sunt per se existentia separata, ut in primo ostensum est, et infra ostendetur: ergo multo minus infinitum separatum est.
Tertiam rationem ponit ibi, adhuc si quae talis est. Si infinitum ponitur separatum a sensibilibus, aut ponitur ut substantia per se existens, aut ut accidens inhaerens alicui subiecto separato, puta magnitudini, aut numero, quae sunt separata secundum platonicos. Si autem ponatur esse accidens, tunc ipsum infinitum non erit principium entium inquantum hoc est infinitum, sed magis subiectum infiniti. Sicut principium locutionis non dicitur invisibile, sed vox, quamvis vox sit sic invisibilis.
Si autem infinitum sit substantia, et non praedicetur de aliquo subiecto, etiam manifestum est quod non potest esse actu infinitum. Aut enim est divisibile, aut indivisibile. Si autem est divisibile, et infinitum hoc ipsum quod est infinitum est substantia, oportet quod quaelibet pars eius accepta sit infinita, quia idem est infinito esse et infinitum, si infinitum est substantia, id est si infinitum praedicat propriam rationem eius quod est infinitum. Unde, sicut quaelibet pars aquae est aqua, et quaelibet pars aeris est aer, ita quaelibet pars infiniti est infinita, si infinitum est substantia divisibilis. Quare oportet dicere, quod aut sit indivisibile infinitum, aut sit divisibile in multa infinita. Sed hoc est impossibile, quod multa infinita constituant unum infinitum: quia infinitum non est maius infinito: omne autem totum maius est sua parte.
Relinquitur igitur, quod infinitum sit indivisibile. Sed impossibile est quod id quod est indivisibile sit actu infinitum, quia infinitum oportet esse quantum. Relinquitur igitur quod non sit substantia, sed accidens. Sed si est accidens, non est principium ipsum infinitum, sed illud cui accidit, ut dictum est, sive sit aer, ut quidam naturales posuerunt, sive sit par, ut posuerunt pythagorici. Relinquitur igitur quod infinitum non possit esse substantia simul et principium entium. Et ultimo concludit quod haec inquisitio est universalis excedens naturalium considerationem.
Deinde cum dicit quod autem probat quod infinitum actu non sit in sensibilibus. Et primo probat hoc per rationes probabiles. Secundo per rationes naturales, ibi, naturaliter autem. Dicit ergo primo, quod manifestum est quod infinitum actu non est in sensibilibus. Et ostendit duo. Dicit ergo primo, quod in sensibilibus non est corpus infinitum. De ratione enim corporis est, quod sit superficie determinatum. Sed nullum corpus determinatum superficie est infinitum: ergo nullum corpus est infinitum, neque sensibile, idest naturale, neque intellectuale, idest mathematicum.
Secundo ibi, neque numerus dicit quod in sensibilibus non est numerus infinitus hoc modo. Omnis numerus et omne habens numerum est numerale. Sed nullum numerale est infinitum, quia numerale est pertransibile numerando: ergo nullus numerus est infinitus.
Hae autem rationes non sunt naturales, quia non sumuntur ex principiis corporis naturalis, sed ex quibusdam principiis communibus et probabilibus, non ex necessariis: quia qui poneret corpus infinitum, non poneret ipsum terminari superficie. Hoc enim est de ratione corporis finiti. Et qui poneret multitudinem infinitorum, non poneret eam numerum, quia numerus est multitudo mensurata per unum, ut in decimo habitum est. Nullum autem mensuratum infinitum est.
Deinde cum dicit naturaliter autem ostendit quod non sit infinitum in actu in sensibilibus, per rationes naturales. Et primo ex parte activi et passivi. Secundo ex parte loci et locati, ibi, adhuc sensibile. Activum autem et passivum, locus et locatum sunt proprietates corporis naturalis, inquantum huiusmodi. Et ideo dicit, quod istae rationes sunt naturales. Dicit ergo primo, quod si corpus aliquod sensibile et infinitum, aut erit corpus simplex, aut erit corpus compositum, sive mixtum.
Et primo ostendit, quod corpus compositum non possit esse infinitum, supposito quod corpora simplicia, quae sunt elementa corporum compositorum, sunt finita multitudine. Quod ita probat: quia oportebit quod vel omnia sint infinita in quantitate, aut quod unum sit infinitum, alia finita. Aliter enim non posset componi corpus infinitum ex elementis multitudine finitis.
Non autem potest esse quod unum eorum sit infinitum et alia finita; quia in corpore mixto oportebit aliqualiter adaequari contraria, ad hoc, quod corpus mixtum conservetur. Aliter enim unum eorum quod esset excedens, corrumperet alia. Si autem unum sit infinitum, et alia finita, non est aequalitas, cum non sit proportio infiniti ad finitum. Unde corpus mixtum non poterit consistere, sed infinitum corrumpet alia.
Sed quia posset aliquis dicere, quod corpus quod est finitum quantitate est potentius virtute, et ita fit aequalitas; puta si quis dicat quod in corpore mixto sit aer infinitus et ignis finitus: ideo subiungit, quod quamvis virtus unius corporis quod ponitur infinitum, deficiat a virtute alterius cuiuscumque, quod ponitur finitum, nihilominus finitum corrumperetur ab infinito. Corporis enim finiti necesse est esse virtutem finitam; et ita ignis finitus habebit virtutem finitam. Si ergo abscindatur ab aere infinito, aer aequalis igni habebit minorem virtutem, quam habeat totus aer infinitus, proportionatam tamen virtuti ignis. Sit ergo virtus ignis centupla virtuti aeris. Si ergo accipiamus centuplum de aere ab aere infinito, habebit aequalem virtutem cum igne; et ita totus aer infinitus habebit maiorem virtutem infinitam quam ignis, et corrumpet ipsum. Non est ergo possibile quod in corpore mixto sit unum elementum infinitum, et alia finita.
Similiter non est possibile quod omnia sint infinita; quia corpus est quod distenditur in omnem dimensionem. Infinitum autem est quod habet dimensionem infinitam. Unde oportet quod corpus infinitum habeat ex omni parte dimensionem infinitam. Duo autem corpora non possunt esse simul. Sic ergo duo infinita non possunt coniungi in unum.
Secundo ibi, neque unum ostendit, quod non potest esse aliquod corpus simplex infinitum. Non enim est possibile, quod sit corpus simplex praeter elementa, ex quo omnia generantur, sicut quidam posuerunt vaporem: quia unumquodque resolvitur in ea ex quibus componitur: in nullis autem videmus resolvi corpora mixta nisi in quatuor elementa: non est ergo aliquod corpus simplex praeter quatuor elementa.
Sed neque ignis, neque aliquod aliud elementorum potest esse infinitum: quia impossibile esset aliquod elementorum esse, praeter id quod esset infinitum, quia illud repleret totum undique. Et etiam si esset aliquod finitum, oporteret quod converteretur in illud infinitum, propter excessum ipsius virtutis; sicut heraclitus manifeste posuit quod aliquando omnia sint convertenda in elementum ignis, propter nimium excessum virtutis eius.
Et eadem ergo ratio est de uno corpore simplici, quod quidem faciunt naturales praeter ipsa elementa. Oportet enim quod habeat quamdam contrariam repugnantiam in ordine ad alia elementa, cum permutatio fiat ex illo uno solo corpore ad alia. Omnis autem rerum permutatio fit ex contrario in contrarium. Cum igitur unum contrariorum corrumpat alterum, sequitur quod si illud corpus quod ponitur praeter elementa sit infinitum, quod corrumpat alia.
Praetermittit autem hic Philosophus de corpore caelesti, quod est praeter ipsa quatuor elementa, non tamen habet aliquam contrarietatem sive repugnantiam ad ea, nec constituuntur ex eo naturaliter corpora. Non enim naturales Philosophi ponentes corpus infinitum actu, pervenerunt in notitiam huius quintae essentiae vel naturae. Sed tamen in libro de caelo Aristoteles probat etiam de corpore caeli quod circulariter movetur, quod non sit infinitum actu.
Deinde cum dicit adhuc sensibile ostendit quod non est corpus sensibile infinitum, rationibus acceptis ex parte ipsius loci et locati: et ponit tres. Circa quarum primam praemittit duo necessaria. Quorum primum est, quod omne corpus sensibile est in loco. Et dicit notanter, sensibile, ad differentiam corporis mathematici, cui non attribuitur locus et tactus nisi per similitudinem.
Aliud est quod idem est locus naturalis totius et partis, scilicet in quo naturaliter quiescit, et ad quod, scilicet naturaliter movetur. Sicut patet de terra et parte terrae. Utriusque enim locus naturalis est deorsum.
His autem duobus positis proponit rationem, ibi, quare siquidem. Et est ratio talis. Si ponatur corpus sensibile infinitum, aut est totum unius speciei, sicut corpora similium partium, sicut aer et terra et sanguis et huiusmodi. Aut erit diversarum specierum in partibus.
Si autem est eiusdem speciei quantum ad omnes partes, sequetur, quod aut totum erit immobile et semper quiescens, aut totum semper movebitur. Quorum utrumque est impossibile et repugnans sensui.
Sed quod oporteat alterum sequi, ostendit cum dicit, quid enim magis deorsum. Iam enim suppositum est quod idem est locus naturalis totius et partis. Manifestum est etiam quod unumquodque corpus, cum est in loco suo naturali, quiescit. Cum autem est extra naturalem locum suum, naturaliter movetur ad ipsum. Si igitur totus locus in quo est corpus similium partium infinitum, est ei naturalis, oportet quod sit naturalis cuilibet parti; et ita ipsum totum et quaelibet pars quiescit. Si vero non est ei naturalis, ergo et totum et pars erunt extra proprium locum. Et ita totum et quaelibet pars eius movebitur semper.
Non enim potest dici quod aliqua pars loci sit naturalis toti et partibus eius, et aliqua pars innaturalis: quia si corpus esset infinitum, et omne corpus esset in loco, oportet quod locus etiam sit infinitus. In loco autem infinito non potest inveniri ratio divisionis, quare aliquid eius sit naturalis locus corporis, et aliud non naturalis locus: quia oportet esse aliquam determinatam proportionem et distantiam loci naturalis ad non naturalem: quod in loco infinito non potest inveniri. Hoc est ergo quod dicit, quod non magis movebitur corpus infinitum aut pars eius, deorsum quam sursum, vel versus quamcumque aliam partem; quia in loco infinito non potest sumi aliqua determinata proportio harum partium.
Et ponit exemplum: ut si ponamus terram esse infinitam, non erit assignare rationem, quare magis moveatur vel quiescat hic quam ibi: quia totus locus infinitus est connaturalis similiter ipsius corporis infiniti, quod est in loco. Unde si aliqua pars loci est connaturalis glebae, et similiter alia pars; et si una non est connaturalis, nec alia. Si igitur corpus infinitum sit in loco, obtinebit totum locum infinitum. Et quomodo poterit simul esse quies et motus? Quia si ubique quiescit, non movebitur; aut si movebitur ubique, sequitur quod nihil quiescat.
Deinde cum dicit si autem prosequitur Philosophus alteram partem disiunctivae, scilicet si totum non est similium partium: dicens, quod primo sequitur, quod corpus omnis, idest totius, si sit partium dissimilium specie, non sit unum nisi in tangendo, sicut acervus lapidum est unus. Quae autem sunt diversarum specierum, non possunt esse continua, sicut ignis et aer et aqua. Et hoc non est esse unum simpliciter.
Item si istud totum constat ex dissimilibus partibus specie, aut essent infinita specie, ita scilicet quod sint infinitae species diversae partes totius; aut essent finita specie, ita scilicet quod diversitas specierum quae est in partibus, aliquo certo numero concludatur.
Sed quod impossibile sit esse finita elementa secundum speciem, patet ex eo quod in praecedenti ratione est positum. Non enim esset possibile ex partibus numero finitis constitui totum infinitum, nisi vel omnes partes essent infinitae quantitate, quod est impossibile, cum corpus infinitum oporteat ad quamlibet partem infinitum esse, vel saltem quod aliqua pars vel aliquae partes infinitatem habeant. Sequitur igitur quod, si totum est infinitum et partes specie diversae infinitae numero, quod quaedam earum sint infinitae in quantitate, et quaedam finitae: puta si poneretur quod aqua esset infinita, et ignis finitus. Sed hoc ponere inducit corruptionem in contrariis: quia id quod est infinitum, corrumpet alia, ut supra ostensum est. Non est igitur possibile, quod sint finita numero.
Sed si sunt infinitae secundum speciem primae partes universi, quas oportet ponere partes simplices, sequitur quod loca erunt infinita, et quod elementa erunt infinita. Quorum utrumque est impossibile. Cum enim unumquodque corpus simplex habeat locum sibi connaturalem diversum a loco corporis alterius secundum speciem, si sint infinita corpora simplicia secundum speciem diversa, sequitur quod etiam sint infinita loca diversa specie. Quod patet esse falsum. Nam species locorum sunt sub aliquo numero determinato, quae sunt sursum et deorsum et huiusmodi. Elementa etiam esse infinita impossibile est; quia sic sequeretur quod essent ignota, et eis ignotis omnia ignorarentur. Si ergo impossibile est elementa esse infinita, necesse est quod loca sint finita, et per consequens quod totum sit finitum.
Deinde cum dicit totaliter autem secundam rationem ponit; dicens, quod cum omne corpus sensibile habeat locum, impossibile est quod aliquod corpus sensibile sit infinitum: hac positione facta, quod omne corpus sensibile habeat gravitatem aut levitatem. Quod quidem verum erat secundum opinionem antiquorum naturalium ponentium corpus infinitum actu: sed ipse opinatur quod sit aliquod corpus sensibile, non habens gravitatem neque levitatem, scilicet corpus caeleste, ut probavit in libro de caelo et mundo. Et ideo hoc induxit sub conditione, quasi ab adversariis concessum, sed non simpliciter verum. Si ergo omne corpus sensibile est grave vel leve, et est aliquod corpus sensibile infinitum, oportet quod sit grave vel leve, et per consequens quod feratur sursum vel ad medium. Definitur enim leve quod fertur sursum, et grave quod fertur ad medium. Sed hoc est impossibile invenire in infinito, neque in toto neque in parte. Non enim invenitur medium in aliquo corpore nisi proportione habita ad extrema in dividendo totum. Infinitum vero non potest dividi secundum aliquam proportionem. Unde non potest ibi inveniri sursum et deorsum, nec extremum et medium.
Considerandum autem quod haec ratio valet etiam si ponatur corpus tertium, quod neque est grave neque leve. Tale enim corpus naturaliter movetur circa medium, quod non potest in corpore infinito inveniri.
Deinde cum dicit adhuc omne hic Philosophus ponit tertiam rationem, quae talis est. Omne corpus sensibile est in loco. Sed loci species sunt sex; scilicet sursum, deorsum, dextrum, sinistrum, ante et retro. Quae quidem impossibile est attribui corpori infinito, cum sint quaedam extrema distantiarum; et sic corpori infinito impossibile est attribuere locum. Non est igitur aliquod corpus sensibile infinitum. Non autem dicit quod sint sex species loci, asserere intendens quod ista loca distinguantur in elementis; quia motus eorum non distinguunt nisi sursum et deorsum; sed quia, sicut ab infinito corpore removentur sursum et deorsum, ita omnes aliae differentiae loci.
Quartam rationem ponit ibi totaliter autem. Quae talis est. Omne corpus sensibile est in loco. Sed impossibile est esse locum infinitum; ergo impossibile est esse corpus infinitum. Quomodo autem impossibile sit locum esse infinitum, ex hoc probatur. De quocumque enim praedicatur commune aliquod, oportet praedicari aliquod eorum quae sunt sub illo communi; sicut quod est animal, oportebit quod sit in aliqua specie animalis. Et quod est homo, oportet quod sit aliquis homo. Et similiter quod est in infinito loco oportet quod sit alicubi, idest in aliquo loco. Esse autem in aliquo loco, est esse vel sursum vel deorsum, vel secundum aliquam aliam speciem: quarum nullam possibile est esse infinitam, quia unumquodque horum est terminus alicuius distantiae; ergo impossibile est esse locum infinitum et similiter corpus.
Deinde cum dicit infinitum autem ostendit quomodo infinitum in potentia in diversis inveniatur; et dicit quod invenitur in magnitudine et motu et tempore; et non univoce praedicatur de eis, sed per prius et posterius. Et semper quod est in eis posterius, dicitur infinitum, secundum quod id quod est prius est infinitum, sicut motus secundum magnitudinem, in quam aliquid movetur localiter, aut augetur, aut alteratur. Et tempus dicitur infinitum secundum motum: quod sic intelligendum est. Infinitum enim divisione, attribuitur continuo, quod primo attribuitur magnitudini, ex qua motus habet continuitatem. Quod manifestum est in motu locali; quia partes in motu locali accipiuntur secundum partes magnitudinis. Et similiter manifestum est in motu augmenti; quia secundum additionem magnitudinis, augmentum attenditur. Sed in alteratione non est ita manifestum. Sed tamen etiam ibi aliqualiter verum est; quia qualitas secundum quam fit alteratio, per accidens dividitur ad divisionem magnitudinis. Et iterum intensio et remissio qualitatis attenditur secundum quod subiectum in magnitudine existens, aliquo modo vel perfectiori vel minus perfecto participat qualitatem. Ad continuitatem autem motus, est et tempus continuum. Nam tempus secundum se, cum sit numerus, non habet continuitatem, sed solum in subiecto. Sicut decem mensurae panni continuae sunt, eo quod pannus quoddam continuum est. Eodem igitur ordine oportet quod infinitum de istis tribus dicatur sicut et continuum.



In Libros Metaphysicorum Lib.11 Lec.7