Sententia Libri Politicorum Lib.1 Lec.8


Lectio 9

Quoniam autem quae ad scientiam etc.. Postquam Philosophus docuit cognoscere pecuniativae originem et eius proprietates et partes, hic consequenter determinat ea quae pertinent ad usum ipsius. Et primo dicit de quo est intentio. Secundo exequitur propositum, ibi, sunt autem pecuniativae etc.. Dicit ergo primo, quod quia sufficienter determinavimus de pecuniativa in ea quae pertinet ad cognoscendum naturam ipsius, oportet breviter et pertranseunter ponere ea quae pertinent ad usum eius, qualiter scilicet sit ea utendum: omnia enim huiusmodi, quae pertinent ad operationes humanas, habent liberam, idest expeditam contemplationem; quia facile est ea considerare in universali; sed tamen necesse est, quod habeatur experientia circa ipsa, ad hoc quod homo possit perfectum usum eorum habere.
Deinde cum dicit sunt autem pecuniativae etc., determinat ea, quae pertinent ad usum pecuniativae. Et circa hoc duo facit. Primo distinguit partes ipsius. Secundo ponit quaedam documenta utilia pecuniativae, ibi, quoniam autem a quibusdam etc.. Circa primum duo facit. Primo assignat partes pecuniativae, quae est necessaria ad vitam humanam. Secundo partes pecuniativae non necessariae, ibi, translativae autem etc.. Dixit autem supra, necessariam esse pecuniativam, per quam homo acquirit pecuniam ex rebus quas natura ministrat ad necessitatem vitae. Huius autem ponit duas partes.
Quarum prima est secundum quam homo ex emptione et venditione talium rerum potest pecuniam acquirere. Et circa hanc partem dicit, quod pecuniativae sunt istae partes utiles, idest utilia quaedam documenta, ut homo sit expertus circa bona huiusmodi, quae ab hominibus possidentur, quae eorum sint maximi pretii, et ubi maximo pretio vendantur, et quomodo, puta quo tempore, vel secundum alias conditiones. Et exponit de quibus possessibilibus bonis dicat: est enim quaedam possessio equorum, et boum, et ovium, et aliorum animalium. Oportet autem eum, qui ex his vult lucrari pecuniam, esse expertum quae eorum sint maxime cara, et in quibus locis; quia alia istorum in aliis regionibus abundant; ut scilicet emat in loco ubi abundant, et vendat in loco ubi sunt cara.
Secunda autem pars huius possessivae est, ut homo acquirat copiam harum rerum venalium: quod quidem est per culturam terrae, sive nudae, hoc est absque arboribus, sicut sunt campi in quibus seminatur triticum; sive plantatae, sicut sunt vineae, et horti et oliveta. Per huiusmodi enim culturam acquirit homo abundantiam tritici et vini, et aliorum huiusmodi; et oportet etiam esse hominem expertum de cultura apum et aliorum animalium tam natatilium, scilicet piscium, quam etiam volatilium, scilicet avium; a quibuscumque contingit acquirere auxilium ad vitam humanam; quia per horum abundantiam potest fieri acquisitio pecuniarum. Sic igitur patet, quod istae sunt primae et propriissimae partes pecuniativae: et dicuntur primae et propriissimae, quia sic acquiritur pecunia ex rebus naturalibus, propter quas inventa est primo pecunia.
Deinde cum dicit translativae autem etc., distinguit partes pecuniativae translativae. Dixit autem supra, pecuniativam translativam esse per quam acquiritur pecunia non ex rebus necessariis ad vitam, sed ex quibusdam aliis rebus. Et dicitur translativa, quia pecunia translata est de rebus naturalibus ad huiusmodi. Circa primum tria facit. Primo distinguit partes huius pecuniativae. Secundo excusat se a diligentiori consideratione harum partum, ibi, de unaquaque autem etc.. Tertio manifestat quaedam quae dixerat, ibi, sunt autem maxime etc.. Circa primum ponit quatuor partes huius pecuniativae: quarum prima et maxima est mercativa. Mercatores enim maxime pecunias acquirunt. Et hanc primam partem secundo distinguit in tres partes; quarum prima est naucleria, quae scilicet mercationes exercet per mare. Alia autem dicitur phortigia, idest oneraria, nam fortion in graeco dicitur pondus vel onus, quae scilicet exercet mercationes in terra per deportationem onerum in curribus vel iumentis. Tertia autem vocatur parastasis id est assistentia, puta cum aliquis non defert merces nec per mare nec per terram, sed assistit mercatoribus per communicationem pecuniae vel rerum: et istae partes differunt adinvicem: quia quaedam eorum sunt certiores, sicut mercationes terrae, quaedam autem faciunt magis excrescere lucrum, sicut mercationes maris, quae tamen sunt magis periculosae.
Secunda autem pars principalis huius translativae pecuniativae est toquismos, id est usuraria, quae scilicet per usuras pecuniam acquirit.
Tertia autem pars est mistarina, id est mercennaria, sicut eorum qui labores suos locant pro mercede pecuniarium. In hac est quaedam differentia: quia quaedam mercenaria fit per artes banausas, idest maculativas corporis, sicut est ars coquorum et huiusmodi ministeriorum. Quaedam autem fit per labores non artificiales, et qui sunt utiles soli corpori et in quibus etiam solum corpus est utile; sicut illi qui mercede conducuntur ad fodiendum in agro, vel ad aliquid aliud huiusmodi.
Quarta autem pars est media inter translativam et primam quae est necessaria, habens aliquid de utraque, illa scilicet quae acquirit lucrum per incisionem lapidum vel metallorum de terra. Habet enim hoc commune cum prima pecuniativa, quia est a terra et ab his quae generantur ex terra, sicut agricultura circa ea est quae generantur ex terra. Cum translativa autem convenit in hoc quod huiusmodi metalla non faciunt aliquem fructum pertinentem ad necessitatem vitae, sicut faciunt campi et animalia: sunt tamen huiusmodi utilia ad alia, puta ad aedificandas domos vel ad aliqua instrumenta construenda. Et ista quarta pars complectitur sub se diversa genera, secundum diversas species metallorum, quae sunt aurum, argentum, ferrum et huiusmodi.
Deinde cum dicit de unaquaque autem etc., excusat se a perfecta horum determinatione; et dicit quod dictum est nunc utiliter de istis partibus: esset autem utile ad operationes eorum qui volunt pecuniam acquirere, quod diligentius determinaretur particulariter de singulis; sed tamen grave est diu commorari circa talia tendentibus ad maiora.
Deinde cum dicit sunt autem maxime exponit quaedam quae dixerat de operationibus banausis et inartificialibus; et dicit quod illae operationes sunt maxime artificiales, in quibus minimum operatur fortuna: hoc enim a fortuna fieri dicimus quod fit praeter praevisionem rationis, in qua ars consistit. Unde operationes illae, quarum eventus multum subiacent fortunae, parum sunt artificiales; sicut eorum qui piscantur cum hamo, et aliorum huiusmodi: et e contrario operationes quarum effectus parum subiacent fortunae, sunt maxime artificiales, sicut fabrorum et aliorum artificum. Illae autem operationes sunt maxime banausicae, id est abiectae et viles, quibus corpora maxime maculantur, sicut tinctorum et eorum qui purgant plateas et aliorum huiusmodi. Illae autem operationes sunt maxime serviles, ubi maior pars usus est ex parte corporis et parum ex parte rationis; sicut eorum qui deferunt onera, et cursorum et huiusmodi. Illae autem sunt ignobilissimae inter omnes ad quas requiritur minimum de virtute vel animi vel corporis; sicut in aliquibus praedictarum apparet.
Deinde cum dicit quoniam autem a quibusdam etc., proponit documenta utilia ad partes praemissas pecuniativae. Et primo docet huiusmodi documenta considerare ex scripturis. Secundo ex exemplis, ibi, adhuc autem et dicta etc.. Dicit ergo primo, quod quia quidam sapientes de praemissis scripserunt, sicut quidam carittis nomine, parilis origine, et apollodorus linius scripserunt de cultura terrae tam nudae quam plantatae, velut et apud latinos palladius, et ab aliis scriptum est de aliis praemissarum partium: quicumque habet curam plenius praemissa cognoscere consideret ex eorum libris.
Deinde cum dicit adhuc autem et dicta etc., proponit documentum de exemplis considerandis. Et primo proponit quod intendit. Secundo subiungit exempla, ibi, puta quod et thaleo etc.. Dicit ergo primo, quod non solum oportet considerare libros eorum, qui artes de praedictis partibus construxerunt; sed etiam si quae dicuntur exempla dispersa in diversis narrationibus per quae aliqui acquisiverunt magnam pecuniam, oportet huiusmodi considerare: haec enim erunt utilia his qui intendunt acquirere pecunias.
Deinde cum dicit puta quod et thaleo etc., subiungit duo exempla; quorum secundum incipit ibi, in sicilia autem etc.. Circa primum duo facit. Primo proponit exemplum. Secundo ostendit ad quid est utile, ibi, est autem quemadmodum diximus etc.. Sciendum est ergo circa primum, quod thales milesius fuit unus de septem sapientibus, qui primus incoepit studere in philosophia naturali, aliis sex sapientibus circa res humanas occupatis. Cuius factum habet quamdam considerationem utilem ad acquirendum pecunias, quamvis ascribatur non ad cupiditatem pecuniae, sed ad sapientiam: potest tamen ex eius facto sumi quoddam universale documentum acquirendi pecunias. Cum enim exprobraretur sibi ab aliquibus quod pauper esset, et quod sic sua philosophia esset sibi inutilis, consideravit per astrologiam, cuius erat peritus, quod in futuro anno, futura esset ubertas olivarum praeter consuetudinem: nam in praecedenti anno, etiam fuerat olivarum ubertas: ut plurimum autem olivae deficiunt post ubertatem. Cum igitur adhuc in hieme esset abundantia olivarum, dedit cultoribus olivarum in duabus civitatibus, scilicet mileto et quio, paucas pecunias pro arra fructus futuri anni, qui parum credebatur excrescere. Quando ergo venit tempus olivarum, multis simul et subito quaerentibus emere olivas, taxavit pretium, sicut voluit; et sic colligens multas pecunias, ostendit quod philosophis facile est ditari si volunt, sed non est studium eorum ad hoc: et per hunc modum thales ostendit suam sapientiam.
Deinde cum dicit est autem quemadmodum diximus etc., ostendit ad quid est utile pecuniativae huiusmodi exemplum: et dicit quod hoc est valde utile ad acquirendum pecunias, si quis possit praeparare monopoliam, id est unicam et singularem venditionem, ut scilicet ipse solus vendat res aliquas in civitate. Polis enim in graeco per o parvum scriptum et I breve significat civitatem, scriptum autem per o parvum et y graecum significat multitudinem, scriptum vero per o magnum significat venditionem; unde dicitur versus est polis urbs, sed multa polis est vendere polis: ex quo dicitur monopolia, id est singularis venditio. Et quia hoc multum facit ad pecunias acquirendas, ideo quaedam civitates cum indigeant pecuniis instituunt monopoliam, ut scilicet communitas singulariter vendat sal vel aliquid huiusmodi.
Deinde cum dicit in sicilia autem etc., ponit secundum exemplum; et primo narrat factum; secundo ostendit quod redit in idem cum primo. Dicit ergo primo, quod cum quidam in sicilia haberet pecuniam apud se reconditam, emit simul omne ferrum de mineris in quibus fundebatur. Unde cum venissent mercatores, ipse solus vendebat, non tamen faciebat magnum excessum pretii, ut expeditius venderet; tamen lucratus est de quinquaginta talentis centum. Dionysius autem tyrannus syracusanorum, sentiens hunc valde ditatum, mandavit ei quod ulterius non habitaret in syracusis, permittens tamen ei portare suas secum pecunias. Quod enim aliqui cives multum ditentur, reputant sibi tyranni esse inconveniens, ut infra dicetur.
Deinde cum dicit quod vero visum fuit etc., ostendit quod illud in idem redit cum primo; quia et isti siculo et thali Philosopho idem visum fuit, ut scilicet exerceret monopoliam: et etiam utile est quod politici considerent, quia multis civitatibus necesse est acquirere pecunias, sicut et domibus; et adhuc magis, quanto civitas pluribus indiget. Et ideo quidam qui student circa regimina civitatum, ad hoc principaliter videntur intendere, ut multiplicent pecuniam in aerario publico.



Lectio 10

Quoniam autem tres partes etc.. Postquam Philosophus determinavit de coniugatione Domini et servi, addito etiam universali tractatu de possessione, hic determinat de aliis duabus coniugationibus domesticis, quas supra posuerat; scilicet viri ad uxorem et patris ad filium; et dividitur in partes duas. In prima determinat quaedam de huiusmodi coniugationibus. In secunda excusat se a diligentiori horum consideratione, ibi, de mulieris autem et viri etc.. Circa primum duo facit. Primo determinat de praedictis coniugationibus, comparans eas aliis principatibus. Secundo movet quamdam quaestionem communem de omnibus, ibi, primo igitur quidem de servis etc.. Circa primum tria facit. Primo ponit comparationem praedictarum coniugationum ad alios principatus. Secundo comparationem praedictam manifestat, ibi, in politicis quidem etc.. Tertio ostendit quod solicitudo oeconomiae maxime circa huiusmodi coniugationes versatur, ibi, manifestum igitur etc..
Dicit ergo primo, quod cum prius dictum sit quod tres sint partes oeconomicae, idest gubernativae domus, secundum tres coniugationes praedictas: de una earum iam dictum est, scilicet de despotica, quae pertinet ad Dominum et servum: unde restat dicere de secunda, quae est paterna, pertinens ad patrem et filium; et de tertia quae est nuptialis, pertinens ad virum et uxorem. De quibus tria dicit. Primo quidem, quod in utraque harum coniugationum est quaedam praelatio, sive quidam principatus. Vir enim principatur mulieri, et pater filiis, non quidem sicut servis, sed sicut liberis: in quo differunt hi duo principatus a principatu despotico. Secundum est, quod hi duo principatus non sunt uniusmodi; sed vir principatur mulieri politico principatu, idest sicut aliquis qui eligitur in rectorem civitati praeest: sed pater praeest filiis regali principatu; et hoc ideo, quia pater habet plenariam potestatem super filios, sicut et rex in regno: sed vir non habet plenariam potestatem super uxorem quantum ad omnia, sed secundum quod exigit lex matrimonii; sicut et rector civitatis habet potestatem super cives secundum statuta. Tertio autem manifestat hos duos principatus esse secundum naturam; quia semper quod est principalius in natura, principatur, ut supra habitum est. Sed masculus est naturaliter principalior femina, nisi aliquid accidat praeter naturam, sicut in hominibus effeminatis: et similiter pater est naturaliter principalior filio, sicut antiquius iuniore et sicut perfectum imperfecto; ergo naturaliter masculus principatur feminae et pater filiis.
Deinde cum dicit in politicis quidem igitur etc., manifestat comparationes praedictas. Et primo nuptialis principatus ad politicum. Secundo paterni ad regalem, ibi, puerorum autem principatus etc.. Ostendit ergo primo comparationem quantum ad differentiam: quia in politicis principatibus transmutantur personae principantis et subiectae: qui enim sunt in officio principatus uno anno, subditi sunt alio; et hoc ideo quia talem principatum competit esse inter eos qui sunt aequales secundum naturam et in nullo differunt naturaliter, sed tamen tempore, quo unus principatur et alii subiiciuntur. Industria humana adinvenit quamdam differentiam et quantum ad figuram quae consistit in exterioribus insigniis, et quantum ad sermones, quia aliter nominantur quam prius, et aliter eos homines alloquuntur; et similiter quantum ad honores, quia scilicet cives quasdam reverentias exhibent ei qui est in principatu, quas ante non exhibebant; sicut amasis poeta dixit de lotore pedum: ille enim qui est lotor pedum, si circumponerentur sibi huiusmodi insignia et alia duo dona exhiberentur, non videretur a principe civitatis differre. Sic ergo patet quod politicus principatus permutatur de persona in personam: sed hoc non contingit in principatu maris ad feminam: non enim qui est mas postea fit femina, aut e converso; sed semper manet eodem modo.
Deinde cum dicit puerorum autem principatus etc., comparat principatum paternum ad regalem secundum similitudinem; et dicit quod principatus patris respectu puerorum, id est filiorum est regalis. In hoc enim principatu duo attenduntur: scilicet quod pater qui generat principatur secundum amorem, naturaliter enim amat filios; et iterum principatur secundum senectutem, quasi habens quamdam naturalem praerogativam aetatis supra filios: et quantum ad hoc est species, idest similitudo principatus regalis. Et inde est quod homerus appellavit iovem, idest summum Deum, patrem virorum et deorum, idest regem omnium, et hominum, et superiorum substantiarum quas deos vocabant. Oportet enim quod rex qui perpetuo principatur et plenariam habet in omnibus potestatem, differat a subditis secundum naturam in quadam magnitudine bonitatis; et quod tamen sit genere idem eis, ad minus secundum speciem humanam; melius autem erit et si etiam unitate gentis. Et haec etiam est comparatio senioris ad iuniorem et generantis ad genitum, quod scilicet habet naturalem praerogativam perfectionis. Ideo autem oportet regem naturaliter differre ab aliis: nisi enim esset naturali quadam bonitate melior, non esset iustum quod semper dominaretur plenaria potestate sibi aequalibus, ut infra in tertio dicetur. Sic igitur naturalis differentia separat principatum regalem a politico, qui est ad aequale secundum naturam: amor autem separat principatum regalem a tyrannico, qui non principatur propter amorem, quem habet ad subditos, sed propter commodum proprium.
Deinde cum dicit manifestum igitur etc., concludit quod principalis intentio oeconomici est circa istas duas coniugationes principalior, quam circa alia. Magis enim intendit circa homines quam circa possessionem inanimatorum, sicut tritici, et vini et aliorum huiusmodi: et magis debet intendere ad virtutem per quam homines bene vivunt, quam ad virtutem possessionis per quam possessio bene procuratur et multiplicatur, quod signatur nomine divitiarum: et similiter etiam magis studet ad virtutem liberorum quam servorum. Et huius ratio potest assignari, quia principalis intentio cuiuslibet est de fine. Res autem inanimatae quaeruntur propter homines, sicut propter finem, et servi propter liberos ut eis ministrent.
Deinde cum dicit primo quidem igitur etc., quia fecerat mentionem de virtute liberorum et servorum, movet de hoc quaestionem; et circa hoc tria facit. Primo movet. Secundo solvit eam, ibi, manifestum quia necesse etc.. Tertio ex solutione movet iterum aliam quaestionem, ibi dubitabit autem utique aliquis etc.. Circa primum duo facit. Primo movet quaestionem circa Dominum et servum. Secundo circa alios principatus, ibi, fere autem idem est quod quaeritur etc.. Dicit ergo primo, quod de servis potest esse quaedam dubitatio. Manifestum est enim quod servus debet habere quamdam virtutem organicam et ministrativam, per quam scilicet sciat et possit exequi mandatum Domini et ei servire, sicut supra dictum est, quod sunt quaedam serviles scientiae. Sed dubitatio est utrum praeter huiusmodi virtutes sit aliqua alia dignior virtus conveniens servo, sicut sunt virtutes morales, ut temperantia, fortitudo, iustitia et alia huiusmodi; vel nulla virtus competat servo, nisi quae pertinet ad corporalia servitia. Et dicit quod ex utraque parte videtur esse dubitatio: quia si competit servis habere huiusmodi virtutes, sicut et liberis, in nullo videbuntur differre a liberis; ex alia parte inconveniens videtur, si, cum sint homines ratione communicantes, non habeant virtutes quibus homines vivunt secundum rationem.
Deinde cum dicit fere autem idem etc., movet eamdem quaestionem in aliis principatibus; et dicit quod idem quod quaeritur de servo, potest etiam quaeri de muliere et puero, utrum scilicet oportet esse mulierem temperatam, et fortem et iustam, et similiter puerum, vel non. Et haec etiam quaestio potest moveri universaliter in omni principatu: utrum scilicet sit eadem virtus principantis et subiecti, vel non. Et obiicit ad utramque partem. Quia si oportet et principantem et subiectum participare calocagatia, id est bonitate virtutis, nam calos dicitur bonum et similiter cagaton, nulla ratio erit quod unus debeat subiici, et alius principari secundum semel, idest per totam vitam suam: secus autem esset si successive subiicerentur et principarentur, sicut accidit in politico principatu. Nec potest dici quod virtus principantis et subiecti differant secundum magis et minus: magis enim et minus non variant speciem: sed principari et subiici differunt specie. Unde non videtur sufficere ad differentiam principantis et subiecti, quod unus habeat plus de virtute quam alius. Ex alia parte si dicatur quod oportet unum habere virtutem, non autem alium, sequitur etiam inconveniens. Quia si ille qui principatur, non erit sobrius et iustus, non poterit bene principari. Si vero subiectus non habeat has virtutes, non poterit bene subiici; quia propter intemperantiam vel timorem frequenter omittet facere ea quae oportet, et sic non bene subicietur.
Deinde cum dicit manifestum igitur quia necesse etc., solvit propositam dubitationem. Et primo proponit solutionem in generali. Secundo in speciali, ibi, palam autem hoc etc.. Concludit ergo primo ex rationibus inductis ad unam partem, quod necesse est quod tam principans quam subiectus participent virtute; aliter enim neque unus bene principaretur, neque alius bene subiiceretur: sed est quaedam differentia virtutis utriusque. Et hoc manifestat per ea quae subiiciuntur aliis naturaliter: et ponit exemplum in partibus animae, cuius una pars naturaliter subiicitur, scilicet pars irrationalis, ut irascibilis et concupiscibilis. Ponimus autem utriusque partis esse aliquam virtutem, sed differentem: nam virtus rationalis partis est prudentia, sed virtus irrationalis partis est temperantia et fortitudo et aliae huiusmodi virtutes. Unde manifestum est quod eodem modo se habet et in aliis quae principantur et subiiciuntur secundum naturam. Et quia natura diversificatur in diversis; ideo secundum naturam sunt diversa quae principantur et subiiciuntur. Alio enim modo homo liber principatur suo servo, et masculus feminae et vir puero, ut etiam supra habitum est. Omnibus autem his insunt partes animae quae dicta sunt. Unde et virtutes earum omnibus praemissis insunt, sed differenter.
Et hoc primo manifestat quantum ad partem rationalem, ad quam pertinet consiliari. Servus enim inquantum est servus, non habet consilium de suis actibus. Cuius ratio est, quia consiliamur de his quae sunt in potestate nostra; servus autem non habet actus suos in potestate sua, sed sunt actus eius in potestate Domini. Unde servus non habet liberam potestatem consiliandi. Sed femina cum sit libera, habet potestatem consiliandi, sed consilium eius est invalidum. Cuius ratio est, quia propter mollitiem naturae ratio eius non firmiter inhaeret consiliatis, sed cito ab eis removetur propter passiones aliquas, puta concupiscentiae, vel irae, vel timoris vel alicuius huiusmodi. Pueri autem habent consilium, sed imperfectum: cuius ratio est, quia non habent perfectum usum rationis, ut possit singula discutere quae sunt in consiliis attendenda: et sic diversimode se habet ad id quod est rationis.
Similiter etiam considerandum est et circa morales virtutes: omnes enim participant ipsas, sed non eodem modo; sed unusquisque tantum eas participat quantum est necessarium ad proprium opus. Unde ille qui principatur sive civitati, sive servis, sive mulieri, sive filiis, oportet quod habeat perfectam virtutem moralem, quia opus eius est simpliciter opus architectoris, idest principalis artificis. Sicut enim principalis artifex dirigit et imperat ministris artis qui manu operantur, ita princeps dirigit suos subiectos; et ideo habet officium rationis, quae se habet similiter ut principalis artifex ad inferiores partes animae. Et ita oportet quod ille qui principatur habeat rationem perfectam: sed unusquisque aliorum qui subiiciuntur, tantum habet de ratione et de virtute quantum ille qui principatur immittit ipsis, idest tantum oportet quod habeant, quod sufficiant sequi directionem principantis implendo mandata ipsius. Et sic patet quod omnium praedictorum est aliqua moralis virtus, scilicet temperantia, fortitudo, et iustitia; non tamen eadem est viri et mulieris et aliorum subiectorum, sicut putavit socrates: sed fortitudo viri est ad principandum, ut scilicet propter nullum timorem praetermittat ordinare quid faciendum sit: sed in muliere et in quolibet subdito oportet quod sit fortitudo ministrativa, ut scilicet propter timorem non praetermittat facere proprium ministerium. Sic etiam differt fortitudo in duce exercitus et in milite. Et sicut dictum est de fortitudine, ita dicendum est de omnibus aliis virtutibus; quae in principante quidem sunt principativae, in subditis autem ministrativae: et per hoc patet quod non differunt solum secundum magis et minus horum virtutes, sed aliqualiter secundum rationem.
Deinde cum dicit palam autem hoc etc., manifestat quod dixerat magis in particulari: et dicit quod hoc quod dictum est, magis erit manifestum his qui volunt considerare magis in particulari: quia illi qui de actibus humanis volunt dicere in universali tantum, decipiunt seipsos, quia non possunt plene pervenire ad veritatem: sicut si aliquis esset contentus ut sciret quod virtus est per quam anima bene se habet, aut per quam homo iuste operatur, aut aliquid aliud talium, et nihil plus vellet scire de virtute, deciperet seipsum, imperfectam et inutilem habens scientiam de virtute. Multo enim melius dicunt illi qui enumerant virtutes in speciali, sicut gorgias fecit, quam illi qui dicunt solum in generali cuius ratio est: quia actus sunt circa singularia: unde ea quae ad actus pertinent, in particulari sunt consideranda. Et ideo sicut quidam poeta dixit de muliere quiddam particulariter ad eius virtutem pertinens, ita etiam est aestimandum in omnibus. Ad mulieris enim ornatum vel honestatem pertinet quod sit taciturna, hoc enim ex verecundia provenit quae mulieribus debetur: sed hoc ad ornatum viri non pertinet, sed magis quod sicut decet loquatur. Unde et Apostolus monet quod mulieres in ecclesiis taceant, et si quid dicere volunt, domi viros suos interrogent. Sed quia puer est imperfectus, virtus eius non est ad seipsum, idest ut secundum suum sensum regatur, sed ut disponatur secundum quod est conveniens ad finem debitum, et ad obediendum ductori, scilicet paedagogo. Unde in ecclesiastico sapiens dicit: non des (filio tuo) potestatem in iuventute, et ne despicias cogitatus illius. Similiter etiam virtus servi est in ordine ad Dominum. Dictum est enim supra, quod servus est utilis ad necessaria vitae: unde indiget quidem virtute, sed parva; et tanta, ut non deficiat ab his, quae debet operari, propter intemperantiam concupiscentiae, vel propter timiditatem.



Lectio 11

Dubitabit autem (utique) aliquis etc.. Soluta praecedenti dubitatione, hic movet quamdam aliam dubitationem, quae ex praemissa solutione oritur. Et circa hoc tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo solvit eam, ibi, aut differt ab his etc.. Tertio inducit quoddam corollarium ex solutione posita, ibi, manifestum igitur, etc.. Est ergo dubitatio de hoc, quod supra dictum est. Si enim verum est, quod oportet servum habere quamdam virtutem, ne propter intemperantiam aut timorem deficiat ab operibus; pari ratione videbitur, quod artifices, ad hoc quod sint boni artifices, oporteat habere aliquam virtutem; cum multoties contingat, quod propter intemperantiam, vel alia vitia, defectum faciant in suis operibus, utputa negligenter evagantes dum aliis intendunt.
Deinde cum dicit aut differt ab his plurimum etc., solvit propositam dubitationem: et dicit, quod multa differentia est inter servum et artificem: et hoc probat per duas rationes. Quarum prima est, quia servus in aliquo est particeps vitae, idest conversationis humanae inquantum est servus. Dictum est enim supra, quod servus est instrumentum in his, quae pertinent ad actionem, idest ad conversationem hominum. Et ideo cum virtutes morales perficiant hominem in conversatione humana, oportet quod servus, ad hoc quod sit bonus, participet aliquid de virtute morali. Sed artifex remotius se habet a conversatione humana: non enim operatio artificis, inquantum huiusmodi, est circa agibilia conversationis humanae, sed circa aliqua artificiata, quae dicuntur factibilia: unde aliquis dicitur bonus artifex, utputa bonus faber, ex hoc, quod sciat, et potest facere bonos cultellos, etiam si male utatur, vel negligenter sua arte: sed tamen intantum immittit de virtute in sua operatione inquantum exhibet de servitute ad conversationem humanam. Sicut videmus, quod aliqui artifices, ut banausi, idest mercenarii, utputa coqui, habent quandam determinatam servitutem, dum deputantur ad quaedam specialia ministeria, et serviunt: et secundum hoc indigent virtute morali, ad hoc quod sint boni in ministerio.
Secundam rationem ponit ibi, et servus quidem etc.. Quia servus est de his quae sunt a natura: probatum est enim supra, quod aliqui sunt naturaliter servi: sed nullus est coriarius vel ullius artis artifex a natura; sed omnes artes sunt adinventae per rationem. Virtus autem ad ea se habet, quae sunt nobis a natura. Habemus enim naturalem quamdam inclinationem ad virtutem, ut dictum est in secundo ethicorum; unde patet, quod ad hoc quod aliquis sit bonus servus, indiget virtute morali; non autem ad hoc, quod sit bonus artifex.
Deinde cum dicit manifestum igitur etc., infert quoddam corollarium ex dictis. Dictum est enim, quare servus indiget virtute: oportet autem, quod homo, qui habet inclinationem ad virtutem, consequatur virtutem per studium alicuius gubernantis; sicut cives debent fieri virtuosi per legislatorem, ut dicitur in secundo ethicorum. Unde manifestum est, quod huius virtutis, quam servus debet habere ad hoc quod sit bonus, Dominus eius debet ei esse causa, instruendo eum qualiter agere debeat, et puniendo si male facit, et remunerando si bene: sed non est dicendum quod ad Dominum pertineat quod habeat despoticam, id est dominalem quamdam scientiam quae doceat opera servilia ipsum servum, puta quod doceat ipsum coquinare, vel aliqua huiusmodi facere; sed debet eum docere, quomodo sit temperatus, et humilis, et patiens, et alia huiusmodi. Unde non dicunt bene, qui dicunt quod non est ratione utendum ad servos, sed solo praecepto. Magis enim debemus servos monere ad virtutem, quam filios pueros; quia nondum sunt ita capaces monitionis. Et de his quidem sic determinatum sit.
Deinde cum dicit de mulieris autem et viri etc., excusat se a diligentiori determinatione de duabus coniugationibus. Et circa hoc tria facit. Primo exponit excusationem. Secundo assignat rationem dictorum, ibi, quoniam enim domus quidem, etc.. Tertio continuat praedicta dicendis, ibi, quare, quoniam de his etc.. Dicit ergo primo, quod in his quae dicenda sunt de politiis, id est de civitatibus, necessarium est tractare de virtute mulieris et viri, et patris et filiorum, et de omelia, id est collocutione vel conversatione eorum adinvicem, quid in hoc fit bene et quid non bene, et quomodo illud quod est bonum, sit procurandum, et illud quod sit malum, sit vitandum: et ita ad praesens antequam de politiis dicamus, determinari hic non possunt.
Deinde cum dicit quoniam enim domus (quidem) omnis etc., assignat duas rationes, quare praedicta oporteat determinari circa politias: quarum prima est, quia dispositionem partis oportet considerare in comparatione ad totum, sicut dispositionem fundamenti in comparatione ad domum; sed domus est pars civitatis, ad quam primo pertinent istae duae coniugationes patris et filii, viri et uxoris: unde secundum comparationem ad politiam oportet considerare qualiter sint erudiendi pueri et uxores. Secundam rationem ponit ibi, si quidem aliquid differt etc.. Ea enim quorum dispositio facit differentiam circa bonitatem civitatis, sunt consideranda in politiis. Sed huiusmodi sunt instructiones puerorum et mulierum, quomodo utrique sint boni, quia mulieres sunt media pars hominum liberorum qui sunt in civitate; ex pueris autem crescunt viri, quos oportet esse dispensatores civitatis: ergo in politiis determinandum est de instructione filiorum et uxorum.
Deinde cum dicit quare, quoniam etc., continuat dicta dicendis: et dicit quod quia determinatum est de praemissis, de reliquis autem dicendum est in aliis, idest sequentibus, quae ad politias pertinent, debemus ad praesens dimittere istos sermones pertinentes ad dispensationem domus, tamquam iam consummationem habentes; et faciemus aliud principium, considerando ea quae dicta sunt ab aliis de optima politia. Et sic terminatur primus liber.



Sententia Libri Politicorum Lib.1 Lec.8