Sententia Libri Politicorum Lib.2 Lec.6


Lectio 7

Coordinatio autem tota etc.. Postquam Aristoteles improbavit positionem socratis quantum ad disciplinas legum, hic improbat eam quantum ad ordinem civitatis. Et primo quantum ad populum. Secundo quantum ad principes, ibi, quidam quidem igitur dicunt etc.. Ad evidentiam autem eorum quae hic dicuntur, considerandum est, quod sex sunt species ordinationis civitatum, ut in tertio dicetur. Omnis enim civitas, aut regitur ab uno, aut a paucis, aut a multis. Si ab uno; aut ille unus est rex, aut tyrannus. Rex quidem, si sit virtuosus tenens communem utilitatem subditorum. Tyrannus autem, si sit malus omnia retorquens ad suum commodum, utilitate subditorum contempta. Si vero regatur civitas a paucis; aut illi eligentur propter virtutem qui bonum multitudinis procurent; et tale regimen dicitur aristocratia id est potestas virtuosorum vel optimorum. Aut eligentur aliqui pauci propter potentiam, aut divitias, et non propter virtutem, qui omnia quae sunt multitudinis ad suam propriam utilitatem retorquebunt; et tale regimen dicitur oligarchia, id est principatus paucorum. Si vero civitas regitur a multis, similiter, siquidem regatur a multis virtuosis, tale regimen vocabitur communi nomine politia. Non autem contingit multos inveniri virtuosos in civitate, nisi forte secundum bellicam virtutem: et ideo hoc regimen est quando viri bellatores in civitate dominantur. Si vero tota multitudo populi dominari velit, vocatur democratia id est potestas populi.
Dicit ergo primo, quod secundum legem socratis tota coordinatio multitudinis, scilicet civitatis, neque est democratia, neque oligarchia, sed est media horum, quam communi nomine nominant aliqui politiam; et consistit ex his qui utuntur armis. Cum enim socrates multitudinem civitatis divideret in duas partes, quarum una erat pugnatorum, alia artificum et agricolarum (agricolas autem oportet in agris manere) relinquitur quod quasi multitudo habitantium civitatem esset virorum bellatorum.
Deinde cum dicit siquidem igitur ut communissimam etc., ostendit quantum ad quid bene dixit, et quantum ad quid male. Et dicit quod si ipse instituit talem ordinationem tamquam communissimam inter alias politias, forte bene dixit. Nam oligarchia est solum magnorum: democratia vero est solum infirmorum: haec vero politia est ex his qui sunt medii inter utrosque: unde communior est, utpote cum utriusque participans. Sed si ipse instituit talem ordinationem quasi optimam post primam, non bene dixit. Primam autem ordinationem dicit regnum, vel quia est prima tempore (a principio enim omnes civitates regibus regebantur), vel quia est optima dummodo rex sit bonus. Post hanc autem primam politiam non potest dici quod politia virorum bellantium sit optima; multo enim melior est aristocratia, quae est principatus virtuosorum, per quem modum regebantur lachoni vel si qui alii cives adhuc magis aristocratice reguntur.
Deinde cum dicit quidam quidem igitur dicunt etc., improbat ordinem quem socrates in civitate statuebat quantum ad principes. Et circa hoc duo facit. Primo ponit positionem eius. Secundo improbat eam, ibi, quas aut omnino etc.. Circa primum duo facit. Primo proponit quod expedit in civitatibus commisceri praedicta regimina. Secundo ostendit qualiter socrates commiscebat, ibi, in legibus autem iis dictum est etc.. Dicit ergo primo, quod quidam dicunt quod optimum regimen civitatis est quod est quasi commixtum ex omnibus praedictis regiminibus. Et huius ratio est, quia unum regimen temperatur ex admixtione alterius, et minus datur seditionis materia, si omnes habeant partem in principatu civitatis; puta si in aliquo dominetur populus, in aliquo potentes, in aliquo rex: et secundum hoc maxime laudabitur ordinatio civitatis lacedaemoniorum: de qua tamen erant duae opiniones. Quidam enim dicebant eam componi ex tribus civilitatibus, scilicet ex oligarchia, id est principatus divitum, et monarchia, id est potestate unius, et democratia, id est potentia populi: habebant enim in civitate regem, quod pertinebat ad monarchiam: habebant etiam seniores quosdam ex maioribus civitatis assumptos, quod pertinebat ad oligarchiam: habebant etiam quosdam principes qui eligebantur ex populo, et vocabantur ephori, idest provisores, et hoc pertinebat ad democratiam. Aliorum autem opinio fuit quod principatus ephororum pertineret ad tyrannidem, quia pro voluntate dominabantur; sed erant in civitate alii principatus qui disponebant de conviviis communibus et de aliis pertinentibus ad quotidianam vitam civitatis, puta de victualibus et aliis rebus venalibus; et id dicebant pertinere ad democratiam.
Deinde cum dicit in legibus autem etc., ostendit quomodo socrates commiscebat suam politiam: et dicit, quod in legibus socratis dictum est, quod optima politia debet componi ex tyrannide et democratia; forte propter hoc, ut potentia populi refrenaretur per potentiam tyranni, et iterum quod potentia tyranni refrenaretur per potentiam populi.
Deinde cum dicit quas aut omnino etc., improbat quantum ad hoc socratis dictum. Et primo ostendit hanc ordinationem secundum se inconvenientem esse. Secundo ostendit, quod ea, quae statuebat, non erant convenientia huic commixtioni, ibi, deinde neque habens videtur etc.. Dicit ergo primo, quod praedictae duae politiae, scilicet tyrannis et democratia, vel non sunt dicendae politiae, quia non sequuntur ordinem rationis, sed impetum voluntatis: vel sunt dicendae pessimae inter omnes: unde inconveniens est, quod ex pessimis politiis componatur optima politia. Multo igitur melius faciunt illi, qui ex pluribus politiis commiscent ordinationem civitatis: quanto enim est ex pluribus commixta, tanto melior est, quia plures habent partem in dominio civitatis.
Deinde cum dicit deinde, neque habens etc., improbat dictum socratis quantum ad ea quae instituebat, (quae) non conveniebant commixtioni praedictae. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod ea quae statuebat socrates, non conveniebant praedictae commixtioni. Secundo, quod erant secundum se periculosa, ibi, habet autem, et circa electionem etc.. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi, palam autem ex principantium etc.. Tertio ostendit quomodo praedicta commixtio fieri posset, ibi, quomodo quidem igitur etc.. Dicit ergo primo, quod cum socrates vellet commiscere politiam ex democratia et tyrannide, quae est monarchia quaedam, siquis consideret ea, quae ipse statuit, nihil est ibi monarchicum, id est pertinens ad principatum unius: sed omnia sunt oligarchica et democratica, id est pertinentia ad potentes, vel populum; sed magis declinat sua ordinatio ad oligarchiam.
Deinde cum dicit palam autem etc., ostendit propositum. Et primo circa electionem principum. Secundo circa electionem consiliorum, ibi, oligarchicam autem etc.. Dicit ergo primo, quod hoc quod dictum est, manifestum est ex institutione principum, quam socrates determinat: dicit enim quod debebant aliqui eligi ex quibus per sortem assumerentur principes: et hoc commune erat et democratiae et oligarchiae, quia isti electi erant et de populo et de maioribus. Sed quaedam alia instituebat pertinentia ad oligarchiam: scilicet quod ad divites civitatis pertineret convocare multitudinem, et quod ipsi deferrent principes electos ad populum; et omnia huiusmodi, quae pertinebant ad communitatem civitatis volebat fieri per divitiores, et in his alios dimittebat: similiter etiam oligarchicum erat, quod volebat plures principes fieri ex divitibus, et in maioribus officiis constitutos.
Deinde cum dicit oligarchicam autem etc., dicit quomodo in electione consiliariorum declinabat ad oligarchiam: et dicit, quod secundum socratem cives distinguebantur per quatuor gradus, et ex omnibus gradibus aliqui erant, qui eligebant consiliarios: sed omnes, qui erant de prima honorabilitate, ex necessitate cogebantur ad eligendum: illi vero qui erant in secunda honorabilitate, non omnes eligebant, sed aliqui aequales numero primis; et tamen isti etiam ex necessitate cogebantur eligere. Deinde ex tertio gradu eligebantur aliqui aequales, et similiter ex quartis: sed tamen non erat necessarium, quod omnes qui eligebantur ex tertiis vel quartis eligerent; sed ex quarto gradu qui erat quartorum, nullus poterat eligere consiliarios, nisi illi qui erant de primo vel de secundo gradu: et ita dicebat socrates, quod aequalis numerus consiliariorum proveniebat de quolibet gradu civitatis. Sed hoc non est necessarium: quinimo semper erunt plures et meliores ex maximis honorabilitatibus, eo quod populares non omnes eligent, cum non habeant necessitatem eligendi.
Deinde cum dicit quomodo quidem igitur etc., dicit, quod ex his quae dicta sunt, potest esse manifestum qualiter oporteat institui politiam ex democratia et monarchia: et iterum ex his, quae dicentur posterius, quando inciderit consideratio de politia sic commixta.
Deinde cum dicit habet autem et circa electionem etc., ostendit, quod electio principum quam socrates instituebat, est periculosa. Et dicit, quod periculosum est civitati, quod socrates instituebat circa electionem principum, ut scilicet ex aliquibus electis, alii electi eligerentur. Illi enim primi electi ex quibus eliguntur principes, sunt pauci respectu totius multitudinis civitatis, et ideo facilius erit eos pervertere quam totam multitudinem: unde si sint aliqui qui velint semper institui in principatu, etiam si sint mediocres multitudine, semper ad horum voluntatem eligentur principes, quia mutuo se eligent, et mutuo sibi succedent in principatibus.
Ultimo epilogando concludit, quod ea quae sunt in legibus, circa politiam socratis habent hunc praedictum modum.



Lectio 8

Sunt autem quaedam etc.. Postquam Philosophus disputavit de politia socratis sive Platonis, hic prosequitur de politia cuiusdam qui phaleas dicebatur. Et circa hoc tria facit. Primo narrat eius ordinationem. Secundo approbat eam quantum ad id quod bene dicebat, ibi, quia quidem igitur habet etc.. Tertio improbat eam quantum ad id in quo deficiebat, ibi, sed est aequalitatem etc.. Circa primum duo facit. Primo comparat istam politiam et sequentes ad praecedentem ordinationem socratis vel Platonis. Secundo enarrat huius politiae ordinationem, ibi, videtur enim quibusdam etc.. Dicit ergo primo, quod praeter praedictas politias socratis vel Platonis sunt etiam quaedam aliae politiae, idest ordinationes civitatum, quarum quaedam sunt ab idiotis et illiteratis inventae, quaedam vero sunt adinventae a philosophis et a quibusdam hominibus, qui fuerunt prudentes et experti in civili conversatione; et earum quaedam sunt constitutae tantum a suis auctoribus, ita tamen, quod in nulla civitate observantur; quaedam vero sunt secundum quas aliqui civiliter conversantur. Omnes autem huiusmodi politiae propinquius se habent ad invicem, et ad id quod est conveniens civitati, quam ambae praedictae politiae socratis vel Platonis, quarum prima supra posita est de communitate mulierum, et filiorum et possessionum: alia vero posterius de legibus ab eo scriptis. Nullus enim alius legislator adinvenit, neque communitatem filiorum et uxorum, quod pertinet ad primam politiam socratis, neque ordinavit aliquid circa convivia mulierum, quod pertinet ad secundam, ut ex praedictis patet; sed incipiunt ordinare civitatem ab his quae sunt magis necessaria.
Deinde cum dicit videtur enim quibusdam etc., narrat politiam quam phaleas ordinavit. Et circa hoc quatuor facit. Primo ostendit ad quid plurimi legislatorum intenderunt. Et dicit, quod quibusdam legislatoribus visum est maxime necessarium esse, quod bene ordinetur de substantiis, idest de possessionibus civium; quia ex his praecipue oriuntur omnes seditiones civitatum, quas principaliter legislatores removere intendunt.
Deinde cum dicit propter quod felleas etc., ostendit quid circa hoc phaleas ordinaverit. Et dicit, quod ipse primus circa hoc aliquid statuit. Voluit enim quod omnes possessiones civium essent aequales: quod quidem dicebat non esse difficile fieri in civitatibus, quando a principio inhabitari incipiebant, quia poterant possessiones ex aequo dividi inter cives; sed in civitatibus inhabitatis quarum cives habent inaequales possessiones, hoc difficilius erat: tamen cito posset reduci ad hanc regulam per dotes, ita scilicet quod divites contrahentes cum pauperibus darent dotes et non acciperent, pauperes autem acciperent et non darent, quousque omnium possessiones adaequarentur.
Tertio ibi, Plato autem leges etc., ostendit quomodo diversimode circa hoc Plato ordinavit: dixit enim, quod nulli civium debebat dari potestas, ut haberet divitias plusquam in quincuplum supra eum qui minimum haberet: sed hoc est intelligendum quantum ad divitias rerum mobilium, quia res immobiles faciebat communes.
Quarto ibi, oportet autem neque hoc latere etc., ostendit in quo omnes huiusmodi deficiebant: latebat enim eos, quoniam ex quo statuebant aliquid circa multitudinem divitiarum, oportebat etiam, quod aliquid ordinarent circa multitudinem filiorum: puta, quod aliquis post certum numerum, generationi operam non daret, vel quod postquam pueri essent nati in aliquo numero, quod superexcrescentes viri mitterentur ad alias civitates construendas, vel quocumque alio modo. Quia si numerus filiorum qui nascuntur excedat multitudinem divitiarum, quae alicui homini taxantur, necesse est, quod lex de aequalitate possessionum dissolvatur; puta si duorum civium habentium aequales possessiones, unus generat quatuor filios, alius vero unum tantum, ex necessitate sequetur, quod filii eorum non habeant aequales possessiones. Et propter hoc, quod solvitur lex, sequitur etiam aliud malum; scilicet, quod multi qui nascuntur ex divitibus fiant pauperes, dum substantia unius divitis in multos filios dividitur: et hoc est malum, quia opus est ad pacem civitatis, ut filii divitum qui insolescere possunt, non sint pauperes, quia efficerentur latrones. Sed si non taxetur alicui quantitas possessionis, hoc non sequetur; quia secundum quod augetur ei numerus filiorum, studebit aliquis in divitiis crescere: sic igitur, vel nihil statuendum est circa mensuram possessionum, vel simul cum hoc ordinandum est aliquid circa numerum filiorum.
Deinde cum dicit quia quidem igitur etc., approbat praedictam ordinationem quantum ad hoc, quod ordinabat aliquid circa mensuram substantiarum, ne videatur propter praedicta inconvenientia ea reprobasse. Approbat autem hoc duplici ratione. Primo quidem per auctoritatem antiquorum legislatorum; et dicit, quod quidam antiquorum legislatorum videntur cognovisse, quod regulare substantias civium, habet magnam virtutem ad civilem communitatem bene conservandam: unde solon, qui fuit unus de septem sapientibus, et statuit leges atheniensium posuit pro lege, quod etiam apud alios observatur, ut non possit quis acquirere de terra ad possidendum quantumcumque voluerit, sed usque ad aliquem certum terminum: similiter etiam leges quaedam sunt in aliquibus civitatibus, quae prohibent, ne homines vendant suas possessiones: sicut in civitate locrorum, quae est in calabria, lex fuit antiquitus, ut nullus venderet possessionem, nisi monstraretur quod accidisset ei aliquod grave infortunium, puta quod esset captus ab hostibus, vel aliud aliquid huiusmodi passus. Similiter etiam leges aliquae sunt ordinantes, quod antiquae sortes civium conserventur illesae: et haec omnia pertinent ad hoc, quod substantiae civium regulentur.
Secundo ibi, hoc autem solutum etc., ostendit idem per inconvenientia quae sequuntur: et dicit, quod quia hoc fuit permissum in quadam civitate, consecutum est quod eorum politia esset multum democratica, id est popularis; quia cum indifferenter cuilibet liceret possessiones emere, factum est quod multi popularium sunt exaltati, et maiores depressi: et ita sequebatur, quod non eligerentur homines ad principatus ex aliquibus determinatis dignitatibus civium, propter confusionem supervenientem in conditionibus civium.
Deinde cum dicit sed est aequalitatem quidem etc., improbat praedictam ordinationem. Et primo quantum ad hoc, quod aliqua praetermisit. Secundo quantum ad hoc, quod substantias non convenienter regulavit, ibi, similiter autem et de possessione etc.. Tertio, quantum ad hoc, quod de artificibus inconvenienter assignavit, ibi, videtur autem ex legislatione etc.. Circa primum tria facit. Primo ostendit, quod praetermisit ea quae pertinent ad disciplinam civium. Secundo, quod praetermisit ea quae pertinent ad pacem civitatis, ibi, adhuc dissident etc.. Tertio ex hoc, quod praetermisit ea, quae pertinent ad civilem conversationem, ibi, adhuc multa opus est etc..
Circa primum ponit duas rationes: quarum, prima est, quod contingit esse aequalitatem substantiae inter cives: et tamen potest esse vel valde multa, ita quod cives ex ea delitiose vivant, et sic civium mores corrumpantur: vel valde modica, ut vivant cives valde tenaciter, ita quod unus alteri subvenire non possit: et utrumque eorum est nocivum ad bonam disciplinam civium; unde manifestum est, quod non est sufficiens legislator ex hoc, quod solum facit substantias civium aequales; sed oportet quod ipse determinet aliquod medium, ita scilicet quod sit tanta quantitas possessionum, ut neque superflue possint delitiis intendere, neque etiam nimis parce vivere compellantur.
Secundam rationem ponit, ibi, adhuc autem si quis etc.. Et circa hoc duo facit. Primo ponit rationem; et dicit, quod etiam si aliquis omnibus civibus ordinet moderatam possessionem, adhuc istud non sufficit ad bonam vitam civium: magis enim oportet regulare interiores concupiscentias animae, ut scilicet non immoderata concupiscant, quam exteriores substantias, ut scilicet non immoderata habeant. Sed quod concupiscentiae hominum regulentur, hoc non contingit nisi per hoc, quod homines sunt sufficienter instructi per debitas leges, quas phaleas non posuit: unde insufficienter tradidit ea, quae pertinent ad disciplinam civium.
Secundo ibi, sed forte utique dicet etc. Excludit responsionem phaleae: qui forte ad hanc rationem responderet, quod utrumque oportet esse in civitate; scilicet et aequalitatem possessionis, et aequalitatem disciplinae, ut scilicet omnes cives aequali disciplina informentur. Sed contra hoc Aristoteles dicit, quod oportuisset eum dicere quid est ista disciplina, qua oportet omnes cives informare. Non enim sufficit dicere, quod sit una et eadem omnium; sed oportet eam esse talem, per quam cives informentur, ut quidam eorum non velint excedere alios vel in divitiis, vel in honoribus, vel simul in utrisque: unde, cum talem disciplinam phaleas praetermiserit, insufficiens legislator fuit.
Deinde cum dicit adhuc dissident etc., ostendit, quod praetermisit ea quae pertinent ad pacem civitatis. Et circa hoc ponit tres rationes: quarum prima est, quod cives dissident non solum propter inaequalitatem possessionis, sed etiam propter inaequalitatem honorum; sed diversimode tamen. Nam multitudo popularium de honoribus non curat, sed solum de divitiis, et ideo dissident propter inaequalitates divitiarum; sed homines gratiosi qui alios excellunt in operibus virtutum, dissident de honoribus, si aequales eis reddantur, et non maiores quam aliis. Et ideo indiget legislator ordinare aliquid circa honores: ut scilicet aliquis honor determinetur, qui non detur nisi bonis, et alius honor sit, quo etiam malus, idest deficiens a virtute, uti possit: et sic servabitur pax in civitate. Cum igitur hoc phaleas praetermiserit, insufficienter tradidit ea quae pertinent ad pacem civitatis.
Secundam rationem ponit, ibi, non solum autem homines etc., quae talis est. Homines quidem non solum iniuriantur aliis propter necessaria conquirenda, quod est primum, cuius remedium esse putabat phaleas, quod substantiae civium essent aequales, et sic omnes necessaria habent, et sic unus homo non spoliat alium propter vitandum frigus aut famem: sed etiam quidam proximo iniuriantur, ut fruantur suis delectationibus, et ut non concupiscant aliquid, quod statim non habeant: quia si sint aliqui qui habeant maiorem concupiscentiam rerum temporalium necessariorum, id est necessariis more graeco, idest qui plura concupiscant quam sint eis necessaria, propter huius medicinam, idest ut satisfaciant suae concupiscentiae, iniuriabuntur auferentes bona aliorum VI vel dolo. Nec solum propter hanc causam homines iniuriantur; sed etiam propter hoc, quod aliqui volunt ita gaudere delectabilibus, quod nullas tristitias patiantur; et ideo iniuriantur hominibus, per quos timent sibi posse inferri tristitias, opprimendo eos. Oportet igitur, ad pacem civitatis, quod legislator excogitet remedia contra istas tres causas iniuriandi. Illis enim qui iniuriantur propter necessaria acquirenda, pro remedio sufficit modica possessio, et operatio propria, per quam sibi victus aliquis acquirit. Paucis enim natura contenta est. Sed illis qui iniuriantur propter concupiscentias delectationum, remedium est temperantia, quae moderatur in homine delectationum concupiscentias. Sed contra tertium, scilicet contra eos qui iniuriantur ut non tristentur, remedium adhibet philosophia, quantum ad eos, qui possunt eius delectationibus frui, quae sunt sine tristitia: quae etiam facit hominem non tristari in infortuniis. Sed in aliis duobus potest homini auxilium ferri per homines: unde cum ista duo secunda remedia phaleas praetermiserit, solum contra primum remedium ferens, videtur insufficienter ordinasse.
Tertiam rationem ponit, ibi, iniuriantur etc.. Et dicit, quod homines maxime iniuriantur propter excellentias divitiarum et honorum acquirendas: non autem propter necessaria conquirenda; sicut patet de illis qui exercent tyrannidem, non quidem propter hoc ut non patiantur frigus aut famem, sed propter praedictas excellentias. Et ideo quia isti maxime iniuriantur in civitate, propter hoc, praemium datur magnorum honorum in civitatibus his qui interficiunt tyrannos, non autem his qui interficiunt alios fures. Et tamen contra iniurias tyrannorum nullum remedium apposuit phaleas: unde patet, quod modus ordinationis eius praebet auxilium solum contra modicas iniurias, non autem contra magnas.
Deinde cum dicit adhuc multa opus est etc., ostendit, quod ordinatio phaleae insufficiens erat quantum ad civium conversationem; quia oportet in civitate multa constitui, ex quibus cives bene conversantur adinvicem. Oportet etiam aliqua constitui, per quae bene conversentur ad vicinos, et ad quoscumque extraneos. Et quia inter vicinos et extraneos quidam etiam sunt hostes, cum quibus est bellandum; ideo necesse est etiam ponere in civitate aliquam ordinationem in comparatione ad bellicam fortitudinem. Quae omnia praedictus legislator praetermisit: unde manifestum est, quod insufficienter civitatem ordinavit.



Lectio 9

Similiter autem et de possessione etc.. Postquam Philosophus improbavit politiam phaleae quantum ad ea quae praetermisit, quantum ad disciplinam civium, pacem civitatis, et communem conversationem; hic improbat eam quantum ad hoc, quod insufficienter de substantiis ordinavit. Et circa hoc ponit quatuor rationes: circa quarum primam dicit, quod etiam de possessione non sufficienter determinavit. Quamvis enim posuerit quamdam possessionis regulam inter cives adinvicem, ut scilicet omnium possessiones essent aequales, non tamen determinavit quanta deberet esse possessio totius civitatis: cuius mensuram oportet accipere, non solum in comparatione ad sufficientiam civilium usuum qui pertinent ad victum et vestitum civium et alia huiusmodi, sed etiam per comparationem ad pericula quae possunt ab exterioribus imminere. Et ideo duo sunt consideranda circa quantitatem possessionis civitatis: quorum unum est quod non sit tam magna quod vicini potentiores alliciantur ad eam concupiscendam, ita quod cives non possunt sustinere eorum molestias; aliud est quod non sit tam parva, ut non sufficiat ad praeparationem belli per quod cives resistant sibi aequalibus et similibus. Oportet ergo scire, quod multitudo possessionis prodest civitati: quia per hoc erunt cives sufficientes non solum ad expensas vitae civilis, sed etiam ad exercitia bellica: sed tamen optimus terminus esse videtur multitudinis substantiae, ut non sit tanta, ut propter abundantiam cives de levi praesumant inferre bellum suis potentioribus; sed ita ut possint secure inferre bellum his qui non habent tantam substantiam, per quam eis possint resistere. Vel potest aliter intelligi, ut talis terminus possessioni civium statuatur, ut potentiores non de facili moveantur bellum civitati inferre allecti ex abundantia possessionis eorum; sed ita se habeant ad eos sicut ad illos qui non habent tot divitias propter quas diripiendas debeant potentiores discrimen belli subire.
Et huic consonat exemplum, quod subdit. Cum enim quidam princeps autophradates nomine, vellet obsidere quamdam civitatem quae abtharnia dicebatur, quidam sapiens eubolus nomine vel eubulus, id est aliquis bonus consiliarius induxit eum, ut consideraret in quanto tempore posset capere civitatem, et cum hoc etiam computaret tanti temporis expensas: et si inveniret quod minus lucraretur capiendo civitatem quam expenderet obsidendo, derelinqueret ipsam. Cui consilio princeps ille consentiens cessavit ab obsidione: non autem cessasset si maiores divitias habuissent. Unde praedictus possessionis terminus videtur esse utilis civitati: quem cum phaleas praetermiserit, videtur insufficienter de possessione civitatis ordinasse.
Secundam rationem ponit, ibi, est quidem igitur aliquid etc.. Et dicit quod in aliquo expedit civitati quod substantiae civium sint aequales ad hoc quod non fiant seditiones adinvicem inter cives: sed, ut ita liceat dicere, hoc non est aliquid magnum: quod per hoc cessant seditiones inter parvos cives, remanet autem materia seditionis maioribus civitatis. Illi enim qui sunt in civitate gratiosi, utpote nobiles et virtuosi existentes indignabuntur si aequalia recipiant cum sint digni maioribus. Sicut enim contra iustitiam esse videtur, ut aequales inaequalia habeant, ita iniustitia est, ut inaequales aequalia habeant. Et ex hac causa frequenter maiores sunt aliis molesti et seditiones movent. Per iustitiam enim conservatur pax civitatis, transgressio vero iustitiae est seditionis causa. Sic insufficienter de possessionibus statuit phaleas.
Tertiam rationem ponit, ibi, adhuc autem malitia hominum etc.. Et dicit quod etsi voluntas hominum quantum ad necessitatem repleri possit tamen quantum ad malitiam repleri non potest. Primo enim homini qui nihil habet videtur sufficiens quod habeat duos obolos; quos cum acquisiverit vel ex haereditate paterna acceperit, semper videtur quod indigeat pluribus, et hoc usque in infinitum. Et hoc ideo est, quia natura concupiscentiae est infinita: non enim quaerit sola necessaria vitae, sed omnia quae possunt homini esse delectabilia, quae sunt infinita. Unde, cum plurimi hominum ad hoc tendunt ut suam concupiscentiam repleant, sequitur quod eorum desiderium repleri non possit usque in infinitum. Ex hoc autem quod aliqui desiderant ea quae sunt aliorum, oriuntur in civitatibus seditiones. Oportet igitur quod legislator magis regulet principium horum, scilicet concupiscentiam, quam etiam possessiones.
Sed hoc aliter fit quantum ad bonos et aliter quantum ad malos. Oportet enim quod legislator illos qui sunt epyikes natura, id est naturaliter virtuosi, ita instituat, quod non velint agere avare, idest tollere aliena: quod quidem facere potest assuefaciendo eos ad amorem iustitiae. Sed homines pravos sic debet tractare, ut non possint aliena tollere etiam si velint. Et ad hoc duo sunt necessaria: quorum unum est, ut pravi in civitate sint minores, idest quod dimittantur in infimo statu, ut aliis nocere non possint. Aliud autem est ut eis iniuriae non irrogentur, ex quibus homines provocantur, ut aliis noceant. Cum igitur huiusmodi disciplinam phaleas praetermiserit, insufficiens in sua legislatione fuisse videtur.
Quartam rationem ponit, ibi, non bene autem etc.. Et dicit quod phaleas non sufficienter dixit de aequalitate substantiae; quia adaequavit substantias civium solum quantum ad bona immobilia, scilicet quantum ad possessionem terrae. Sunt autem quaedam aliae divitiae, puta servorum, animalium, denariorum et aliorum quae praeparantur ad usum vitae, quae supellectilia dicuntur: de quorum aequalitate nihil dixit. Oportet autem quod omnium tam mobilium quam immobilium aequalitas statuatur, aut secundum aliquem alium modum ordinetur de eis, aut quod omnia praetermittantur: eadem enim ratio est de mobilibus et immobilibus, quia ex utrisque seditiones oriuntur.
Deinde cum dicit videtur autem ex legislatione etc., improbat ordinationem phaleae quantum ad artifices: et dicit quod propter legem quam phaleas circa artifices tulit sequebatur quod civitas modica construeretur; volebat enim quod omnes artifices in communi operarentur et eorum opera distribuerentur civibus secundum eorum necessitates; et secundum hoc artifices essent quasi servi communitatis et non facerent aliquod supplementum ad multitudinem civitatis: unde relinquebatur quod civitas esset parva; cum videamus nunc non modicam partem civitatis ex artificibus esse. Oportet tamen esse in civitate aliquos publicos operarios qui operentur opera communia civitatis, sicut servatur in civitate epidamni et sicut quidam legislator nomine diophantus aliquando statuit in athenis. Ultimo autem epilogando concludit, quod ex praemissis, potest aliquis considerare circa politiam phaleae quid bene vel non bene dixerit.



Lectio 10

Ypodamus autem eurifontis etc.. Postquam Philosophus prosecutus est de politia phaleae, hic incipit agere de politia hippodami. Et circa hoc tria facit. Primo exponit conditionem legislatoris. Secundo narrat politiam ipsius, quam ipse instituit, ibi, construxit autem civitatem etc.. Tertio improbat eam quantum ad aliqua, ibi, dubitabit autem utique aliquis etc.. Circa primum tria facit. Primo dicit quid in arte politica hippodamus adinvenit; et dicit quod adinvenit distinctionem civitatis quantum ad diversos ordines civium: et iterum incidit, hoc est divisit suburbia; adinvenit enim quomodo territorium civitatis per diversa suburbia distingui deberet. Fuit autem euriphontis filius, milesius autem natione. Secundo exponit conversationem ipsius; et dicit quod quia erat honoris cupidus, quaedam superflua observabat in propria vita privata quae est alia a civili: videbatur enim esse curiosus in multitudine capillorum et comae, et iterum in utilitate vestitus; volebat tamen habere calida vestimenta non solum in hieme, sed etiam in aestate. Tertio exponit studium ipsius: voluit enim ratiocinari de tota natura rerum, et primus inter philosophos, qui non agunt civilem vitam, sed contemplativam, conatus est determinare quae sit optima politia.
Deinde cum dicit construxit autem civitatem etc., enarrat ordinem politiae ipsius. Et primo quantum ad divisiones quas adinvenit. Secundo quantum ad iudicia, ibi, putavit autem et species legum etc.. Tertio quantum ad civium disciplinam, ibi, adhuc autem legem etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo divisit civium multitudinem. Secundo quomodo divisit civitatis possessiones, ibi, dividebat autem in tres partes etc.. Dicit ergo primo, quod hippodamus determinabat optimam quantitatem multitudinis in civitate, ut sit decem millium virorum: et hanc multitudinem dividebat in tres partes: quarum una erat artificum, alia agricolarum, tertia pugnatorum.
Deinde cum dicit dividebat autem etc., ostendit quomodo dividebat possessionem civitatis; et dicit quod totam regionem, idest territorium civitatis dividebat in tres partes: quarum unam volebat esse sacram, de qua scilicet fierent ea quae homines reputant fieri propter cultum divinum; aliam volebat esse publicam vel communem de qua viverent bellatores: tertiam volebat esse propriam quae distribueretur inter agricolas.
Deinde cum dicit putavit autem et species etc., narrat ordinem politiae ipsius quantum ad iudicia. Et circa hoc tria facit. Primo dicit quod putavit leges iudiciorum esse solummodo tres, secundum tria de quibus homines in iudiciis disceptant: quae sunt iniuria, nocumentum, et mors: ut iniuria referatur ad ea quae fiunt in vituperium hominis, nocumentum autem ad ea quae fiunt in damnum rerum, sub morte autem comprehenduntur omnia quae fiunt in nocumentum personae. Secundo ibi, lege autem statuit etc., dicit quod hippodamus instituit quamdam principalem curiam ad quam reducerentur, quasi per appellationem, omnes causae quae non viderentur esse bene iudicatae: et volebat quod hoc iudicium committeretur quibusdam senibus ad hoc electis qui et discretione et virtute essent probati. Tertio ibi, iudicia autem etc.. Ponit modum quem in iudicando volebat observari. Cum enim esset aliqua sententia ferenda a multis iudicibus, putabat non oportere, quod iudices conferrent adinvicem de sententia ferenda; sed quod unusquisque solitarius cogitaret de sententia ferenda, et illud quod cogitaret deferret scriptum in pugillari; ita scilicet quod si sibi videretur quod aliquis accusatus esset condemnandus, simpliciter condemnationem ibi describeret: si vero sibi videretur quod esset simpliciter absolvendus, deferret pugillare vacuum. Si autem sibi videretur quod quantum ad aliquid esset condemnandus, et quantum ad aliquid absolvendus, hoc etiam determinaret per scripturam: et sic ex omnibus scripturis eliceretur quod pluribus videretur. Non autem putabat bonum esse hoc, quod nunc est lege statutum, ut iudices adinvicem conferant antequam unusquisque sententiam proferat: cum enim sint iurati dicere quod eis videtur, per huiusmodi disceptationes quae in tali loco, et circa talia fiunt, coguntur quodammodo degerare, dum aliquis non audet dicere quod sibi videtur multis contradicentibus.
Deinde cum dicit adhuc autem legem posuit etc., narrat ordinationem eius circa disciplinam civium. Et ponit eius quatuor leges: quarum prima est quod illi qui invenerunt aliquid ordinandum in civitate quod esset civitati expediens, obtinerent aliquem honorem. Secundam legem ponit, ibi, et pueris eorum etc.. Ut scilicet filii eorum qui moriuntur in bello pro civitate nutrirentur de aerario publico; quod quidem nondum erat statutum in civitatibus; nunc autem ista lex observatur in athenis et in quibusdam aliis civitatibus. Tertiam legem ponit, ibi, principes autem etc.. Et haec est de electione principum, ut scilicet totus populus principes eligat. Dicebat autem esse populum tres praedictas partes civitatis; scilicet agricolas, artifices et bellatores. Quartam legem ponit de officio principum, ibi, electos autem etc.. Ut scilicet illi qui eliguntur in principes, habeant curam de rebus communibus civitatis et de peregrinis et de orphanis et aliis impotentibus personis. Et ultimo concludit, quod plurima et maxime recitanda de his quae hippodamus ordinavit, sunt ea quae dicta sunt.



Sententia Libri Politicorum Lib.2 Lec.6