Sententia Libri Politicorum Lib.2 Lec.10


Lectio 11

Dubitabit autem utique aliquis etc.. Posita politia hippodami, hic improbat ipsam. Et primo quantum ad divisionem quam instituit. Secundo quantum ad ea quae de iudicio dixit, ibi, non bene autem neque de iudicio etc.. Tertio quantum ad ea quae instituit de disciplina civium, ibi, de eo autem quod invenientibus etc.. Circa primum duo facit. Primo improbat divisionem institutam ab hippodamo quantum ad partes civitatis. Secundo quantum ad possessiones, ibi, adhuc autem communem etc.. Circa primum tria facit. Primo improbat divisionem partium civitatis quantum ad artifices. Secundo quantum ad bellatores, ibi, sed oportet etc.. Tertio quantum ad agricolas, ibi, adhuc agricolae etc..
Dicit ergo primo, quod prima dubitatio in politia hippodami, accidit circa divisionem multitudinis civium. Voluit enim quod tam artifices quam agricolae et quam viri armati, omnes communicarent in ordine civitatis: ita tamen quod agricolae non haberent arma, sed haberent terram: artifices autem neque haberent terram, neque arma. Ex qua ordinatione sequitur, quod artifices fere sunt servi eorum qui possident arma, quia nullam propriam possessionem habentes. Quod videtur ad eorum utilitatem pertinere. Insistunt enim operibus in ministerium civitatis, et praecipue bellatorum, quos oportet maiorem partem in honoribus civitatis obtinere. Non enim est possibile quod artifices habeant partem in omnibus honoribus, quia duces exercitus et rectores civium et alii maiores principatus non erit decens quod instituantur ex artificibus, sed solum ex viris bellatoribus, qui sunt ad hoc magis idonei. Non est autem possibile quod, ex quo non habent partem in regimine civitatis, quod ipsi ament talem ordinationem civitatis: unde relinquitur seditionis materia: non igitur convenienter ordinavit de artificibus.
Deinde cum dicit sed oportet etc., improbat praedictam ordinationem quantum ad viros bellatores. Oportet enim eos esse meliores, idest potentiores ambabus aliis partibus, scilicet et agricolis et artificibus. Et hoc ideo quia ad viros bellatores pertinet, ut potestatem civitatis defendant non solum contra impugnationem hostium, sed et contra seditiones civium, quos non possent reprimere nisi potentiores essent: quod quidem non est facile, nisi sint multi. Si autem viri bellatores excedant et multitudine et virtute et dignitate, nulla necessitas fuit, quod artifices et agricolae partem haberent in regimine civitatis, et quod ad eos pertineret institutio principum, quia semper hoc fiet ad arbitrium virorum bellatorum. Superflue igitur aliis committitur: unde patet quod non convenienter divisit viros bellatores ab aliis.
Deinde cum dicit adhuc agricolae etc., improbat praedictam distinctionem quantum ad agricolas: de quibus non est manifestum secundum praedictam ordinationem, quomodo sint utiles civitati. De artificibus enim manifestum est quod sunt in civitate necessarii propter variam supellectilem praeparandam: et vita civium poterit bene procedere per ea quae praeparantur ab arte, sicut accidit in aliis civitatibus. Vel potest intelligi quod ipsi artifices possunt procedere, idest nutriri de sua arte, unde non indigent agricolis ut ab eis sustententur; sed viri bellatores, quasi ab aliis distinguantur, non possunt de suo officio sustentari: unde indigent ut ab aliis sustententur. Si igitur agricolae instituerentur ad hoc quod acquirerent cibum viris bellatoribus, rationabiliter ponerentur esse pars civitatis. Oportet enim quod pars totius coadiuvet ad bonum aliarum partium. Sed secundum praedictam operationem habebunt proprias possessiones et eas colent et ita aliis in nullo utiles erunt, sed sibiipsis tantum. Non ergo ponuntur agricolae convenienter pars civitatis.
Deinde cum dicit adhuc autem communem etc., improbat divisionem possessionum. Ponebat enim hippodamus unam partem possessionum civitatis communem ex qua viri bellatores nutrirentur. Est ergo considerandum quis colet istam terram communem. Oportet autem quod altero aliquo trium modorum colatur: quorum primus est ut ipsimet bellatores colant terram communem, et sic quidem erunt pugnantes et agricolae: sed legislator voluit eos distinguere, inutilis ergo fuit distinctio. Secundus modus, ut quidam alii inter pugnatores et agricolas colentes possessiones proprias, colant terram communem: ex quo sequitur quod erit quaedam quarta pars civitatis in nullo participans regimine civitatis, sed omnino ab hoc aliena: non enim admittebat ad electionem principum, nisi tres partes praedictas. Tertius modus esse potest, ut ipsi agricolae qui colunt possessiones proprias colant et communes: sed tunc sequetur quod non sit copia fructuum terrae in civitate, non enim erit facile quod unus agricola sufficienter excolat tot terras, unde fructus necessarios duabus familiis administret. Si etiam iste tertius modus ponatur, videtur fuisse superflua possessionum divisio in tres partes: potuisset enim fieri, ut a principio tota terra daretur agricolis: ut scilicet unusquisque agricola ex terra, quae ei veniret in sortem, sumeret cibum suae familiae et aliquibus viris bellatoribus. Ea igitur quae hippodamus dixit circa huiusmodi divisiones, inducunt magnam turbationem.
Deinde cum dicit non bene autem neque de iudicio etc., improbat praedictam politiam quantum ad iudicium; scilicet quantum ad hoc quod statuit iudicia in praetoriis fieri, non per sententiae collationem. Et circa hoc duo facit. Primo improbat statutum. Secundo rationem statuti, ibi, adhuc nullus degerare cogit etc.. Circa primum ponit duas rationes: circa quarum primam dicit quod lex quam ipse posuit de iudicio, non bene se habet, per quam dignum reputavit quod aliqui iudicarent dividentes se abinvicem, ita quod quilibet per seipsum conscriberet id quod sibi de causa videretur. Et secundum hoc volebat quod iudex per seipsum disquireret quid esset sententiandum. Sed in tali disquisitione singulari contingebat etiam a pluribus simul disquiri, quia iudices poterant sibiinvicem colloqui de iudicio ferendo in domibus propriis, ita tamen quod in praetoriis, idest in loco publico iudiciorum non colloquerentur adinvicem ad conferendum de sententia; et hoc erat magis periculosum, quia facilius poterat contingere quod unus iudex perverteret alium ad ferendum sententiam aliter quam sibi videretur privatim cum eo conferens, quam in praetorio publico omnibus audientibus: unde etiam contrarium huius multi legislatores statuerunt, ut scilicet iudices non colloquantur adinvicem, in privato videlicet, sed solum in praetoriis adinvicem conferrent. Videtur igitur quod praedicta lex periculosa fuerit et aliorum legibus contraria.
Secundam rationem ponit, ibi, deinde quomodo non erit plenum turbatione etc.. Et dicit quod non poterit iudicium absque turbatione fieri per modum praedictum. Potest enim contingere quod iudici non videbitur seorsum considerandum, ut reus tantum condemnetur quantum actor qui litigat petit, sed forte actor petit quod reus condemnetur ad viginti minas, iudex autem iudicabit quod condemnetur ad decem minas; aut forte unus iudicum condemnabit eum ad plus, alius autem ad minus; puta unus ad quinque, alius ad quatuor; et per hunc modum oportet quod iudices idem patiantur, idest ut conferant adinvicem post sententias scriptas, sicut si sententias singulariter non conscripsissent quia forte quidam iudicum condemnabunt reum quantum ad omnia quae petit actor, quidam autem non. Quis ergo modus erit disputandi de sententiis diversis iudicum, nisi scilicet conferendo? Quod sic praedicta lex non poterit vitare quod intendebat, scilicet collationem iudicum: unde patet quod superflua fuit.
Deinde cum dicit adhuc nullus etc., improbat causam statuti, quae erat vitatio periurii; et dicit quod si fiat collatio iudicum de condemnatione alicuius, nullus cogit propter hoc, quod periurium committatur ab eo qui iudicare debet, etiam si accusatio actoris sit iuste scripta et iudex eam non admittat: non enim iudicabit iudex quod reus nihil debeat, sed forte iudicabit quod viginti minas debeat, cum actor plus petat; sed magis reus, qui condemnatur, degerare videtur, qui non putat etiam se debere viginti minas. Et ita propter talem causam non oportebat hanc legem poni.



Lectio 12

De eo autem quod invenientibus etc.. Postquam improbavit politiam hippodami quantum ad divisionem et iudicia, hic improbat eam quantum ad disciplinam quam ordinavit, quantum ad hoc, scilicet, quod statuit quod hi qui invenirent aliquid utile civitati, honorem consequerentur. Et circa hoc duo facit. Primo improbat statutum. Secundo movet quasdam quaestiones, ibi, quoniam autem fecimus etc.. Dicit ergo primo, quod non est securum civitati quod praedicta lex statuatur; sed solum in primo aspectu, quando auditur, apparet bona. Si enim eveniat quod talis lex statuatur, habebit multas calumnias, dum aliqui arbitrabuntur esse utile illud adinventum et aliqui quod non. Habebit etiam transmutationes politiarum. Una enim lege transmutata, quandoque totus status civitatis mutatur. Sed istud statutum facit nos incidere in aliud problema, id est in aliam quaestionem et in aliam considerationem: est enim dubium apud quosdam utrum sit expediens vel nocivum civitati, ut removeat patrias leges, si aliqua melior adinveniatur; et ideo huic dicto non facile est quod homo velociter consentiat, ut scilicet adinventores novorum honorentur, et hoc si non expedit civitatibus quod leges patriae amoveantur. Continget autem per hoc statutum, quod quidam dum provocantur ad novorum adinventionem, ut adipiscantur honorem, inducant dissolutionem legum et totius politiae sub specie communis boni: quod quidem est valde periculosum: non ergo illud statutum est conveniens.
Deinde cum dicit quoniam autem fecimus etc., movet quasdam dubitationes. Et primo, utrum oportet leges mutare. Secundo si sunt mutandae, a quibus et quomodo, ibi, adhuc autem si mutandae etc.. Circa primum duo facit. Primo inducit rationes ad ostendendum quod oportet leges mutare. Secundo inducit ad contrarium, ibi, alio autem modo considerantibus etc., circa primum ponit quatuor rationes. Circa quarum primam dicit quod quia fecimus modicam mentionem de mutatione legum, melius est quod parum amplius super hoc nos dilatemus; quia, ut dictum est, hoc habet dubitationem: et quibusdam videtur, quod melius sit leges antiquas amovere, si aliqua melior inveniatur. Videmus enim quod hoc multum profuit in aliis scientiis, quod scilicet aliqua sunt mutata de his quae a patribus observabantur scilicet in medicina. Nam posteriores medici multa adinvenerunt mutantes ea quae primi observabant. Et idem etiam est in gymnastica, idest in exercitativa. Dicebantur enim gymnasia, quaedam exercitia in quibus homines nudi se exercebant, a gymnos, quod est nudum. Et ita etiam videmus in omnibus aliis artibus et operativis potentiis, de quarum numero est politica, quae est regitiva civitatis. Ergo etiam in regimine civitatis oportet mutare ea quae a patribus sunt observata, dummodo meliora occurrant.
Secundam rationem ponit, ibi, signum autem etc.. Et dicit, quod signum huius quod leges sint mutandae, potest aliquis accipere ab ipsis operibus, idest ab his quae contingunt: videmus enim quod antiquae leges fuerunt valde simplices et barbaricae, idest irrationabiles et extraneae, sicut hoc quod ab antiquo erat lex apud graecos quod emebant uxores adinvicem portantes ad talem emptionem ferrum, quia forte alia metalla non erant in usu. Et similiter videmus quod si quae leges adhuc remanent de antiquis, sunt omnia stulta, sicut in quadam terra erat talis lex circa homicidia quod si aliquis de cognatis occisi persequeretur homicidam et ille fugeret praesente multitudine testium, quod ille reputaretur reus homicidii (et ab hinc videtur introducta consuetudo duellorum): et hoc est omnino irrationabile. Homines autem in legibus ponendis non debent quaerere, quid fuerit a patribus observatum, sed quid sit bonum observandum; et ita conveniens est antiquas leges mutare, si occurrant meliores.
Tertiam rationem ponit, ibi, verisimileque etc.. Ad cuius intellectum considerandum est, quod Aristoteles opinatus fuit mundum ab aeterno fuisse, ut patet in octavo physicorum et in primo de caelo: et tamen manifestum est per antiquas historias, quod ab aliquo certo tempore incoeperunt regiones habitari: quod videtur contrariari aeternitati mundi. Sed ad hoc solvendum inducebat Aristoteles quod multoties factae sunt desolationes generales terrarum per aliqua diluvia vel per quascumque corruptiones; quibus cessantibus incoeperunt de novo regiones habitari. Quod quidem potuit contingere dupliciter. Uno modo ita quod homines generarentur ex terra. Posuerunt enim quidam quod ex terra aliquo modo proportionata naturaliter generaretur homo, sicut et murem certum est generari ex terra. Sed hoc non videtur conveniens: quia natura ex determinatis principiis et per determinata media procedit ad suos effectus: unde animalia perfecta nunquam possunt generari nisi ex semine: unde non credimus quod ex terra possit homo fieri naturaliter, sed solum virtute divina. Alio modo potuit contingere quod in generali corruptione aliqui homines conservarentur vel in montibus vel per aliquem alium modum; sicut nos ponimus quod noe fuit conservatus in arca, tempore diluvii generalis, et deucalion fuit conservatus in montibus in diluvio, quod accidit tempore ogygis regis in terra graecorum. Sed quocumque horum modorum contigerit, videtur quod primi homines fuerint contingentes id est qualescumque non viri excellentes, et quod fuerint insensati, sicut fabulose dicitur de illis qui dicuntur fuisse producti de terra, tempore deucalionis: unde inconveniens videtur quod aliquis permaneat in legibus et statutis ipsorum.
Quartam rationem ponit, ibi, ad haec autem etc.. Posset enim aliquis dicere quod consuetudines antiquorum insensatorum opportunum fuit mutare; sed leges quae sunt scriptae a viris sapientibus non debent mutari. Sed ad hoc excludendum ipse obiiciendo dicit quod non est melius, si etiam leges scriptae permaneant immobiles. Videmus enim quod impossibile est omnia diligenter et perfecte esse conscripta circa ordinationem civitatis, etiam a quantumcumque sapientibus viris; sicut etiam est hoc impossibile circa alias artes: quia sapientes scribunt leges in universali, et non possunt considerari omnia particularia: actus vero sunt circa particularia: unde non potuerunt omnia perfecte conscribere quae pertinent ad directionem actuum; et sic melius est quod immutentur quando aliquid melius invenitur. Sic ergo per huiusmodi rationes videtur quod quaedam leges aliquando sint mutandae.
Deinde cum dicit alio autem modo etc., procedit ad contrarium. Et primo ostendit veritatem quaestionis. Secundo solvit quamdam inductarum rationum, ibi, mendax quoque etc.. Dicit ergo primo, quod si quis secundum alium modum consideret, videbitur esse multum verendum, mutare antiquas leges etiam pro verioribus: potest enim contingere quod sit modicum melius illud, quod adinvenitur: consuescere autem ad dissolvendum leges est valde pravum. Unde manifestum est quod sustinendi sunt quidam modici defectus et errores qui contingunt principibus et sapientibus in legibus ferendis; quia ille qui vult mutare propter aliquid melius, non tantum proficiet mutando, quantum nocebit, dum consuescunt cives ad non observandum statuta et praecepta principum.
Deinde cum dicit mendax quoque etc., solvit unam inductarum rationum in contrarium. Et dicit quod illud exemplum, quod sumebatur de artibus in quibus profuit multa mutasse, inducit nos ad mendacium, quod non est simile de mutatione artis et legis: quia ea quae sunt habent efficaciam ex ratione; sed lex nullum habet robur ad hoc quod persuadeatur subditis, quia sit bona, nisi consuetudinem; quae quidem non fit nisi per multum tempus. Unde qui facile mutat leges, quantum est de se, debilitat legis virtutem. Ad alias autem rationes patet solutio; quia non concludunt quod leges sint de facili mutandae; sed quod aliquae leges, scilicet malae, sint aliquando mutandae, quod verum est.
Deinde cum dicit adhuc autem si mutandae etc., movet aliam quaestionem; et dicit, quod si leges sint aliquando mutandae, quaerendum est, utrum omnes sint mutandae, et in qualibet politia vel non; et utrum sint mutandae a quocumque, vel ab aliquibus determinatis. Multum enim differt quid circa hoc verius sit. Et ideo haec consideratio dimittatur ad praesens et reservetur in posterum.



Lectio 13

De ea autem quae lacedaemoniorum etc.. Postquam Philosophus posuit politias institutas a sapientibus, nunc agit de politiis, quae in civitatibus observabantur. Et primo de politia lacedaemoniorum sive lachosensium. Secundo de politia cretensium, ibi, cretensium autem politia etc.. Tertio de politia calchedoniorum, ibi, politizare autem videntes etc.. Horum enim civitatum politiae commendabantur. Circa primum duo facit. Primo ponit modum considerationis necessariae circa has politias. Secundo agit de politia lacedaemoniorum, ibi, quod quidem igitur oportet etc.. Dicit ergo primo, quod duae considerationes incidunt circa politias lacedaemoniorum et alias politias: quarum una est ut consideretur, utrum illud quod in eis lege est statutum, sit conveniens ordini virtutis. Hoc enim est finis omnis legis. Unde si lex non sit proportionata ad virtutem, non erit lex. Alia consideratio est, utrum in politia sit aliquid ordinatum, quod sit conveniens secundum suppositionem et modum, contrariae politiae ei quae proponitur: puta si aliquis intendat instituere politiam democraticam, et ponat leges convenientes politiae oligarchicae, quae est contraria. Sic enim et in scientiis aliquid reprobatur, aut quia non convenit veritati, aut quia non convenit positioni.
Deinde cum dicit quod quidem igitur etc., agit de politia lacedaemoniorum. Et primo quantum ad ea quae habentur a civibus. Secundo quantum ad ordinem ipsorum civium, ibi, at vero et quae circa efforiam etc.. Circa primum tria facit. Primo prosequitur ea quae pertinent ad servos. Secundo ea quae pertinent ad mulieres, ibi, adhuc autem ad mulieres etc.. Tertio ea quae pertinent ad possessiones, ibi, post ea enim quae nunc dicta sunt etc.. Haec enim tria a civibus habentur. Dicit ergo primo, quod omnes confitentur hoc: quod opportunum est civitati, quae debet bene vivere politice, quod in ea existat scola necessariorum, idest servorum, vel quorumcumque qui sunt necessarii ad ministrandum, ut scilicet ipsi recta disciplina potiantur. Sed quomodo fiat non potest de facili accipi.
Quod autem hoc sit necessarium, manifestat consequenter per inconvenientia, quae ex eis sequuntur, quando non sunt bene disciplinati. Multoties enim contingit, quod pauperes in thessalonica molesti fuerunt divitibus: et similiter etiam lachosibus, id est lacedaemoniis servi eorum frequenter fuerunt infesti: insidiabantur enim eis quando aliqua infortunia eis contingebant, ita ut non possent eos reprimere, et in talibus infortuniis eos molestabant. Sed cretensibus nihil tale accidit: et forte huius causa est, quia quamvis civitates, quae sunt vicinae, pugnent adinvicem, nulla tamen civitas (est) quae pugnet contra aliquos cives distantes, eo quod non expediat eis, propter hoc quod praedia possident prope civitatem et domos suas; et sic si longinquum bellum susciperent, non possent suorum praediorum curam habere. Et quia cretenses non habebant vicinos, qui contra eos pugnarent, puta in insula maris existentes, non frequenter imminebant eis infortunia, in quibus servi vel inopes possent eis insidiari. Sed lachosensibus, id est lacedaemoniis omnes vicini inimicabantur. Erant enim totaliter dediti rebus militaribus, ut vegetius dicit in libro de re militari, sicut et athenienses philosophiae. Inimicabantur enim argi et messenii et etiam arcades, et a principio etiam discordabant a thessalonicensibus. Habuerunt etiam bella cum achaicis vicinis eorum, et perrebiis et magnesibus. Et ideo multoties infortunia eis imminebant, quibus eorum servi insidiabantur.
Sic igitur patet, quod necessarium est, ut servi et alii necessarii disciplinentur. Sed quod non sit facile, ostendit consequenter. Et dicit, quod si nihil alterum esset, istud videtur operosum esse quantum ad curam, quae oportet haberi de servis, quomodo oporteat ad eos colloqui, vel qualitercumque conversari. Quia ex una parte, si homo benigne se habeat ad eos, insolescunt et efficiuntur iniuriosi, et reputant se aequales dominis suis. Ex alia vero parte si ipsi vivant, semper mala sustinendo a dominis suis, odiunt eos et insidiantur eis: unde difficile est videre qualiter sint tractandi. Oportet enim medio modo se ad eos habere, ut non iniuste affligantur, nec tamen eis nimia familiaritas ostendatur. Ex istis ergo concludit, quod lacedaemonii, quibus hoc accidit, ut a servis suis molestarentur, non sunt ex illis, qui optimum modum invenerunt circa gubernationem servorum.
Deinde cum dicit adhuc autem ad mulieres etc., agit de politia lacedaemoniorum quantum ad mulieres. Et circa hoc quatuor facit. Primo ostendit, necessarium esse, quod mulieres in civitate bene disciplinentur. Secundo ostendit quid circa hoc lacedaemonii observarent, ibi, quod quidem ibi accidit etc.. Tertio ostendit, quae inconvenientia ex hac observantia sequerentur, ibi, itaque necessarium. Quarto ostendit, quae fuerit causa huius observantiae, ibi, a principio quidem igitur etc.. Dicit ergo primo, quod remissio legum circa mulieres, ut scilicet absque convenienti disciplina in civitate vivant, ad duo est nociva. Primo quidem ad electionem politiae; quia per earum inordinationem totam politiam contingit immutari, ut dicetur. Secundo ad felicitatem civitatis; quia propter earum inordinationem multa inconvenientia possunt in civitate sequi. Et hoc manifestat per hoc, quod sicut partes domus sunt vir et mulier, ut in primo dictum est, ita oportet quasi totam civitatem quae ex domibus constituitur, in duo dividi, considerata multitudine virorum et mulierum. Unde sequitur, quod in quibuscumque civitatibus male se habeat ordinatio mulierum, reputandum est, quod medietas civitatis non sit bene ordinata secundum leges.
Deinde cum dicit quod quidem ibi etc., ostendit quid circa hoc observaretur apud lacedaemoniam. Ibi enim accidebat praedicta inordinatio mulierum. Cum enim de intentione legislatoris esset, quod tota civitas esset perseverativa, id est potens sustinere et abstinere a delitiis, hoc bene observabatur quantum ad viros; sed mulieribus hoc instituere legislator neglexit. Vivunt enim ibi mulieres voluptuose secundum omne genus intemperantiae, et etiam delitiose.
Deinde cum dicit itaque necessarium etc., ostendit quae inconvenientia sequebantur. Et ponit quatuor: quorum primum est, quod necessarium est in tali politia, in qua mulieres sic delitiose vivunt, quod viri multum appretientur divitias, et concupiscant eas, ut ex his satisfacere possint delitiis mulierum, quae sine magnis sumptibus esse non possunt. Hoc autem multum facit ad hoc, quod mores corrumpantur in civitate quod multum curent de divitiis. Ex hoc enim sequitur, quod omnia in civitate sint venalia; quod corrumpit statum civitatis. Secundum inconveniens ponit, ibi, aliterque si existant etc.. Et dicit, quod si cogatur multitudo civium, ut nimis contineat a mulieribus, sequitur quod labantur ad turpe vitium, scilicet ad coitum masculorum; sicut accidit multis militantibus et bellicosis viris, et quibuscumque similibus. Qui enim primo fabulose induxit, quod mars fuit maritus veneris, non irrationabiliter est locutus; quia viri bellicosi, qui sunt martiales, luxuriosi sunt, et inhiant vel ad coitum masculorum vel mulierum. Dicitur enim in libro de problematibus, quod equitantes continue, luxuriosi magis fiunt, quia propter caliditatem et motum, hoc patiuntur, quod accidit in coitu. Hoc etiam quod frequenter vacant a negotiis, eos luxuriosos facit. Et hoc etiam accidit lacedaemoniis, propter hoc quod ad nimiam continentiam mulierum legislator eos induxit. Tertio inconveniens ponit, ibi, et multa dispensabantur etc.. Et dicit, quod mulieres in lacedaemonia, propter hoc quod delitiose vivebant, praesumptuosae reddebantur, et volebant se de omnibus intromittere; ita quod etiam in principatibus civitatis, multa dispensabantur per mulieres: et tamen nihil differt, utrum ipsae mulieres principentur, vel ipsi principes sub mulieribus regantur, quod eis subiecti propter insolentiam mulierum. Idem enim accidit utroque modo, ut scilicet civitas male regatur, quia mulieres deficiunt ratione. Quartum inconveniens ponit, ibi, utili autem existente etc.. Mulieres enim lacedaemoniorum propter delitias insolentes et audaces reddebantur. Audacia autem in civitate ad nihil circularium, id est circumadiacentium negotiorum utilis esse potest, nisi ad bellum: et tamen ad hoc etiam audacia illarum mulierum erat nociva. Quod quidem manifestatum fuit in bello quod habuerunt cum thebanis; in quo mulieres ad nihil utiles erant, nolentes facere ministeria, quae in aliis civitatibus mulieres faciunt. Sed viris pugnantibus, maiorem tumultum inferebant, quam etiam inimici, volentes forte de omnibus se intromittere. Unde ex his patet remissionem mulierum nocivam fuisse.
Deinde cum dicit a principio quidem igitur etc., ostendit causam praedictae observantiae. Et dicit quod rationabiliter lacedaemoniis accidit a principio remissio disciplinae circa mulieres; quia propter militiam, cui totaliter dedita erat civitas, multo tempore peregrinabantur extra domum, pugnantes contra argos et arcades et messenos. Et ideo mulieres remanebant domi absque viris, ad libitum viventes nullam disciplinam a viris habentes. Et ex hac etiam causa contingit quod viri facti sunt virtuosi in multis. Vacantes enim rebus bellicis se exhibebant promptos ad obediendum legislatori propter consuetudinem militaris vitae, quae multas in se continet partes virtutis. Requirit enim talis vita maximam obedientiam et abstinentiam a delitiis, et perseverantiam in laboribus et rebus dolorosis. Postmodum lycurgus legislator lacedaemoniorum conatus fuit mulieres reducere ad rectam disciplinam legum. Sed mulieres omnino restiterunt propter pravam consuetudinem; et ideo oportuit quod legislator desisteret ab incepto. Hae sunt igitur causae eorum quae fiebant apud lacedaemones, et potestatis mulierum, quae apud eos erat: et quamvis ex rationabili causa hoc acciderit absque eorum culpa, et sic sint excusandi, tamen eos non consideramus modo, quibus oporteat dare veniam vel non dare. Non enim intendimus eos laudare vel vituperare, sed ostendere quid recte se habeat vel non recte. Manifestum est enim quod ea quae non bene se habebant circa mulieres, apud eos non solum erant indecens secundum se politiae eorum, sed etiam in animis civium aliquid addebant ad amorem pecuniae, ut dictum est.
Deinde cum dicit post ea enim quae nunc dicta sunt etc., agit de politia lacedaemoniorum quantum ad possessiones. Et primo improbat politiam ipsorum circa possessiones, ostendens eam esse nocivam civitati. Secundo ostendens eam esse contrariam legislatoris intentioni, ibi, contraria autem etc.. Circa primum tria facit. Primo proponit quod apud eos erat irregularitas possessionum. Secundo ostendit unde provenerat, ibi, hoc autem et per leges etc.. Tertio ostendit nocumentum quod ex hoc est secutum, ibi, igitur cum possit regio etc.. Dicit ergo primo, quod post praedicta quae reprobanda sunt in hac politia circa servos et mulieres, potest etiam eos aliquis increpare, quod circa irregularitatem possessionis delinquebant. Accidebat enim apud ipsos quod aliqui habebant valde magnas possessiones, alii vero habebant valde modicas, ita quod quasi tota regio ad dominium paucorum pervenerat.
Deinde cum dicit hoc autem et per leges etc., ostendit, unde haec irregularitas processerat. Et dicit quod hoc processit ex prava ordinatione legis. Statuit enim legislator apud eos quod civis non esset Dominus vendendi et emendi, ut scilicet posset possessionem suam vendere aut emere alienam quacumque ex causa. Et hoc quidem bonum fecit ad regulandas possessiones; non tamen recte, quia non sufficienter. Dedit enim potestatem civibus, ut quibuscumque vellent darent inter vivos vel etiam derelinquerent in testamento bona sua; ex quo etiam accidebat irregularitas possessionum, sicut ex emptione et venditione: ita quod si totum eorum territorium divideretur in quinque partes, duae illarum partium iam pervenerant ad mulieres. Tum quia multae earum erant institutae haeredes a viris morientibus; tum etiam quia quando nubebant accipiebant magnas dotes, cum tamen multo melius sit, quod vel nulla dos detur, vel modica vel moderata. Sed apud lacedaemonios licebat cuilibet in testamento dimittere haeredem bonorum suorum quemcumque voluerit; et si in sua morte non velit dimittere haeredem, potest distribuere bona sua cuicumque voluerit.
Deinde cum dicit igitur cum possit etc., ostendit quod nocumentum sit inde secutum. Et dicit quod cum tanta sit eorum regio, idest territorium, quod posset nutrire mille quingentos equites, et super hoc triginta millia bellatorum peditum, ad tantam paucitatem devenerant, possessionibus devenientibus ad paucos, quod non erant nisi mille bellatores in civitate. Et sic per opera eorum manifestatum est quod praedicta institutio mala erat; quia civitas illa ex hoc deperiit cum nullam gravem hostilem plagam sustinuerit. Dicitur autem quod in antiquis temporibus extendebant politiam suam quantum poterant, ut haberent multitudinem bellatorum; ita quod aliquando (ut dicitur) spartiatae, id est lacedaemones habuerunt in exercitu suo decem millia armatorum. Sed sive ista sint vera, sive non, tamen opportunum est quod per regulatas possessiones civitas viris repleatur, quod aliter fieri non potest. Quia si possessiones ad paucos devolvantur, alii propter paupertatem desererent civitatem.
Deinde cum dicit contraria autem etc., ostendit quod praedicta irregularitas possessionum erat contraria intentioni legislatoris, qui proposuerat quamdam legem circa filiorum generationem contrariam praedictae institutioni, ex qua procedebat irregularitas possessionum. Intendens enim legislator ad hoc quod essent plures cives in civitate, provocavit eos ad hoc quod generarent multos filios, quibusdam immunitatibus: erat enim statutum lege apud eos, quod ille qui genuisset tres filios, esset affruron, id est sine custodia, quia scilicet non tenebatur ire ad custodiam civitatis: qui autem genuerat quatuor filios erat immunis ab omnibus vectigalibus et tributis. Et tamen manifestum est quod si observetur praedicta regularitas in divisione possessionum, necesse erit, si generarentur plures filii, quod sint multi pauperes in civitate, quod est nocivum civitati, ut supra dictum est.



Lectio 14

At vero et quae circa efforiam etc.. Postquam Philosophus prosecutus est de politia lacedaemoniorum, quantum ad ea quae habentur a civibus, scilicet servos, mulieres et possessiones, hic prosequitur de eadem politia quantum ad ipsos cives. Et primo quantum ad principes. Secundo quantum ad populum, ibi, non bene autem neque circa convivia etc.. Tertio quantum ad bellatores viros, ibi, eam autem quae circa navigii etc.. Erant autem tres principatus apud lacedaemones, ut etiam supra tactum est: scilicet ephori, idest provisores, et de his primo tractat. Et iterum seniores quidam, et de his tractat secundo, ibi, habent autem et quae circa seniorum etc.. Erat etiam rex in civitate, et de hoc tractat tertio, ibi, de regno autem siquidem melius est etc.. Circa primum improbat principatum ephororum quantum ad quinque. Primo quidem quantum ad conditionem personarum quae in hoc principatu constituebantur. Et dicit quod ea quae erant circa hunc principatum prave se habebant: hic enim principatus habebat dominium et potestatem super ea quae erant maxima in civitate: puta circa indicenda bella vel faciendam pacem, et circa electiones militum et alia similia. Et tamen ad istum principatum omnes eligebantur ex populo; ita quod quandoque accidebat quod homines valde pauperes assumebantur ad talem principatum, qui propter penuriam venales erant, et facile poterant corrumpi muneribus. Quod quidem prius multoties ostenderant, sed nuper ostenderunt in quodam negotio quod habebant cum andriis: corrupti enim fuerunt ab eis argento, ita quod quantum in ipsis fuit, totam civitatem periculo exposuerunt.
Secundo ibi, et propter principatum esse etc., improbat praedictum principatum quantum ad magnam potestatem quam habebat. Et dicit quod quia iste principatus erat valde magnus et quasi aequalis tyrannidi, ita attenuabat potestatem regum quod cogebant, ut permitterent quod populus seipsum regeret parum obediens legi. Et sic corrumpebatur tota politia ipsorum, quia ex aristocratia degenerabat in democratiam. Et tamen iste principatus quantum ad aliquid erat utilis, quia continebat civitatem in pace: quiescebat enim populus a seditione propter hoc quod habebat partem in magno principatu. Et haec utilitas sequebatur per experimentum in ipsis rebus; sive hoc fuerit ex intentione legislatoris, sive fortuito acciderit. Oportet enim, ad hoc quod politia conservetur, quod omnes partes civitatis velint eam esse, et quod cuilibet parti civitatis sufficiat quod permaneat in suo statu: et hoc ibi contingebat. Nam reges acceptabant propter honorem quem ibi habebant; calicagathi autem, idest virtuosi, acceptabant propter iherusiam, idest propter honorabilitatem seniorum: iste enim principatus erat virtutis praemium, ita quod nullus ad eum assumebatur nisi virtuosus. Populus autem acceptabat propter principatum ephororum, qui communicabatur omnibus.
Tertio ibi, sed eligibilem etc., improbat hunc principatum quantum ad electionem. Erat enim commendabile quod ad illum principatum assumerentur ex omnibus per electionem: sed modus eligendi erat valde puerilis: quia forte per sortes vel alio inconvenienti modo eligebant, ita quod iste deveniebat quandoque ad inopes, sicut dictum est.
Quarto, ibi, adhuc autem et iudiciorum etc., improbat praedictum principatum quantum ad arbitrium quod habebat. Et dicit, quod hoc erat improbabile, quod quicumque essent ephori, habebant in sua potestate arbitrium iudicandi de rebus magnis. Melius enim erat, quod non iudicarent secundum proprium arbitrium, sed secundum aliquas scripturas et leges.
Quinto ibi, est autem et dieta etc., improbat praedictum principatum quantum ad eorum conversationem. Et dicit, quod eorum dieta id est disciplina in cibis et vestibus et potibus, et aliis huiusmodi, non consonabat voluntati civitatis; quia in quibusdam erat valde remissa, puta forte in vestibus vel in otio; in aliis autem, puta forte in cibis et venereis, imponebatur eis dura lex, forte propter hoc, ut non emollescerent, ita quod non poterant eam sustinere; sed occulte transgrediebantur legem sibi positam fruentes corporalibus delectationibus. Et sic eorum conversatio erat contra intentionem civitatis.
Deinde cum dicit habent autem et quae circa seniorum etc., improbat politiam praedictam quantum ad principatum seniorum. Et primo quantum ad potestatem ipsorum. Secundo quantum ad electionem eorum, ibi, adhuc autem et electionem etc.. Dicit ergo primo, quod apud lacedaemones non bene se habent ea quae pertinent ad principatum seniorum: manebant enim perpetuo in principatu. Si enim huiusmodi seniores possent inveniri, qui essent epyikes, id est virtuosi, et sufficienter instructi ad andragathiam, id est ad virilem bonitatem, sive ad strenuitatem, posset forte aliquis dicere, quod expediens esset civitati, quod perpetuo manerent in principatu. Quamvis etiam si essent perfecte virtuosi, formidabile esset civitati, quod aliqui essent habentes dominium et potestatem super magna iudicia civitatis, et hoc per totam vitam suam. Quia sicut virtus corporis senectute debilitatur, ita etiam plerumque virtus mentis: quia postquam senescunt homines, non habent nec illud robur animi, nec illam vivacitatem ingenii, quam habebant in iuventute, propter debilitatem virtutum sensitivarum deservientium parti intellectivae. Multo plus igitur formidandum est aliquos principari per vitam, si sunt isto modo instructi ad bonum, sicut erant apud lacedaemones, ita quod etiam legislator non considerat de eis omnino, sicut de bonis viris, quia non omnia committit eis. Frequenter autem tales volunt videri liberales in plebem, ut captent sibi favorem populi, et sic absque utilitate civitatis dispergunt bona communia. Unde melius est, quod habeant quamdam correctionem, talem scilicet, ut si deficientes inveniantur, possint amoveri: nunc autem sunt absque tali correctione. Habebant tamen aliquam correctionem, quia principatus ephororum poterat corrigere omnes principatus, impediendo scilicet ne sententiae eorum procederent, si viderentur male facere, et haec erat maxima dignitas ephororum. Sed nos intelligimus de alia correctione, ut scilicet possint amoveri; quod ephori facere non poterant.
Deinde cum dicit adhuc autem etc., improbat praedictum principatum quantum ad electionem ipsorum: et hoc duplici ratione. Circa quarum primam dicit, quod electio seniorum, quae fiebat apud eos, erat valde puerilis. Erat enim apud eos ordinatum, ut illi qui digni viderentur tali principatu, peterent ipsum: quod non recte se habet: quia secundum hoc nullus assumeretur ad principatum nisi volens. Oportet autem aliquem, qui dignus est principatu, assumi ad principatum, sive velit sive non velit; quia utilitas communis est praeferenda propriae voluntati ipsius. Secundam rationem ponit, ibi, nunc autem etc.. Et dicit, quod per hanc ordinationem circa electionem senum, legislator videtur facere cives amatores honoris, sicut et circa aliam partem politiae, idest circa electionem ephororum, vel etiam circa quaecumque alia, (per) quae faciebant cives honoris amatores. Et quod hoc facerent in electione senum, patet. Nullus enim peteret principatum, nisi principari volens, quod est amare honorem. Si ergo nullus haberet principatum nisi petens, sequeretur quod soli amantes honorem principarentur; et ita omnes provocarentur ad amandum honorem: et hoc est valde periculosum civitati: quia maior pars iniustitiarum, quae in civitate accidunt ex voluntate hominum, sicut sunt violentiae, rapinae et huiusmodi, fiunt propter amorem honoris et pecuniae. Unde patet, quod talis ordinatio est periculosa civitati.
Deinde cum dicit de regno autem etc., improbat praedictam politiam quantum ad principatum regium. Et dicit, quod utrum expediat civitati habere regem vel non, tractabitur inferius, scilicet in tertio: sed supposito quod melius sit habere regem, non est hoc melius, sicut erat apud lacedaemones, quod non per totam vitam regnabant; sed melius est quod unusquisque habeat iudicium regium per totam vitam suam, quia rex est utilis civitati, ut sua potestate efficaciter conservet statum civitatis. Quod fieri non potest nisi per vitam regnaverit; quia et ipse timebit alios offendere, et alii minus eum timebunt. Secus autem est de senioribus, qui ad consilia vel ad iudicia quaedam eligebantur. Causa autem quare legislator apud lacedaemones instituit non esse reges perpetuos, est ista: quia reputavit quod non posset facere cives aliquos caluscagathus, id est perfecte bonos. Unde diffidit de civibus quasi de non perfecte bonis existentibus. Et propter hoc quando mittebant aliquos legatos seu nuncios, eligebant aliquos inimicos vel dissentientes, ut unus alium impediret, si vellet facere contra bonum civitatis. Et similiter putabant esse salutem civitatis, si reges dissentirent, qui sibi invicem succederent; qui unus emendabat, quod alius male fecisset.
Deinde cum dicit non bene autem etc., improbat praedictam politiam quantum ad ea quae pertinent ad populum, scilicet quantum ad convivia publica quae erant in civitate: et dicit, quod lex non bene ordinaverat de huiusmodi conviviis; quia melius esset, quod huiusmodi congregatio convivii fieret de expensis communibus civitatis, sicut fiebat apud cretenses, quam quod fieret de his quae a singulis afferrentur, sicut fiebat apud lacedaemones, apud quos etiam et valde pauperes oportebat aliquid ferre ad huiusmodi sumptus; et hoc erat destructio pauperum, qui non poterant expendere. Unde circa hoc accidebat contrarium intentioni legislatoris qui instituit huiusmodi convivia quasi aliquid democraticum, id est in favorem populi, ut scilicet populus aliquam recreationem haberet in huiusmodi conviviis; sed secundum hanc legem conviviorum sequebatur quod essent huiusmodi convivia in magnum detrimentum populi, quia secundum hoc populares non de facili poterant principari; erat enim lex apud eos, quod qui non ponerent aliquid ad huiusmodi sumptus, non haberent partem in politia ipsorum; quia nec poterant fieri principes, nec habebant vocem in electione principum.
Deinde cum dicit eam autem quae circa navigii etc., improbat praedictam politiam quantum ad viros bellatores. Et primo quantum ad bellatores belli navalis. Secundo communiter quantum ad omnes, ibi, et hoc autem suppositionem etc.. Tertio quantum ad ipsorum stipendia, ibi, prave autem habet etc.. Dicit ergo primo, quod quidam alii recte increpaverunt legem lacedaemoniorum, quae erat circa principes navigii, eo quod erat causa seditionis. Cum enim haberent reges quasi sempiternos, qui praeerant terrestri militiae, navarchia, id est principatus navigiorum fiebat quasi alterum regnum: et ita habebant quasi duos reges, quod poterat esse materia dissensionis.
Deinde cum dicit et hoc autem suppositionem etc., improbat praedictam politiam communiter quantum ad omnes viros bellatores: et dicit, quod aliquis recte potest increpare suppositionem legislatoris, idest illud quod supponebat tamquam finem, ad quem totam politiam ordinabat: et hoc etiam Plato in suis legibus increpabat, quod omnes leges eorum ordinabantur ad unam partem virtutis, scilicet ad bellicam, propter hoc, quod erat utilis ad dominandum aliis. Et ideo, quia bene se habebant in his, quae pertinent ad bellum, male autem in his quae pertinent ad status politici gubernationem: sequebatur, quod in bellis conservabantur: sed quando iam adepti erant principatum, imminebant eis multa pericula, quia nesciebant vacare, id est nesciebant vivere in pace, neque erant exercitati aliqua alia meliori exercitatione quam bellica: quod non erat parvum peccatum. In hoc enim bene opinabantur quod putabant res bellicas melius tractari per virtutem hominum, quam etiam per malitiam, quia ut dicitur in tertio ethicorum, homines virtuosi non parcunt vitae, ubi bonum est persistere: milites vero quando superexcrescunt pericula, deficiunt, non enim confidunt ulterius posse liberari per experientiam et industriam armorum. Sed non bene opinabantur quantum ad hoc quod putabant virtutem, qua homo bene se habet in bellis, esse optimam: cum aliae virtutes, scilicet prudentia et iustitia, sint digniores fortitudine; et ipsum etiam bellum est propter pacem, non autem e converso.
Deinde cum dicit prave autem habet etc., improbat praedictam politiam quantum ad stipendia militum vel circa aerarium publicum: et dicit quod apud spartiatas, id est lacedaemones non erat bene ordinatum de communibus pecuniis. Nihil enim habebat civitas in communi, cum tamen frequenter cogeretur magna bella agere; et iterum singuli cives male ministrabant necessaria ad tales sumptus; non enim requirebantur a singulis auctoritate alicuius potestatis publicae, sed committebatur voluntati cuiuslibet, ut daret quod vellet. Quod ideo statuit legislator, quia cives habebant multas possessiones, et poterant sine aliquo gravamine multa dare: sed accidit contra utilitatem, quam legislator intendebat; quia ipse reddidit civitatem sine pecuniis publicis; et ydiotas, id est privatas personas et viles fecit amatores pecuniarum, dum conabantur tantum lucrari quod possent et sibi et communitati providere. Ultimo autem epilogando concludit quod ea quae dicta sunt, videntur improbabilia in politia lacedaemoniorum.



Sententia Libri Politicorum Lib.2 Lec.10