Sententia Libri Politicorum Lib.2 Lec.17


LIBER 3


Lectio 1

Ei qui de politia considerat etc.. Postquam Philosophus in secundo libro inquisivit de politiis secundum traditionem aliorum, hic incipit prosequi de eis secundum propriam opinionem. Et dividitur in partes duas. In prima manifestat diversitatem politiarum, in secunda docet qualiter optima politia sit instituenda, in principio septimi libri, ibi, de politia optima facturum etc.. Prima autem pars dividitur in duas. In prima distinguit politias. In secunda determinat de singulis earum, in quarto libro, ibi, in omnibus artibus et scientiis etc.. Prima autem pars dividitur in duas. In prima parte determinat id, quod pertinet ad politiam in communi. In secunda dividit politias, ibi, quoniam autem haec determinata sunt, etc.. Prima pars dividitur in duas. In prima dicit de quo est intentio. In secunda prosequitur propositum, ibi, eos quidem igitur qui aliter qualiter etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod ad tractandum de politiis, necesse est primo considerare de civitate. Secundo ostendit, quod ad tractandum de civitate, necesse est considerare quid sit civis, ibi, quoniam autem civitas, etc..
Dicit ergo primo, quod ille qui vult considerare de politia, quae unaquaeque sit secundum propriam rationem et qualis sit, utrum scilicet bona vel mala, iusta vel iniusta, necesse est, quod primo consideret quid sit civitas. Et hoc probat duplici ratione: quarum prima est, quia de hoc potest esse dubitatio. Dubitant enim aliqui circa aliqua negotia, utrum sint facta a civitate, puta cum sint facta a tyranno, vel a divitibus civitatis. In quo casu aliqui dicunt, quod civitas haec fecit; aliqui autem dicunt, quod non fecit haec civitas, sed oligarchia, id est divites principantes, vel etiam tyrannus: et sic videtur in dubium verti, utrum soli divites principantes sint civitas. Et quia dubium est; oportet quod determinetur. Secunda ratio est, quia tota intentio eorum, qui tractant de politiis et legislatione, negotiatur circa civitatem, quia politia nihil aliud est quam ordo inhabitantium civitatem.
Deinde cum dicit quoniam autem civitas etc., ostendit, quod necessarium est determinare de cive, duplici ratione: quarum prima talis est. In omnibus illis quae sunt composita ex multis partibus, necesse est prius considerare partes. Civitas autem est quoddam totum constitutum ex civibus sicut ex partibus, cum civitas nihil aliud sit, quam quaedam civium multitudo. Ergo ad cognoscendum civitatem, oportet considerare quid sit civis. Secunda ratio est, quod de hoc etiam contingit dubitationem esse: non enim omnes concorditer confitentur, quod idem sit civis. Aliquis enim popularis, qui est civis in democratia secundum quam populus principatur, non reputatur quandoque civis in oligarchia, secundum quam divites principantur: quia frequenter talis est oligarchia, quod populus nullam habet ibi partem.
Deinde cum dicit eos quidem igitur etc., prosequitur propositum. Et dividitur in partes duas. In prima ostendit quid sit civis. In secunda ostendit quae sit virtus, quae facit bonum civem, ibi, his autem quae dicta sunt etc.. Circa primum duo facit. Primo determinat quid sit civis. Secundo movet circa hoc quasdam dubitationes, ibi, sed forte illi magis etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quid sit civis secundum rei veritatem. Secundo excludit quandam falsam determinationem, ibi, determinant etiam secundum usum etc.. Circa primum duo facit. Primo ponit quosdam modos secundum quos aliqui sunt cives secundum quid et non simpliciter. Secundo ostendit quid sit civis simpliciter, ibi, civis autem simpliciter etc..
Dicit ergo primo, quod debemus ad praesens dimittere illos qui dicuntur cives secundum aliquem modum poeticum, idest secundum metaphoram vel similitudinem; quia isti non sunt vere cives. Et primus quidem modus est secundum habitationem. Non autem dicuntur vere cives aliqui ex hoc quod civitatem inhabitant: quia advenae et servi habitant in civitate, nec tamen sunt simpliciter cives. Secundus modus est, quod aliqui possunt dici cives, quia subduntur iurisdictioni civitatis, ut scilicet participent iustitiam civitatis in hoc, quod quandoque obtineant sententiam pro se, et quandoque iudicentur, idest condemnentur: quia hoc etiam convenit illis qui habent aliquos contractus inter se, qui tamen non sunt unius civitatis cives. Et tamen in quibusdam civitatibus extranei non participant perfecte huiusmodi iustitia sicut cives: sed necesse est, quod si volunt iudicio contendere, quod dent astitorem, idest fideiussorem de parendo iuri. Unde patet, quod adventitii imperfecte participant communionem iustitiae: et ita secundum hoc non sunt simpliciter cives, sed possunt dici cives secundum quid. Sicut etiam tertio modo dicimus pueros cives, qui nondum conscripti sunt in numero civium. Et sicut dicimus senes cives, qui iam emissi sunt a numero civium, ut non possunt exequi opera civium: utrosque enim non dicimus simpliciter cives, sed cum aliqua adiectione. Pueros quidem tamquam imperfectos. Senes autem tanquam ultra provectos, quam requirat conditio civium. Vel si etiam aliud aliquid tale apponatur, nihil differt. Manifestum est enim illud quod intendimus dicere: inquirimus enim nunc quid sit simpliciter civis absque aliqua additione, quae sit necessaria ad dirigendum vel exponendum nomen civis. Est autem et quartus modus, in quo est eadem dubitatio et solutio: scilicet circa profugos et viles, id est infames personas; quia scilicet tales sunt cives secundum quid, et non simpliciter.
Deinde cum dicit civis autem simpliciter etc., ostendit quid sit civis simpliciter. Et circa hoc tria facit. Primo ponit quamdam determinationem civis. Secundo ostendit quod illa determinatio non est communis in qualibet politia, ibi, oportet autem non latere etc.. Tertio ostendit quomodo possit corrigi ut sit communis, ibi, sed habet directionem etc.. Dicit ergo primo, quod per nihil aliud melius potest determinari civis simpliciter, quam per hoc, quod participet in civitate iudicio, ut scilicet possit de aliquo iudicare et principatu, ut scilicet aliquam habeat potestatem in negotiis civitatis. Sed sciendum, quod principatuum sunt duo genera. Quidam enim sunt determinati ad certum tempus, ita quod apud quasdam civitates non liceat, quod idem homo bis obtineat eumdem principatum, vel quod obtineat per determinata tempora, puta quod exerceat aliquod officium ad annum, et postea non possit institui in eodem officio usque ad tres vel quatuor annos. Alius autem principatus est qui non determinatur secundum aliquod tempus, sed quocumque tempore potest homo illud officium exercere: sicut praetor, qui scilicet habet potestatem iudicandi de aliquibus causis, et concionator qui habet potestatem dicendi suam sententiam in concione civitatis. Potest autem contingere quod aliquis huiusmodi iudices vel concionatores non nominet principes, et quod dicatur quod non habent propter hoc aliquem principatum quod possint concionari vel iudicare. Sed hoc nihil ad propositum differat, quia ista dubitatio non est nisi in nomine: non enim invenimus aliquod nomen commune iudici et concionatori: et ideo imponatur eis hoc nomen, ut dicatur indeterminatus. Sic igitur ponimus eos qui participant huiusmodi principatu, esse cives: et ista videtur esse melior determinatio civis simpliciter.
Deinde cum dicit oportet non latere etc., ostendit quod huiusmodi determinatio civis non est communis in omnibus politiis. Et dicit quod oportet hoc manifestum esse quod in omnibus rebus in quibus supposita differunt specie, et unum eorum est primum, aliud secundum, aliud habitum, id est consequenter se habens, vel nihil est commune in eis, sicut in aequivocis, vel vix est aliquid commune, idest secundum aliquid modicum. Politiae autem, ut infra dicetur, differunt secundum speciem, et quaedam earum sunt priores et quaedam posteriores; quia illae quae sunt vitiatae et transgrediuntur rectum ordinem politiae, sunt posteriores naturaliter politiis non vitiatis, sicut in quolibet genere perfectum est naturaliter prius corrupto. Quomodo autem aliquae politiae transgrediuntur rectum ordinem, infra erit manifestum. Unde oportet quod altera sit ratio civis in diversis politiis. Unde praedicta determinatio civis maxime convenit in democratia in qua quilibet de populo habet potestatem iudicandi de aliquo et concionandi. In aliis autem politiis quandoque contingit, quod quilibet civis habet hanc potestatem; non tamen est hoc necessarium, quia in quibusdam non est populus habens aliquam civilitatem, neque aliquid reputant ecclesiam, id est congregationem populi, sed solum aliquos specialiter convocatos, et isti soli per partes iudicant aliquas sententias, sicut in lacedaemonia ephori iudicant sententias contractuum, alii tamen alias, diversi diversas. Senes autem iudicant causas homicidiales, et alii principatus alias. Et ita etiam est apud calchedonem, quia omnes sententiae iudicantur per aliquos principes, et sic populares cives non participant iudicio: unde praedicta determinatio civis in talibus politiis non convenit.
Deinde cum dicit sed habet directionem etc., corrigit praedictam definitionem civis; et dicit quod praedicta definitio potest dirigi ad hoc quod sit communis, quia in aliis politiis quam democratia concionator et praetor non habet indeterminatum principatum, sed haec duo pertinent solum ad eos qui habent determinatos principatus, quia quibusdam horum, aut etiam omnibus, convenit iudicare et consiliari, vel de quibusdam, vel de omnibus. Et ex hoc potest esse manifestum quid sit civis: non enim ille qui participat iudicio et concione, sed ille qui potest constitui in principatu consiliativo vel iudicativo. Illi enim qui non possunt assumi ad talia officia, in nullo videntur participare politia, unde non videntur esse cives. Ultimo autem ex hoc concludit quod civitas nihil est aliud, quam multitudo talium, qui sic dicuntur cives sufficiens ad autarkiam, id est per se sufficientiam vitae ut potest absolute dici. Est enim civitas communitas per se sufficiens, ut in primo dictum est.
Deinde cum dicit determinant etiam secundum usum etc., excludit quamdam determinationem qua quidam definiunt civem. Et dicit, quod quidam secundum consuetudinem determinant eum esse civem, qui natus est ex ambobus parentibus civibus, et non ex altero solum, scilicet patre vel matre. Quidam autem amplius requirunt ad hoc quod aliquis sit civis, scilicet quod deducatur eius generatio ad cives avos usque ad secundum gradum, vel tertium, vel ultra. Et si sic determinetur civis politice, idest secundum consuetudinem quarumdam civitatum et celeriter, id est ante debitam disquisitionem, consurgit dubitatio, quomodo iste tertius vel quartus avus fuit civis. Secundum enim praedictam determinationem non poterit dici fuisse civis, nisi et eius generatio reducatur ad tertium vel quartum avum civem: et ita erit procedere in infinitum. Circa hoc autem ponit dictum gorgiae siculi leontini qui quaedam verba sapientia (circa) praedictas determinationes dixit, sive quia non erat certus de veritate, sive quia ironice loquebatur. Dixit enim quod sicut mortariola sunt illa quae fiunt ab artificibus mortariorum, ita et cives larissaei sunt qui sunt facti, idest geniti ab aliis civibus larissaeis, qui sunt factivi civium larissaeorum. Hoc autem dictum est simpliciter et sine ratione: quia si aliqui participant politia secundum definitionem praedictam a nobis, oportet dicere, quod sint cives etiam si non sint progeniti ex civibus: alioqui ista determinatio quam isti dant non potest adaptari primis, qui aedificaverunt, aut inhabitaverunt civitatem; de quibus constat quod non fuerunt nati ex civibus illius civitatis: unde sequeretur, quod non fuerunt cives; et per consequens nec alii, qui ab eis derivantur; quod est inconveniens.



Lectio 2

Sed forte illi magis etc.. Postquam determinavit quid sit civis, hic manifestat quasdam dubitationes circa praedicta, et determinat eas. Et ponit quatuor dubitationes se invicem consequentes. Est autem prima dubitatio de his qui facta mutatione politiae assumuntur ad communicationem politiae, sicut quidam sapiens clisthenes nomine fecit apud athenas tyrannis eiectis. Adiunxit enim societatibus civitatis multos extraneos, et etiam quosdam servos adventitios, ut multiplicato populo, divites non possent tyrannice opprimere ipsum. Ad hanc autem dubitationem solvendam dicit quod circa hos dubitatio est non an sint cives; quia ex quo sunt facti cives, cives sunt: sed est dubitatio, utrum sint iuste vel iniuste.
Secundam dubitationem movet, ibi, equidem cum hoc etc.. Potest enim aliquis dubitare, utrum ille qui non est iuste civis, sit civis; ac si tantum valeat circa hoc iniustum quantum falsum: manifestum enim est quod falsus civis non est civis. Et ad hoc solvit quod cum aliqui qui principantur iniuste, principes tamen habeantur, eadem ratione et illi qui sunt iniuste cives, dicendi sunt cives, quia civis dicitur ex hoc quod participat aliquo principatu, ut supra dictum est.
Tertiam dubitationem ponit, ibi, de eo autem quod est iuste etc.. Et dicit quod an aliquis sit iuste civis vel iniuste videtur esse coniunctum praecedenti dubitationi, quae in principio huius libri tertii mota est. In transmutationibus enim politiarum circa aliquam civitatem dubitari solet, quando id quod fit, sit factum civitatis, et quando non, sicut contingit quandoque quod politia civitatis mutatur de tyrannide vel oligarchia in democratiam, et tunc populus potestatem politiae accipiens, non vult adimplere conventiones quae sunt factae vel per tyrannum vel per divites prius dominantes: dicunt enim quod si qua sunt data tyranno vel divitibus civitatis, non accepit ea civitas: et ita est in multis talibus, quia in quibusdam politiis, illi qui praesident, obtinent aliqua ab aliis, non propter communem utilitatem civitatis, sed propter proprium commodum. Solvit autem hanc dubitationem: quod si haec civitas maneat eadem facta transmutatione politiae, sicut est factum huius civitatis, illud quod fit ex democratia, ita illud quod fit ex oligarchia vel tyrannide: quia sicut tunc habebat in civitate potestatem tyrannus vel divites, ita etiam in democratia populus.
Quartam dubitationem ponit, ibi, videtur autem sermo etc.. Et primo ponit hanc dubitationem in generali: et dicit quod proprius sermo ad solvendum tertiam dubitationem est, quomodo oporteat civitatem dicere eamdem vel non eamdem. Secundo ibi, superficialis quidem igitur etc. Dividit praedictam dubitationem in duas partes: et dicit quod huiusmodi quaestio in ipsa superficie apparet, quod est circa duo: scilicet circa locum civitatis, et circa homines inhabitantes civitatem. Contingit enim quandoque aliter separari homines a loco: puta cum omnes cives expelluntur de civitate, et quidam ducuntur ad unum locum, et quidam ad alium. Potest igitur esse dubitatio si superinducantur alii habitatores, utrum sit eadem civitas vel non: et haec quidem dubitatio mitior est, idest facilior. Civitas enim multipliciter dicitur. Uno modo ipse locus civitatis: et sic civitas est eadem; alio modo populus civitatis, et sic civitas non est eadem.
Sed tunc remanet alia dubitatio, quam tangit ibi, similiter autem et hominum etc.. Si enim semper iidem homines habitent eumdem locum, potest esse dubium quando sit una civitas, et quando non. Et primo excludit unam rationem unitatis, cum dicit, non enim utique muris etc.. Et dicit quod non potest dici, quod homines inhabitantes civitatem conservent identitatem civitatis propter muros eosdem. Posset enim contingere quod toti uni regioni, puta peloponneso, id est achayae, circumduceretur unus murus, et tamen non esset eadem civitas, et ita fuit de babylone vel de quacumque alia maxima civitate, in qua magis comprehenditur una gens, quam una civitas. Dicitur enim de babylone quod quando fuit capta, usque ad tertium diem non sensit quaedam pars civitatis propter murorum amplitudinem.
Et interponit quod de hac dubitatione, scilicet utrum expediat esse ita magnam civitatem, considerandum erit alibi, idest in septimo. Pertinet enim ad politicum cognoscere quanta debeat esse magnitudo civitatis, et utrum debeat continere homines unius gentis vel plurium.
Deinde cum dicit sed et eisdem etc., inquirit de alia ratione unitatis: utrum scilicet hominibus remanentibus in eodem loco, sit dicenda civitas eadem propter idem genus inhabitantium, quia scilicet quidam succedunt quibusdam, quamvis non sint iidem homines numero: sed sicut dicimus fontes vel fluvios esse eosdem propter successionem aquarum, quamvis quaedam effluat, et quaedam adveniat.
Deinde cum dicit aut homines quidem etc., solvens hanc dubitationem ostendit veram rationem unitatis civitatis. Et dicit quod propter praedictam successionem hominum unius generis potest aliqualiter dici eadem multitudo hominum; non tamen potest dici eadem civitas, si mutetur ordo politiae. Cum enim communicatio civium, quae politia dicitur, sit de ratione civitatis, manifestum est quod mutata politia non remanet eadem civitas, sicut videmus in illis qui dicunt cantiones in choreis quod non est idem chorus, si quandoque sit comicus, idest dicens cantiones comediales de factis infimarum personarum, quandoque autem tragicus, idest dicens tragicas cantiones de bellis principum: et ita etiam videmus in omnibus aliis quae consistunt in quadam compositione vel communione, quod quandocumque fit alia species compositionis non remanet identitas: sicut non est eadem harmonia, si quandoque sit dorica, idest septimi vel octavi toni, quandoque autem phrygia idest tertii vel quarti. Cum igitur omnia talia habeant hunc modum, manifestum est quod civitas est dicenda eadem respiciendo ad ordinem politiae; ita quod mutato ordine politiae, licet remaneat idem locus et iidem homines, non est eadem civitas, quamvis materialiter sit eadem. Potest autem civitas sic mutata vocari, vel eodem vel altero nomine, sive sint iidem, sive alii: sed si est idem nomen, erit aequivoce dictum. Utrum autem propter hoc quod non remanet eadem civitas facta transmutatione politiae, sit iustum, quod conventiones prioris politiae adimpleantur, vel non, pertinet ad aliam considerationem, quod quidem in sequentibus determinabitur.



Lectio 3

Hiis autem quae dicta sunt etc.. Postquam Philosophus ostendit quid sit civis, hic inquirit de virtute civis. Et dividitur in partes duas. In prima ostendit, quod non est simpliciter eadem virtus civis, et virtus boni viri. In secunda parte movet circa hoc quasdam dubitationes, ibi, circa civem autem etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod non est eadem simpliciter virtus civis, et boni viri. In secunda ostendit, quod alicuius civis est eadem virtus, quae et boni viri, ibi, sed forte erit alicuius etc.. Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio: quia post praedicta habitum est, id est consequens considerare, utrum debeamus ponere eamdem virtutem boni civis et boni viri, vel non: quod est quaerere, utrum ab eodem dicatur aliquis bonus vir, et bonus civis: nam virtus est, quae bonum facit habentem. Ad hoc autem, quod ista quaestio debitam inquisitionem accipiat, oportet primo ostendere, quae sit virtus civis, quodam typo, id est sub quadam figura et similitudine.
Secundo, ibi, sicut igitur nauta etc., ostendit, quod non sit eadem virtus civis et boni viri, tribus rationibus. In quarum prima praemittit similitudinem, ad ostendendum, quae sit virtus boni civis: et dicit, quod sicut nauta significat aliquid commune multis, ita et civis. Quod autem nauta sit communis multis, manifestat, quia cum multi dissimiles in potentia, idest arte et officio, dicantur nautae, quidam eorum est remigator, qui movet navem remis, quidam gubernator, qui dirigit motum navis gubernaculo, quidam autem est prorarius, idest custos prorae, quae est anterior pars navis, et alii habent alia nomina et alia officia. Manifestum est autem, quod unicuique horum convenit aliquid secundum propriam virtutem, et aliquid secundum communem. Ad propriam enim virtutem uniuscuiusque pertinet, quod habeat diligentem rationem et curam de proprio officio, sicut gubernator de gubernatione, et sic de aliis. Communis autem virtus est quaedam, quae convenit omnibus: omnium enim eorum opus ad hoc tendit, ut navigatio sit salva: ad hoc enim tendit desiderium et intentio cuiuslibet nautarum: et ad hoc ordinatur virtus communis nautarum, quae est virtus nautae inquantum est nauta. Ita etiam cum sint diversi cives habentes dissimilia officia, et status dissimiles in civitate, opus commune omnium est salus communitatis: quae quidem communitas consistit in ordine politiae. Unde patet, quod virtus civis inquantum est civis, consideretur in ordine ad politiam; ut scilicet ille sit bonus civis, qui bene operatur ad conservationem politiae. Sunt autem plures species politiae, ut infra dicetur, et ex superioribus aliqualiter est manifestum: ad diversas autem politias ordinantur homines bene, secundum diversas virtutes. Alio enim modo conservatur democratia, et alio modo oligarchia, aut tyrannis. Unde manifestum est quod non est una virtus perfecta secundum quam civis possit simpliciter dici bonus; sed aliquis dicitur bonus vir secundum unam virtutem perfectam, scilicet secundum prudentiam, ex qua omnes virtutes morales dependent. Contingit igitur aliquem esse bonum civem, qui tamen non habet virtutem secundum quam aliquis est bonus vir; et hoc in politiis, quae sunt praeter optimam politiam.
Secundam rationem ponit, ibi, quinimmo et secundum alium modum etc.. Et dicit, quod per alium modum possumus inquirendo sive obiiciendo pervenire ad eamdem rationem, et circa optimam politiam, scilicet quod non sit eadem virtus boni civis et boni viri: quia impossibile est, quantumcumque sit bona politia, quod omnes cives sint virtuosi: sed tamen oportet, quod unusquisque faciat opus suum quod ad civitatem pertinet, bene: quod quidem fit secundum virtutem civis, inquantum est civis. Et ideo dico, opus quod secundum ipsum, quia non possunt esse omnes cives similes, ut idem opus ad omnes pertineat. Et ex hoc sequitur, quod non sit una virtus civis et boni viri. Quam quidem consequentiam sic manifestat. Quia in optima politia, oportet quod quilibet civis habeat virtutem boni civis. Per hunc enim modum civitas erit optima: sed virtutem boni viri, impossibile est quod omnes habeant, quia non omnes sunt virtuosi in una civitate, ut dictum est.
Tertiam rationem ponit, ibi, adhuc quoniam et ex dissimilibus etc.. Et dicit, quod omnis civitas constat ex dissimilibus partibus, sicut animal constat statim quidem ex dissimilibus, scilicet ex anima et corpore, et similiter anima humana constat dissimilibus, scilicet ex VI rationabili et appetitiva, et iterum domestica societas consistit ex dissimilibus, scilicet ex viro et muliere, et possessio etiam constat ex Domino et servo. Civitas autem constat ex omnibus istis diversitatibus, et ex multis aliis. Dictum est autem in primo, quod non est eadem virtus principantis et subiecti, neque in anima, neque etiam in aliis: unde etiam relinquitur, quod non sit una et eadem virtus omnium civium: sicut videmus, quod in choreis non est eadem virtus summi, idest illius qui ducit choream, et astantis, idest illius qui assistit. Manifestum est autem, quod una et eadem est virtus boni viri: relinquitur ergo, quod non sit eadem virtus boni civis et boni viri.
Deinde cum dicit sed forte erit alicuius eadem etc., ostendit, quod alicuius civis est eadem virtus, quae et boni viri. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit propositum. Secundo ex hoc concludit conclusionem probatam in praemissis, ibi, et disciplinam autem etc.. Tertio movet quamdam dubitationem circa praemissa, et solvit, ibi, at vero laudatur etc.. Dicit ergo primo, quod forte poterit dici, quod alicuius civis, ad hoc quod sit bonus, requiritur eadem virtus, quae est boni viri. Non enim dicitur aliquis esse bonus princeps, nisi sit bonus per virtutes morales et prudens. Dictum est enim in sexto ethicorum quod politica est quaedam pars prudentiae: unde oportet politicum, idest rectorem politiae, esse prudentem, et per consequens bonum virum.
Deinde cum dicit et disciplinam autem etc., concludit ex hoc, quod non sit eadem virtus boni civis simpliciter, et boni viri. Et ad hoc probandum primo inducit, quod quidam dicunt aliam esse disciplinam principis, qua est instruendus ad virtutem, et disciplinam civis, ut apparet ex hoc quod filii regum erudiuntur in equestri et bellica disciplina. Unde, et euripides dixit loquens ex persona principis: non ad me pertinet scire quae sunt varia, et alta, quae scilicet Philosophi considerant, sed ea quorum opus est ad regimen civitatis. Et hoc dixit ad significandum, quod est quaedam propria disciplina principis. Et quo concludit, quod si eadem sit disciplina et virtus boni principis et boni viri, non autem omnis civis est princeps, sed etiam subditi sunt cives; sequitur, quod non sit simpliciter eadem virtus civis, et viri, nisi forte alicuius civis, illius scilicet, qui potest esse princeps. Et hoc ideo, quia non est eadem virtus principis et civis. Propter quod iason dixit, quod esuriebat quando non tyrannizabat, ac si nesciret vivere sicut ydiota, id est sicut privata persona.
Deinde cum dicit at vero laudatur etc., movet dubitationem circa praemissa. Et circa hoc duo facit. Primo obiicit contra praemissa. Secundo solvit, ibi, quoniam igitur aliquando videtur etc.. Dicit ergo primo, quod quandoque laudatur civis ex hoc, quod potest bene principari et subiici. Si ergo virtus boni viri est, quae est virtus boni principis; virtus autem boni civis est, quae se habet ad utrumque, scilicet ad principandum et subiiciendum: sequitur, quod non sunt ambo similiter laudabilia, scilicet esse bonum civem et bonum virum; sed esse bonum civem sit multo melius.
Deinde cum dicit quoniam igitur etc., solvit praedictam dubitationem. Et primo ponit, quomodo est eadem disciplina principis et subiecti, et quomodo non. Secundo ostendit, quomodo sit eadem virtus utriusque, ibi horum autem virtus etc.. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit: et dicit, quod quia, sicut praedictum est, aliquando utrumque horum videtur, scilicet quod non oporteat eadem discere principem et subditum; et iterum, quod bonus civis debet scire utrumque, scilicet principari et subiici: quomodo utrumque sit verum, oportet considerare ex sequentibus.
Secundo, ibi, est enim principatus etc.. Ponit unum modum principatus, in quo verificatur unum eorum, quae dicta sunt: scilicet quod alia est disciplina principis et subditi. Et dicit, quod est quidam principatus despoticus, id est dominativus, in quo princeps est Dominus subditorum; et talem principem non oportet quod sciat facere ea quae pertinent ad ministeria necessaria vitae, sed magis quod sciat uti eis: alterum autem, scilicet posse servire in his quae pertinent ad actiones ministrorum, non videtur esse principativum vel dominativum, sed magis servile. Sunt autem diversae species servorum secundum diversas operationes ministrantium: inter quos unam partem tenent illi qui manibus operantur, sicut calcifices, coquinarii, et similes. Isti autem vivunt de operibus manuum, sicut ex nomine ipsorum significatur: et inter tales computatur banausus artifex, idest qui opere suae artis maculat corpus, ut in primo dictum est. Et quia operationes horum artificum non sunt principativae, sed magis serviles, ideo antiquitus apud quosdam artifices non habebant aliquam partem in principatu civitatis; et hoc dico antequam fuisset demus, id est populus extremus, idest antequam infimi de populo acciperent potestatem in civitatibus. Sic igitur patet, quod huiusmodi opera subditorum non oportet addiscere neque bonum politicum, idest gubernatorem civitatis, neque etiam bonum civem, nisi quandoque propter aliquam utilitatem ad seipsum; non quod in hoc serviat aliis, quia iam non esset distinctio inter Dominum et servum, si huiusmodi servilia opera Domini exercerent.
Tertio ibi, sed est quidam principatus etc.. Ponit alium principatum in quo alia pars verificatur: scilicet quod eadem debet addiscere et princeps et subditus. Et dicit, quod est quidam principatus secundum quem aliquis principatur, non sicut Dominus servis, sed sicut liberis, et sibi aequalibus. Et hic est civilis principatus, secundum quem in civitatibus nunc hi, nunc alii assumuntur ad principandum. Et huiusmodi principem oportet subiectum addiscere qualiter debet principari; sicut principari equestribus addiscit aliquis per hoc quod inter equites subiectus fuit, et esse dux exercitus addiscit aliquis per hoc quod fuit sub duce exercitus, et qui alicui particulari ordini praefuit, puta uni centuriae vel uni cohorti, et qui insidias disposuit ad mandatum ducis. Magnum enim principatum exercere addiscit homo, et per subiectionem et per exercitium in minoribus officiis. Et quantum ad hoc bene dicitur in proverbio, quod non potest bene principari, qui non fuit sub principe.
Deinde cum dicit horum autem virtus quidem etc., ostendit, quomodo sit eadem virtus, vel diversa principis et aliorum. Et dicit, quod etiam in hoc principatu est altera virtus principis et subiecti: sed tamen oportet, quod ille qui est simpliciter bonus civis, sciat et principari, et subiici, principatu scilicet non dominativo, qui est servorum, sed politico, qui est liberorum. Et haec est virtus civis, ut ad utrumque bene se habeat: et similiter boni viri sunt ambo, scilicet, et bene principari, et bene subiici. Et sic boni civis, inquantum est potens principari, est eadem virtus quae et boni viri; sed inquantum est subiectus, est alia virtus principis et boni viri, a virtute boni civis: puta altera species est temperantiae et iustitiae principis, et temperantiae et iustitiae subditorum. Subiectus enim qui est liber et bonus, non habet unam tantum virtutem, puta iustitiam; sed iustitia eius habet duas species; secundum unam quarum potest bene principari, et secundum aliam bene subiici: et ita etiam de aliis virtutibus.
Et manifestat hoc per exemplum: quia alia est temperantia et fortitudo viri et mulieris: quia vir reputabitur timidus, si non sit magis fortis quam fortis mulier; et mulier quam decet taciturnitas, reputabitur loquax, si sit ornata, id est facunda sicut bonus vir. Et hoc ideo, quia etiam in dispensatione domus, aliud pertinet ad virum, aliud ad mulierem. Ad virum enim pertinet acquirere divitias, ad mulierem autem conservare. Et sic etiam se habet in civitate circa principem et subiectum. Nam proprie virtus principis est prudentia, quae est regitiva et gubernativa. Aliae vero virtutes morales, quarum ratio consistit in gubernari et subiici, sunt communes et subditorum et principum: sed tamen aliquid prudentiae participant subditi, ut scilicet habeant opinionem veram de agendis, per quam possint seipsos gubernare in propriis actibus secundum gubernationem principis. Et ponit exemplum de illo qui facit fistulas, qui se habet ad fistulatorem, qui utitur fistulis, sicut subiectus ad principem: operatur enim recte faciendo fistulas, si habeat opinionem regulatam secundum mandatum fistulatoris: et ita est in civitate de subiecto et principe. Loquitur autem hic de virtute subditi, non inquantum est bonus vir, quia sic indiget habere prudentiam, sed loquitur de eo inquantum est bonus subditus: ad hoc enim non requiritur nisi quod habeat opinionem veram de his quae ei mandantur.
Ultimo autem epilogando concludit, manifestum esse ex praemissis, an sit eadem vel altera virtus boni viri et boni civis; et iterum, quomodo sit eadem et quomodo altera, quia est eadem inquantum potest bene principari, alia autem inquantum potest bene subiici.



Lectio 4

Circa civem autem adhuc restat etc.. Postquam Philosophus ostendit, quae sit virtus civis, et utrum sit eadem cum virtute boni viri, hic movet quamdam dubitationem circa praedeterminata. Et circa hoc tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo solvit eam, ibi, aut propter hanc quidem rationem etc.. Tertio solutionem manifestat, ibi, manifestum autem hinc parum etc.. Dicit ergo primo, quod circa civem adhuc remanet quaedam dubitatio: utrum scilicet ille solus sit civis, qui potest communicare in principatu civitatis; an etiam banausi, id est viles artifices sint ponendi cives, quos non contingit communicare in principatu. Et obiicit ad utramque partem: quia si banausi dicantur cives, ad quos nihil pertinet de civitatibus, sequetur, quod virtus quam diximus esse boni civis, ut scilicet possit bene principari et subiici, non pertineat ad omnem civem, quia iste civis ponitur, qui tamen non potest principari: si autem dicatur, quod nullus talium sit civis: remanebit dubium, in quo genere sint ponendi banausi. Non enim potest dici quod sint advenae, quasi aliunde venientes ad habitandum in civitate; neque quod sint peregrini, sicut viatores, qui propter aliquod negotium ad civitatem veniunt, non causa manendi. Huiusmodi enim artifices, et mansionem in civitate habent, et in civitate sunt nati, non advenientes aliunde.
Deinde cum dicit aut propter hanc quidem etc.; solvit praedictam dubitationem, et dicit, quod propter hanc ultimam rationem (quae) dubitat in qua parte ponendi sunt artifices, si non cives sunt, non sequitur aliquod inconveniens. Multi enim sunt, qui non sunt cives, et tamen neque sunt advenae neque peregrini; sicut patet de servis et libertinis, qui sunt ex servitute libertati restituti. Verum est enim quod non omnes sunt cives, qui sunt necessarii ad complementum civitatis, sine quibus civitas esse non potest; quia non solum de servis, sed etiam de pueris videmus, quod non sunt ita perfecte cives sicut et viri. Viri enim sunt simpliciter cives, quasi potentes operari ea quae sunt civium: sed pueri sunt cives ex suppositione, idest cum aliqua determinatione diminuente. Sunt enim cives imperfecti: et sicut servi et pueri sunt quidem aliqualiter cives, sed non perfecte, ita etiam est et de artificibus. Unde in antiquis temporibus banausi, id est viles artifices opere suae artis maculantes corpus, et etiam peregrini apud quasdam civitates erant servi, sicut etiam et modo multi sunt tales.
Sed modo etiam in civitate optime disposita non possunt esse banausi cives. Et si dicatur, quod banausus est civis aliquo modo; tunc dicendum est, quod virtus civis, quam determinavimus, ut scilicet possit bene principari et subiici, non est cuiuslibet civis quomodocumque dicti: sed oportet, ad hoc quod ad eos pertineat huiusmodi virtus, quod non solum sint liberi, sed etiam sint dimissi, idest absoluti ab operibus necessariis vitae. Illi enim qui sunt deputati talibus necessariis operibus, siquidem in his ministrent uni tantum, hoc est proprie servorum: consueverunt enim servi huiusmodi ministeria exhibere dominis suis. Si autem haec ministeria exhibeant communiter quibuscumque, hoc pertinet ad banausos et mercenarios, nam calcifices et pistores serviunt quibuscumque pro pecunia.
Deinde cum dicit manifestum autem etc., manifestat propositam solutionem. Et circa hoc facit tria. Primo ostendit, quomodo aliquis diversimode in diversis politiis est civis. Secundo ostendit, quod maxime civis est in qualibet politia, qui potest participare principatu, ibi, quod dicitur maxime civis etc.. Tertio epilogando colligit ea quae dicta sunt de virtute civis. Dicit ergo primo, quod manifestum erit, quomodo se habeat veritas circa praemissa, ex parva consideratione eorum quae sequuntur. Si enim aliquis perfecte videat id quod dicetur, fiet ei evidens quod dictum est: cum enim sint plures politiae specie differentes, et civis dicatur in ordine ad politiam, ut dictum est; necesse est etiam, quod civis habeat plures species. Et maxime ista differentia attenditur quantum ad cives subditos, qui in diversis politiis diversimode se habent ad principatum. Illi autem qui praesident in qualibet politia principantur. Unde propter diversitatem politiarum, et per consequens civium, necesse est, quod in aliqua politia, scilicet in democratia, in qua quaeritur solum libertas, banausi et mercenarii sint cives: poterunt enim ad principatum promoveri, cum sint liberi. Sed in aliquibus politiis est hoc impossibile, sicut maxime contingit in aristocratia, in qua dantur honores dignis secundum eorum virtutem, illi autem qui vivunt vita banausa vel mercenaria non possunt civitati exhibere in suo regimine ea quae pertinent ad virtutem, quia non sunt in talibus exercitati. Sed in oligarchiis mercenarii quidem non possunt esse cives, quia in huiusmodi politiis assumuntur aliqui ad principatus propter diuturnos honores praecedentes. Unde non de facili potest contingere, quod mercenarii ad honores assumantur, qui vix per totam vitam suam possunt congregare, unde divites fiant. Sed banausi, id est artifices in talibus politiis possunt esse cives et principes, quia multi artifices cito ditantur, et ita possunt propter divitias in oligarchiis assumi ad principatus, cum per aliquod tempus ab artificiis se abstinentes, postquam fuerint ditati, honorabilem duxerunt vitam: unde apud thebas erat statutum, quod ille qui non abstinuisset a foro venalium rerum decem annis, non posset participare virtute, scilicet principativa.
Sed quamvis peregrini et advenae, et abiectae personae non possint esse cives, quasi potentes principari in civitatibus bene institutis, tamen in multis politiis, scilicet democraticis, restringitur lex de peregrinis et advenis ut non sint cives; quia in quibusdam democratiis, ille qui est natus ex matre cive, reputatur civis, licet pater sit advena vel peregrinus. Et ita etiam restringitur lex de spuriis apud multos, ut scilicet sint cives: sed hoc faciunt propter indigentiam bonorum civium, et propter paucitatem hominum habentes defectum turbae, in qua consistit potestas democratiae, utuntur talibus legibus, ut primo eligant eos in cives, qui sunt nati ex servo vel ex serva, dummodo alter parentum sit liber; deinde crescente multitudine, excludunt omnes filios servorum, sed reputant cives eos, qui sunt nati ex mulieribus civibus, quamvis patres sint advenae; tandem autem diriguntur ad hoc, quod iudicant cives solum illos, qui sunt nati ex ambobus liberis et civibus. Sic igitur manifestum est, quod sunt diversae species civium, secundum diversitatem politiarum.
Deinde cum dicit et quod dicitur maxime etc., ostendit, quid sit maxime civis. Et dicit quod maxime ille dicitur civis in qualibet politia, qui participat honoribus civitatis. Unde homerus dixit poetice de quodam quod post alios exsurrexit, puta ad loquendum, sicut quidam inhonoratus idest sicut quidam advena, qui non erat civis. Sed ubi ista ratio civis occultatur propter deceptionem, cohabitantium (est) esse civem, ut scilicet omnes inhabitantes civitatem cives dicantur; sed hoc non est conveniens quia ille qui non participat honoribus civitatis, est sicut advena in civitate.
Deinde cum dicit utrum quidem igitur etc., colligit epilogando quae dixerat: et dicit quod circa hanc quaestionem qua quaerebatur, utrum sit eadem virtus boni viri et studiosi civis, ostensum est quod in aliqua civitate, scilicet aristocratica, idem est bonus vir et bonus civis, quia scilicet principatus dantur secundum virtutem quae est boni viri. In aliquibus autem alius est bonus vir et alius bonus civis, scilicet in corruptis politiis in quibus principatus dantur non secundum virtutem. Et ille cives qui est idem cum bono viro, non est quicumque civis, sed ille qui est civilis, id est rector civitatis et Dominus vel potens esse Dominus eorum quae pertinent ad curam communitatis, vel solus vel etiam cum aliis. Dictum enim est supra quod eadem est virtus principis et boni viri. Unde si civis accipiatur, qui est princeps vel qui potest esse, eadem est virtus eius et boni viri. Si autem accipiatur civis imperfectus qui non potest esse princeps, non erit eadem virtus boni civis et boni viri, ut ex praedictis patet.



Sententia Libri Politicorum Lib.2 Lec.17