Sententia Libri Ethicorum Lib.7 Lec.3


Lectio 4

Utrum autem est aliquis incontinens etc.. Postquam Philosophus ostendit quod praeter scientiam potest aliquis prava operari, per quod sciri potest an continentia et incontinentia sit, hic determinat de materia continentiae et incontinentiae. Et primo ostendit quae sit materia utriusque. Secundo comparat ea aliis habitibus qui sunt circa eamdem materiam, ibi, circa eas autem quae per tactum etc.. Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio. Secundo manifestat propositum, ibi: quoniam quidem igitur etc.. Est autem considerandum quod supra, sextam dubitationem proponens, dixit quod si continentia et incontinentia essent circa omnia, nullus esset simpliciter incontinens. Et ideo hanc dubitationem solvere intendens, duo proponit tractanda. Quorum primum est, utrum aliquis sit simpliciter incontinens vel omnes dicantur incontinentes particulariter. Secundum est, si aliquis est simpliciter incontinens, circa qualem materiam est.
Deinde cum dicit: quoniam quidem igitur etc., exequitur propositum. Et primo proponit materiam generalem ut manifestam. Et dicit manifestum esse quod continentes et incontinentes, perseverantes et molles dicuntur circa delectationes et tristitias.
Secundo ibi: quia autem sunt haec etc., inquirit specialem materiam praedictorum. Et primo ostendit, quomodo diversimode dicatur continentia et incontinentia circa diversas delectationes; secundo comparat incontinentias diversarum delectationum adinvicem, ibi, quoniam autem est minus turpis etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quomodo dicatur aliquis diversimode continens vel incontinens secundum differentiam humanarum delectationum adinvicem. Secundo secundum differentiam humanarum delectationum ad bestiales, ibi: quia autem sunt quaedam etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo manifestat quaedam quae dixerat, ibi, quia autem concupiscentiarum etc.. Circa primum tria facit. Primo distinguit delectationes humanas. Secundo ostendit quomodo circa eas diversimode dicitur aliquis continens vel incontinens, ibi, eos quidem igitur etc.; tertio infert quaedam correlaria ex dictis, ibi: et propter hoc in idem etc..
Dicit ergo primo, quod eorum quae faciunt delectationem homini quaedam sunt necessaria ad vitam humanam, quaedam autem non sunt necessaria, sed secundum se considerata sunt eligibilia homini, quamvis possit in eis esse superabundantia et defectus: quod apponit ad differentiam virtutum, in quibus non potest esse superabundantia et defectus. Et dicit necessaria esse corporalia quaedam, puta quae pertinent ad cibum et venerea, et alia huiusmodi corporalia, circa quae supra posuimus temperantiam et intemperantiam. Sed eligibilia secundum seipsa, non autem necessaria dicit esse, sicut victoriam, honorem, divitias et alia huiusmodi bona et delectabilia.
Deinde cum dicit: eos quidem igitur etc., ostendit quomodo circa praedicta dicatur aliquis continens vel incontinens. Et primo quomodo circa non necessaria. Secundo quomodo circa necessaria, ibi, eorum autem qui circa corporales etc.. Dicit ergo primo, quod illi qui circa praedicta bona non necessaria superexcellenter student praeter rectam rationem quae in ipsis est non dicuntur simpliciter incontinentes, sed cum aliqua additione; puta incontinentes pecuniarum vel lucri, vel honoris aut irae, quasi alteri sint simpliciter incontinentes et illi qui secundum similitudinem incontinentes dicuntur: quod signat appositio. Sicut cum dicitur homo qui olimpia vicit, circa hunc quidem communis ratio hominis parum differt a propria quam appositio designat. Sed tamen aliquo modo est alia.
Et inducit signum ad hoc quod circa praedicta non dicatur aliquis simpliciter incontinens, quia incontinentia vituperatur non solum ut peccatum quoddam quod potest contingere etiam cum aliquis persequitur aliquod bonum, sed inordinate. Vituperatur autem incontinentia, sicut malitia quaedam per quam scilicet tenditur in aliquod malum. Quae quidem vel est malitia simpliciter, puta cum ratio et appetitus tendunt in malum, et haec est vera malitia quae opponitur virtuti; vel est secundum quamdam partem, quia scilicet appetitus tendit in malum, non autem ratio, sicut contingit circa incontinentiam; sed nullus praedictorum incontinentium vituperatur ut malus, sed solum ut peccans; quia in bonum tendit, sed ultra quam oportet: unde nullus eorum est incontinens simpliciter.
Deinde cum dicit: eorum autem qui circa corporales etc., ostendit qualiter dicatur aliquis incontinens circa necessaria. Et dicit quod illi qui male se habent circa corporales voluptates circa quas est temperantia et intemperantia, non ita quod ex electione persequantur superabundantias delectationum et fugiant tristitias, puta famem et sitim et alia huiusmodi, quae pertinent ad gustum et tactum, sed praeter rectam electionem quam habent et praeter intellectum rectum qui in eis est persequuntur et fugiunt praedicta; tales inquam dicuntur incontinentes non quidem cum aliqua additione, sicut dicebatur incontinens irae, sed simpliciter. Et ad hoc inducit signum. Quia molles qui sunt propinqui incontinentibus dicuntur aliqui circa huiusmodi tristitias: puta quia non possunt pati famem aut sitim, aut aliquid huiusmodi, non autem dicuntur circa aliquid aliorum; puta quia non possunt sustinere paupertatem, aut aliquid huiusmodi.
Deinde cum dicit: et propter hoc in idem etc., infert quaedam corollaria ex dictis. Quorum primum est, quod in idem ponuntur incontinens et intemperatus, et continens et temperatus. Non ita quod unum eorum sit alterum; sed quia sunt aliqualiter circa eadem, scilicet corporales voluptates et tristitias, sed non eodem modo. Sed temperatus et intemperatus cum electione, continens autem et incontinens sine electione.
Secundum quod ex hoc sequitur ponit ibi: propter quod magis etc.. Et dicit, quod ex praedictis patet quod magis peccat et vituperatur intemperatus eo quod peccat persequendo superfluas delectationes et fugiendo moderatas tristitias, non quia patiatur concupiscentiam, vel patitur quiete, idest remisse. Et ideo est peior quam homo qui peccat in praedictis propter vehementem concupiscentiam, qualis est incontinens. Qui enim absque concupiscentia peccat, quid faceret, si adesset ei fortis concupiscentia qualis est iuvenum, et fortis tristitia circa indigentiam venereorum?
Deinde cum dicit: quia autem concupiscentiarum etc., manifestat quae dixerat, assignans causam quare circa non necessaria non sit simpliciter incontinentia. Et primo ostendit quare circa ea non sit simpliciter incontinentia. Secundo, quare circa ea dicatur incontinentia cum additione, ibi, propter similitudinem autem etc.. Circa primum tria facit. Primo proponit quales sint huiusmodi delectationes non necessariae; secundo concludit quale sit studium circa ea; tertio concludit ulterius quod circa ea non est malitia neque incontinentia simpliciter, ibi, malitia quidem igitur etc.. Dicit ergo primo quod quaedam concupiscentiae et delectationes sunt eorum, quae secundum genus suum sunt bona et laudabilia.
Sunt enim tria genera delectabilium. Quaedam sunt secundum naturam eligibilia, ad quae scilicet natura inclinat; quaedam autem sunt contraria his, sicut ea quae sunt contra inclinationem naturae; quaedam vero sunt media inter ista, sicut patet de pecunia et lucro et victoria et honore. Unde circa omnia huiusmodi intermedia non vituperantur aliqui ex hoc solum quod patiuntur eorum concupiscentiam et amorem, sed ex modo concupiscendi qui est superabundans.
Deinde cum dicit propter quod quanti etc., concludit ex praemissis quale sit studium hominum circa praedicta. Et dicit, quod illi qui praeter rationem vel habent vel persequuntur aliquid eorum quae sunt naturaliter pulchra et bona, non vituperantur quasi mali: puta illi qui student circa honorem adipiscendum, vel circa curam filiorum vel parentum magis quam oportet. Haec enim sunt bona, et laudantur illi qui circa haec student sicut oportet. Sed tamen in talibus potest esse quaedam superabundantia vitiosa. Sicut si aliqua mulier propter amorem filiorum superfluum contra Deum rebellet, puta propter filiorum mortem, sicut legitur de quadam muliere quae vocatur niobes; vel si quis propter nimium amorem parentum aliquid insipienter agat, sicut quidam nomine sathirus, qui cognominatus est philopator, id est amator patris, valde videbatur desipere propter amorem quem circa patrem habebat.
Deinde cum dicit: malitia quidem igitur etc., concludit, quod circa praedicta non est malitia; propter hoc scilicet quod unumquodque eorum in se consideratum, est naturaliter eligibile, sed solae superabundantiae eorum sunt pravae et fugiendae. Et similiter nec incontinentia est simpliciter circa praedicta: quia incontinentia non solum est aliquid fugiendum sicut peccatum, sed etiam est vituperabile sicut turpe. Et ideo circa delectationes corporales, quae sunt turpes et serviles, ut in tertio dictum est, proprie est incontinentia. Nec sunt huiusmodi delectationes appetendae homini, nisi propter necessitatem.
Deinde cum dicit: propter similitudinem autem etc., ostendit quare dicatur circa non necessaria incontinentia cum additione. Et dicit, quod hoc accidit propter similitudinem passionis: quia scilicet sicut aliquis immoderate concupiscit voluptates corporales, ita pecuniam et alia praedicta. Et est simile, sicut cum dicimus aliquem hominem esse malum medicum vel malum ypocritam, id est repraesentatorem, qui tamen non dicitur simpliciter malus. Sic igitur in his quae sic dicuntur mala, non dicimus malitiam simpliciter circa unumquodque eorum, sed secundum quandam proportionalem similitudinem, quia scilicet ita se habet malus medicus ad ea quae sunt medici, sicut malus homo ad ea quae sunt hominis; ita etiam et in genere continentiae solam illam dicimus simpliciter continentiam et incontinentiam, quae est circa eadem temperantiae et intemperantiae. Sed circa iram dicimus incontinentiam secundum similitudinem: et ideo addimus incontinentem irae, sicut incontinentem honoris et lucri.



Lectio 5

Quia autem sunt quaedam etc.. Postquam Philosophus ostendit quod diversimode dicitur aliquis continens et incontinens secundum diversas concupiscentias et delectationes humanas, hic ostendit, quod diversimode dicitur aliquis continens et incontinens circa concupiscentias et delectationes humanas et bestiales. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, diversitatem concupiscentiarum et delectationum humanarum et bestialium. Secundo ostendit, quomodo diversimode circa eas dicatur continentia et incontinentia, ibi: quantis quidem igitur natura causa etc.. Circa primum duo facit. Primo proponit differentiam delectationum. Secundo manifestat quod dixerat, per exempla, ibi, dico autem bestiales etc.. Dicit ergo primo, quod delectabilium, quaedam sunt delectabilia secundum naturam, quaedam autem non secundum naturam. Et utrumque horum subdividitur:
Eorum enim, quae sunt delectabilia secundum naturam, quaedam sunt delectabilia omni habenti sensum, puta dulce est naturaliter delectabile omni habenti gustum. Quaedam vero sunt naturaliter delectabilia quibusdam differentiis et animalium et hominum. Alii enim cibi sunt naturaliter delectabiles animalibus comedentibus carnes, et animalibus comedentibus fructus. Similiter etiam inter homines, cholericis delectabilia sunt naturaliter frigida quae temperant eorum complexionem, phlegmaticis vero calida.
Eorum vero quae sunt delectabilia non naturaliter, quaedam fiunt propter orbitates, idest propter aliquas supervenientes aegritudines corporales, aut etiam tristitias animales, ex quibus transmutatur natura ad aliam dispositionem. Quaedam vero fiunt delectabilia propter malam consuetudinem, quae fit quasi quaedam natura. Quaedam vero fiunt delectabilia propter perniciosas naturas, puta cum aliqui homines habent corruptas et perversas complexiones corporis et secundum hoc sequitur quod in his sint perversissimae tam apprehensiones imaginationis quam etiam affectiones sensibilis appetitus, quas quidem vires, cum sint organorum corporalium actus, necesse est, quod sint corporali complexioni proportionatae.
Et quia secundum diversitatem obiectorum diversificantur habitus, necesse est, quod singulis praedictorum delectabilium respondeant similes habitus. Puta, quod sint quidam habitus naturales et quidam non naturales.
Deinde cum dicit: dico autem bestiales etc., manifestat per exempla singulas differentias innaturalium delectabilium. Et primo de his quae fiunt delectabilia propter perniciosam naturam hominum qui sunt quasi bestiales, quia propter corruptelam complexionis assimilantur bestiis; sicut de quodam homine dicebatur, quod scindebat ventres praegnantium mulierum, ut pueros in utero conceptos devoraret. Et simile est, si quis delectetur in talibus qualibus dicunt delectari quosdam silvestres homines in silvis, scilicet scitas commorantes circa mare ponticum. Quorum quidam comedunt carnes crudas, quidam vero carnes humanas, quidam vero sibiinvicem ad celebranda convivia suos filios accommodant; et similia sunt ea quae dicuntur circa phalarim quemdam, scilicet crudelissimum tyrannum, qui in ipsis cruciatibus hominum delectabatur. Hi igitur qui in talibus delectantur, sunt quasi similes bestiis.
Secundo ibi: hi autem propter aegritudines etc., exemplificat de his quae fiunt innaturaliter delectabilia propter orbitates. Et dicit quod quibusdam fiunt delectabilia ea quae sunt contra naturam propter aliquas aegritudines, puta propter maniam vel furiam, aut aliquid huiusmodi: sicut de quodam legitur, quod factus maniacus sacrificavit matrem et comedit et etiam occidit conservum suum et comedit epar eius.
Tertio ibi: hi autem aegritudinales etc., exemplificat de his quae fiunt contra naturam delectabilia ex consuetudine. Et dicit, quod quibusdam accidunt innaturales delectationes propter interiorem aegritudinem vel corruptionem provenientem ex consuetudine. Sicut quidam propter consuetudinem delectantur evellere sibi pilos, et corrodere ungues, et comedere carbones et terram, nec non et uti coitu masculorum. Omnia autem praedicta, quae sunt contra naturam delectabilia, possunt reduci ad duo: quibusdam enim accidunt ex natura corporalis complexionis, quam acceperunt a principio. Quibusdam vero accidunt ex consuetudine, puta quia assuefiunt ad huiusmodi a pueritia. Et simile est de his qui in hoc incidunt ex aegritudine corporali. Nam prava consuetudo est quasi quaedam aegritudo animalis.
Deinde cum dicit: quantis quidem igitur etc., ostendit quod circa praedicta delectabilia innaturalia non est incontinentia simpliciter, sed secundum quid. Et hoc dupliciter. Primo quidem ratione accepta ex conditione eorum qui delectantur. Secundo ratione accepta ex conditione delectabilium, ibi, habere quidem igitur etc.. Dicit ergo primo quod nullus potest rationabiliter dicere hos esse simpliciter incontinentes in quibus natura bestialis est causa talium delectationum. Dictum est enim supra, quod bestias non dicimus continentes vel incontinentes, quia non habent universalem opinionem, sed singularium phantasiam et memoriam. Huiusmodi autem homines, qui propter perniciosam naturam sunt bestiis similes, habent quidem aliquid universalis apprehensionis sed valde modicum, propter hoc quod ratio in eis est oppressa ex malitia complexionis, sicut manifeste opprimitur in infirmis propter indispositionem corporalem; illud autem quod est modicum quasi nihil esse videtur. Nec contingit de facili quod modica vis rationis concupiscentias fortes repellat. Et ideo tales non dicuntur neque continentes simpliciter neque incontinentes, sed solum secundum quid, inquantum remanet in eis aliquid de iudicio rationis.
Et ponit exemplum de mulieribus in quibus, ut in pluribus, modicum viget ratio propter imperfectionem corporalis naturae. Et ideo, ut in pluribus, non ducunt affectus suos secundum rationem, sed magis ab affectibus suis ducuntur. Propter quod raro inveniuntur mulieres sapientes et fortes. Et ideo non simpliciter possunt dici continentes vel incontinentes. Et eadem ratio videtur esse de his qui aegrotative se habent, idest qui habent corruptam dispositionem propter malam consuetudinem, quae etiam opprimit iudicium rationis ad modum perversae naturae.
Deinde cum dicit: habere quidem igitur etc., ostendit, quod circa innaturalia delectabilia non est simpliciter incontinentia, sed secundum quid, ex conditione ipsorum delectabilium. Et primo proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi: omnis enim superabundans etc.. Primo autem duo proponit. Quorum primum est quod habere singula horum, idest pati concupiscentias praedictorum delectabilium excedit terminos malitiae humanae, sicut et de bestialitate dictum est supra.
Secundum ponit ibi: habentem autem etc.. Et dicit quod si aliquis habeat concupiscentias et superet eas, non dicetur continens simpliciter, sed secundum similitudinem: vel si superetur ab eis, non dicetur incontinens simpliciter, sed secundum similitudinem: sicut et supra de incontinentia irae dictum est.
Deinde cum dicit: omnis enim superabundans etc., manifestat quod dixerat. Et primo quantum ad malitiam. Secundo quantum ad continentiam et incontinentiam, ibi, horum autem etc.. Circa primum considerandum est quod huiusmodi superexcessus malitiae potest esse circa vitia omnibus virtutibus opposita, sicut circa insipientiam quae opponitur prudentiae, circa timiditatem quae opponitur fortitudini, circa intemperantiam quae opponitur temperantiae, et circa crudelitatem quae opponitur mansuetudini et circa singula eorum quaedam sunt dispositiones bestiales propter perniciosam naturam, quaedam vero aegritudinales quae sunt propter aegritudinem corporalem vel animalem quae est ex mala consuetudine. Et quia supra exempla posuit circa intemperantiam et crudelitatem, hic exemplificat, primo quidem de timiditate.
Ibi: hic quidem enim etc.. Et dicit quod aliquis est naturaliter sic dispositus, ut omnia timeat, etiam sonitum muris, et talis est timidus bestialiter. Quidam vero propter aegritudinem incidit in talem timiditatem quod timebat mustelam.
Secundo ibi: et insipientium etc., exemplificat circa insipientiam; et dicit quod quidam naturaliter sunt irrationales, non quia nihil habeant rationis, sed valde modicum et circa singularia quae sensu apprehendunt, ita quod vivunt solum secundum sensum. Et tales sunt quasi secundum naturam bestiales. Quod praecipue accidit circa quosdam barbaros in finibus mundi habitantes. Ubi propter intemperiem aeris etiam corpora sunt malae dispositionis, ex qua impeditur rationis usus in eis; quidam vero efficiuntur irrationabiles propter aliquas aegritudines, puta epilentiam vel maniam. Et hi sunt aegritudinaliter insipientes.
Deinde cum dicit: horum autem etc., manifestat quod dixerat quantum ad incontinentiam. Et primo quomodo circa praedicta est quaedam similitudo continentiae et incontinentiae. Et dicit, quod contingit quandoque quod aliquis homo habeat quasdam praedictarum passionum innaturalium et non superetur ab eis, quod est simile continentiae; puta si phalaris tyrannus teneat puerum et concupiscat eum vel ad usum comestionis vel ad incongruam delectationem veneream, ad neutrum tamen eo utatur. Quandoque autem contingit quod homo non solum habeat huiusmodi concupiscentias, sed etiam ab eis superetur; et hoc est simile incontinentiae.
Secundo ibi, quemadmodum autem etc., ostendit quod in talibus non est simpliciter continentia vel incontinentia. Et dicit quod sicut malitia quae est secundum humanum modum simpliciter dicitur malitia, quae autem est innaturalis homini dicitur cum additione malitia bestialis vel aegritudinalis et non malitia simpliciter; eodem modo et incontinentia innaturalis dicitur cum additione, puta bestialis vel aegritudinalis, sed simpliciter incontinentia dicitur sola illa quae est secundum temperantiam humanam.
Ultimo autem epilogando concludit manifestum esse ex praedictis, quod continentia et incontinentia simpliciter solum est circa illa, circa quae est temperantia et intemperantia. Circa alia vero est quaedam species incontinentiae quae dicitur secundum metaphoram et non simpliciter.



Lectio 6

Quoniam autem est minus turpis etc.. Postquam Philosophus ostendit quomodo est diversimode incontinentia circa diversa, hic comparat diversas incontinentias adinvicem. Et primo incontinentiam concupiscentiarum tactus, quae est incontinentia simpliciter, ad incontinentiam irae, quae est incontinentia secundum quid. Secundo comparat incontinentiam humanam ad incontinentiam bestialem vel aegritudinalem, ibi, ipsarum autem harum etc.. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit considerandum esse quod incontinentia irae est minus turpis quam incontinentia concupiscentiarum tactus, circa quas est temperantia et intemperantia.
Secundo ibi: videtur enim etc., probat propositum quatuor rationibus. Circa quarum primam dicit, quod ira videtur aliqualiter audire rationem, inquantum scilicet iratus quodammodo ratiocinatur quod propter iniuriam sibi factam debeat inferre vindictam, sed obaudit, idest imperfecte audit rationem, quia non curat attendere iudicium rationis circa quantitatem et modum vindictae. In animalibus autem carentibus ratione invenitur quidem ira, sicut et alia opera rationi similia, ex naturali instinctu.
Inducit autem ad manifestationem propositi duo exempla. Quorum primum est de ministris qui sunt valde veloces, qui ante quam audiant totum quod eis dicitur currunt ad exequendum, et sic sequitur quod peccent in executione mandati quod non perfecte audierunt. Aliud exemplum est de canibus qui ad primum sonitum pulsantis ad ostium latrant antequam attendant si ille qui pulsat ad ostium sit aliquis de familiaribus vel amicis. Et ita est de ira: quod audit quidem in aliquo rationem; sed propter naturalem caliditatem et velocitatem cholerae commoventis ad iram, antequam audiat totum praeceptum rationis, movet ad puniendum.
Quomodo autem hoc fiat, ostendit subdens: (ratio quidem enim etc..) manifestatur enim homini quod sit sibi facta iniuria vel contemptus: quandoque quidem per rationem, sicut quando hoc verum est; quandoque autem per phantasiam, puta cum homini ita videtur licet non sit, homo autem iratus quasi syllogizat quod iniuriantem oportet impugnare, et determinat modum indebitum et sic statim irascitur movens ad vindictam antequam determinetur ei a ratione modus vindictae. Sed concupiscentia, statim quod denunciatur sibi delectabile per rationem vel per sensum, movet ad fruendum illud delectabile absque aliquo syllogismo rationis.
Et huius differentiae ratio est, quia delectabile habet rationem finis per se appetibilis, qui est sicut principium insyllogizatum: nocumentum autem alteri inferendum non est per se appetibile ut finis qui habet rationem principii, sed sicut utile ad finem quod habet rationem conclusionis in agibilibus. Et ideo concupiscentia non movet syllogizans, sed ira movet syllogizans. Sed inde est quod ira aliqualiter consequitur rationem, non autem concupiscentia quae sequitur solum impetum proprium. Per hoc autem est aliquid turpe in rebus humanis quod est praeter rationem. Sic igitur patet quod incontinens concupiscentiae est turpior quam incontinens irae; quia incontinens irae aliqualiter vincitur a ratione, non autem incontinens concupiscentiae.
Secundam rationem ponit ibi: adhuc naturalibus etc.. Et dicit quod si aliquis peccat circa ea quae naturaliter appetit, magis meretur veniam. Et huius signum est, quia concupiscentiis communibus, puta cibi et potus, magis datur venia, quia sunt naturales, tamen si accipiantur inquantum sunt communes. Nam concupiscentia cibi est communis et naturalis, non autem concupiscentia cibi sic praeparati. Ira autem naturalior est et difficilius ei resistitur quam concupiscentiis, non quidem communibus, quae sunt necessariae et naturales circa quas non multum peccatur, sed illis concupiscentiis quibus quaedam superflua concupiscuntur, quae non sunt necessariae, circa quas supra in tertio dixit esse temperantiam et intemperantiam.
Est quidem enim naturale homini ut sit animal mansuetum, secundum communem naturam speciei, inquantum est animal sociale: (omne enim animal gregale est naturaliter tale); sed secundum naturam alicuius individui, quod in corporis complexione consistit, quandoque consequitur magna pronitas ad iram propter caliditatem et subtilitatem humorum facile inflammabilium. Concupiscentia autem superfluorum, puta cibi delicate praeparati, magis consequitur imaginationem et est passio animalis magis quam naturalem complexionem sequens.
Unde pronitas ad iram de facili propagatur a patre in filium, quasi consequens naturalem complexionem, ut patet in exemplo quod subdit. Quidam enim patrem percutiens reprehensus respondit quod iste, idest pater suus percusserat etiam patrem suum, et ille etiam percusserat superiorem patrem, et ostenso filio suo dixit, et iste etiam quando veniet ad virilem aetatem me percutiet. Hoc est enim connaturale generi nostro. Ponit etiam aliud exemplum de eo qui, cum traheretur a filio suo, iussit quod quiesceret quando pervenerit ad ostium, quia ipse usque ad illum locum traxerat patrem suum. Sic ergo quia ira naturalior est, minus est turpis incontinens irae.
Tertiam rationem ponit ibi, adhuc iniustiores etc.. Et dicit quod illi qui magis ex insidiis peccant sunt iniustiores, quia cum hoc quod laedunt etiam decipiunt. Iracundus autem non agit tamquam insidiator, sed manifeste vult inferre vindictam: non enim esset contentus, nisi ille qui ab eo laeditur sciret se propterea esse laesum, quia eum offenderat), neque etiam ira insurgit latenter et insidiose, sed cum quodam impetu. Sed concupiscentia delectabilium insurgit latenter et quasi insidiose. Quia enim delectabile per se natum est movere appetitum, statim cum apprehensum fuerit trahit ad se appetitum nisi ratio fuerit diligens ad prohibendum.
Unde quidam dicunt, de venere loquentes: dolosae ciprigenae; venus enim fuit regina cypri, unde dicitur cyprigena quasi in cypro genita. Et attribuunt ei aliquid quasi dolosae. Et eius corrigiam dicunt esse variam, per quam intelligitur concupiscentia quae mentes ligat. Et dicitur esse varia, quia tendit in aliquid quod apparet bonum, inquantum est delectabile, et tamen est simpliciter malum. Et homerus dicit quod deceptio veneris est furata intellectum spisse, idest multum sapientis, quia etiam interdum latenter subintrat concupiscentia corda eorum qui sunt multum sapientes et ligat iudicium rationis in eis in singulari.
Unde haec incontinentia quae est circa concupiscentias est iniustior et turpior illa quae est circa iram et, si hoc est verum, sequitur quod sit simpliciter (incontinentia) incontinentia quae est circa concupiscentias, ut supra dictum est; et quod sit aliqualiter malitia, inquantum est insidiosa; non quia ex ratione agat, sed quia latenter subintrat.
Quartam rationem ponit ibi, adhuc nullus etc.. Et dicit quod nullus cum tristitia agens iniuriatur. Ostensum est enim supra in quinto, quod ille qui involuntarie aliquid facit, per se loquendo non facit iniustum nisi per accidens, inquantum accidit id quod agit esse iniustum. Quod autem cum tristitia facimus, involuntarie facere videmur; omnis autem qui facit aliquid per iram, facit hoc contristatus non quia tristetur de vindicta quam infert, sed magis de ea gaudet; tristatur autem de iniuria sibi illata et ex hoc movetur ad iram: et sic non est simpliciter involuntarius, quia nullo modo sibi imputaretur quod facit, sed habet voluntarium mixtum cum involuntario, unde minus sibi imputatur quod facit, inquantum provocatus facit. Ille autem qui iniuriatur quasi per se iniustum faciens, operatur voluntarius et cum delectatione. Si ergo illa videntur esse iniustiora contra quae maxime iuste irascimur, sequitur quod incontinentia quae est propter concupiscentiam sit iniustior, quia contra eam iustius irascimur, utpote contra male agentem totaliter voluntarie et cum delectatione. In ira autem non est primo iniuria, sed magis in eo qui ad iram provocavit. Unde minus iuste irascimur contra iratum qui provocatus cum tristitia peccat et sic est minus iniustus.
Sic ergo epilogando concludit, manifestum esse quod incontinentia quae est circa concupiscentias est turpior ea quae est circa iram, et quod incontinentia et continentia simpliciter est circa concupiscentias et delectationes corporales.
Deinde cum dicit: ipsarum autem harum etc., comparat incontinentiam humanam incontinentiae bestiali. Et circa hoc tria facit. Primo resumit differentiam concupiscentiarum et delectationum. Secundo ostendit circa quas harum sit temperantia et intemperantia, et per consequens continentia et incontinentia, ibi, harum autem circa primas etc.; tertio comparat humanam malitiam vel incontinentiam bestiali, ibi, minus autem bestialitas etc.. Dicit ergo primo, quod quia continentia et incontinentia sunt circa delectationes corporales, oportet assumere earum differentias. Sunt enim quaedam earum, ut prius dictum est, humanae et naturales, id est consonae naturae humanae, et quantum ad genus, quod consideratur secundum ea quae appetuntur, et quantum ad magnitudinem quae attenditur secundum modum appetendi, vel intensum vel remissum. Aliae vero non sunt naturales, sed bestiales propter perniciosam naturam; vel adveniunt propter orbitates et aegritudines, inter quas computantur etiam pravae consuetudines.
Deinde cum dicit: harum autem etc., ostendit circa quas harum concupiscentiarum sit temperantia. Et dicit quod temperantia et intemperantia est solum circa primas concupiscentias, scilicet humanas et naturales. Et inde est quod bestias non dicimus, proprie loquendo, neque temperatas, neque intemperatas, sed forte metaphorice loquendo de uno animali per comparationem ad aliud, prout scilicet unum genus animalium differt ab alio in contumelia, id est in hoc quod unum est magis contumeliosum, id est turpe et immundam habens vitam, quam aliud, sicut porcus quam ovis. Et sinamoria, idest omnimoda stultitia, in hoc scilicet quod unum est stultius alio, sicut asinus equo, et in hoc quod unum est vorax in omnibus, sicut lupus;
Unde per comparationem horum animalium quae superfluunt in talibus, alia genera animalium dicuntur secundum similitudinem temperata vel prudentia, non autem proprie, quia nullum eorum habet electionem neque potest ratiocinari, sed est separatum a natura rationali, sicut etiam homines insani (qui) amiserunt usum rationis. Dictum est autem supra, quod temperatus et intemperatus agit cum electione; et ideo temperantia et intemperantia non est in bestiis neque in bestialibus hominibus, neque etiam circa bestiales concupiscentias.
Deinde cum dicit: minus autem bestialitas etc., comparat bestialem malitiam vel incontinentiam humanae. Et dicit quod bestialitas minus habet de ratione malitiae si consideretur conditio bestiae vel hominis bestialis. Sed bestialitas est terribilior, quia facit maiora mala. Et quod minus habeat de malitia bestialitas, probat per hoc quod in bestia id quod est optimum, scilicet intellectus, non remanet, sicut corruptum et depravatum, prout remanet in homine malo; sed totaliter ita corruptum est quod nihil habet de illo.
Unde simile est comparare bestiam homini malo utrum sit peius sicut comparare inanimatum animato. Inanimata quidem possunt plus laedere, sicut cum ignis urit, aut lapis conterit, sed plus recedit a ratione culpae. Semper enim pravitas eius qui non habet principium actionum est innocentior, quia minus potest ei imputari aliquid ad culpam, quae propter hoc homini imputatur, quia habet principium per quod est Dominus suorum actuum: quod quidem principium est intellectus qui in bestiis non est. Sicut ergo comparatur bestia ad hominem, ita comparatur iniustitia ad hominem iniustum.
Nam habitus iniustitiae secundum propriam naturam habet inclinationem ad malum; sed homo iniustus habet in sua potestate in bonum vel malum inclinari. Est enim quodammodo utrumque peius, scilicet et iniustus quam iniustitia et homo malus quam bestia, quia unus homo malus decies millies potest plura mala facere quam bestia, propter rationem quam habet ad excogitandum diversa mala. Sic ergo sicut bestia minus habet de culpa quam homo malus sed est terribilior, ita etiam bestialis malitia seu incontinentia terribilior quidem est, sed minoris culpae et innocentior quam incontinentia seu malitia humana. Unde si aliqui amentes vel naturaliter bestiales peccent, minus puniuntur.



Sententia Libri Ethicorum Lib.7 Lec.3