Sententia Libri Ethicorum Lib.2 Lec.9


Lectio 10

Tribus autem dispositionibus existentibus etc.. Postquam Philosophus ostendit in communi quid est virtus et diffinitionem communem applicavit ad speciales virtutes, hic determinat de oppositione virtutum et vitiorum. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit in his esse duplicem contrarietatem: unam quidem vitiorum adinvicem, aliam autem vitiorum ad virtutem. Secundo ostendit quod maior est contrarietas vitiorum ad invicem quam ad virtutem, ibi: sic autem oppositis adinvicem etc.. Tertio ostendit quomodo unum vitiorum magis opponitur virtuti quam reliquum, ibi, ad medium autem etc.. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi quemadmodum enim aequale etc.. Tertio infert quoddam corollarium ex dictis, ibi: propter quod et proiciunt etc.. Dicit ergo primo quod, cum sint tres dispositiones quarum duae sunt vitiosae, una scilicet secundum superabundantiam, alia vero secundum defectum; una vero est secundum virtutem, quae est in medio; quaelibet harum aliqualiter opponitur cuilibet; quia extremae dispositiones et adinvicem sunt contrariae, et etiam eis contrariatur media dispositio.
Deinde cum dicit quemadmodum enim aequale etc., probat quod dixerat. Non fuit autem necesse probare, quod duo vitia, quae se habent secundum superabundantiam et defectum, sint contraria, eo quod maxime distant; sed hoc videbatur esse dubium quod dictum est virtutem contrariari vitiis: quia cum virtus sit in medio vitiorum, non distat maxime ab utroque eorum, cum tamen contrarietas sit maxima distantia, ut dicitur in X metaphysicae, et ideo hoc specialiter hic Philosophus ostendit, quod virtus contrarietur utrique vitiorum.
Circa quod considerandum est, quod cum medium participet aliqualiter utrumque extremum, inquantum participat unum eorum contrariatur alteri, sicut aequale quod est medium inter magnum et parvum, est quidem in comparatione ad magnum parvum, et in comparatione ad parvum est magnum. Et ideo aequale et magno opponitur secundum rationem parvi, et parvo secundum rationem magni. Et propter hoc est motus a contrario in medium, sicut et in contrarium, ut dicitur in quinto physicorum.
Sic igitur medii habitus, constituti tam in passionibus quam in operationibus, se habent ut superabundantes ad eum qui est in defectu et se habent ut deficientes ad eum qui superabundat. Sicut fortis in comparatione ad timidum est audax, in comparatione autem ad audacem est timidus. Et similiter temperatus in comparatione ad insensibilem est intemperatus, in comparatione ad intemperatum est insensibilis. Ita etiam est et de liberali, qui est prodigus in comparatione ad illiberalem, illiberalis autem in comparatione ad prodigum. Et sic patet, quod virtus contrariatur utrique extremorum.
Deinde cum dicit propter quod et proiciunt etc., infert quoddam corollarium ex dictis. Quia enim habitus medius se habet in comparatione ad unum extremum secundum rationem alterius, inde est quod extremi proiiciunt medium alter ad alterum: idest uterque in extremitate existens aestimat medium, quasi alterum extremum sibi oppositum. Sicut timidus fortem vocat audacem, et audax vocat eum timidum. Quod etiam signum est eius quod dictum est; scilicet quod virtus contrarietur utrique extremorum.
Deinde cum dicit: sic autem oppositis etc., ostendit quod maior est contrarietas vitiorum adinvicem, quam ad virtutem: et hoc duabus rationibus. Quarum prima est quia, quanto magis aliqua a se distant, tanto magis sunt contraria, quia contrarietas est quaedam distantia. Magis autem distant extrema ab invicem quam a medio: sicut magnum et parvum magis distant abinvicem quam ab aequali, quod est medium inter ea. Ergo vitia magis opponuntur adinvicem, quam ad virtutem. Est autem hic considerandum quod loquitur hic de oppositione virtutis ad vitia, non secundum rationem boni et mali, quia secundum hoc ambo vitia continerentur sub uno extremo; sed loquitur prout virtus secundum propriam speciem est in medio duorum vitiorum.
Secundam rationem ponit ibi adhuc ad medium quidem etc.. Quae talis est. Virtutis ad unum extremorum est aliqua similitudo: sicut inter fortitudinem et audaciam, et inter prodigalitatem et liberalitatem. Sed inter duo vitia extrema, est omnimoda dissimilitudo; ergo maxime contrariantur ad invicem, quia contrarietas est.
Deinde cum dicit: ad medium autem etc., ostendit quod virtuti unum extremorum magis contrariatur quam aliud. Et circa hoc duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo rationem assignat, ibi: propter duas autem causas etc.. Dicit ergo primo, quod in quibusdam magis contrariatur medio virtutis vitium quod est in defectu, in quibusdam autem magis vitium quod est in excessu. Sicut fortitudini non maxime contrariatur audacia, quae pertinet ad superabundantiam, sed timiditas quae pertinet ad defectum. E contrario autem temperantiae non maxime contrariatur insensibilitas ad quam pertinet indigentia et defectus, sed intemperantia ad quam pertinet superabundantia.
Deinde cum dicit propter duas autem causas etc., assignat duas rationes eius quod dixerat. Quarum una sumitur ex parte ipsius rei, idest ex ipsa natura virtutum et vitiorum. Dictum est enim supra quod est quaedam similitudo alterius extremi ad medium virtutis. Et ex hoc ipso quod unum extremorum est propinquius et similius medio virtutis quam aliud, sequitur quod non ipsum, quod est similius, sit magis contrarium virtuti, sed illud quod ei opponitur. Sicut si audacia est similior fortitudini et proximior, sequitur quod timiditas sit dissimilior, et per consequens magis contraria, quia illa quae sunt magis distantia a medio videntur ei esse magis contraria. Horum autem rationem oportet accipere ab ipsa natura passionum.
Contingit enim hoc quod hic dicitur in virtutibus moralibus quae sunt circa passiones, ad quas pertinet conservare bonum rationis contra motus passionum. Passio autem dupliciter corrumpere potest bonum rationis. Uno modo vehementia sui motus, impellendo ad plus faciendum quod ratio dictat, quod praecipue contingit in concupiscentiis delectationum et aliis passionibus quae pertinent ad prosecutionem appetitus. Unde virtus, quae est circa huiusmodi passiones, maxime intendit passiones tales reprimere. Et propter hoc, vitium quod est in defectu magis ei assimilatur; et quod est in superabundantia magis ei contrariatur, sicut patet de temperantia. Quaedam vero passiones corrumpunt bonum rationis retrahendo in minus ab eo quod est secundum rationem, sicut patet de timore et de aliis passionibus ad fugam pertinentibus. Unde virtus, quae est circa huiusmodi passiones, maxime intendit firmare animum in bono rationis contra defectum. Et propter hoc, vitium, quod est in defectu magis ei contrariatur, sicut patet circa fortitudinem.
Aliam autem rationem assignat ex parte nostra. Cum enim ad virtutem pertineat repellere vitia, intentio virtutis est ad illa vitia Potius repellenda ad quae maiorem etiam inclinationem habemus. Et ideo illa vitia ad quae sumus qualitercumque magis nati, ipsa sunt magis contraria virtuti. Sicut magis sumus nati ad prosequendum delectationes quam ad fugiendum eas, propter hoc facillime movemur ad intemperantiam, quae importat excessum delectationum. Sic igitur illa vitia magis dicimus esse contraria virtuti, quae magis nata sunt crescere in nobis, propter hoc quod naturaliter inclinamur ad ipsa. Et ideo intemperantia, ad quam pertinet superabundantia delectationum, magis est contraria temperantiae quam insensibilitas, ut dictum est.



Lectio 11

Quoniam quidem igitur etc.. Postquam Philosophus determinavit de virtute quid sit, hic ostendit quomodo aliquis possit virtutem acquirere: quia, sicut supra dictum est, finis huius doctrinae non est cognitio veritatis, sed ut boni efficiamur. Circa hoc autem duo facit. Primo ostendit quod difficile est hominem fieri virtuosum. Secundo ostendit qualiter ad hoc possit perveniri, ibi, propter quod oportet coniectantem medium etc.. Circa primum duo facit. Primo resumit ea quae dicta sunt. Et dicit quod sufficienter supra dictum est quod virtus moralis est medietas et qualiter sit medietas, quia scilicet non secundum rem, sed quoad nos: et quorum sit medietas: quia scilicet est medietas duarum malitiarum, quarum una se habet secundum superabundantiam, alia vero secundum defectum. Dictum est etiam quare virtus sit medietas; quia scilicet est coniectatrix medii, inquirendo scilicet et eligendo medium tam in passionibus quam in actionibus.
Secundo ibi: ideo et difficile est etc., concludit ex praeostensis, quod difficile est esse studiosum, idest virtuosum. Quia in omnibus hoc videmus quod accipere medium est difficile, declinare autem a medio est facile, sicut accipere medium in circulo non est cuiuslibet, sed scientis, scilicet geometrae, declinare autem a centro quilibet potest; ita etiam irasci qualitercumque quilibet potest et de facili, et similiter dare pecuniam et consumere eam, sed quod aliquis det cui oportet dare et quantum oportet et quando oportet et cuius gratia oportet et qualiter oportet, per quod intelligitur bene dare, non est cuiuslibet, nec est facile, sed propter suam difficultatem est rarum et est laudabile et virtuosum, inquantum est secundum rationem.
Deinde cum dicit propter quod oportet etc., ostendit modos quibus aliquis potest pertingere ad hoc quod fiat virtuosus. Et circa hoc duo facit: primo docet qualiter aliquis possit ad medium inventum pervenire. Secundo agit de ipsa inventione medii, ibi, difficile autem forsitan etc.. Circa primum ponit tria documenta. Quorum primum sumitur ex ipsa natura rei. Et dicit quod, quia fieri virtuosum et accipere medium est difficile. Propter hoc oportet eum qui coniectat medium, qui scilicet intendit ad medium pervenire, principaliter ad hoc intendere, ut recedat ab extremo quod magis contrariatur virtuti. Sicut si aliquis vult pervenire ad medium fortitudinis, debet principale studium adhibere ad hoc quod recedat a timiditate, quae magis opponitur fortitudini, quam audacia, ut dictum est.
Et ponit exemplum cuiusdam nautae vel poetae qui admonebat navigantes ut principaliter caverent maxima maris pericula quae sunt undae subvertentes navem et fumositates nebularum impedientes aspectum nautarum. Et hoc est quod dicit: extra fumum et undam custodi navem, quasi dicat: ita navem custodias ut sic praetereas fumositates et undas.
Et rationem praedicti documenti assignat dicens quod unum extremorum vitiorum, illud scilicet quod est magis contrarium virtuti, est maius peccatum; illud autem extremum quod est virtuti similius est minus peccatum. Et ideo, quia valde difficile est contingere medium virtutis, ideo debet homo niti ut saltem maiora pericula vitet, quae scilicet sunt magis virtuti contraria, sicut navigantes dicunt quod post primam navigationem in qua homo nihil periculi sustinet, secunda navigatio est, ut homo sumat minima periculorum. Et simile accidit circa vitam humanam eo modo quo dictum est, ut scilicet homo principaliter vitet vitia quae maxime contrariantur virtuti.
Secundum documentum ponit ibi tendere autem oportet etc.. Et sumitur ex parte nostra; quantum scilicet ad ea quae sunt propria unicuique. Et dicit quod oportet eum qui vult fieri virtuosus attendere quid sit illud ad quod magis appetitus eius natus est moveri: diversi enim ad diversa naturaliter magis inclinantur. Ad quid autem naturaliter unusquisque inclinetur, cognoscere potest ex delectatione et tristitia quae circa ipsum fit; quia unicuique est delectabile id quod est sibi conveniens secundum naturam.
Unde si aliquis in aliqua actione vel passione multum delectetur, signum est quod naturaliter inclinetur in illud. Homines autem vehementer tendunt ad ea ad quae naturaliter inclinantur. Et ideo de facili circa hoc homo transcendit medium. Et propter hoc oportet quod in contrarium nos attrahamus quantum possumus. Quia quando damus studium ad hoc quod multum recedamus a peccato, ad quod proni sumus, sic tandem vix perveniemus ad medium. Et ponit similitudinem de illis qui dirigunt ligna distorta; qui dum volunt ea dirigere, torquent in aliam partem et sic tandem reducuntur ad medium.
Et est considerandum quod haec via acquirendi virtutes est efficacissima; ut, scilicet homo nitatur ad contrarium eius ad quod inclinatur vel ex natura vel ex consuetudine; via tamen quam stoici posuerunt, est facilior, ut scilicet homo paulatim recedat ab his in quae inclinatur, ut tullius narrat in libro de tusculanis quaestionibus. Via etiam quam hic Aristoteles ponit, competit his qui vehementer desiderant recedere a vitiis et ad virtutem pervenire. Sed via stoicorum magis competit his qui habent debilem et tepidam voluntatem.
Tertium modum ponit ibi in omni autem maxime etc.. Et hoc etiam documentum sumitur ex parte nostra, non quidem secundum id quod est proprium unicuique, ut dictum est de secundo documento; sed secundum id quod est commune omnibus. Omnes enim naturaliter inclinantur ad delectationes. Et ideo dicit quod universaliter maxime debent tendentes in virtutem cavere sibi a delectabilibus et delectationibus. Propter hoc enim quod homo maxime inclinatur in delectationem, delectabilia apprehensa de facili movent appetitum. Et ideo dicit quod non de facili possumus diiudicare delectationem, immorando scilicet circa considerationem eius, quin appetitus accipiat eam, prosiliendo scilicet in concupiscentiam eius. Et ideo illud quod seniores plebis troianae patiebantur ad helenam, iudicantes scilicet eam esse abiciendam, hoc oportet nos pati ad delectationem, et in omnibus respectu delectationis dicere vocem illorum, ut scilicet, abiiciamus a nobis corporales delectationes. Et sic abiicientes delectationem minus peccabimus, quia concupiscentia delectationum ducit homines in plurima peccata.
Concludit ergo quod facientes ea quae in capitulo, id est summarie, dicta sunt, maxime poterunt adipisci medium virtutis.
Deinde cum dicit: difficile autem forsitan etc., ostendit qualiter sit determinandum medium virtutis. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit huius difficultatem; secundo ostendit quid sufficiat ad medii determinationem, ibi: sed qui quidem parum etc.. Tertio respondet tacitae quaestioni, ibi, hic autem usquequo etc.. Dicit ergo primo, quod hoc, scilicet invenire medium, est difficile et maxime considerando singulas circumstantias in singularibus operabilium. Quia non est facile determinare qualiter aliquid sit faciendum et respectu quorum et in qualibus rebus et quantum tempus sit determinandum. Et huius difficultatis signum ostendit; quia illos qui deficiunt, puta in irascendo, quandoque laudamus et dicimus mansuetos. Et quandoque laudamus illos qui magis aggravant puniendo vel resistendo, et vocamus illos viriles.
Deinde cum dicit: sed qui quidem etc., ostendit quid sufficiat ad medium virtutis. Et dicit, quod ille qui parum transgreditur ab eo quod bene fit secundum medium virtutis non vituperatur, neque si declinet ad maius neque si declinet ad minus, quia modicus recessus a medio virtutis latet propter difficultatem medii. Sed ille qui multum recedit, vituperatur, quia non latet.
Deinde cum dicit: hic autem usque quo etc., respondet cuidam tacitae quaestioni. Posset enim aliquis quaerere, quantus recessus a medio vituperatur et quantus non. Sed ipse respondens dicit quod non potest de facili determinari aliquo sermone usque ad quantum terminum, et quantum aliquis recedens a medio vituperetur. Sicut nec aliquid aliud sensibilium, quae magis sensu discernuntur quam ratione determinari possunt. Huiusmodi autem quae ad operationes virtutum pertinent, in singularibus consistunt. Et propter hoc eorum iudicium consistit in sensu, etsi non in exteriori, saltem in interiori, per quem aliquis bene aestimat de singularibus, ad quem pertinet iudicium prudentiae, ut infra dicetur in VI. Sed hoc tantum hic sufficit, ut ostendatur quod medius habitus in omnibus est laudabilis, sed quandoque oportet declinare ad superabundantiam, quandoque autem ad defectum; vel propter ipsam naturam virtutis, vel propter inclinationem nostram, ut ex supradictis patet. Et per hunc modum facile adipiscemur medium secundum quod aliquid bene fit. Et in hoc terminatur secundus liber.



LIBER 3


Lectio 1

Virtute itaque etc.. Postquam Philosophus determinavit de virtute in communi, hic determinat de quibusdam principiis actuum virtutis. Dixerat enim, definiens virtutem, quod virtus est habitus electivus, eo scilicet quod virtus per electionem operatur: et ideo nunc consequenter de electione determinat, et de voluntario et voluntate. Horum trium voluntarium commune est. Nam voluntarium dicitur, omne quod sponte fit. Electio autem est eorum quae sunt ad finem. Sed voluntas respicit ipsum finem. Dividitur ergo pars ista in partes duas. In prima determinat de tribus praedictis principiis virtuosorum actuum. In secunda parte comparat huiusmodi principia ad actus virtutum, ibi, existente utique voluntabili etc.. Circa primum tria facit. Primo determinat de voluntario et involuntario. Secundo determinat de electione, ibi, determinatis autem etc.. Tertio determinat de voluntate, ibi: voluntas autem quoniam quidem finis etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod ad praesentem doctrinam pertinet considerare de voluntario et involuntario; secundo determinat de eis, ibi: videntur autem involuntaria etc.. Circa primum ponit duas rationes.
Quarum prima sumitur ex eo quod est proprium praesenti considerationi, quae est de virtutibus. Et concludit ex praemissis, quod virtus moralis, de qua nunc agitur, est circa passiones et operationes; ita scilicet quod in his quae sunt voluntaria circa operationes et passiones, fiunt laudes, cum aliquis operatur secundum virtutem, et vituperia quando aliquis operatur contra virtutem; quando autem aliquis involuntarie operatur, si quidem id quod est secundum virtutem, non meretur laudem: si autem contra virtutem, meretur veniam ex eo, quod involuntarie agit, ut scilicet minus vituperetur. Quandoque autem meretur misericordiam, ut scilicet totaliter a vituperio reddatur immunis.
Vel possunt distingui venia et misericordia ut dicatur venia, quando diminuitur seu totaliter dimittitur vituperium seu poena ex iudicio rationis, misericordia autem quando hoc fit ex passione. Laus autem et vituperium proprie debentur virtuti et vitio. Et ideo voluntarium et involuntarium, secundum quae diversificatur ratio laudis et vituperii debent determinari ab his qui intendunt de virtute considerare.
Secundam rationem ponit ibi utile autem et legislatoribus etc.. Quae sumitur ex consideratione politica, ad quam praesens consideratio ordinatur. Et dicit, quod utile est legislatoribus, quod considerent voluntarium et involuntarium ad hoc quod statuant honores bene agentibus, vel poenas peccantibus, in quibus diversitatem facit voluntarii et involuntarii differentia.
Deinde cum dicit: videntur autem involuntaria etc., determinat de voluntario et involuntario. Et primo de involuntario. Secundo de voluntario, ibi, existente autem involuntario etc. Et ratio ordinis est, quia involuntarium ex simplici causa procedit, puta ex sola ignorantia vel ex sola violentia; sed ad voluntarium oportet plura concurrere. Circa primum tria facit. Primo dividit involuntarium. Secundo determinat de uno membro divisionis, ibi, violentum autem est etc.. Tertio determinat de alio, ibi, quod autem propter ignorantiam etc.. Dicit ergo primo quod involuntaria videntur aliqua esse dupliciter: scilicet vel illa quae fiunt per violentiam, vel illa quae fiunt propter ignorantiam. Et ratio huius divisionis est, quia involuntarium est privatio voluntarii. Voluntarium autem importat motum appetitivae virtutis, qui praesupponit cognitionem apprehensivae virtutis, eo quod bonum apprehensum movet appetitivam virtutem; dupliciter igitur aliquid est involuntarium. Uno modo per hoc quod excluditur ipse motus appetitivae virtutis. Et hoc est involuntarium per violentiam. Alio modo quia excluditur cognitio virtutis apprehensivae. Et hoc est involuntarium per ignorantiam.
Deinde cum dicit: violentum autem est etc., determinat de involuntario per violentiam. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quid sit violentum. Secundo excludit circa hoc errorem, ibi, si quis autem delectabilia etc.. Circa primum tria facit. Primo ostendit quid sit simpliciter violentum. Secundo quid sit violentum secundum quid ibi, quaecumque autem propter timorem etc.; tertio epilogat, ibi: qualia utique dicendum etc.. Dicit ergo primo, quod violentum est cuius principium est extra. Dictum est enim quod violentia excludit motum appetitivum. Unde, cum appetitus sit principium intrinsecum, consequens est quod violentum sit a principio extrinseco; sed quia ipse etiam appetitus moveri potest ab aliquo extrinseco, non omne cuius principium est extra est violentum, sed solum quod ita est a principio extrinseco, quod appetitus interior non concurrit in idem. Et hoc est quod dicit quod oportet tale esse violentum in quo nihil conferat, scilicet per proprium appetitum, homo qui et dicitur operans, in quantum facit aliquid per violentiam, et dicitur patiens inquantum violentiam patitur. Et ponit exemplum: puta si spiritus, idest ventus, per suam violentiam impulerit rem aliquam ad aliquem locum, vel si homines dominium et potestatem habentes asportaverunt aliquem contra eius voluntatem.
Deinde cum dicit quaecumque autem etc., ostendit quid sit violentum secundum quid. Et circa hoc tria facit: primo movet dubitationem; secundo solvit, ibi, mixtae quidem igitur sunt etc.. Tertio solutionem manifestat, ibi, in operationibus autem etc.. Dicit ergo primo, quod quaedam sunt, quae aliquis operatur propter timorem maiorum malorum, quae scilicet timet incurrere; vel propter bonum aliquod, quod scilicet timet amittere. Puta si aliquis tyrannus habens in suo dominio et potestate parentes et filios alicuius, praecipiat ei quod aliquid turpe operetur tali condicione ut, si ipse operetur illud turpe, conserventur filii et parentes eius in vita, si autem non operetur, occidantur.
Est ergo dubitatio utrum illa quae ex tali timore fiunt, sint dicenda voluntaria, vel Potius involuntaria. Et ponit aliud exemplum de his qui in tempestatibus maritimis existentes eiciunt res suas in mari, quod quidem simpliciter loquendo nullus facit voluntarius. Sed ad hoc quod ipse et illi qui cum eo sunt salventur, faciunt hoc omnes qui habent intellectum bene dispositum.
Deinde cum dicit: mixtae quidem igitur etc., solvit praemissam dubitationem, concludens ex eo quod dictum est, quod praedictae operationes, quae ex timore fiunt, sunt mixtae, idest habentes aliquid de utroque; de involuntario quidem inquantum nullus vult simpliciter res suas in mare proiicere; de voluntario autem, inquantum quilibet sapiens hoc vult pro salute suae personae et aliorum. Sed tamen magis accedunt ad voluntarias operationes quam ad involuntarias. Cuius ratio est quia hoc quod est proiicere res in mare, vel quicquid est aliud huiusmodi potest dupliciter considerari: uno modo absolute et in universali, et sic est involuntarium. Alio modo secundum particulares circumstantias quae occurrunt in tempore in quo hoc est agendum, et secundum hoc est voluntarium. Quia vero actus sunt circa singularia, magis est iudicanda conditio actus secundum considerationes singularium quam secundum considerationem universalem. Et hoc est quod dicit quod praedictae operationes ex timore factae sunt voluntariae tunc quando sunt operatae, idest consideratis omnibus singularibus circumstantiis quae pro tempore illo occurrunt, et secundum hoc singulare tempus est finis et complementum operationis.
Et ideo dicendum est proprie aliquid voluntarium et involuntarium secundum considerationem temporis, quando aliquis operatur. Manifestum est autem quod tunc operatur volens. Quod patet ex hoc quod in talibus operationibus principium movendi organicas partes, idest applicandi membra corporis ad operandum, est in ipso homine. Aliter autem esset si ipsemet non moveret membra, sed ab aliquo potentiori moverentur. Ea autem quae fiunt ex principio intrinseco sunt in potestate hominis, ut ea operetur vel non operetur, quod pertinet ad rationem voluntarii. Unde manifestum est quod tales operationes proprie et vere sunt voluntariae. Sed tamen simpliciter, idest in universali considerando eas, sunt involuntariae, quia nullus quantum est in se eligeret operari aliquid talium nisi propter timorem, ut dictum est.



Lectio 2

In operationibus autem etc.. Postquam Philosophus solvit dubitationem motam circa ea quae fiunt propter metum, ostendens huiusmodi operationes magis esse voluntarias, hic solutionem manifestat per hoc quod laus et vituperium, honor et poena debentur huiusmodi operationibus, quae tamen non debentur nisi operationibus voluntariis. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit qualiter huiusmodi operationibus debeatur laus et vituperium, honor vel poena; secundo manifestat difficultatem circa hoc imminentem, ibi: est autem difficile etc.. Circa primum ponit tres gradus talium operationum quae fiunt per metum quantum ad hoc quod mereantur laudem vel vituperium.
Et quantum ad primum dicit quod in talibus operationibus quas dixit esse mixtas ex voluntario et involuntario, quandoque aliqui laudantur ex eo quod sustinent aliquod turpe, non quidem peccatum, sed ignominiam aliquam, vel etiam aliquod triste, idest aliquod afflictivum, propter hoc quod perseverent in aliquibus magnis et bonis, puta in aliquibus virtuosis actibus. Quando autem accidit e converso, vituperantur, quia proprium pravi hominis esse videtur, ut sustineat turpissima, idest aliquas magnas confusiones pro nullo vel modico bono. Nullus enim sustinet aliquod malum pro conservatione alicuius boni, nisi illud bonum praeponderet in corde suo illis bonis quibus opponuntur mala quae sustinet; pertinet autem ad inordinationem appetitus quod aliquis parva bona praeeligat magnis, quae tolluntur per magna mala. Et ideo dicit hoc esse pravi hominis, qui habet appetitum inordinatum.
Secundum gradum ponit ibi in aliquibus autem etc.. Et dicit quod in quibusdam operationibus propter metum factis non meretur aliquis laudem, sed solum conceditur venia, ut scilicet aliquis inde non multum vituperetur, quando scilicet aliquis operatur quaedam quae non oportet, puta aliqua non decentia ad statum suum, cum tamen non sint multum gravia, propter timorem aliquorum malorum, quorum sustinentia excedit humanam naturam, et quae nullus posset sustinere, praecipue propter hanc causam, puta si alicui immineret sustinere ignis adustionem, nisi diceret aliquod iocosum mendacium. Vel nisi aliqua vilia et abiecta opera faceret quae non decerent eius dignitatem.
Tertium gradum ponit ibi: quaedam autem fortassis etc.. Et dicit quod quaedam operationes sunt adeo malae quod ad eas faciendas nulla sufficiens coactio adhiberi potest, sed magis debet homo sustinere mortem patiendo durissima tormenta, quam talia operari, sicut beatus laurentius sustinuit adustionem craticulae ne idolis immolaret. Et hoc ideo Philosophus dicit, vel quia morienti propter virtutem remanet post mortem gloria, vel quia fortiter persistere in bono virtutis est tantum bonum ut ei aequiparari non possit diuturnitas vitae, quam homo moriendo perdit. Et ideo dicit quod alcmaeona, idest carmina de alcmaeone facta ab euripide poeta, videntur esse derisoria, in quibus narratur quod alcmaeon coactus fuit matrem occidere ex praecepto patris sui, qui hoc sibi praeceperat in bello thebano moriens, ad quod ierat ex uxoris consilio.
Deinde cum dicit: est autem difficile etc., ponit duas difficultates quae imminent circa praedictas operationes. Quarum prima pertinet ad iudicium rationis. Et dicit quod quandoque difficile est iudicare quid sit eligendum pro hoc quod aliquis evitet aliquod malum, et quid mali sit sustinendum pro hoc quod aliquis non deficiat ab aliquo bono.
Secunda difficultas pertinet ad immutabilitatem affectus. Quam ponit ibi, adhuc autem etc.. Et dicit quod adhuc difficilius est immorari perseveranter in his quae homo cognoscit per iudicium rationis, quam recte iudicare. Et assignat rationem difficultatis dicens quod, sicut plurimum contingit, illa quae expectantur, id est quae timentur, sunt tristia, idest afflictiva vel dolorosa, illa autem ad quae homines coguntur per horum timorem sunt turpia. Difficile est autem quod affectus hominis ex timore doloris non moveatur, et tamen quia illa ad quae aliquis per huiusmodi cogitur sunt turpia, consequens est quod circa eos qui coguntur ad huiusmodi turpia agenda per timores tristium, fiant vituperia; circa eos autem qui ad hoc cogi non possunt, fiant laudes.
Deinde cum dicit: qualia utique etc., epilogat quae dicta sunt ut quorundam rationem assignet. Et primo resumit quaestionem principalem, scilicet qualia sint dicenda violenta. Secundo resumit responsionem quantum ad ea quae sunt absolute violenta, et dicit quod simpliciter, id est absolute, violenta sunt quorum causa est exterius, ita quod ille qui operatur propter violentiam nihil ad hoc conferat. Tertio resumit de operationibus mixtis. Et dicit quod illa quae secundum seipsa, idest absolute et universaliter considerata, sunt involuntaria, efficiuntur voluntaria secundum certum tempus et propter certos eventus. Horum autem quamvis secundum se sint involuntaria, principium tamen est in operante, et ideo dicenda sunt voluntaria secundum hoc tempus et pro istis causis; et sic patet quod magis assimulantur voluntariis quam involuntariis, quia sunt voluntaria consideratis singularibus in quibus operationes consistunt.
Quarto resumit quod dixerat de difficultate in talibus contingente. Et dicit quod non est facile tradere qualia oporteat pro qualibus eligere. Et rationem assignat ex hoc quod multae differentiae sunt in singularibus. Et ideo iudicium de eis non potest sub certa regula comprehendi, sed relinquitur existimationi prudentis.
Deinde cum dicit: si quis autem delectabilia etc., excludit errorem quorumdam de his quae per violentiam fiunt. Quia enim homo est id quod est secundum rationem, visum est quibusdam quod illud solum homo per se et quasi voluntarie faceret quod facit secundum rationem; quandoque autem contingit quod homo contra rationem operatur, vel propter concupiscentiam alicuius delectationis facit, vel propter cupiditatem alicuius exterioris boni; et ideo dicebant quod delectabilia et exteriora bona, puta divitiae, sunt violenta effective, inquantum scilicet, cum sint quaedam extrinseca, cogunt hominem ad agendum contra rationem. Sed hoc ipse improbat quinque rationibus,
Quarum prima talis est. Si exteriora inquantum sunt delectabilia et videntur bona violentiam inferunt, sequetur quod omnia quae nos agimus sint violenta et nihil in rebus humanis et nihil sit voluntarium: quia omnes homines quaecumque operantur, operantur gratia horum, id est propter aliquod delectabile vel propter aliquod quocumque modo bonum. Hoc autem est inconveniens. Ergo et primum.
Secundam rationem ponit ibi et qui quidem etc.. Quae talis est. Omnes qui operantur ex violentia et involuntarii operantur cum tristitia. Unde et in V metaphysicae dicitur quod necessitas est contristans, quia contrariatur voluntati. Sed illi qui operantur propter aliquod bonum seu propter aliquod delectabile adipiscendum, operantur cum delectatione. Non ergo operantur per violentiam et nolentes.
Tertiam rationem ponit ibi ridiculum autem etc.. Et dicit quod ridiculum est causari, idest incusare, exteriora bona et non incusare se ipsum ex eo quod reddit se venabilem, idest permittit se superari, a talibus appetibilibus; non enim voluntas nostra ex necessitate movetur a talibus appetibilibus, sed potest eis inhaerere vel non inhaerere, eo quod nihil eorum habet rationem universalis et perfecti boni, sicut felicitas, quam omnes ex necessitate volumus.
Quartam rationem ponit ibi et bonorum quidem se ipsum etc.. Et dicit quod ridiculum est, quod aliquis dicat se ipsum esse causam bonorum, id est virtuosarum operationum, et quod delectabilia sint causa turpium operationum in quantum alliciunt concupiscentiam. Ideo autem hoc dicit esse ridiculum, quia contrariae operationes reducuntur in eamdem potentiam rationalem, sicut in causam. Et ideo oportet quod sicut ratio secundum seipsam agens est causa virtuosae operationis, ita etiam sit causa vitiosae operationis sequendo passiones.
Quintam rationem ponit ibi videtur utique violentum etc.. Et dicit, quod violentum est cuius principium est extra ita quod ille qui patitur vim nihil conferat ad actionem. Sed ille qui agit propter bona exteriora confert aliquid ad actionem. Ergo, quamvis principium inclinans eius voluntatem sit extra, non tamen eius operatio est violenta: neque simpliciter, quia aliquid confert ad operationem; neque per aliquam mixtionem, quia in operationibus mixtis, non redditur aliquid simpliciter voluntarium, sicut accidit hic. Et ideo ibi operatur homo cum tristitia, hic autem cum delectatione, ut dictum est.



Sententia Libri Ethicorum Lib.2 Lec.9