Sententia Libri Ethicorum Lib.4 Lec.1


Lectio 2

Quae autem secundum virtutem (et) operationes etc.. Postquam Philosophus ostendit quis sit praecipuus actus liberalitatis, hic ostendit qualis debeat esse. Et primo ostendit qualis sit praecipuus actus eius. Secundo quales sint actus eius secundarii, ibi: neque accipiet etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit qualis debeat esse liberalitatis datio quae est praecipuus actus eius. Secundo ostendit quod aliae dationes non pertinent ad liberalitatem, ibi: qui autem dat quibus non oportet etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod datio liberalis debeat debitis circumstantiis esse vestita, quia scilicet omnes operationes quae sunt secundum virtutem debent esse bonae, id est rectificatae a ratione secundum debitas circumstantias, et ulterius ordinatae per intentionem ad bonum finem. Cum igitur datio sit praecipuus actus liberalitatis, consequens est quod liberalis det propter bonum finem, et quod recte, id est secundum regulam rationis; inquantum scilicet dat quibus oportet et quando oportet et quaecumque aliae debitae circumstantiae consequuntur ad rectam dationem.
Secundo ibi: et haec delectabiliter etc., ostendit quod datio liberalis debet esse delectabilis. Et hoc est quod dicit quod liberalis dat delectabiliter, vel saltem sine tristitia. Ita enim est in omni virtute, ut ex supradictis patet, quod actus virtuosus, vel est delectabilis, vel saltem est sine tristitia; vel si oporteat aliquam tristitiam admisceri, minimum habebit per comparationem ad alios homines, sicut supra dictum est de forti quod, si non multum delectetur in suo actu, tamen non tristatur, vel saltem minus tristatur inter omnes qui huiusmodi pericula subeunt.
Deinde cum dicit: qui autem dat quibus non oportet etc., ostendit quod aliae dationes non pertinent ad liberalem. Et primo de dationibus quibus desunt debitae circumstantiae. Et dicit quod ille qui dat quibus non oportet, vel non propter honestatem, sed propter aliquam aliam causam licitam vel illicitam, non dicitur liberalis. Sed alio nomine nominatur secundum differentiam finis propter quem dat, ex quo moralia speciem et nomen sortiuntur.
Secundo ibi: neque qui triste etc., ostendit idem de dationibus quae sunt cum tristitia. Et dicit quod neque illi qui cum tristitia dant sunt liberales, quia ex hoc ipso quod tristantur in dando, videtur quod magis eligerent pecunias quam operationem virtuosam honestae dationis. Quod non pertinet ad liberalem.
Deinde cum dicit: neque accipiet etc., ostendit quales sint operationes liberalitatis sicut acceptio et alia huiusmodi. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quid vitet liberalis in accipiendo. Secundo ostendit quid observet, ibi, unde autem oportet etc.. Circa primum duo ponit. Quorum primum est, quod liberalis non accipit unde non oportet. Sic enim accipere non videtur competere homini, qui non appretiatur pecunias. Secundum est, quod liberalis non est promptus ad petendum. Sicut enim in naturalibus, quod est multum activum est parum passivum, ut ignis, ita etiam in moralibus liberalis, qui est promptus ad benefaciendum donando, non de facili vult beneficia ab alio recipere, quod est bene pati.
Deinde cum dicit: unde autem oportet etc., ostendit quid observet liberalis in accipiendo vel retinendo; et ponit tria. Quorum primum est, quod liberalis accipit unde oportet, scilicet a propriis possessionibus vel ab aliis huiusmodi, non quia quaerit pecuniam quasi per se bonum, sed quasi necessarium ad dandum. Secundum est, quod liberalis non negligit procurationem bonorum propriorum, quia vult habere unde sufficiat ad dandum aliis. Tertium est, quod liberalis non dat quibuscumque, sed retinet ad hoc quod possit dare quibus oportet, et loco et tempore debito.
Deinde cum dicit: liberalis autem etc., ponit quatuor proprietates liberalitatis. Quarum prima est, quod ad liberalem pertinet, ut vehementer superabundet in datione, non quidem sic quod superabundet a ratione recta, sed ita quod datio in ipso superabundet retentioni. Quia minus sibi relinquit, quam aliis det. Paucis enim in seipso contentus est; sed dum vult multis providere oportet, quod pluribus largiatur. Non enim pertinet ad liberalem quod sibi soli intendat.
Secundam proprietatem ponit ibi: secundum substantiam autem etc.. Et dicit quod liberalitas commendatur secundum proportionem substantiae, idest divitiarum. Non enim datio iudicatur liberalis ex multitudine donorum sed ex habitu, idest ex facultate et voluntate dantis, qui scilicet dat secundum modum suarum divitiarum. Unde nihil prohibet, quod aliquis, qui minora dat, liberalior iudicetur, si a minoribus divitiis det.
Tertiam proprietatem ponit ibi: liberaliores autem etc.. Et dicit quod illi qui suscipiunt divitias a parentibus sunt magis liberales quam illi qui proprio labore eas acquirunt. Et huius assignat duas rationes. Quarum prima est, quod illi qui suscipiunt divitias a parentibus, nunquam fuerunt experti indigentiam; unde non timent eam et propter hoc non timent expendere, sicut illi qui aliquando experti sunt paupertatem. Secunda ratio est, quia naturale est quod omnes diligant sua opera, sicut parentes diligunt suos filios, et poetae sua poemata. Illi autem qui acquirunt proprio labore divitias, reputant eas quasi sua opera. Unde magis volunt eas conservare.
Quartam proprietatem ponit ibi: ditari autem non facile etc.. Et circa hoc tria facit. Primo ponit proprietatem. Et dicit quod non est facile quod ditetur homo liberalis, quum non de facili accipiat, neque multum custodiat divitias; sed magis a se emittit eas dando et expendendo et non appretiatur divitias propter ipsas, sed solum propter dationem.
Secundo ibi: propter quod etc., manifestat quod dixerat per quoddam signum. Quia enim liberales non de facili sunt divites, homines vulgares accusant fortunam, cui attribuunt divitias, quod non sunt divites illi qui maxime essent digni, scilicet liberales, qui aliis largiuntur. Sed ipse dicit, quod hoc non irrationabiliter accidit: quia non est possibile, quod homo habeat pecunias, qui non multum curat habere; sicut etiam non est possibile, quod aliquid aliud habeatur, de quo homo non curat.
Tertio ibi: non tamen dabit etc., excludit falsam opinionem. Non enim propter hoc dictum est quod non curet divitias, quia det quibus non oportet, vel quando non oportet, vel indebite secundum quamcumque aliam circumstantiam. Tum quia talis operatio non esset liberalis: tum quia per hoc impediretur ab operatione liberali, dum inutiliter consumens non haberet quod oportune consumeret. Sicut enim dictum est, liberalis dicitur, qui expendit secundum proportionem propriae substantiae, et in ea quae oportet.



Lectio 3

Qui autem superabundat etc.. Postquam Philosophus determinavit de liberali, hic determinat de prodigo. Et primo determinat de eo, qui est totaliter prodigus. Secundo de eo qui est partim prodigus et partim illiberalis, ibi: sed multi prodigorum, etc.. Circa primum duo facit. Primo determinat de eo prodigo absolute; secundo comparat prodigum illiberali, ibi: dictum est autem a nobis, etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit respectu cuius prodigus superabundet. Secundo ostendit qualis sit prodigi actus, ibi, liberalitate utique etc.. Dicit ergo primo, quod cum dicatur aliquis liberalis ex hoc quod expendit secundum proportionem suae substantiae; prodigus dicitur, qui superabundat proportionem suae substantiae expendendo vel dando. Et ex hoc concludit, quod tyranni, qui habent indeficientem divitiarum abundantiam, utpote omnia quae sunt communia sibi usurpantes, non dicuntur prodigi, quia multitudine eorum quae possident, non videtur esse facile quod in dando et expendendo superabundent proportionem propriarum divitiarum.
Deinde cum dicit: liberalitate utique etc., manifestat qualis sit actus prodigi. Et quia opposita ex invicem manifestantur, primo resumit ea quae dicta sunt de actu liberalis. Secundo ostendit qualis sit actus prodigi, ibi, prodigus autem, etc.. Circa primum duo facit. Primo resumit qualiter liberalis se habeat circa ea quae principaliter ad eum pertinent, scilicet circa dationem et delectationem dationis. Secundo qualiter se habeat in his circa quae est secundario liberalitas, ibi: et accipiet unde oportet etc.. Dicit ergo primo, quod cum liberalitas sit quaedam medietas circa dationem et acceptionem pecuniarum, liberalis emittit pecunias dando et expendendo, et hoc secundum rationem rectam, in quae oportet et quaecumque alia oportet in huiusmodi observare, per quod differt liberalis a prodigo; et hoc facit tam in parvis quam in magnis: per quod differt liberalis a magnifico, qui est tantummodo circa magna, ut infra dicetur. Et hoc facit delectabiliter: per quod differt ab illiberali, qui in emissione pecuniarum contristatur.
Deinde cum dicit: et accipiet unde oportet etc., resumit quomodo liberalis se habeat circa ea quae secundario ad liberalitatem pertinent. Et primo quomodo se habeat circa acceptionem. Secundo quomodo se habeat circa tristitiam, ibi: si autem praeter optimum et bene etc.. Dicit ergo primo, quod liberalis accipit unde oportet, et observat quaecumque oportet in accipiendo observari. Cum enim liberalitatis virtus medium teneat circa utrumque, scilicet acceptionem et dationem, liberalis utrumque faciet sicut oportet, quia ad decentem dationem sequitur quod sit decens acceptio. Sed si acceptio non sit decens, contraria est decenti dationi, quia ex contrariis causis procedunt. Decens enim datio procedit ex hoc, quod homo praefert bonum rationis cupiditati pecuniae. Sed indecens acceptio provenit ex hoc quod homo cupiditatem pecuniae praeponit bono rationis. Et quia ea quae seinvicem consequuntur simul fiunt in eodem, quae vero sunt contraria simul esse non possunt: inde est quod decens datio et decens acceptio, quae seinvicem consequuntur, simul adunantur in liberali. Sed indecens acceptio non simul invenitur in eo cum decenti acceptione, cui contrariatur.
Deinde cum dicit: si autem praeter optimum etc., ostendit quomodo se habeat liberalis circa tristitiam, quae est de amissione pecuniae. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quomodo tristetur de inordinata datione. Et dicit quod si contingat ipsum aliquid de suis divitiis consumere praeter ordinem ad finem optimum et praeter hoc quod bene se habeat in dando secundum debitas circumstantias, de hoc tristatur, sicut et quilibet virtuosus tristatur si contingat ipsum aliquid facere quod sit contra virtutem, et tamen circa ipsam tristitiam modum rationis observat, ut scilicet tristitia sit moderata et secundum quod oportet. Quia ad virtutem pertinet, ut aliquis delectetur et tristetur in quibus oportet et secundum quod oportet.
Secundo ibi: sed etiam bene communicativus etc., ostendit quomodo tristetur circa ablationem pecuniarum. Et dicit, quod liberalis est bene communicativus in pecuniis, idest promptus ad hoc, quod pecunias suas quasi communes cum aliis habeat. Potest enim absque tristitia sustinere, quod aliquis ei in pecuniis iniurietur, eo quod non multum pecunias appretiatur.
Tertio ibi: et magis gravatus etc., ostendit qualiter tristetur circa indebitam retentionem pecuniae. Et dicit quod magis gravatur, idest tristatur, si non consumit dando vel expendendo, quam tristetur, si consumat aliquid quod non oportebat consumere; et hoc ideo, quia magis ad ipsum pertinet dare quam accipere vel conservare, quamvis hoc non placeret simonidi idest cuidam poetae, qui contrarium fieri oportere dicebat.
Deinde cum dicit: prodigus autem etc., ostendit ex praemissis qualis sit actus prodigi. Et dicit quod in omnibus praedictis prodigus peccat, idest non solum in dando et accipiendo, sed etiam in delectando et tristando; quia neque delectatur neque tristatur in quibus oportet et secundum quod oportet. Et hoc erit magis manifestum in sequentibus.
Deinde cum dicit: dictum est autem a nobis etc., comparat prodigalitatem illiberalitati. Et primo quantum ad oppositionem. Secundo quantum ad quantitatem peccati, ibi, quae quidem igitur etc.. Dicit ergo primo dictum esse supra quod prodigalitas et illiberalitas se habent secundum superabundantiam et defectum in duobus, scilicet in datione et acceptione, et hoc ideo quia expensae, quae etiam ad liberalitatem pertinent, sub datione comprehenduntur. Contrarie autem in his superabundat et deficit prodigus et illiberalis. Prodigus enim superabundat in dando, et in hoc quod non accipiat. Illiberalis autem e contrario deficit in dando, et superabundat in accipiendo; nisi forte in parvis, quae illiberalis dat et non curat accipere.



Lectio 4

Quae quidem igitur prodigalitatis etc.. Postquam Philosophus ostendit oppositionem prodigalitatis ad illiberalitatem, hic ostendit quod illiberalitas excedit in gravitate peccati. Et hoc tribus rationibus. Quarum prima sumitur ex mutabilitate prodigalitatis, quia non de facili augetur, sed de facili removetur. Unde dicit, quod ea quae pertinent ad prodigalitatem non multum possunt augeri simul, ut scilicet aliquis nullo modo accipiat et superflue omnibus det, eo quod substantia, idest divitiae, velociter deserit eos qui dant indiscrete, quasi quidam ydiotae et irrationabiles, et tales videntur esse prodigi. Et quia vitium, quod non multum augetur, sed de facili curatur, est minus grave, inde est, quod prodigus non modicum est melior, idest minus malus illiberali.
Prodigus enim de facili sanabilis est a suo vitio ex duobus. Uno quidem modo ab aetate, quia, quantum aliquis magis accedit ad senectutem, fit magis pronus ad retinendum, et ad non dandum. Quia enim divitiae appetuntur, ut per eas humanis defectibus subveniatur, consequens est ut, quanto aliquis maiores sentit defectus, tanto pronior sit ad retinendum, et ad non dandum. Secundo propter paupertatem, quae consequitur ex superflua prodigi datione. Paupertas autem impedit prodigalitatem tum propter impossibilitatem dandi, tum propter experientiam defectus.
Secundam rationem ponit ibi, et ad medium potest venire etc.. Quae sumitur ex similitudine eius ad liberalitatem. Unde dicit, quod prodigus de facili potest reduci ad medium virtutis propter convenientiam quam habet cum liberali. Habet enim prodigus ea quae habet liberalis, quia scilicet libenter dat, et non de facili accipit. Differt autem a liberali, quia neutrum horum facit secundum quod oportet, et bene, idest secundum rationem rectam. Et ideo si perducatur ad hoc quod faciat praedicta secundum quod oportet, sive per assuetudinem, sive per quamcumque aliam transmutationem, puta aetatis vel fortunae, erit liberalis, ut scilicet det quibus oportet, et non accipiat unde non oportet.
Et ex hoc concludit, quod prodigus non videtur esse pravus secundum id quod pertinet proprie ad virtutem moralem, quae respicit directe appetitivam potentiam. Non enim pertinet ad malum sive corruptum appetitum, neque ad defectum virilis animi, quod aliquis superabundet in dando et in non accipiendo, sed hoc videtur pertinere ad insipientiam quamdam. Et sic videtur, quod prodigalitas non tam pertineat ad malitiam moralem, quae respicit pronitatem appetitus ad malum, quam secundum rationis defectum.
Tertio ibi: secundum hunc autem modum etc., ponit tertiam rationem, quae sumitur ex effectu prodigalitatis. Unde dicit, quod prodigum esse multo meliorem illiberali, non solum apparet propter praedictas duas rationes, sed etiam propter hanc tertiam, quoniam prodigus multis prodest per suam dationem, licet sibi noceat inordinate dando. Sed illiberalis nulli prodest, in quantum deficit in dando, nec etiam prodest sibiipsi inquantum deficit in expendendo.
Deinde cum dicit: sed multi prodigorum etc., determinat de eo qui est commixtus ex prodigo et illiberali. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo aliqui prodigi aliquid illiberalitatis habent. Secundo infert quasdam conclusiones ex dictis, ibi, propter quod intemperati etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo quidam prodigi male se habent in accipiendo. Secundo quomodo male se habent in dando, ibi, propter quod neque liberales etc.. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit: et dicit quod multi qui sunt prodigi secundum superfluam dationem, sunt etiam secundum aliquid illiberales, inquantum accipiunt unde non oportet.
Secundo ibi: acceptivi autem etc., assignat duas rationes. Quarum prima assignat duas rationes. Quarum prima talis est. Quia tales proni sunt ad accipiendum propter hoc quod volunt consumere sua superflue dando et expendendo, et de facili consumunt; quia ea quae habent, cito eos deserunt. Unde ad hoc quod implere possint voluntatem suam circa superfluas dationes et expensas, coguntur aliunde inordinate acquirere quae non habent.
Secunda ratio est, quia magis dant ex quadam concupiscentia dandi, quam ex ratione recta, quasi intendentes ad aliquod bonum: unde volunt quidem dare; sed qualiter, aut unde dent, nihil apud eos differt, et ideo, quia nullam curam habent de bono, indifferenter undecumque accipiunt.
Deinde cum dicit propter quod neque liberales etc., ostendit quomodo deficiant circa dationes. Et dicit quod quia nullam curam habent de bono, ideo dationes eorum non sunt liberales quia neque sunt bonae neque propter bonum neque modum debitum habent. Sed quandoque divites faciunt malos homines quos oporteret pauperes esse, quia, dum divitiis male utuntur, et sibi et aliis sunt nocivi. Et tamen hominibus, qui habent mores moderatos secundum virtutem nihil darent, in quo deficiunt in dando. Sed multa dant adulatoribus, vel aliis hominibus, qui eos qualitercumque delectant; puta hystrionibus, vel lenonibus; in quo superabundant in dando.
Deinde cum dicit propter quod intemperati etc., inducit duas conclusiones ex praemissis. Quarum prima est, quod propter praemissa multi prodigorum sunt intemperati. Et hoc apparet ex duobus. Primo quidem, quia cum sint faciles ad consumendum sua, de facili etiam consumunt in intemperantias, puta in cibos, et venerea, a quibus multi retrahuntur timore expensarum. Secundo, quia cum non ordinent vitam suam ad bonum honestum, consequens est, quod declinent ad voluptates. Haec enim duo sunt propter se appetibilia. Honestum quidem secundum appetitum rationalem. Delectabile autem secundum appetitum sensitivum; utile autem refertur ad utrumque horum.
Secundam conclusionem ponit ibi prodigus quidem igitur etc.. Et dicit quod ex praemissis patet, quod prodigus si non potest induci ad virtutem, transit in praedicta vitia. Si autem potiatur studio, scilicet virtutis, perveniet de facili ad medium et ut det et abstineat ab accipiendo secundum quod oportet, ut supra dictum est.



Lectio 5

Illiberalitas autem insanabilis est etc.. Postquam Philosophus determinavit de prodigalitate, hic determinat de illiberalitate. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quamdam conditionem illiberalitatis. Secundo distinguit illiberalitatis modos seu species, ibi: extendit autem in multum etc.; tertio comparat illiberalitatem ad suum oppositum, ibi, congrue utique illiberalitati etc.. Dicit ergo primo quod vitium illiberalitatis est insanabile. Et huius assignat duas rationes. Quarum prima est quia vita humana et etiam res mundanae, ut plurimum tendunt in defectum; manifestum est autem ex experimento quod et senectus et quaelibet alia impotentia vel defectus facit homines illiberales, quia videtur homini quod pluribus indigeat. Et ideo magis cupit res exteriores quibus humanae indigentiae subvenitur.
Secunda ratio est, quia illud ad quod homo naturaliter inclinatur, non de facili removetur ab eo. Magis autem inclinatur homo ad illiberalitatem, quam ad prodigalitatem. Cuius signum est, quod plures inveniuntur amatores et conservatores pecuniarum, quam datores, id autem quod naturaliter est in pluribus invenitur. In tantum autem natura inclinat ad amorem divitiarum, inquantum per eas vita hominis conservatur.
Deinde cum dicit: extendit autem in multum etc., distinguit modos seu species illiberalitatis. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit, quod illiberalitas attenditur secundum duo; scilicet secundum superfluum in accipiendo et secundum defectum in dando. Secundo ponit species, quae accipiuntur secundum defectum in dando, ibi, qui quidem enim in talibus etc.. Tertio ponit species, quae accipiuntur secundum superfluam acceptionem, ibi: hi autem rursus secundum acceptionem etc.. Dicit ergo primo, quod illiberalitas in multum augetur, ad multa etiam se extendit, et multiformis est, inquantum scilicet sunt multi modi illiberalitatis. Cum enim illiberalitas in duobus existat, scilicet in defectu dationis et in superabundantia acceptionis; non omnes illiberales in utroque peccant, quasi totam rationem illiberalitatis habentes. Sed dividitur aliquando in diversis; ita quod quidam superabundant in acceptione qui tamen non deficiunt in datione, sicut de prodigis supra dictum est. Alii vero deficiunt in datione, et tamen non superabundant in acceptione.
Deinde cum dicit: qui quidem enim etc., determinat modos eorum, qui in datione deficiunt. Et dicit, quod tales appellantur parci, eo quod parum expendunt, et tenaces, a defectu dationis quasi multum retinentes; dicuntur etiam kyminibiles, quasi venditores cymini, a quodam superexcessu tenacitatis, quia scilicet nec minimum aliquid darent absque recompensatione. Et tamen isti non superabundant in accipiendo; quia nec aliena appetunt, nec oblata multum curant accipere. Et hoc propter duas rationes.
Quarum prima est, quia scilicet hoc dimittunt propter morum moderantiam et propter timorem turpitudinis. Videntur enim propter hoc custodire sua, et etiam hoc dicunt verbo, ne si sua dent cogantur aliquando propter penuriam aliquid operari; et inde est etiam, quod nolunt recipere aliena, turpe hoc existimantes: vel etiam dubitant ne ab his, qui eis darent, inducerentur ad aliquid indecens. Et de eorum numero videtur esse kyminibilis, id est cymini venditor, qui sic nominatur propter hoc quod in hoc superabundat quod nulli dare vult; et eadem ratio est de omnibus similibus.
Secunda ratio est, quia aliqui abstinent ab accipiendo aliena propter hoc, quod timent ne oporteat eos dare: quasi non sit facile, ut ipse ea quae sunt aliorum accipiat, et alii non accipiant ea quae sunt eius; et ideo placet eis quod neque dent, neque accipiant.
Deinde cum dicit: hi autem rursus etc., ponit modos illiberalitatis (qui accipiuntur secundum superfluam acceptionem). Et primo quantum ad eos qui turpiter accipiunt. Secundo quantum ad eos qui accipiunt iniuste, ibi, aleator quidem etc.. Dicit ergo primo, quod quidam illiberales superabundant in acceptione, non curantes quid vel unde accipiant seu lucrentur. Quorum quidam lucrantur de vilibus et servilibus operationibus. Quidam vero lucrantur de turpibus et illicitis, puta de meretricio, vel de aliquo simili, sicut lenones. Quidam vero lucrantur per improbam exactionem, sicut usurarii, et qui saltem aliquid parvum volunt lucrari in aliquo multo quod dant vel mutuant. Omnes enim praedicti accipiunt unde non oportet, scilicet de servilibus vel turpibus operationibus, vel quantum non oportet, sicut usurarii, qui accipiunt ultra sortem. Quibus omnibus commune est quod turpiter lucrantur inquantum scilicet sustinent ut opprobrio habeantur propter aliquod, lucrum, et hoc parvum. Quia illi qui, ut magna lucrentur, accipiunt unde non oportet, vel quae non oportet, sicut tyranni, qui depraedantur civitates et templa, non dicuntur illiberales, sed magis dicuntur perniciosi, in homines, et impii, in Deum, et iniusti, quasi legis transgressores.
Deinde cum dicit: aleator quidem etc., ponit illiberales, qui accipiunt iniuste, sicut aleator, qui lucratur ex ludo taxillorum. Et ille, qui spoliat mortuos, qui antiquitus cum magno apparatu sepeliebantur. Et latro qui spoliat vivos. Omnes enim isti turpiter lucrantur, inquantum propter lucrum negotia quaedam faciunt unde sunt opprobriosi. Quod etiam et de superioribus dictum est, sed in istis est aliqua specialis ratio turpitudinis. Quidam enim horum, scilicet spoliator mortuorum et latro, exponunt se magnis periculis propter lucrum, agentes ea quae legibus puniuntur: alii vero, scilicet aleatores, volunt lucrari ab amicis cum quibus ludunt, cum tamen magis conveniat secundum liberalitatem amicis aliquid dare. Et sic patet, quod utrique, dum volunt lucrari unde non oportet, sunt turpes lucratores. Et sic patet quod omnes praedictae sumptiones, id est acceptiones, sunt illiberales.
Deinde cum dicit: congrue utique etc., determinat de illiberalitate per comparationem ad oppositum vitium. Et dicit, quod illiberalitas congrue denominatur ab oppositione liberalitatis. Semper enim peius vitium magis opponitur virtuti. Illiberalitas autem est peior prodigalitate, ut supra ostensum est; unde relinquitur quod magis opponatur liberalitati. Secunda ratio est, quia homines magis peccant secundum vitium quod dicitur illiberalitas, quam secundum vitium quod dicitur prodigalitas. Et propter hoc nominatur a privatione liberalitatis, quia pluries per hoc vitium corrumpitur liberalitas.
Ultimo autem epilogat quae dicta sunt, dicens, tanta dicta esse de liberalitate, et de oppositis vitiis.



Lectio 6

Videbitur autem consequens esse etc.. Postquam Philosophus determinavit de liberalitate, hic determinat de magnificentia. Et dividitur pars ista in duas partes. In prima inquirit materiam magnificentiae et oppositorum vitiorum. In secunda ostendit qualiter magnificentia et opposita vitia, circa propriam materiam operantur, ibi, magnificus autem scienti assimilatur, etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quae sit materia magnificentiae. Secundo ostendit, quae sint vitia ei opposita, ibi, talis autem habitus, etc.. Circa primum tria facit. Primo proponit materiam communem magnificentiae et liberalitati. Secundo ostendit differentiam inter utrumque, ibi: non quemadmodum autem liberalitas, etc.. Tertio probat propositum, ibi, qui autem in parvis, etc.. Dicit ergo primo, quod post liberalitatem videtur esse conveniens, quod sequatur tractatus de magnificentia. Et ratio convenientiae est, quia magnificentia videtur esse quaedam virtus circa pecunias sicut et liberalitas.
Deinde cum dicit: non quemadmodum autem etc., ostendit differentiam quantum ad materiam inter liberalitatem et magnificentiam. Et circa hoc duo facit. Primo proponit differentiam. Secundo manifestat quod dixerat, ibi, magnitudo autem etc.. Circa primum ponit duas differentias. Quarum prima est, quod liberalitas se extendit ad omnes operationes quae sunt circa pecunias, scilicet ad acceptiones, dationes et expensas, sed magnificentia est solum circa sumptus, idest expensas. Secunda differentia est, quia etiam in sumptibus sive in expensis, magnificentia excedit liberalitatem magnitudine expensarum. Magnificentia enim est solum circa magnas expensas, sicut ipsum nomen demonstrat. Sed liberalitas potest esse etiam circa moderatas vel etiam modicas. Nec tamen intelligendum est, quod quia magnitudo importat excessum quemdam, quod magnificus ita magnos sumptus faciat, quod excedat id quod debet fieri secundum rationem. Sed sumptus magnifici ita est cum magnitudine quod cum hoc est decens; decet enim et personam facientis, et opus in quo fiunt expensae, ut infra dicetur.
Deinde cum dicit magnitudo autem etc., exponit quod dixerat; scilicet qualiter magnitudo sumptus conveniat magnifico. Et quia magnum dicitur relative, ut habetur in praedicamentis, ideo et hic dicitur, quod magnitudo sumptus accipitur per respectum ad aliquid aliud; puta ad illud, in quo fiunt expensae, vel ad personam expendentis; quia non idem sumptus dicitur esse magnus per comparationem ad trierarcham, id est principem galearum, quae habent tres ordines remorum, unde et trieres vocantur, et architheorum, idest principem speculationis. Puta si aliquis fuerit praefectus templi, vel etiam studii. Oportet enim sumptum esse decentem per comparationem ad ipsum qui expendit, et per comparationem ad id in quo expendit. Circa quod etiam oportet attendere circa quae illud fiat. Puta si fiunt expensae in aedificatione domus, oportet ulterius considerare cui domus illa aedificetur; utrum scilicet principi, vel privatae personae; quia scilicet secundum hoc diversi sumptus requiruntur.
Deinde cum dicit: qui autem in parvis etc., probat quod dixerat, scilicet quod ad magnificentiam pertineat magnitudo sumptus. Quia ille qui expendit in rebus parvis vel etiam moderatis secundum quod dignum est, non dicitur magnificus; puta si multoties divisim expenderet multa in parvis rebus, ita quod omnes illae expensae congregatae facerent aliquid tantum quantum est illud quod expendit magnificus, nihilominus tamen magnificus non diceretur, etiam si prompte et liberaliter illa parva expenderet. Quia omnis magnificus est liberalis; non tamen sequitur, quod omnis liberalis sit magnificus.
Deinde cum dicit: talis autem habitus etc., ostendit, quae sint vitia opposita magnificentiae. Et dicit, quod vitium oppositum habitui magnificentiae per modum defectus vocatur parvificentia. Sed vitium, quod opponitur ei per modum superabundantiae vocatur bannausia, a bannos, quod est fornax. Quia tales sicut in fornace omnia sua consumunt. Vocatur etiam apyrocalia, quasi sine experientia boni, quia scilicet inexperti sunt qualiter oporteat bonum operari: et si quae etiam sunt aliae tales nominationes. Quae quidem important superabundantiam, non quia excedant magnificum in magnitudine expensarum, circa quae oportet expendere; sed superabundant in hoc, quod excedunt rationem rectam in hoc, quod faciunt magnos sumptus cum quadam praeclaritate, in quibus non oportet et sicut non oportet. Ex quo patet quod medium et extrema in virtutibus moralibus non accipiuntur secundum quantitatem absolutam, sed per respectum ad rationem rectam. Subdit autem, quod de istis vitiis posterius dicetur in hoc eodem capitulo.
Deinde cum dicit: magnificus autem etc., ostendit quomodo magnificentia et opposita vitia circa praedictam materiam se habeant. Et primo determinat de magnificentia. Secundo de vitiis oppositis, ibi, superabundans autem et bannausus etc.. Circa primum duo facit. Primo ponit quasdam proprietates magnifici, pertinentes ad modum expendendi. Secundo ostendit, in quibus magnificus expendat, ibi, est autem sumptuum etc.. Circa primum ponit sex proprietates magnifici. Quarum prima est, quod magnificus assimilatur scienti. Quia scilicet, sicut ad scientem artificem pertinet cognoscere proportionem unius ad aliud, ita etiam ad magnificum pertinet cognoscere proportionem expensarum ad id in quo fiunt expensae. Potest enim magnificus ex virtute habitus sui considerare quid deceat expendere; et sic faciet magnas expensas prudenter, quod requiritur ad omnem virtutem moralem, ut scilicet prudenter operetur.
Hoc autem quod dictum est, manifestat per hoc quod supra dictum est in secundo, quod quilibet habitus determinatur per operationes, et per obiecta quorum est habitus: quia scilicet determinati habitus sunt determinatorum operationum et obiectorum. Et quia operationes magnificentiae sunt expensae, et obiecta operationum sunt ea in quibus fiunt expensae magnae, consequens est, quod ad magnificum pertineat considerare et facere magnos sumptus et convenientes, quod non potest fieri sine prudentia. Oportet etiam quod opera, id est operata, sint talia, id est magna et decentia; per hunc enim modum expensae erunt magnae et convenientes operi operato, puta domui aedificandae, vel alicui huiusmodi. Sic igitur oportet, quod opus, in quo fiunt expensae sit tale quod sit dignum huiusmodi sumptu, id est expensa, sumptum autem, id est expensam, oportet esse talem ut proportionetur operi vel quod etiam superabundet. Quia enim difficillimum est medium attingere, si contingat a medio declinare, semper virtus declinat in id quod minus habet de malo, sicut fortis in minus timendo et liberalis (in plus) dando, et similiter magnificus in plus expendendo.
Secundam proprietatem ponit ibi: consumet autem etc.. Quae sumitur ex parte finis. Et dicit, quod magnificus consumet, scilicet expendendo, talia magna et decentia propter bonum honestum sicut propter finem; operari enim propter bonum est commune in omnibus virtutibus.
Tertiam proprietatem ponit ibi: et adhuc delectabiliter etc.. Et dicit, quod ad magnificum pertinet delectabiliter magna expendere, et emissive, idest prompte, et sine difficultate emittendo. Quia quod aliquis sit multum diligens in ratiocinio, id est in computatione expensarum, pertinet ad parvificentiam.
Quartam proprietatem ponit ibi: et qualiter optimum etc.. Et dicit, quod magnificus magis intendit quomodo faciat opus optimum et decentissimum, quam quomodo minimum possit expendere ad opus intentum faciendum.
Quintam proprietatem ponit ibi: necessarium autem etc.. Et dicit, quod necessarium est quod magnificus sit liberalis. Quia ad liberalem pertinet expendere ea quae oportet et sicut oportet. Et hoc etiam magnificus expendit; expendit enim circa magna et decentia opera, ut dictum est. Et hoc facit delectabiliter et emissive et propter bonum. Sed ad magnificum proprie pertinet, quod aliquid magnum circa hoc faciat, ac si magnificentia nihil aliud sit quam quaedam magnitudo liberalitatis circa praedicta.
Sextam proprietatem ponit ibi: et ab aequali sumptu etc.. Et dicit quod dum magnificus in aliquo magno opere facit magnas expensas, constituit opus magis magnificum ex aequalitate expensarum. Quia non ad idem pertinet virtus, idest ultimum et optimum in possessione divitiarum et in opere quo divitiae expenduntur. Quia virtus, idest maximum et optimum in possessionibus, est illud quod est plurimo pretio dignum et quod homines maxime honorant, idest appretiantur. Sed virtus operis est, quod sit magnum et bonum. Quia consideratio talis operis inducit admirationem. Et tale est opus magnificentiae, ut scilicet sit admirabile. Et sic patet, quod virtus operis, idest optima excellentia eius, est secundum magnificentiam cum magnitudine expensarum.



Sententia Libri Ethicorum Lib.4 Lec.1