Sententia Libri Ethicorum Lib.5 Lec.11


Lectio 12

Politici autem iusti etc.. Postquam Philosophus ostendit quale sit politicum iustum, quod est simpliciter iustum, hic ponit divisionem huius iusti politici. Et primo dividit iustum politicum in species. Secundo tangit divisionem huius iusti in individua, ibi, iustorum autem, et legalium etc.. Circa primum tria facit. Primo proponit divisionem. Secundo exponit eam, ibi, naturale quidem etc.. Tertio excludit errorem contra divisionem praedictam, ibi: videtur autem quibusdam etc.. Dicit ergo primo, quod politicum iustum dividitur in duo: quorum unum est iustum naturale, aliud autem iustum legale. Est autem haec eadem divisio cum divisione quam iuristae ponunt, quod iuris aliud est naturale, aliud est positivum; idem enim nominant illi ius quod aristotiles iustum, nam et isidorus dicit in libro etymologiarum, quod ius dicitur quasi iustum. Videtur autem esse contrarietas quantum ad hoc, quod politicum idem est quod civile; et sic id quod apud Philosophum ponitur ut divisum, apud iuristas videtur poni ut dividens, nam ius civile ponunt partem iuris positivi.
Sed attendendum est, quod aliter sumitur politicum vel civile hic apud Philosophum et aliter apud iuristas; Philosophus enim hic nominat politicum iustum vel civile ex usu, quo scilicet cives utuntur; iuristae autem nominant ius politicum vel civile ex causa, quod scilicet civitas aliqua sibi constituit, et ideo convenienter hic a Philosopho nominatur legale, idest lege positum, quod et illi dicunt positivum; convenienter autem per haec duo dividitur iustum politicum, utuntur enim cives iusto et eo quod natura menti humanae indidit, et eo quod est positum lege.
Deinde cum dicit: naturale quidem etc., manifestat membra divisionis praemissae. Et primo manifestat iustum naturale dupliciter. Uno modo secundum effectum vel virtutem, dicens quod iustum naturale est quod habet ubique eandem potentiam, id est virtutem, ad inducendum ad bonum et ad arcendum a malo. Quod quidem contingit eo quod natura, quae est causa huius iusti, eadem est ubique apud omnes, iustum vero quod est ex positione alicuius civitatis vel principis apud illos tantum est virtuosum, qui subduntur iurisdictioni illius civitatis vel principis. Alio modo manifestat hoc iustum secundum causam, cum dicit, quod iustum naturale non consistit in videri vel non videri, idest non oritur ex aliqua opinione humana, sed ex natura. Sicut enim in speculativis sunt quaedam naturaliter cognita, ut principia indemonstrabilia et quae sunt propinqua his; quaedam vero studio hominum adinventa, ita etiam in operativis sunt quaedam principia naturaliter cognita quasi indemonstrabilia principia et propinqua his, ut malum esse vitandum, nulli esse iniuste nocendum, non esse furandum et similia, alia vero sunt per industriam hominum excogitata, quae dicuntur hic iusta legalia.
Est autem considerandum, quod iustum naturale est ad quod hominem natura inclinat. Attenditur autem in homine duplex natura. Una quidem, secundum quod est animal, quae est sibi aliisque animalibus communis; alia autem est natura hominis quae est propria sibi inquantum est homo, prout scilicet secundum rationem discernit turpe et honestum. Iuristae autem illud tantum dicunt ius naturale, quod consequitur inclinationem naturae communis homini et aliis animalibus, sicut coniunctio maris et feminae, educatio natorum, et alia huiusmodi. Illud autem ius, quod consequitur propriam inclinationem naturae humanae, inquantum scilicet homo est rationale animal, vocant ius gentium, quia eo omnes gentes utuntur, sicut quod pacta sint servanda, quod legati etiam apud hostes sint tuti, et alia huiusmodi. Utrumque autem horum comprehenditur sub iusto naturali, prout hic a Philosopho accipitur.
Secundo ibi: legale autem etc., manifestat iustum legale. Et videtur ponere tres differentias huius iusti. Quarum prima est: cum universaliter vel communiter aliquid lege ponitur; et quantum ad hoc dicit quod legale iustum dicitur quod ex principio quidem, scilicet antequam lege statuatur, nihil differt utrum sic vel aliter fiat: sed quando iam ponitur, idest statuitur lege, tunc differt, quia hoc servare est iustum, praeterire iniustum. Sicut in aliqua civitate statutum est quod captivus redimatur mna, quocumque scilicet certo pretio, et quod sacrificetur capra, non autem quod sacrificentur duae oves.
Alia vero differentia iusti legalis est, secundum quod aliquid lege statuitur in aliquo singulari; puta cum civitas vel princeps alicui personae concedit aliquod privilegium, quod dicitur lex privata. Et quantum ad hoc dicit: quod adhuc sunt iusta legalia, non solum illa quae communiter statuuntur, sed quaecumque homines ponunt pro lege in aliquibus singularibus; sicut in quadam civitate statutum est quod sacrificetur cuidam mulieri, nomine brasidae, quae magnam utilitatem civitati attulerat.
Tertia differentia iusti legalis est, prout sententiae a iudicibus datae dicuntur quaedam iusta legalia. Et quantum ad hoc subdit, quod etiam sententialia sunt iusta legalia.
Est autem hic considerandum, quod iustum legale sive positivum oritur semper a naturali, ut tullius dicit in sua rhetorica. Dupliciter tamen aliquid potest oriri a iure naturali. Uno modo sicut conclusio ex principiis; et sic ius positivum vel legale non potest oriri a iure naturali; praemissis enim existentibus, necesse est conclusionem esse; sed cum iustum naturale sit semper et ubique, ut dictum est, hoc non competit iusto legali vel positivo. Et ideo necesse est quod quicquid ex iusto naturali sequitur, quasi conclusio, sit iustum naturale; sicut ex hoc quod est nulli esse iniuste nocendum, sequitur non esse furandum, quod item ad ius naturale pertinet. Alio modo oritur aliquid ex iusto naturali per modum determinationis; et sic omnia iusta positiva vel legalia ex iusto naturali oriuntur. Sicut furem esse puniendum est iustum naturale, sed quod sit etiam puniendum tali vel tali poena, hoc est lege positum.
Attendendum est etiam quod iustum legale dupliciter oritur a naturali secundum modum praedictum. Uno modo cum permixtione. Alio modo sine permixtione alicuius humani erroris, et hoc etiam exempla aristotilis demonstrant; naturaliter enim iustum est quod civi non ob suam culpam oppresso subveniatur et per consequens quod captivus redimatur: taxatio autem pretii, quae pertinet ad iustum legale, procedit ex praedicto iusto naturali absque omni errore. Est etiam naturale iustum quod benefactori honor exhibeatur; sed quod honor divinus exhibeatur homini est ex errore humano et tale est quod sacrificetur brasidae. Sententialia vero iusta sunt applicationes iustorum legalium ad particularia facta.
Deinde cum dicit: videtur autem etc., excludit errorem contra praedictam divisionem. Et circa hoc tria facit. Primo proponit errorem cum sua ratione. Secundo solvit, ibi, hoc autem non est etc.. Tertio movet quamdam quaestionem ex solutione ortam. Dicit ergo primo quod quibusdam visum est quod omnia iusta sint talia, scilicet lege posita, ita quod nihil sit iustum naturale. Quae quidem fuit opinio cirenaeorum, sectatorum aristipi socratici. Et movebantur tali ratione: quia illud quod est secundum naturam est immobile et ubicumque sit habet eamdem virtutem, (sicut patet de igne qui ardet et in graecia et in perside, quod non videtur esse verum circa iusta, quia omnia iusta videntur aliquando esse mota. Nihil enim videtur esse magis iustum quam quod deponenti depositum reddatur; et tamen non est reddendum depositum furioso reposcenti gladium vel proditori patriae reposcenti pecunias ad arma: sic ergo videtur quod nulla sint naturaliter iusta.
Deinde cum dicit: hoc autem non est etc., ponit solutionem. Et dicit quod id quod dictum est quod naturalia sint immobilia, non ita se habet universaliter, sed aliquo modo est verum; quia natura rerum divinarum nequaquam aliter se habet, puta substantiarum separatarum et caelestium corporum, quae antiqui deos vocabant; sed apud nos homines, qui inter res corruptibiles sumus, est aliquid quidem secundum naturam, et tamen quicquid est in nobis est mutabile vel per se vel per accidens. Nihilominus tamen est in nobis aliquid naturale sicut habere pedes, et aliquid non naturale, sicut habere tunicam, et sic etiam, licet omnia quae sunt apud nos iusta aliqualiter moveantur, nihilominus tamen quaedam eorum sunt naturaliter iusta.
Deinde cum dicit: quale autem natura etc., movet quamdam dubitationem ex praecedenti solutione exortam. Et circa hoc duo facit: primo proponit quaestionem; secundo solvit, ibi: manifestum et in aliis etc.. Primo igitur proponit talem quaestionem. Si enim omnia iusta humana mobilia sunt, restat quaestio, inter ea quae contingunt aliter se habere, quale sit iustum secundum naturam, et quale non secundum naturam, sed secundum legis positionem et ad placitum hominum, ex quo ambo sunt similiter mobilia.
Deinde cum dicit manifestum et in aliis etc., solvit praedictam quaestionem. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit qualiter iusta naturalia sint mobilia. Secundo qualiter iusta legalia, ibi, quae autem secundum compositionem etc.. Dicit ergo primo manifestum esse quod etiam in aliis naturalibus quae sunt apud nos eadem determinatio congruit sicut et in naturaliter iustis. Ea enim quae sunt naturalia apud nos sunt quidem eodem modo ut in pluribus, sed ut in paucioribus deficiunt; sicut naturale est quod pars dextra sit vigorosior quam sinistra, et hoc in pluribus habet veritatem; et tamen contingit ut in paucioribus aliquos fieri ambidextros, qui sinistram manum habent ita valentem ut dextram: ita etiam et ea quae sunt naturaliter iusta, utputa depositum esse reddendum, ut in pluribus est observandum, sed ut in paucioribus mutatur.
Est tamen attendendum quod quia rationes etiam mutabilium sunt immutabiles, si quid est nobis naturale quasi pertinens ad ipsam hominis rationem, nullo modo mutatur, puta hominem esse animal. Quae autem consequuntur naturam, puta dispositiones, actiones et motus mutantur ut in paucioribus. Et similiter etiam illa quae pertinent ad ipsam iustitiae rationem nullo modo possunt mutari, puta non esse furandum, quod est iniustum facere. Illa vero quae consequuntur, mutantur ut in minori parte.
Deinde cum dicit: quae autem secundum compositionem etc., ostendit qualiter iusta legalia sunt mutabilia indifferenter. Et dicit quod illa quae sunt iusta secundum compositionem et conferens, idest secundum quod est condictum inter homines propter aliquam utilitatem, sunt similia mensuris rerum venalium, puta vini et frumenti. (non enim sunt ubique aequales mensurae vini et frumenti,) sed ubi emuntur propter maiorem copiam sunt maiores, ubi autem venduntur propter minorem copiam sunt minores. Ita etiam iusta quae non sunt naturalia, sed per homines posita, non sunt eadem ubique, sicut non ubique eadem poena imponitur furi. Et huius ratio est, quia non est eadem ubique urbanitas sive politia. Omnes enim leges ponuntur secundum quod congruit fini politiae, sed tamen sola una est optima politia secundum naturam ubicumque sit.
Deinde cum dicit: iustorum autem etc., agit de divisione iusti in particularia. Et dicit quod unumquodque iustorum naturalium et etiam legalium se habet ad res humanas ut universale ad singularia; quia ea quae operantur secundum iustitiam sunt multa; sed unumquodque iustorum est unum quasi quoddam universale, sicut hoc quod est depositum esse reddendum est unum quod se habet ad multas personas et ad multas res.
Deinde cum dicit: differt autem etc., ostendit quid sit iustificatio. Et primo quid sit iniustificatio. Secundo quid sit iustificatio, ibi, similiter autem et iustificatio etc.. Dicit ergo primo, quod iniustificatio et iniustum differunt; quia iniustum est aliqua res quae est contra iustitiam, vel secundum naturam vel secundum ordinationem humanam, sicut furtum, sed quando aliquis hoc operatur, puta furando, vocatur hoc iniustificatio, quasi executio iniustitiae: sed antequam quis hoc operetur, non vocatur iniustificatio, sed iniustum.
Deinde cum dicit: similiter autem etc., ostendit quid sit iustificatio. Et dicit quod similiter iustificatio est quando quis operatur iustum quod est natura vel ordine legis. Sed apud graecos operatio iusti in communi magis vocatur dikeopraema, id est operatio iusti, iustificatio autem non videtur dici quaelibet operatio iusti, sed solum quando aliquis dirigit iniustificationes, scilicet reducendo id quod est iniustum ad iustitiam.
Ultimo autem dicit quod, quales, et quot, et quae sint species iusti secundum unumquodque iustorum, scilicet naturalis et legalis, posterius est videndum, scilicet in politica.



Lectio 13

Existentibus autem iustis etc.. Postquam Philosophus ostendit quid sit iustum simpliciter et quid sit iustificatio et iniustificatio, hic iam solvit quaestionem quam prius moverat, scilicet secundum quales iustificationes vel iniustificationes aliquis sit iustus vel iniustus. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo inducit quamdam divisionem ad manifestationem praedictorum, ibi: involuntariorum (autem) haec quidem etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit quando sit iustum vel iniustum sine hoc quod sit iustificatio vel iniustificatio. Secundo ostendit quando est iustificatio vel iniustificatio sine hoc quod ille qui operatur sit iustus vel iniustus, ibi, voluntariorum autem etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum; secundo manifestat quiddam quod dixerat, ibi, dico autem voluntarium quidem etc.. Dicit ergo primo, quod cum iusta et iniusta sint talia qualia supra dicta sunt, tunc aliquis facit iniustum ita quod sit iniustificatio et operatur iustum ita quod sit iustificatio vel dikeopraema quando aliquis operatur ipsa, scilicet iustum vel iniustum, volens. Sed quando aliquis operatur ipsa nolens, non est ibi facere iniustum vel operari iustum, nisi forte per accidens, in quantum scilicet accidit praeter intentionem operantis quod illa quae quis facit sint iusta vel iniusta.
Illa enim dicimur per se facere et non per accidens, quae intendimus facere. Nihil autem specificatur per id quod est per accidens, sed solum per id quod est per se, et ideo iustificatio et dikeopraema, id est operatio iusti, et similiter iniustificatio determinatur per voluntarium et involuntarium; ita scilicet quod cum aliquid sit voluntarium laudatur aliquis vel vituperatur. Unde manifestum est quod erit ex parte ipsius operati aliquid iniustum, sed non erit iniustificatio quantum ad speciem operationis, si non assit voluntarium ex parte operantis. Et eadem ratio est de iustificatione.
Deinde cum dicit: dico autem voluntarium etc., manifestat quaedam quae dicta sunt, scilicet quid sit voluntarium et quid involuntarium. Et circa hoc duo facit. Primo manifestat propositum. Secundo ostendit quod praedicta manifestatio competit tam circa iusta quam circa iniusta, ibi, est autem similiter etc.. Dicit ergo primo, quod voluntarium, sicut dictum est in tertio, dicitur esse quando aliquis operatur aliquid eorum quae sunt in sua potestate sciens et non ignorans, neque circa quem operetur neque quo instrumento neque etiam cuius gratia hoc faciat, puta quod sciat quem percutit et quo percutiat, sicut instrumento, et cuius gratia; et horum unumquodque sciat per se et non per accidens. Requiritur etiam ad hoc quod sit voluntarium quod non sit per violentiam: puta, si aliquis accipiat manum alicuius per violentiam et cum ea percutiat alterum, hoc quidem ille cuius est manus non facit voluntarius, quia non erat in eius potestate hoc vitare, sed cogitur.
Exponit autem consequenter quomodo cognoscatur aliquid secundum accidens. Contingit enim quod ille qui est percussus ab aliquo sit pater eius. Ille autem qui percutit cognoscit quidem quod percussus est homo vel aliquis de praesentibus; sed ignorat quod ipse sit pater eius, et sic cognoscit patrem per accidens, inquantum cognoscit eum cui accidit esse patrem. Et sicut dictum est ex parte eius quem percutit, similiter est determinandum et ex parte eius cuius gratia et circa totam operationem, idest circa omnes circumstantias operationis. Et ex hoc quod dictum est quid sit voluntarium potest sciri quid sit involuntarium; quia si aliquid sit ignoratum vel cessante ignorantia, non sit in potestate eius qui operatur, vel magis fiat per violentiam, hoc erit involuntarium. Ideo autem additum est, per violentiam, quia multa quae non sunt in nobis non sunt involuntaria: multa enim sunt naturalia quae et operamur et patimur scientes, puta senescere vel mori; quorum tamen nullum est voluntarium vel involuntarium, quia utrumque eorum est circa ea quae (non) sunt nata in nobis esse. Si autem accidat per violentiam quod aliquid eorum non sit in nobis, tunc dicitur involuntarium.
Deinde cum dicit: est autem similiter etc., manifestat id quod dictum est circa iusta et circa iniusta. Et dicit quod secundum accidens operari eo quod quis non operatur voluntarie, accidit similiter et circa iusta et circa iniusta. Circa iusta quidem, puta si aliquis reddat pignus ei cuius est non quidem voluntarius sed propter timorem, non est dicendum quod ibi sit operatio iusti vel dikeopraie, nisi per accidens. Et similiter, si aliquis coactus et nolens desistat reddere pignus, per accidens dicitur facere iniusta vel operari iniusta.
Deinde cum dicit voluntariorum autem etc., ostendit quando est iustificatio vel iniustificatio, et tamen ille qui operatur non est iustus vel iniustus. Et circa hoc tria facit. Primo praemittit quamdam divisionem necessariam ad propositum ostendendum. Secundo ostendit propositum, ibi: tribus utique existentibus etc.; tertio manifestat quaedam quae dicta sunt, ibi, propter quod bene etc.. Dicit ergo primo, quod voluntariorum quaedam operamur praeeligentes, et quaedam non praeeligentes quidem sive ex electione operamur illa quaecumque ex praecedenti consilio vel deliberatione facimus; sed illa sunt ineligibilia, idest absque electione facta, quaecumque fiunt impraeconsiliata, idest absque praecedenti deliberatione.
Deinde cum dicit: tribus utique existentibus etc., ostendit propositum. Et primo resumit quando sit iniustum absque iniustificatione. Secundo quando est iniustificatio sine hoc quod ille qui operatur sit iniustus vel malus, ibi: quando autem sciens quidem etc.; tertio ostendit quando est iniustificatio cum iniustitia et malitia eius qui operatur, ibi, quando autem ex electione etc.. Dicit ergo primo, quod sicut ex supra dictis apparet, tripliciter contingit aliquod nocumentum inferre circa communicationes hominum adinvicem. Uno modo per ignorantiam et involuntarie. Alio modo voluntarie quidem, sed sine electione. Tertio modo voluntarie et cum electione.
Illa igitur peccata fiunt per ignorantiam quando aliquis neque scit quid faciat neque circa quem neque quo instrumento neque etiam cuius gratia existimavit se aliquid facturum, (haec) operatus est. Puta si non aestimavit se iacere telum, sed solum vibrare; vel non existimavit se percutere hoc instrumento, puta lancea ferrata, sed rotunda; vel non existimavit se percutere hunc, puta patrem, sed hostem. Vel non existimavit se huius gratia percussurum, sed accidit illud cuius gratia non existimavit, puta cum existimavit se percutere non ad vulnerandum sed ad pungendum. Et simile est cum est ignorantia quantum ad quem percutiat vel cum non cognoscit ut, id est quomodo, percutiat, puta lente vel fortiter.
Sed circa hoc considerandum est quod quando nocumentum infertur paralogice, id est praeter rationem seu intentionem, tunc est omnino infortunium, puta cum aliquis putat vibrare telum et iacit. Sed quando aliquis infert nocumentum non paralogice, idest non absque intentione nocendi sed sine malitia, quia scilicet non putat multum nocere, vel non putat tali personae nocere, tunc est aliquod peccamen, licet non tantum; peccat enim aliquis cum principium inordinati actus est in se ipso per hoc quod intendit aliquid operari, sed quando principium operationis est totaliter ab extra quia praeter intentionem operatur, tunc est infortunium (est fortuna causa intellectiva agens praeter rationem, ut dicitur in II physicorum).
Deinde cum dicit: quando autem sciens etc., ostendit quando sit iniustificatio sine malitia vel iniustitia operantis. Et dicit quod, quando aliquis sciens quidem nocumentum infert, sed non praeconsilians, id est absque deliberatione, tunc est quidem iniustificatio; sicut quaecumque aliquis committit per iram et alias passiones, si tamen non sint naturales vel necessariae hominibus, sicut est concupiscentia cibi et potus in extrema necessitate, quae excusat a subtractione rei alienae. Illi igitur qui propter praedictas passiones nocent aliis et peccant, faciunt quidem iniustum et actus eorum sunt iniustificationes: non tamen propter hoc ipsi sunt iniusti et mali, quia non inferunt nocumentum propter malitiam sed propter passionem. Et tales sunt qui dicuntur propter infirmitatem peccare.
Deinde cum dicit: quando autem ex electione etc., ostendit quando sit iniustificatio cum iniustitia operantis. Et dicit quod quando aliquis ex electione inducit alteri nocumentum, est iniustus et malus. Et talis dicitur ex certa malitia peccare.
Deinde cum dicit propter quod bene etc., manifestat quae dicta sunt. Et quia primum trium praedictorum, scilicet de his quae fiunt ex ignorantia, supra manifestum est, manifestat primo secundum, scilicet de his quae fiunt ex passione. Secundo tertium, scilicet de his quae fiunt ex electione, ibi, si autem ex electione etc.. Dicit ergo primo, quod quia cum aliqui peccant ex ira, non propter hoc sunt mali vel iniusti; propter hoc, bene possumus hoc signum accipere praedictorum quod ea quae fiunt ex ira non iudicantur esse facta ex providentia. Et hoc consequenter, ibi, non enim etc.. Probat duplici ratione. Quarum prima talis est: quia ille qui facit aliquid per iram non incipit ipse nocere, sed ille qui eum ad iram provocavit. Et ita non videtur ex providentia nocumentum processisse.
Secundam rationem ponit ibi: adhuc neque de fieri etc.. Et dicit quod quando aliquis infert nocumentum ex ira, non versatur tunc in dubio utrum faciat vel non faciat, sed utrum iuste faciat. Ira enim est quaedam iniustitia manifesta, idest manifeste operans. Vult enim iratus vindictam esse manifestam, sed videtur sibi quod iuste moveatur. Non enim ita est apud iratos sicut in commutationibus iniustis, puta in furto et similibus, in quibus dubitatur an factum sit: oportet enim alterum eorum esse malum, puta vel dare vel non dare peccatur enim quandoque per omissionem, quandoque per transgressionem, nisi forte excusentur per oblivionem, sicut cum aliquis obliviscitur reddere debitum creditori tempore statuto. Sed operantes ex ira confitentur de re idest de facto, sed dubitant an sit iniustum illud quod fecerunt; quod non contingit illis qui ex electione insidiose operantur, qui non ignorant se iniuste agere. Quare hic, idest insidiosus, existimat iniuste pati illum cui nocet; sed hic, idest iratus, non existimat hoc. Et ita patet, quod ille qui ex ira iniustum facit, non agit ex providentia.
Deinde cum dicit: si autem ex electione etc., manifestat tertium, scilicet de his quae fiunt ex electione. Et dicit, quod si aliquis ex electione noceat, manifestum est quod facit iniustum per se loquendo, quia voluntarie operatur. Et secundum huiusmodi iniustificationem iam dicitur ille qui facit, iniustus, quum hoc sit praeter proportionale, id est contra iustitiam distributivam, vel praeter aequale, idest contra iustitiam commutativam. Et similiter aliquis dicitur iustus cum ex electione operatur iustum. Si autem volens operetur et non eligens, dicetur iustum operans vel iustificans.
Deinde cum dicit involuntariorum autem etc., ponit quamdam divisionem ad manifestationem praedictorum. Et dicit quod involuntariorum quaedam sunt venialia, idest venia digna, et quaedam non. Illa enim sunt venia digna quae homines peccant non solum ignorantes, idest habentes ignorantiam concomitantem, sed propter ignorantiam, quasi habentes ignorantiam causantem, quod accidit illis qui quando cognoscunt dolent. Sed illa non sunt digna venia quae aliqui non peccant propter ignorantiam causantem, sed peccant ignorantes propter passionem, quae non est naturalis neque humana, id est ratione regulata; in talibus enim passio causat et ignorantiam et peccatum, et de his supra in tertio plenius dictum est.



Lectio 14

Dubitabit autem utique aliquis etc.. Postquam Philosophus ostendit secundum quales iustificationes vel iniustificationes dicatur aliquis iustus vel iniustus, hic movet quasdam dubitationes circa praedicta. Et circa hoc duo facit. Primo movet dubitationes et solvit eas. Secundo excludit quorumdam errores circa praedicta, ibi, homines autem in seipsis etc.. Prima pars dividitur in duas, secundum duas quaestiones quas determinat. Secunda pars incipit ibi, adhuc autem quae praeeligimus etc.. Circa primum duo facit. Primo proponit quaestionem. Secundo prosequitur eam, ibi, iustum operari enim etc.. Circa primum duo facit. Primo proponit materiam quaestionis. Secundo format quaestionem, ibi: utrum enim ut vere est etc.. Materia autem quaestionis, primo, quidem sumitur ex his quae supra determinata sunt. Unde dicit, quod aliquis potest dubitare: utrum per praemissa sit sufficienter determinatum de iniustum pati et de iniustum facere: dictum est enim quod iniustum facere est voluntarium; unde potest dubitari: utrum hoc referendum sit ad iniustum pati. Secundo materia dubitationis sumitur ex verbo euripidis poetae, qui inconvenienter videtur introducere quemdam dicentem: matrem occidi meam; et ut breviter dicam, vel volens occidi volentem occidi, vel ego non volens occidi volentem occidi. In quorum utroque intelligitur, quod mater occidi voluerit.
Deinde cum dicit: utrum enim ut vere est etc., format quaestionem. Et circa hoc duo facit. Primo proponit unam quaestionem, utrum scilicet vere contingat dicere quod aliquis volens patiatur iniustum, vel hoc non sit verum, sed omne pati iniustum sit involuntarium, sicut et omne facere iniustum est voluntarium.
Secundo ibi: et utrum omne etc., movet aliam quaestionem. Et est quaestio, utrum omne iniustum pati sit sic vel illo modo, ita scilicet quod vel omne iniustum pati sit voluntarium vel omne sit involuntarium? Sicut enim haec quaestio potest moveri de hoc quod est iniustum facere, utrum omne sit voluntarium aut quoddam sit voluntarium et quoddam involuntarium, similiter etiam potest moveri eadem quaestio et de iniustum pati.
Deinde cum dicit: iustum operari enim etc., prosequitur prius motam quaestionem. Et circa hoc tria facit. Primo argumentatur ad hoc quod omne iniustum pati sit voluntarium vel omne sit involuntarium. Secundo argumentatur ad hoc, quod non omne iniustum pati sit voluntarium, ibi, inconveniens autem utique videbitur etc.. Tertio argumentatur ad hoc, quod non omne iniustum pati sit involuntarium, ibi, si autem (est) simpliciter etc.. Ad primum ergo argumentatur sic: omne hoc quod est operari iustum est voluntarium, ut ex supradictis patet; sed operari iustum est oppositum ei quod est pati iustum: rationabile igitur videtur quod iniustum vel iustum pati simili modo opponatur secundum utrumque, scilicet voluntarium et involuntarium, ita ut vel omne huiusmodi sit voluntarium vel omne sit involuntarium.
Deinde cum dicit inconveniens autem utique etc., argumentatur ad hoc, quod non omne iniustum pati sit voluntarium. Et circa hoc tria facit. Primo argumentatur ad propositum; et dicit, quod inconveniens videtur si ponatur, quod omne iniustum pati sit voluntarium. Manifeste enim quidam patiuntur iniustum non volentes, sicut illi qui verberantur vel quibus aliquis sua furatur.
Secundo ibi: quia et hoc etc., movet circa hoc quamdam quaestionem: utrum scilicet omnis qui patitur id quod est iniustum materialiter et per accidens, possit dici quod sit iniustum patiens formaliter et per se. Sic enim posset aliquis obviare praedictae rationi dicendo quod ille qui non volens patitur rapinas vel verbera, patitur quidem id cui accidit esse iniustum, non tamen se habet quasi per se patiens iniustum.
Tertio ibi: vel quemadmodum etc., solvit motam quaestionem. Et dicit, quod sicut se habet et circa facere, ita se habet et circa pati: quia in utroque contingit transumere, idest accipere id quod est secundum accidens circa iusta et similiter circa iniusta. Et hoc manifestat, quia operari ea quibus accidit esse iniusta, non est idem ei quod est per se facere iniustum. Dictum est enim, quod quandoque aliquis ignorans facit per accidens id quod est iniustum, non tamen per se loquendo iniustificat. Et similiter pati ea quibus accidit esse iniusta non est idem ei quod est iniustum pati per se. Similiter etiam impossibile est quod ista sint eadem in eo quod est iustum operari et in eo quod est iustum pati; et quod sit eadem ratio circa facere et pati, tam circa iusta quam circa iniusta, manifestat consequenter per hoc quod non contingit aliquem pati iniustum vel iustum per se loquendo, nisi sit aliquis faciens iustum vel iniustum per se loquendo, quia passio est effectus actionis; si ergo aliquis faciat id quod est iniustum per accidens et non iniustificet per se, consequens est quod nec ille qui patitur per se iniustum patiatur. Et eadem ratio est de iusto.
Deinde cum dicit: si autem est simpliciter etc., argumentatur contra hoc, quod omne iniustum pati sit involuntarium. Et primo argumentatur ad propositum. Secundo solvit, ibi, vel non recta definitio etc.. Circa primum ponit duas rationes. Circa quarum primam tria facit. Primo proponit quandam definitionem eius quod est iniustum facere, quae supra posita est: scilicet quod simpliciter et per se iniustum facere nihil est aliud quam quod aliquis volens noceat: et in hoc quod sit volens intelligitur, quod sciat et quem laedat, et quod nocumentum inferat, et ut, idest qualiter, et alias huiusmodi circumstantias.
Secundo ibi, incontinens autem etc., argumentatur ex praemissa definitione. Manifestum est enim, quod incontinens volens nocet ipse sibi, in quantum scilicet volens operatur id quod scit sibi esse nocivum. Si ergo ad iniustum facere sequitur iniustum pati, sequitur quod ipse volens iniustum patiatur a se ipso ita quod contingat aliquem sibi ipsi iniustum facere: et sic sequitur, quod non omne iniustum pati sit involuntarium.
Tertio ibi: est autem et hoc etc., movet quamdam quaestionem incidentem: utrum scilicet contingat, quod aliquis sibiipsi faciat iniustum. Sed hanc quaestionem postea prosequetur.
Secundam rationem ponit ibi, adhuc volens etc.. Et dicit, quod si contingit de aliquo quod propter incontinentiam sciens et volens laedatur ab alio, puta cum aliquis captus amore meretricis permittit se ab ea spoliari; contingit igitur quod aliquis volens patiatur iniustum. Et sic non omne iniustum pati est involuntarium.
Deinde cum dicit: vel non recta etc., ponit solutionem. Et circa hoc tria facit. Primo corrigit definitionem supra positam eius quod est iniustum facere. Et ex hoc concludit veritatem quaestionis. Et dicit quod diffinitio supra posita, eius quod est iniustum facere, non est recta, sed debet aliquid apponi, ut dicatur quod iniustum facere est nocere aliquem, scientem circumstantias, alicui praeter illius voluntatem. Et secundum hoc sequitur quod licet aliquis volens laedatur et patiatur per accidens ea quae sunt iniusta, tamen nullus volens patitur iniustum, per se loquendo, ex quo per se iniustum facere est inferre nocumentum alicui praeter eius voluntatem.
Secundo ibi: nullus enim vult etc., solvit primam rationem: et dicit quod nullus vult completa voluntate pati iniustum, neque etiam incontinens; sed incontinens operatur sibi nociva praeter voluntatem. Habet enim per se voluntatem boni, sed per concupiscentiam trahitur ad malum. Et hoc quod dictum est, probat per hoc, quod cum voluntas sit apparentis boni, nullus vult illud quod non aestimat esse bonum; incontinens autem extra passionem existens non reputat bonum illud quod facit, unde absolute non vult illud; sed tamen operatur illud quod aestimat non oportere operari, propter concupiscentiam quae est in appetitu sensitivo, voluntas autem in ratione est.
Tertio ibi: qui autem quae ipsius etc., solvit secundam rationem de eo qui volens ab alio laeditur. Et dicit quod non patitur, per se loquendo, iniustum ille qui volens dat sua, sicut homerus narrat de quodam, nomine glauco, quod dedit diomedi aurea arma pro aereis et centum boves pro novem bobus. Ideo autem talis non patitur iniustum, quia in potestate hominis est quod ipse det sua; sed iniustum pati non est in potestate eius qui iniustum patitur, sed oportet existere aliquem qui faciat iniustum. Ideo ergo iniustum pati est involuntarium, iniustum autem facere voluntarium, quia principium actionis est in agente, quod pertinet ad rationem voluntarii; principium autem passionis non est in patiente, sed in alio; et hoc pertinet ad rationem involuntarii.
Ultimo autem epilogando concludit, manifestum esse quod iniustum pati sit involuntarium.



Sententia Libri Ethicorum Lib.5 Lec.11